Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

138 De Disciplina, Moribus

hoc virginum proprium fuisse , ut curiosius studium capillis figuranis dis non adhiberent saJ: simulque se mulieres imellexerunt , vertunt ea. pillum, S in aeu laseiυlare comam sibi inferunt, crinibus a fronte ἀυisis, apertam professae mulieritatem. Contra meretricibus cincinni tribuuntur, qui nimirum arte crispi ,& contorti , & industrie compositi. Hinc Strati lax Astaphio LbJ. Iam ego istos fictos, compositos, crispos cincinnos tuos

UnguentaIos usque ex cerebro expellam.

Maxima igitur meretricibus capillorum cura, quare illa se J: Suo quisque loco υiden' capillus fatis compini R commode ἐIta autem componebant , ut quamquam in vertice in corim bion e toIlerent, aut aliter disponerent inferne tamen per collum adhue effunderent, & fluere sinerent: crines ingenio suo flexi, ait ille sdJ , per toros se se humeros effuderant. Hinc discimus, facile fuisse Magda. Ienae Christi Domini pedes capillis tergere. Etenim cum post Pomopei tempora in Judeam etiam Romanorum mores invecti essent; haec , quae peccatrix erat, crines fluentes gerebat , iisque facile ad hoc officium uti poterat. Neque mirum propterea est, quod adpositivum harum foeminarum capillamentum di maribus aptari potuerit, quemadmodum Gitonis , & Eumolpi capiti Triphenae corim bion apta istum se J legimus. Quamquam vero vitta nulla uterentur Iibertinae ;non dubito, quin&ipsae nodo aliquo, si luberet, capillitii licentiam coercerent. Horatius sfJ: Die S argutae properet merae 'rebeum nodo cohibere crinem. Alibi etiam fgJ: 'suis devium Fortum eliciet domo Grin e eburna die, age eum lira

Maturet in eo tum Lacena 6 comam religaIa nodum .

ReIigabant igitur di mulieres probrosae capillos, sed in morem miris Ileris Laconicae, ita nimirum puto, ut nequaquam colligerent; & insertas complicarent, sed post cervicem simpliciter constrictos, ut comis modum , demitterent. Hunc comarum positum Ovidius comparat co

Altera succinctae religetur more Dianae, Ut solet, attonitas cum peιis illa feras. Alius

172쪽

Romanarum Forminarum Is 9

. Alius ideo matronis comarum habitus, quo ab innuptis , togati Lque satis discernebantur . Nuptarum enim erat non solum vittam duplicem gerere , sed di crines . Dicti autem crines inquit Isidorus a quod tartis Esernantur. Hoc a Festo videtur accepisse, qui pariter: tb inerines a discretione , dicti, quam Graeci κρἰσιν Aldus edidie διακρι τὸν in appella H . Nam tidem eos κρι-- υocant , seu melius ,

ut emendat Scaliger: ideo eos crines vocant. Ita vero comam crinibus discernebant, ut e crinibus, & vittis velut sertas essicerent, eosque non fluentes, sed collectos in cervicem , aut verticem gererent , ut ex statuis, & nummis clarum . Hoc modo crines figurare dicebatur capere crines, aut habere crines, qua utraque locutione nubere , di nup-ptiam esse significatur . Soli gerumdum morem censeo, ct capiundos crines se , hoc est , nubendum, ex consequenti antecedens, seu ex signo rem signatam significando , nam quae nubunt, crines capiunt. Eadem ra

Utiqne eam buc ornatam adducas matronaram modo .

Cupite compto , crines , vittasque habeat , assimulatque seriam esse rexorem.

Nam justae uxores crines, & vittas habebant. Senis autem crinibus , ait Festus , se nubenter ornantur , quod is oraeatus istusissimus fuit rquidam quod eo Vestales Virgines ornentur . Ad quae Scaliger : seri ines dicunIur in capite matronae Romanae sex sertae crinium , intra , et crinibus ipsis implexae, quas valgo trectas Locat. Ad hunc morem post

Scaligerum alii s f etiam retulere illud Martialis g :

Portabat uxor rufa crinibus septem .

Uerum ego malim cum eruditui mo Dacerio credere h , his irriderisceminae calvitiem, quam additum septimum capillorum fasciculum significari . In fingendis vero, & figurandis crinibus, eorumque habitu componendo a nostrae aetatis mulieribus minime victas antiquas, crediderim. Nullae eurae parcebant iis crispandis, adeo ut cinerarios, qui reciniflones , haberent, quorum erat calefactis calamistris crinem torqueis re, & vibrare. Ornatrices uero, quae in ordinem capillos digerere ,& variare debebant , saepe poenas cum sibi domina minus placeret , dedisse, ab Ovidio. Iuvenale, Martiale accepimus . Caeterum si v rios capillorum positus, quibus ornatum variarunt matronae Romanae, vellemus afferre, nimium operae in re nihili insumendum emet. Non

173쪽

1so Disciplina, s Moribus

Non si de togatis solum, sed di de stolatis si agatur, verissime poeta inquit a ):

Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes , Nee quot apes rabie, nec quot in alpe ferae pNee mibi tot positus numero comprendere fas est , Adjicit ornatus proxima quaeque dies. Statuas, di nummos inspicientibus occurrunt aliae mu Itis ordinibus , ct compagibus capite aedificato, ut ille ait ibin , aliae capillis complanatis, ut ita dicam: nonnullae circum cervicem , ac tempora collectis crinibus , nonnullae secus aures longioribus cincinnis demissis , quos ancias Isidorus scin ait vocarie solis quaedam digestis, & inspiras circumactis crinibus, quaedam adscitis seu mitra , seu reticulo, aut dimdemate , aliisque id genus ornamentis, quae inter se distinguere, &singula suis nominibus appellare, nisi digito aliquis monstret, ignorare me , sateor. Quod ad mitram singillatim attinet, eam irier capitis muliebris te mina recensitam voluit Solerius d in , non imer nuda ornamenta . Inter capitis operimenta recenset mitram ct Theophilus Raynaudus te . Caput mulieres mitra texisse eo modo, quo nostris temporibus impediunt Potius, quam tegunt nostrae mulieres illis suis seu lineis, seu sericis ornamentis, idemque suisse illis mitram, ac nostris la rufa , Ia scina , cujus exemplar a veterum cultu desumptum patet , ego quoque arbitror, nec plus mitrae concedo, idemque sentiendum Puto de diademate, reticulo, crepidulo, caliendro, si haec quoque o nando capiti adhibebantur, aliisque id genus ornamentis. Favet Temtullianus loco mox afferendo.

Quod vero iidem clarissimi viri Solarius , s ac Raynaudus ig)ajunt, omnes Romanas mulieres velato capite in publicum processi Lia, nescio, an omnibus probaverint. Η. ud ita pronum mihi est credere, numquam aliter factum in ea urbe , ubi viri capite nudo iniscedebant . Non ita enim omnia pudicitiae danda arbitror , ut nihil foemineae levitati demus. Sed certa ab incertis primum distinguenda

sunt.

Cum quaerimus , utrum Romanae firminae capite tecto in publicum Prodirent, nobis sermo nequaquam est de mitra, seu alio ex supra recensitis capitis ornamentis. Ipsa enim mitra tegenda est , cum ca-Put dicimus tegi. cuius si appareat ornatus, illud nemo tectum diis

cet. Ridet Tertullianus h ) eas, quae mi ira, ct linteolis se satis velatast a) ονἰA de Ανt I. 3. O. 3 4ς. b Ispen sar. 6. v. so2 t e O 0. o. r. 1 .

174쪽

Romanarum Farminarum. Is I

Iatas putant. Mitris S Ianis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem proteritaeo qua proprie auIem caput est , nudae . Aliae mo. Hee linteolis , credo ne caput premant, nec ad aures usque demissis, cereis bro tenus operiuntur. Uelari itaque caput est ipsum caput cum toto ejus ornatu, quin & cervicem ipsam velari . Subdit Tertullianus ta :suantum resoluti crines occupare possum, tanta est Uelaminis regis , ut cera vices quoque ambianiur. Ita Venetiis aperto capite esse dicimus nobiles mulieres, quae Iluteolis tantum, suisque illistaeuiis caput tegunt, cociis perto autem caeteras, quae linteolis Ornato capiti superinjectum sericum velamen nigri coloris a fronte per verticem ad totos humeros demittunt . Hac ratione velantur apud nos puellae quoque nubiles omnium ordinum, inter quas , quae nobiles sunt , ita utrimque avertice νelamen illud demittunt, ut totum fere pectus etiam tegant,

ae nisi hinc leviter manibus idem submoveant , qua ingrediuntur , videre minime queant. Hoc quidem a Romanis sceminis flagitet nemo , nisi sorte Flaminicae Diales sint . Flaminicas enim nisi velatas nefas erat conspici . Assidue propterea gerebant illae amiculum illud suum, flim eum scilicet, quo quia caput cingebant, cinctas appellatas , ait Festus cb d Cineia Flaminica veste velata . Ad Flaminicae

molem caput nubebant, hoc est velabant, etiam quae viro tradebantur , nubere ideo dictae. Idem Festus c : Flameo amicitur nubens omisnis boni causa, quod eo ossidue MIebruar Flaminica . Novis enim nuptis , quemadmodum Martiae illi,

Velabantur initur Flaminicae , velabantur novae nuptae ipso tamen dumtaxat nuptis ii iam ceremoniarum tempore, quae earum Propriam corollam, eodem auctore P R. - . sub amiculo ferebant: detecto capite caeteras Romanas sceminas vulgo Prodi ille ilicoridiam est.

Clarissimis verbis Plutarchus sj: mulieribus omnino non licebat eaput obnubere, qui etiam refert, Sulpitium Gallum alterum a primo sui Dis, qui uxori nuncium remiserit, quod eam vidisset veste attracta emput tegere. Quare non est, cur ejusdem auctoritate sulciri sententiam suam , Solerius credat. Primo enim Plutarchus dumtaxat dixerat ig), usitatius Disse foeminis obυelatis capitibus progredi , quibus verbis certe non a firmatur , id universis, semperque usitatum. Secundo id ipsum dixisse statim illum poenituit, contraque morem , dc decorum id asceminis usitatum asseruit: mulieribus omnino non licebat caput obnubere.

X Scio,

175쪽

16a De Disciplina, ta Moribus

Scio, Valerium Maximum, quem pariter Solerius citat, contrarium sentire, ac id fuisse causae Sulpitio Gallo repudiandae uxoris dicere , ain quod eam eapite aperto foris versatam cognoυerat . Sed PIutarcho major habenda hic fides, quam Valerio Maximo mihi videtur , quod

ille Sulpitii factum refert, ubi de hac mulierum incedentium conis suetudine , data opera, verba facit , Valerius autem , ubi de maritorum severitate, quae eadem certe est, seu aperto , seu tecto capite incedentem uxorem Sulpitius repudiaverit . Sed quae prae Plutarcho fides Valerio Maximo, qui utrum valerius Maximus sit , nescimus δQui forte valerium Maximum in epitomen redegit eodem Ionge ininferior auctor, Priscorum temporum mores ex suis aestimavit. Curauistem non liceret honestis sceminis antiquitus caput tegere, multae POL sunt esIe rationes, quae mihi investigandae non sunt. Inter meretriis culas etiam, supra vidimus, viliores di sociliores s b) habitas, quae Palliolo, aut cucullo operiebantur. Poppaeam υelata parae oris in publicum progredi solitam , reseit quidem Tacitus G, sed ne hic quidem Solerio suffragatur, cum hujus moris , qui illi singularis, causam dicat fuisse , ne satiaret aspectum , vel qψia sic decebat . Decebat

autem, interpretor, formam , neque enm sex iis verecundiae , &matronalis dignitatis sc servantem Poppaeam sui ne existimo, ut aliis quo loco matronale decorum haberet , quae potius creditur voIuisse hoc habitu lenocinium amatoribus adhibere. Decere saepius vel in una Nostellaris scena d) usurpatur a Plauto, ut significet formae conum ni re, & venustiolem reddere , ne addam cum aliis Tibullum e :MiIIe babet ornatus , mιIis decenter babet. Sed Poppaea non caput solum, verum di partcm oris veIasse dieitur. Hoc autem, quod tamquam aliquid P.Ppaae Proprium, di singulare Historicus resere --s rara est , qui universis foeminis accommodat . Verum probe sallitur vir erudaissimus, s nummos sibi favere opinais tur. Rei nummariae scientissimi docent , quae numismata veIato capite Augustarum capita rep aes emant, ea m opotheosm sonificare: quotquot in Augustarum ac huc inter vivCs degentium honorem numis mi excusi sunt, eos harum capita cetecta referre , crinibus varie P sitis , varioque ornatu : inter D vas jam relatas detecto capite a Ilia quas inspici quidem, tecto capte nullam prorsus, qtiae, cum numinmus excussis, viveret . Quare ut me Solerio conciliem , id certum

putare me dicam , scut viri aliquando caput operiebant , ita operuisse

176쪽

Romanarum Farminarum. I 63

rui me caput aliquando & ice minas: caeterum quamlibet prout illi placebat, seu potius aliis placiturum existinis bat, pro ingenio, di studio, aut tecto , aut detecto capite incessisse. Quae vero caput tegebant, palliolo , aut cucullo id fecisse ne dicas , si honestae erant, cum uias his prostibulas supra viderimus, sed parte pallae superiori in caput revocata . istrabemem super capat vestem, nimirum ut capud tegeret, visam a Sulpitio uxorem, Plutar chus ait a. . Haec autem vestis non alia esse potuit quam palla . Stola quidem caput operuisse mulieres Solerius dixerat , sed tamen& bin pallio id deinde tribuit. Stolam ipse alibi dixi in caput numquam revocatam, atque hoc pallae semper sui me , modo ajo. Id ut asseram, suadet primum virorum mos, qui non aliter caput OP riebant cst , quam togae superiorem partem in caput revocando δdeinde Isidori auctoritas, quem in hoe solum, cum stola cooperuinse caput sceminas ait c d , errasse arbitror , quod pallam eum stola confuderit, stolae tribuendo, quod palIae erae et demum di nummi ,

in quibus cum Pudicitia, aut alicujus sedentis , aut stantis sceminae essigies integra capite velato inspicitur in aversa parte , apparet ex teriorem vestem in caput esse sublatam. Marmora itidem id loquuntur. Sertorius Ursatus quodam sceminae adolescentis signo , sub quo Bretiae epitaphium, de quo illi sermo se , inscriptum erat , ait , Reminam matronali stola cooperientem caput repraesentari . Sed st la proculdubio sumpta illi pro palla, cum stola, iterum dico, in caput mini m. revocari potuerit, quippe quae interior , di ad medium Praecincta . Novis etiam nuptis corollas sub amiculo gestatas , supra

didicimus ex Festo D.

Quid ni modo aliqua dicamus de capillorum colore λ Servius ad Virgilium ait g : Matronis numquam flaυα comis HabGIMr , sed nigra. Didoni ergo cMaro P dat , ut Iasi. Adducit etiam Juvenalis ver

Et nigrum staυo crinem abscondente galero, ubi videtur Messalina nigrum crinem abscondisse , iactitio galericulae crinibus flavis, ut matronam dissimularet . Ridet tamen haec doctissimus Ferrarius si θ. Sane omnes matronas nigrum crinem gessi Gla, ridiculum est albitrari. Neque solum de prasierioribus tempori. bus loquor, quibus satis liquet flavum capillornm colorem Omni artea sceminis affectatum. Tertullianus ili , capillum croco wrtunt 2 pu

177쪽

164 De Disciplina, ον Moribus

Het eas etiam nationis sitae , quod non Germanae, aut Gallae procreatae sant: ita patriam capillo transferunt. Germanis enim vulgo temper fuit rutilus, seu flavus crinis. Sed di Ovidii temporibus, ut facile ex ejus tarminibus colligi potest , uterque color , niger scilicet di flavus in Pretio fuit, nam utrumque cum Iaude memorat sa): Seu pendent niυea pulli remice capilli ;Leda fuit nigra conspicienda coma . Seu flaυent ; placuit Goceis aurora capillis.

Nec tamen ater erat, uec erat tamen aureus illis, Sed quamυis neuter , mixtus uterque color .

Amasse tamen prae aliis omnibus flavum colorem, id argumento est , quod arte utebantur, ut flavos capillos redderent, quemadmodum testatur Cato apud Charisium ce): Mulieres nostrae capillos ungitabant, ut rutilus esset eriris. Tradit autem Valerius Maximus , qua ratione rutilum colorem crinibus inducerent d : qaeo formam suam coηcinniorem escerent , summa cum diligentia capillos cinere rutilabant . verum

quid est cinere rutilare λ Uel cineris frictionem adhibebant capillis ruintilandis. Id enim ad res eluendas, di nitidandas in usu fuisse colligo ex Arnobio e : Sordescunt dita, ad sordes eluendas Iaυantibus a quis opus, atque adjuncta babent cineris fristione. Ue I cinis hie sumitur pro sapone, qui ex sebo, di cinere id temporis confieiebatur , at que in usu erat, teste Plinio is in ad hanc rem : Prodest oe sam . Galliarum hoe inventum rutilandis capillis - Fit ex sebo, ef cinere. vel cinis lixivium significat. Nam lixivio macerasse saponem, donec inspumam, bullasque abiret, eoque crines unxisse , credo. MartiaIis g):

Haec autem spuma caustica non alia de causa dici posse mihi videtur, quam quod lixivia quamdam velut urendi vim habet h P. Caustica Teutonicos accendit spuma capillos . Ex his autem cum appareat, a Germanis hoc Romanos sumpsisse , ut crines arte rutilarenti, non Potuit hoc frequentari apud ipsos nisi

tempore Iulii Caesaris post Galliam devictam.

Venetas matronas ad ruti Iandos crines sulphur medicatum adhibuisse , auctor est Hieronymus Mercurialis tractaIu de Decoratione ii l. Quomodo hoc medicamine uterentur , aeque ignoro , ae quo

178쪽

Romanarum Forminarum. Is s

modo Romanae antiquitus croco uterentur, quo tamen usas citatus Tertullianus testatur sa): capillum croco vertunt. Id scio, eum veneatiis mulieres flavos crines efficere vellent, quo colore usque ad avorum aetatem capit Ios maxime amasse constat, solitas suisse, sapone lixivia macerato eos in sole lavare, exsiccatosque eodem sapo nato iterum , saepiusque saturare. Sed obsolevit jam tanta haec in re tam Ie-vi diligentia, praecipue postquam candido illo factitio pulvere, quem cyprium dicimus, crines inspergere caepere, mentirique canitiem , cum nondum habent, quam tantum dolent, cum habent. Caeterum id illis dandum, si quidem si flavum colorem diutius affectassent, periculum fuit , ne quando auri ramentis , quod de vero Imperatore traditur , crines vellent inspergere.

CAPUT XIV.

De fietendae venustatis artificio. Varia ad id medicamiram genera.

Unguenta.

OU AE ars inducendae ex medicinae praescriptis verae pulchritudini operam dat, Cosmeticam appellari vult Mercurialis bὶ , C

moticam vero, quae fucatae tantum, di ementitae pulchritudini studet. Priorem, eodem teste sc , dixit etiam Galenus exornatoriam , alteram comptoriam. Sed haec medicis relinquamus, nullumque nobis discrimen inter eas sit . Certe Latini quoscumque servos , & ancillas, qui domini, aut dominae ornatum procurabant, Cosmetas dixere. Ponunt Cometae taenicas d . Cosmeticam itaque nunquam non exercuisse Romanas mali ei es dicam quae totae semper fuerunt in pulchritudine aut acquirenda , aut menci cuda, nullique Peperceis runt diligentiae, ut corporis mendas aut corrigerent, aut Occul

rent.

,-- Ita es ingenium muliebre, Bene cum Dura est, tersa , ornata, ficta est: infecta est tamen ce). Cosmeticae artis , nulli dubium , quin fuerit etiam cum capit Ioscomponere , tum maxime colorare. Sed de his vidimus, neque id unum suit muIiebris curiositatis opus. Praeterea aut totum corpus Pin. gebant , aut partem aliquam interpolabant, dictae propterea a Plautocs mulieres interpolas. Primo autem eam amabant corporis habitu. duta J I. c. tb de Meo . e. r. se ibi . e. ro. sil Ius. far. o. v. 76. se PDin. μ λο. 3. Mosely. a. i. sc., P.337. Distrigod by GO IC-

179쪽

166 De Disciplina, Moribus

dinem , quae gracilis esset, subductoque cibo obesitatem quam maxime

cavebant . .

mad si nilis virgo est virgiηum nostrarum: quas matres sturient Demissis humeris Ge, Undio pectore , xt gracilae sient. Si qua est babilior paulo, pygilem esse Hunt, deducunt cibum: Tametsi bona est natura , reddunt curatvra junceas a : Maxima deinde cura impendebatur sordibus eluendis, gravi odori depellendo, toti corpori descecando, cuti extendendae, ac dealbandae . Testis illa apud Plautum b :Niam nos iasque ab aurora ad Me quod diei est

Ex industria ambae nunquam contegatamus Laseri, aut fricari, aut tergeri , aut ornari,

Poliri, expoliri, pingi, fingi e S una

Binae singulis ρκae datae nobis ancillae , Eae nos Iaυando , eluendo operam dederunt , Aggeraendaqxe aqua sunt Uri duo defessi . Lacte asinino aliquando erugare cutem , & candidam reddere, aut conservare pleraeque omnes studebant. Hoc medicamine usa praeciis pue Poppaea, quae in exilium missa quingentas asinas ad hunc usum dux ita Ex ejus itaque invento, cum totum corpus hoc lacte persundebant , lavabantque, tum Praesertim panem eodem maceratum digitis pressum in faciem exsendebant et , quod genus medicaminis ideo dicitur a poeta Poppaeanum d , eoque incrustatam faciem tandiu serebant, ut ex eodem patet se , donec se alicui spectan das praeberent . Faciei enim major omnibus , quam caeteri Corporis

cura a

Cerussa etiam & ad totum corpus , ad faciem praesertim dea I-

bandam utebari

nec non apud Ovidium ch): Seliis S inducta candorem quaerere cera Cerae mentio nulla apud Mercurialem, apud quem ne melini quidem , cujus tamen meminit ancilla Plautina ti):

180쪽

Romanarum Foeminarum I 67

Neque cerussam, neque mel/num, neque aliam offuciam. Melinum autem ex Plinio sa9 genus est fossilis colore candido , ita dictum a Melci insula , ubi optimum effoditur , dictum etiam terra Melia. Candido colori inducendo in usu fuit etiam eracod Iaea , hoe

est erocodili terrestris fimus, eodem Plinio teste b , quin di Horatio se :

----- neque illi

Iam manet bumida creta, colorque Stercore fucaius crocodili. Hujusmodi tectoria non solum hic Horatius, sed etiam Martialis generaliter cretam appellat id): Crassor in facie vetulae stat creta Fabullae. Ovidius vocat alutam, quasi mollem pellem quandam te rri aque faceras velat aluta genas. Sed praeterea scemina Romana, Sanguine quae vero non raebet , arre rubet s . Genas enim , α labia colorare , di antiquis mos sui e , & praesentibus mos est, Romae adhuc praesertim , ac Ianuae . At ab omni istiusmodi fuco mirum , quam abhorreant mulieres Venetae cum honestae , tum etiam probrosae . Purpurata ad hoc veteres ut e

bantur

Tum ria igitur cedo purpuri m g . Videtur autem Mercuriali hὶ purpurimum diei genus omne mediea. minis , quod Purpureum colorem induceret , ad quod in usu erat

etiam rubrico. . -r

Itane erubusist quasi vero erepor; reliqueris o potestatem coloris niti eviendi, mala. - Buccas rubrica I cera omne corpus intinxti tibi si . Mitto alia multa, quae cum alibi, tum maxime carmine de medicamine faciet Ovidius tradit. Ad haec vero quanta unguentorum copia , & varietate utebanis tur δUaec veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles tk λSua erant unguenta comis, di ciliis, sua genis, ct collo, sua manibus, ac pedibus ungendis . Λdvertit autem eruditissimus Mercurialis cl), nomen unguenti , quod μύρον Graeci vocant , suisse apud

SEARCH

MENU NAVIGATION