장음표시 사용
211쪽
x Orationes de Sanctissima Trinitale.
nor id efficit, ut eam aliquando cognoscere , sicuti di a cogniti
sumus, ardentissime optemus: eorum exempla , quos C itibus adianumerandos accipimus , ut quadam cum ipsis aemulatione excitati , quod desideramus , id assequi conemur . Cum enim elegerit nos
Deus in Christo cbὶ , ut essemus sancti , di immaculati in conspe Etu ipsius in earitate, quis morum sanctitatem servare nolid in teriaris , quam non adeo dissicilem esse , ut prophani jactitant , novis his exemplis docemur , ut aliquando sancti esse in conspectu ipsius Trinitatis velimus , quam confitemur & colimus Quoniam vero obviam habemus hodie gregem Prophetarum ce descendentium de excelso, lare speramus, ut insiliat in nos Spiritus Domini, di prophetemus cum eis, di mutemur in viros alios . FaTit itaque Saniactissima Trinitas Sanctorum suorum intercessione , ut eis moribus , eaque simus vita , qua possimus aliquando ejus aspectu beari , dieIare ejus facie fruamur, quam modo nec satis oratione explicare , nec persecte possumus intelligere.
212쪽
214쪽
Magni Venetae Reipublicae Cancellarii. ORATIO.
I quid pertinet ad praeclarissimos viros , qui vitaeesserint, honestissimi suneris pompa, Serenissime Princeps, eo rerum, verbolumque honore, Ioannis Bapti itae Nicolosit Equitis, Magni Reipublicae Cancellarii exsequias celebramus, ut se uberrimos actae vitae fructus conseqiutum , tantus vir sentire jam possit. Magnificentissimum apparatum , sublimem caenotaphii molem, maximam hanc cereorum funalium vim, hanc tantam funus prosequentium celebritatem, quin maximam pompae partem Principem ipsum miretur nemo. Haec omnia Magno Cancellario, debentur sortunae Potius, quam virtutis argumenta; illud Ioanni Baptistae Nicolosio desertur , quod sunestae familiae lumis , universae Reipublicae dolor, omnium generum, atque ordinum lacrymae extincto parentant. Quid enim praeclarius viro in illustri familia nato, quam non prolatis majoium imaginibus accepti splendoris , sed frequenti posteritate, principis, & alterius ordinis flore, funus non sine lacrymis comitante, fidem fieri ejusdem amplificati λ Quid ei vi maximis, clarissimisque muneribus perfuncto ad gloriam uberius , quam amplissimos Magistratus , totumque Senatum laneris maerore bene administratae reipubIicae testimonium dare δ Quid illi splendidius , qui si
bi nunquam , sed aliis vixit, quam omnem aetatem , Omne genus , omnem ordinum , Patronum, parentemque conclamantes, qua funus processit, funeri accedere, ut totius civitatis humeris efferri videatur
Verum haec omnia ille fortasse negligit nova longe maximae gloriae , - C c ut Distrigod by Corale
215쪽
Di fas est credere, possessione auctus, cum eadem interim ipsi, quisque
secum, quisque cum eo, qui propior est, reputantes, Uter aIterius in vicem dolorem augeamus, neque ullum patiamur unquam memoriam dimittere, quem , quantumque virum amisimus. Inter tot dolendi causas exaspei aturum me tam grave omnium vulnus, probe Rio, si illitullam adhibere medicinam vellem . Quamquam qua inveniri posseeleniendi doloris ratio , nisi me praevaricari velitis , qui Magni Cancellarii ianus debita laudatione prosequi jussus sum Ee-
enim eum ipse tanti viri Iaudes dicere , ejusque virtutes oratione complecti aggrediar, novam addere me dolendi causam necesse est, ejus desiderium refricantem. Quoniam itaque fieri non potest, ut, quod maxime vellem , fraena injiciam omnium dolori quo minus novos ipsi stimulos addam , nulla ratione prohibebor , magnique viri ita laudationem instituam , ut omnes intelligere velim , justissimam esse causam dolori suo . Quisque , me dicente , suscepti Ioannis BA-ptistae Nicolosi interitu damni magnitudinem aestimate . Amisisti , generosa familia , omnium maximum ornamentum : amisisti egregium unice civem , Respublica Serenissima : virum ad omnium
utilitatem natum omnes amisimus. Faveo dolori vestro , auditores ,
dum illi ostendo inesse rationem : faveat dolor vester dicenti paulisper coercitus, di breve silentium largioribus mox lacrymis , & majoribus rependendum gemitibus sui juris jacturam ne credat. . Magnificum quidem initium sumeret oratio mea , si veteri , illustrique prosapia virum laudaturus, eum dicerem, ita cIarissimum nomen sustinuisse , ut nunquam vinci rerum gestarum gloria a majoribus suis potuerit . Ampliora tamen mihi de Ioanne Baptista Nicoloso dicenda sunt , cujus tanta suit laus , ut quod nomen clarissimum a majoribus accepit , posteris suis longe clarius reliquerit. obscuraverat omnino ille, salva pietate, avorum omnium ima gines , nisi nova quadam luce conspiciendae essent , postquam non ex avis nepos , sed ex tanto nepote incipient avi , atavique omnes nominari, sive qui Venetiis, sive qui Patavii floruere. Patavio enim, ubi inter nobiliores , & vetustiores censebatur , huc Nicolosas gentis pars tribus abhinc saeculis commigravit , quae statim ad rempublicam admota est , atque in eum clarissimum ordinem cooptata,eui uni secretiora consilia respublica credit , di mandat perficienda . Cum vero huic ordini adscripti Nicolosi egregiam rei publicae Operam domi navarent, qui Patavii in veteri majorum sede substiterant , eorum exemplo accensi sunt ad paria fidei , caritatisque in Principem argumenta militiae prodenda. Saeculum exibat, quo Ioannes Nicolosius primum, mox Nicolaus filius Veneti Senatus arcanis
216쪽
consiliis interfuerant, mire Patribus uterque carus, cum Sebastianus Nieolosius inter centum illos genere nobiles , impigros animo juvenes , Patavinae civitatis deereto venetis copiis auxilium bello Cyprio mittendos, ut conscriberetur, rogavit, votique compos pro Fam augustae muris fortiter pugnans mortem oppetiit honestissimam. Haec tanta virtus ita Nicolosios conciliavit Patavinis , ut haud ita multis abhinc annis extinctae , quae apud ipsos magno in honore fuerat , familiae damna reparaturi, alteri huic gentis ramo , qui altas jecerat Venetiis radices, Patavinae nobilitatis jura iterum ultro restituerint ,
magnum civitati suae Ornamentum accessurum rati, si ex suis essent, qui in summa hac republica versarentur consiliorum omnium participes, di gravissimis rebus praepositi. Quamvis autem Iam clara: Ima 4gines Posteros facile oneraturae viderentur, ea tamen extitit semper apud minores virtus , ut majorum gloria minime contenti eam ad nepotes eumulatiorem transmittere conati sint . Ne vetustiora persequar, quis nostrum quatuor magno animo, magno ingenio , magna industria fratres miratus non est, Nicolosit, ac Verdizgoti generis, quo nomine jam inter patricios illustri erat mater, gloriam amplificare simul aggressos λ Singulis vero Cancellariae adscriptis , quae
una est alterius ordinis civibus accedendi ad rempublicam via , cum eadem omnibus eundum esset, timor omnibus fuit, ne in honorum curriculo alter alteri esset impedimento. Hoe primum fuit inter ipsos virtutis certamen, quo quisque vinci cupiebat, donec caeteri Angelo natu maximo velut decedentes , ultroque gloriae , quam sibi praeripere poterant, spem abdicantes ita inter se compararunt , ut
se totum ille reipublicae dederet , suaeque , ac familiae laudi potissimum serviret. Cessit hoc tamen aliquando in maximam gloriae segetem Ioanni Baptistae, qui parum putasset majores Omnes, in quibus magnum paterno, maternoque generi decus fuit , vincere , nisi di fratrem vincere sibi proposuisset, quem non fuisset nemini extre. ma laus exaequare. Deterruisse profecto alium quemvis poterat a capessenda republica Angelus ordinis sui praeclarissimum lumen , universo Senatui, ac praecipuε excelso X. Virum capitalium collegio , supremoque III. Virum optimo civitatis statui tuendo praepositorum tribunali unice probatus, cujus sanctioribus, ac secretioribus consiliis Per duos & quadraginta annos adsuit, summa fide, summa in agendo deXteritate , summa in promovendis negotiis prudentia . Hic , qui inter veneti Archicancellariatus candidatos paucissimis punctis superatus aliquando ab illustri competitore fuerat, visus erat Nicol sam familiam eo provexisse, ut nulli esset sui ordinis secunda. V
rum, eo extincto, Ioannes Baptista, qui magnam sui expectationem, C c a aliis
217쪽
aliis muneribus praepositus jam excitaverat , caepit enixius honorum culmen appetere , brevique eo pervenit , ut jam maximus familiae splendor unus sit, majoresque omnes , a fratrem post se longo intervallo reliquerit. X. Virum enim collegio arcanis excipiendis datus, per decennium ita dissicillimam provinciam obtinuit, ut cum uialum tot in rempublicam officiis addidisse visus , piaeclarissimam Magni Cancellarii dignitatem, insignibus, & honorificis titulis satis il-justrem , di equestri magis auctam gradu tandem in veterem familiam attulerit. Antiquiora Propterea aeque, ac recentia ornamenta
in posterum Nicolosii minime jactent : quam imaginem ostentent , ea sit Ioannis Baptistae : hic unus dignitatis , nobilitatisque auctor praedicetur: hic equestri torque, hic Magni Cancellarii purpura familiam unus honestasse memoretur. Quam vobis itaque justa est d lendi causa, Ioannis Baptistae, Constamine, frater, Ioannes, S A
gele, Bernardi alterius fratris filii, tanto amisso familiae vestrae ornamento Aspectu venerabilis senis recreari non amplius licet, non amplius in ejus ore , verbisque conquiescere . Unius mors solitudinem in vestra domo secisse vobis videtur , gloriamque rotius gentis extinxisse, postquam illud invidit familiae lumen, unde tantus omnibus splendor. Minus tamen dolendum putaretis , si privatim tantum dolendum esset; publice egregii civis morte vobis praecipue d
lendum est, quos idem exemplo suo , suisque hortationibus ad patriae caritatem mirifice finxit. Magnum est, quod dico : per annos unum & sexaginta egregia Ioannis Baptistae Nieolosii opera usa respublica ejus tamen nuper existincti non afflictari desiderio non potest . o maximum sane virum nunquam agendo defatigatum , cujus mors seni perquam matura , adhuc rei publicae immatura esti Plurimos novimus, qui urbanarum curarum sastidio reipublicae administratione sponte dimissa in literis, aliave otii oblectatione intra privatos parietes senescere maluerunt , nonnullos etiam, quibus non petentibus ob eam , quam nimia assuduitas afferre solet in oculis semper viventium satietatem , a reipublicae administratione velut honesta missio concessa est . Nicolotus Ioannes Baptista unus fuit , quem ab ineunte adolescentia ad grais vissimam senectutem nunquam pertaesum est reipublicae, cuius. numquam rempublicam pertaesum est. Ejusne amorem in patriam mirer, an in rebus agendis solertiam 3 Supra fidem ii Ie, qui effecit, ut nub Ia res eum a re publica divellere posset; haec supra modum, qua factum est , ut nunquam it Ium a se dimittere respublica voluerit. Umbanis plerumque muneribus praesectus, cum amplissimis primum ma
gistratibus, universo deinde Senatui, mox gravissimo X. Virum cON
218쪽
Iegio, quae sui ordinis, ac muneris erant, omnia ossicia praestitisset, quamvis Publicas aedes , comitium , curiam per tot annos quotidie premeret, Principis Solio, Senatorum subselliis , maximorum judicum tribunali quotidie adesset; ipsa in dies gratior assiduitate , eoque majori apud omnes gratia, quo magis haec in oculis posita erat,
honorum curriculo confecto, majoribus comitiis , maximo omnium
favore , di consentu Magnus Cancellarius renuntiatus est . Subeat quaeso recordatio , quem habuit in dignitatis petitione competito rem , clarissimum virum scilicet, optime eundem de re publica meritum civem , qui obeundis publicis negotiis apud maximos Europae Reges , di Respublicas diu , ae saepe Venetiis abfuerat . Qui tunc fuerit civitatis sensus, quam suspensi animi, cum utriusque par esset in rempublicam meritum, multa, dc magna utriusque in Principem ossicia, probe meministis . Hujusmodi autem erat omnium sermo rut nihil unquam offenderit apud ullum Nicolosius , incertum , an sui fastidium , satietatemque superaverit. Nimius suit in oculis omnium: multa petiit, plurima adeptus est: saepe suffragia sibi eblanditus, saepius aliis. Maximorum, quos pro republica suscepit, labo
Tum testes sunt oculi nostri , at testes etiam collatorum in Onorum is Gratior ille solet oculis esse, cui minus assueverunt. Praelatus nihilo
minus a Iteri est Nicolosius , di quod optime etiam de re publica merito fore credidimus , ut obesset , id illi potissimum profuit assiduum in omnium oculis fuisse. Tanta ejus fides, tantus in patriam amor, tanta in obeundis muneribus solertia , di vigilantia , ut plus ad conciliandam omnium gratiam operae assiduitas , quam frequens oculorum consuetudo ad satietatem afferendam potuerit . Ioannes
Baptista autem Nicolosius, cum primum Archicaneellarius designa tus est, non honoris fine amplissimam dignitatem aestimavit, sed eo Iaetissimus iniit, quod nullis temporibus circumscripta, nec nisi cum vita dimittenda, non alium quoque agendi, praestandaeque Principi operae finem faciebat , quam vitae . Hanc diligentiae eonscientia illi
securitatem pepererat , ne , quam in oeulis habitans gloriam cons quutus fuerat, vel si aeternum habitare pergeret , amisurum se unquam, dubitaret. Ut vitatae satietatis , quam effugere ne clarissimi quidem viri aliquando potuere, laus major appareat, artificiose Printerire me sortasse creditis, quod non domi solum , sed peregre etiam pravissimarum rerum procurationem suscepit. Atqui non ego ita sum Insipiens, ut hac eum nova laudis messe fraudatum velim . Desiderarunt aliquando oeuli nostri Ioannem Baptistam Nicolosium , sed ut ad ejus gloriam uberrimum suit , quod carissimi. civis aspectu , quem alio ad maximarum rerum momenta curanda proficisci jusserata
219쪽
rat, patria nonnunquam caruerit; ita ad sui fastidium deelinandum, si ab hoc metuisset , parum illi fuisset breve patriae desiderium profuturum. Numquam opus fuit, gloriam , quam sibi domi Nieolosius peperit , ab ea , quam foris collegit , sustentari , atque defendi :utraque se ipsa tuetur, neque altera alterius indiget ope, ne intereat. Mitto illud, quod bello Cretico, ut viam sibi ad munera honestissima muniret, honorum velut tirocinium in navi praetoria missuit supremi rei maritimae Praefecti a secretioribus epistolis ; postquam in patriam rediit, ita caepit in hac rei publicae luce versiri, ut semel , atque iterum dumtaxat a curia gravissima negotia abstraxeis rint . Cum Serenissimus Franciscus Maurocenus quarto elassi cum summo imperio praesectus esset in Turcas proficiscentis Principis iter , quod nostris temporibus novum, re a Priscis tantum reipublucae saeculis repetitum , ut splendidius redderent Patres , novam e iam ipsius ministerio instituendam decreverunt dignitatem , no a autem dignitati ornandae inventus est Ioannes Baptista Nicolosius , di Magno Pro-Cancellario hoc novae dignitati nomen inditum quod in omen maximae sui ordinis dignitatis it Ii aliquando confere
dae statim aeceptum iussus paludatum Principem sequi . Quantae fuit gloriae, quod ille potissimum delectus se, qui ejus expeditionis
non ultima pars esset , cujus nunquam memoria interibit , qui dis.cem suae aetatis clarissimum haud impar minister sequeretur , cujus litteris nunciari tantum Senatui possent , quae factis paria facturum Principem nostrum sperabamus . Excusasset nihilominus ille facile navigationis incommoda, valetudinem excusasset, nisi patriae caritas sui, suorumque amorem vicisset , dc ut patria carere vellet , Patria ipsa effecisset. Magnum sane sui e , virum togae , urbique assuetum maris, martisque aleae committi, id praecipue munus obiturum, cui nulla ex bellico pulvere gloria colligenda promittitur , omnia belli pericula denunciantur. Fortitudinis laudem Ioanni Baptistae NicoIosio, nemo est, qui tribuat: sortissimum tamen ipse praedicabo , cui non ad pulcram mortem animus , sed occasio , ac rei publicae impellium defuit, cum quae urbis sunt Oificia, quae inter paeis otia disci
mus , inter Pacis Otia exercemus , ea inter armorum strepitus pra
flaret fortissimo Duel, ad omnia maris discrimina, bellorumque casus satis impavidus. Λbrepto fatorum importunitate Principe , cum flatim abdicasset Nicolosius honorem, quem post ipsiam nemo sumeret, sospes ad patriae rediit amplexus. Illuxit deinde spes pacis: iter terra ingredi tune iussus est Ioannes Baptista , Viennamque viro genere , di virtute elarissimo rei publicae oratori Senatus mandata de
serre , Viennaque deinde cum eodem ad Hungariae fines , ubi Le
220쪽
derati omnes ed paeis conditiones victis dicendas convenerant , Pro fidisti, unusque esse , cui secretiora consilia crederentur . Suam ad omnia de teritatem, acre ingenium, neque hebetiorem linguam amicorum, hostiumque oratoribus facile ille probavit, Veneto vero, atque adeo universae reipublicae impigram etiam operam , & sum. mam fidem . Hae viri igniae virtutes, hi suscepti pro republica labores, his tamMI in patri/m amor, quo gravissimo in ejus morte νuInere porculsa respublica sit, istis declarant: haae essiciunt, ut quam vis illo per Iongum tempus usa sit , virum tamen respublica adhuc desideret, qui dissicillimis temporibus, si opus esset , ac Senatus juberet , Magnus C Mellarius, non inaudito exemplq, vel his effetis viribus, α aetate inter Turcas publicis rebus agendis versaturus esset. Quoniam vero licet nemini esse immortali, ita doleat respublica ipsum abreptum, ut plures esse gaudeat, quos illi sufficere possit egreagiam aeque operam navaturos. Sed recentem adhuc dolorem lenire temere contendimus, cum publicum luctum augent lacrymae si nρulorum , ut si nullus esset publici vulneris sensus , adhuc , dum tuo quisque privatim dolet , universam afflictari rempublicam , necesse
Ea enim in singulos comitate , ea beneficentia fuit Ioannes Baptista Nicolosiu , ut non sibi, sed aliis natus videretur. Gravissimis quamvis semper negotiis implicitus , publicisque euris in varia distractus, numquam tamen adeuotibus dissicilis, omnes complexus est, ut vacare crederes , cum tam multi propter ejus apud amplissimos magistratus auctoritatem ad illum saepe confugerent . Ecquando necessariis officiis erga patricium diligenter observatum ordinem defuit Plurimas licet ex patriciis familiis, easque clarissimas paterno, maternoque genere complecteretur Nicolosius; ita semper amplissimum ordinem coIuit , ita observavit , ut non suarum necessitudinum rationem haberet, sed ipsius dignitatem , majestatemque suspiceret, nihilque ex tot, tamque claris propinquitatibus sibi sumeret , nisi ut se pluribus , & arctioribus vinculis rei publicae obstrictum crederet . Quem vero se erga honestissimos sui ordinis homines praestitit p- Quem eorum consilio, opera destituit λ Tam it Ii omnes cari, quam
ille omnibus . Cum ex iis , qui nondum ad secretiora cancellariae munera admissi, deligeret Μagnus Cancellarius adolescentiores, qui senatoriis Μagistratibus operam praestarent , eorumque essent a secretis , cui unquam vel viribus graviorem provinciam, vel minorem viribus dedit λ cui non eam, quae esse posset quam latissima ad gloriam captandam, ad Patrum gratiam ineundam via λ cui non eam ,
quam sibi quisque petiisset, si peti a se quidqliam Nico Iosius, quam
