Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aag Orationes Funebres .

rat, sed sollicitiorem operam exigit, ut quo in il Iustriori gradu ho. minem collocat, eo majora ab illo di postulare, di poscere videatur. Promptum ad Reipublicae imperata capessenda Angelum donum audistis; audite jam in iaciendis imperatis assiduum. Quae pauci ,

cum vivimus, advertunt, ea tandem, cum esse desiimus, tota aestiis mantur. Quantum est, hominem per totam vitam, ita semper patriae, ita sibi nunquam vixisse, ut ne satis quidem narurae vivere potuerit λ Ideo enim immaturo sunere elatum nunc querimur Angelum Zonum, quod quotidiana, quam praestitit Reipublicae, opera, laborumque assiduitate confectus, non publicis, privatisque curis prius affligi desiit, quam vivere. Alia ex aliis semper illi munera injuncta, di cum probata fide, ac diligentia nunquam uti noIlet Respublica, tandiu solam deserendo novo ministerio expectatum est, donec ille susceptum procurare desisset. Rediit e navigatione haud prima juventute, cui se prima adolescentia commiserat; gravissimo. rum statim magistratuum secreta i Ili credita: gravissimis magistratibus Operam per plures annos navaverat; ab universo Senatu in eonis

siliorum conscientiam sumptus. Hoc jam a uetior honestissimo ministerio, cum primum maximis Reipublicae negotiis curandis par viissus est, statim in Insubriam missus. Nondum illinc in patriam reis vocatus fuerat , cum senatusconsulto delectus est , ut sapientissimo X. Utrum collegio , statim ac se in urbem recepisset , arcanorum omnium particeps adesset, donec tandem universo ordini suo majoribus comitiis praepostus, ac Μagnus Cancellarius renunciatus, honestae etiam aliquando obtinendae missionis spem abruptam sibi intellexit. Eo devenit, ut otii etiam desiderio capi contra Rempublieam esse duceret. O virum non sibi, sed patriae natu mi O virum nullis laboribus unquam fractum, qui, si eum tot curis parem, ut animo virtus finxerat, ita corporis quoque viribus natura finxisset , tam nunquam finiendis laboribus suisset oblectatus, quam Iaboribus nunquam do hiit acerbius vitam finiendam. Ita decuit hominem honestissimo genere natum, qui a majoribus suis amplissimam gloriae haereditatem acceperat, qui nullam domi avorum imaginem inspexit non multis

titulis praestitae Reipublicae operae insignem : ita decuit plurium liberorum Parentem, qui quos Patriae genuerat, iis esse voluit exemplo, ut patriam se ipsis cariorem ducerent. De Angeli Zoni in implendis muniis solertia, quam postremo I eo docturum me promiseram, verba ulla amplius facere supervacuum puto. Quis enim adeo rerum expers, qui non solertem , di industrium hominem credat, quo per totam vitam Respublica in tanto eorum numero, qui peracri pollent ingenio, uti voluit e Cum Diuili od by Corale

242쪽

Orationes Funebres. 229

Cum illum dico per totam vitam gravissimis negotiis Pene obrutum nunquam defuisse Reipublicae , cum illi dico nova semper, atque alia ex aliis Rempublicam demandasse, miram in agendo dexteritatem, in explicandis maximis negotiorum nodis solertiam , industriam, sedulitatem dico. Qui enim unquam sapientissimi Patres tot illi onera imposuissent, tot gravissimas illi res iterato commisissent, ac tandem ad tot curis obnoxiam dignitatem universae Reipublieae non favor, sed judicia evexissent, nisi eum prius versatili ingenio, mente perspicaci, animi vigore, orationis etiam, sive voce, sive sti- Io opus esset, ubertate tot sustinendis oneribus, tot, tantisque negotiis obeundis parem probassent λUerum ne solis videar conjecturis rem agere, quandoquidem quae in curiae penetraIibus, ac X- virum sacrario fiunt, in publicam lucem effert nemo, revocemus in memoriam eorum tem Porum, quibus Zonus Mediolani cum pubIicis mandatis substitit, calamitatem . Tota continenti prope internecini belli incendio Europa flagrabat , quod cum ad caeteras potentissimorum Regum provincias, tum Praesertim ad Venetae ditioni conterminam Insubriam pertinere videbatur. Una haec venetorum Respublica Serenissima , injecta desuper mente, omni partium studio vacua, media inter tot populorum

motus, in tanta rerum omnium perturbatione, suorum otia tuebatur , di dissidentium inter se Principum animos debitis erga singulos amicitiae ossiciis excoIebat. Uerum probe nostis, quam pronum sic ,

ut is, qui utrique parti studet, apud utramque aliquid offendat , di qui partium nulli immisceri vult, dum utrisque vult esse amicus , utrisque inimici loco sit. Di melltimis his temporibus Reipublieae

causam tueri, ejusque negotia obire Angelo dono contigit apud Insubriae Gubernatorem. Uno dicam verbo, quae ejus fuerit in agendo dexteritas: & Reipublicae suae, di Insubriae Gubernatori probatus fuit, neutri unquam suspectus, cum inter non satis certae fidei amicos esset velut medius. Neque desuere aliquando, in quas incideret, saIebrae. Cum via per Venetos fines utriusque Principis copiis pateret, di hinc e Germania in Insubriam contendentibus, di illine ex In lubris occurrentibus , bellique tandem sedes Veneta ditio videretur ; ita tamen Zoni consilio, & solertia omnia comparata sunt , ut dum praelia inter partes in Venetis agris miscentur , amicitia cum Venetis sanctissime servata, eorum pax ne leviter quidem tentanta unquam sit . . Sin autem militum insolentia aliquando, ob coraruptam potius castrorum disciplinam, quam ullo ducum in nos odio, non satis coerceri potuit; si quae nostris illata damna sunt, ut ea statim repararentur, donus petiit, di cum petiit, nunquam non Disiti Corale

243쪽

ago Orationes Funebres.

evicit. Tantam dicendi vim bona causa Angelo suppeditavit: adeo orationem ipsam morum suavitas, ac dexterrimum ad omnia inis

genium semper adjuvit , ut uno ipso inermi Venetos fines velut propugnante, nulla pestis ex Insubria in Venetas terras irruperit , di ex nulla parte minor nobis, quam illinc, timor fuerit. Si tune praecipue promeritum illum Magni Cancellarii fastigium dixero , minime fortasse fallar : certe illud brevi post recenti adhuc tantae virtutis recordatione est consequutus. In hoc autem quam sui simil- Iimus adhuc fuerit, quam in alio negotiorum, & curarum genere, qui ad omnia factus videbatur, solers, dc industrius, non est, cur memorem. Testes omnium ordinum homines habeo, qui hoc tanto ob ejus interitum luctu , quam bene Zonus Magni Caneellarii munere functus sit, fidem faciunt. Plura de tanto viro quo minus dicam, etsi copia suppetit, temporis caritate prohibeor. Quae pauca tamen dixi, si non satis ade iis laudem, satis certe esse possunt ad caeterorum exemplum. Pe gite igitur, quotquot eodem, ac Tonus, ordine censemini, honestissimi cives, pergite, quod facitis, promptam, assiduam , industriam operam tantae Reipublicae praestare. Eadem , quam Tonus

consequutus, vos quoque manet merces amplissima. Viam monstrare vobis ad gloriam, qui jam illam ingressi estis, mihi amplius non

licet: haec tamen quam certa, quam apta sit, proposito Angelizoni exemplo, ostendere licet

Vobis vero , vos enim tandem appello , dii Icissima Angeli Zoni pignora , succrescens clarissimae familiae soboles, Iuculenta Rei. publicae spes , digni tanto parente liberi , qui suavissimum caput

fatorum acerbitate abreptum vobis restituere non possum , ejus , quibus per tempus , di ingenium licuit , coloribus expressam imaginem exhibeo. In hanc inspicite, di hinc vobis sumite exemplar. Plurimae domi vestrae avorum imagines sunt , quae , quantus fuit Parens ve ster, totum secere : ut singulos imitemini , unum vobis

opus Parc ntem, quem Ore dc vuItu resertis , moribus etiam re se

Te . donum quidem genus ac nomen ab antiqua origine illustre , hae tempestate ob parentis vestri virtutem ac dignitatem longe iI- lustrius factum est. Quam gloriam a majoribus accepit, eam aduo. longe auctiorem ille transmittit, ut magis adhuc amplificatam posteris mandari a vobis necesse sit, si patris exemplum sequi velitis. Non solum nobis, ac Reipublicae reddi a vobis Angelum Zonum volumus I reddi Magnum Cancellarium voIumus. Non aliter augeri familiae vestrae splendor potest, nisi Magnorum Cancellari rum imagines multiplicentur . . Quod cum ab animi vestri indole Diuitiaco by Corale

244쪽

Orationes Funebres . agi

taturum spero , tum maxime a te quoque , Camilla Angeli Z ni , quae communes liberos in sinu tuo educis , eisque non aliud traditura es , quam quod tradentem ipsis amplissimum virum toties audisti . Habes quidem clarissimos fratres , qui sororis filios veluti alteri parentes amant , habes in Tuccata familia , unde ea gressa es , habes in ZOna in quam nupsisti , quos plurimos liberis tuis ad imitandum proponas. Sed Angeli Zoni filios unum parentis exemplum satis ad virtutem insormabit. Ipsa interim filiorum tuorum bono diu vivas , di spem Reipublicae , spem familiae ita educes, ut dubium aliquando sit , utri parentum plus filii debeant, illine, qui tantarum virtutum exemplum reliquisse, an illi, quae ad tantum exemplum eosdem instituisse praedicabitur.

245쪽

Orationes Funebres

IN FUNERE

PETRI BARBA DICI

PATRIARCHAE VENETI ARUM &c.

cepimus, Serenissime Princeps , hoc tam magnum , tam grave est , ut vix tempus illi diuturnitate mederi posse ,-faci Ie putem . Amisimus orbi filii parentem optimum, qui

tam nobis carus erat, quam nos illi caros esse sentiebamus : amisit sponsum sui amantissimum vidua EccIesia , qui Omne studium, curas omnes, seque totum ad ejus Praesidium, atque ornamentum im Pendit. Hac autem jactura ut gravius percuteremur , mortis etiam malignitas spem nobis ostendere visa est , ut acerbius ludificaret . Quamquam enim cum primum viridi adhuc aetate , inter viri , se . nisque confinia, gravissimo morbo tentari coepit , statim pro nostra in eum pietate, tantoque ejus periculo maximus omnes timor inces.sit; mox nihilominus, vi morbi defervescente, certa vitae spes inj cta est nobis, auditumque fore, ut brevi convalesceret. Verum haud diu nobis licuit laetis esse. Statim enim iterum rumor de ingravescenis te morbo vulgatus: sed iterum etiam illius vim remissam , nunciatum est . Fuimus ita per aliquot dies alternis spe, metuque suspensi , ac solliciti, donec remedia omnia vincente morbo , naturae coactus est concedere, ut qui nos vivus omnibus bonis cumularat, eosdem immortali sui desiderio extinctus amigeret. Proh Superum fidem l Siccine terris sua bona invidisse dicendi sunt , eorumque singulare d num , optimum Praesulem λ At quo meo, vestrumque omnium dolore abripi me sinam , minime sentio e Committere haud debeo, ut recrudescat, me dicente, vulnus, cui aliquam potius, si ut Ilus patiens est, adhibeam medicinam, oportet. Mittamus igitur ejus momtem Iamentari, cum uberrimam, di vobis , mihique jucundissimam ipsius virtutes praebeant dicendi materiam . De his propterea dicere aggrediar, & Iaudationem meam ita instituam, ut, quod meo ma-Nimo, omniumque damno perculsum decet, simplici, nullisque o

namentis fucata oratione, totam tanti Praesulis vitam nitar compre

hendere. Id autem eo libentius mihi faciendum est, quod quam vi

246쪽

Orationes Funebres. 233

nunquam optanda suerit, amplissimi tamen Praesulis, qui vivus lati dibus suis semper intercessit, laudandi occaso non sine quodam animi ardore amplectenda est . Cum ad argumentum, in quo versaturus sum , magnitudine sua satis amplum, suo splendore satis illustre nullius artis subsidiis opus esse intelligam , ita quae a Pacriarcha nostro gesta sunt, exponam , ut non alium, quam temporum ordinem sequi velim . Adolescen tem itaque Petrum Barbadicum primum nostra spectet oratio. Sum mam statim initio dicendi videbor occupasse , cum dixero, manifesto Dei consilio ab ea aetate ad hujus Ecclesiae infulas vocatum . Ille enim ex eo tempore ad tam illustre sacerdotium vocavit , qui tune temporis eam mentem injecit, ut sacerdos vellet inaugurari. Natus erat praeclarissimo genere , de quo apud vos verba facere non nisi tempore abutentis esset , cum ea si Barbadicae gentis splendidissima nobilitas, ne suo se lumine omnium oculis prodat. Cum autem ma gnorum virorum exemplo , qui domi larisque rem Venetam eum magna nominis sui gloria gesserunt , ad rempublicam capessendam invitaretur; non ille clarissimos duces, qui honestissimam pro patria mortem obiere, non duos illos Serenissimae Reipublicae Principes , aliosque innumeros in proximo dignitatis fastigio collocatos non ipsum Hieronymum patrem, senatorem Praestantissimum, ac maxi ma pariter senatus lumina , Patruos Petrum , Ludoviciana , atque

Augustinum imitandos sibi proposuit, sed quam desuper immissum Iumen monstrabat, viam ingressiis, sacris initiari, ne delibatis qui dem patriae reipublicae honoribus, voluit. Ut vero intelligatis, quo consilio hoc vitae genus interir, in quod nonnulli saepe cani incidunt

alii spe aliqua trahuntur, quidam etiam a terrenarum rerum fluisti. bus velut in portum sese recipiunt, subeat animum, qua id tempo. ris sanctitatis fama longe lateque florerent adhuc inter vivos, Petri gentiles, Cardinales Baibadsci, Venerabilis memoriae Gregorius, quem cum summa animi religione nomino, ac Marcus Antonius, qui non

magis a Gregorio distabat, quam soleae ab exemplari , quod ab eo scite deducitur. In hos cum Petrus inspiceret, veI si spe amplissimas Ecclesiae dignitates praesumpsisset, non alio animo potuit sacrae huic

militiae nomen dare , quam ut omnes ecclesiastico viro dignas virtu

tes sibi sectandas, omnia ecclesiasticorum ossicia implenda sibi propo neret. Noverat satis , nihil illis praecipue temporibus suisse turpius futurum , quam profanis moribus e gente Barba dica sacerdos . Qui itaque minime sustinuisset, se eum dici, qui unus inter suos patria in rempublicam non egregie gereret , si ad illam accessisset, sustineret idem sua gente indignus inter suae gentis sacerdotes videri Diuitiaco by Corale

247쪽

a 34 Orationes Funebres.

Quantus autem suturus esset aIiquando , his domesticis exemplis ad omne virtutum genus inflammatus adolescens, Praesensisse , ea cinis Iesti vi, qua tot futura prospexit , Venerabilem Gregorium puto , cum ultro ipsum in Cathedralis suae Patavinae Ecclesiae insigne Ca nonicorum coIlegium ascripsit. Hoc : anti viri judicio novum ad vir. tutes ealcar additum ipsi, haud mirum. Accessit etiam , quod ipse statim , vestigiis Marci Antonii Cardinalis , qui aliquando eodem , quod ilIe tunc consequutus, sacerdotio potitus suerat , insistendum sibi intellexit, a quibus nisi degenerem se prosessus, recedere nun- quam posset. Tum Primum itaque, tum maxime ad gentilium suorum sanctitatem niti certum illi suit, ac satis , si eos exprimeret , contentus, hunc honorum sibi finem statuit, Deoque, ac sibi caepit

impensius vivere. omni vacuus ambitione, quae sui muneris erant , quam sancte procurabat, quam totus in iis erat, quae ad religionem quae ad mores sermandos , quae ad eas virtutes , quibus propius ad Deum homines accedunt , assequendas spectant . Hinc factum est , ut dum honores suos Patavino sacerdotio finiri vult, minime ad veristens , neque unquam id Opinatus , illud honorum initium secerit . Dum enim sibi ita sancte vivit, apparuit dignum esse , ut viveret aliis, ac aliis praeluceret, egregiasque animi dotes, quae latebant , in publicum tandem efferret. Per gradus tamen Deus illum voluit ad totius hujus urbis supremum sacerdotium evehi, nec nisi probatum nobis Pontificem dari .

Haud ita magno propterea , sed satis illustri praepositus gregi , ab acerrimi judicii Principe, Serenissimo Silvestro Ua Ierio, basilicae suae

Primicerius renunciatus est. Miretur nemo, quod nihil eorum desiderari in novo Primicerio potuit , quae a regiae basilicae Antistite postulari solent. Ad hanc quoque dignitatem evecto Barbadicum nomen non oneri ad sustinendum gravi, sed subsidio suit, ut Iejus splendorem latius diffunderet. Successor enim datus est Eminentissimo Ioanni Francisco Barbadico, quem modo inter purpuratos Ecclesiae Patres colimus, cum ille has Μarciae basilicae insulas ponere coactus est, Veronensis Episcopus creatus . O divinae Providentiae consilia lHis domesticis exemplis, apparet , Deum , ne bonus unquam esse non posset, quamdam Petro recte agendi necessitatem imposuisse .

Nec divinis consiliis restitit Petrus , qui dum in gentilium suorum exempla inspicit, jam non optimus solum Marciae basticae Antistes, sed optimus universae Ecclesiae Venetae Pontifex iaci Ie evasit . Cum enim hanc tantam dignitatem abdicasset Eminentissimus Cardinalis Baduarius, statim dignus habitus est Petrus Barbadicus, qui amplisis morum Patrum suffragiis tanto viro sufficeretur. Manifestis indiciis Disiligod by Coosl

248쪽

Orationes Funebres. 23s

prodidisse se numen, ineuntibus suffragia Patribus , atque hunc inter caeteros, quorum ratio habita fuerat, palam velut a suffragatoribus poposcisse , tunc est creditum : tam bene postea procuratus Patriarchatus haud temere id esse creditum, probavit. Quam enim expectationem statim ac inauguratus est, excitaverat, hanc non implevit modo, sed vicit. Prolixior, quam Ioci, ac temporis ratio postulat, flueret oratio, si Omnia vellem, quae Patriarcha gessit, non di- eam ornare verbis , sed assequi numerando . Itaque cursim summa rerum capita attingam, quae satis vobis erunt ad singulorum recordationem , posteris vero, si ad posteros sorte mea pertinebit oratio , ad luculentissimam eorum, quae praeteribimus, conjecturam. Quod primum occurrit, id omnium maximum est, ac eorum Omnium , quibus eximius quilibet Praesul commendari possit, velut sundamentum, orthodoxae scilicet reIigionis studium , quae in Episcoporum fidem, ac tutelam se nisi recipiat , amittere candorem suum , & errorum maculis aspergi facillime potest . Nihi I quidem huic timere a suis Patriarcha vigilantissimus poterat, qui in ipsius Fidei sinu feliciter educti, quam religionem illibatam a majoribus suis accepere, hane sanctissime colunt, sanctissime servant, & omni diligentia

tuentur. Uerum in urbe, quae terra, marique omnibus patet, nihil etiam a confluentibus huc omnium regionum hominibus timendnmerat λ Imo timendum sitit, ae pestis, seu clam irrepsisset, toto animi ni su ex hujus religiosae urbis finibus exturbanda , aut obex praetendendus, ne irreperet. In nulla aede , ut ut advenis tantum, ac

maritimis hominibus propria, Petro Barba dico Patriarcha , sacra ab iis, quorum non omnino integra, ac sincera Fides , sunt procurata, eidemque Patriarchae ascribendum, quod nunquam posthac pro curabuntur. Ea mihi referre contingit, quae vobis notiora sunt, quibus narro , quam mihi, qui narro. Illud tamen omnibus notissimum est, hoc tam impensum religionis studium, quo amplissimus Praesul incensus, hanc tantam in ea custodienda vigilantiam , hunc imperterritum in ejus eausa sustinenda animi vigorem meruisse, ut non s

lum gravissimorum Serenissimae hujus Reipublicae magistratuum honestissimis testimoniis commendaretur, magisque , Promisso , ac prae stilo , quo opus erat, subsidio , animaretur , sed etiam Pontificis Μaximi , qui tune inter vivos degebat, Clementis XI. literis hac de re ad ipsum datis , extolleretur , & praemiis cohonestaretur . Quam mercedem a Deo consequutum Petrum Barba dicum, credendum est, qui haec ab hominibus, quod Dei causam propugnasset, consequu

tus est.

Quidquid post hae dixero, frigere orationem necesse est . Dicen-

249쪽

a 36 Orationes Funebres.

Ma tamen sunt omnia, quae si non tanta sunt semel facta, at mai Ta fortasse erunt, quod toties repetita, nisi etiam semel facta dicere malimus, quae nunquam interrupta, continenti exercitatione ita facta sunt, ut a prima, qua Patriarcha tum iniit, die ad ultimum vitae terminum pertineant. Hujusmodi fuit in sibi commissum gregem impensus amor, cujus semper, alimenta etiam praestando, se parentem praebuit . Vidimus pauperculorum agmina aedium suarum lares semper obsidentia , tacita illa quidem , quae noverant , idem eme

optimo parenti ostendi, ac ab ipso juvari. Vidimus honesti loci viros, s zminasque, paupertate pressos ad illum, cujus minime pudebat, quotidie accedere, ubi jam ipsi non sibi pauperes, sed sua potius apud ipsum deposuisse vigeri poterant. Et si autem plura videre

concessium nobis nunquam fuerit , ignotumque omnibus sit , quot puellae dotatae, quot aere alieno levatae familiae , quot ejus sustentatae impensis haec omnia tamen comprehendere ratione licuit, cum Pis sulem nostrum videremus , hoc sacerdotio divitem , nihil ad rem , quod dubium unquam fuit nemini, attentum , non splendi d. ori cul- u , atque victu, non pluribus, quam pro ossicii dignitate, servitiis usum ProVentibus tamen parcere. Nimirum ea cogebat, quae statim in pauperum sinum effunderet .

Idem illi tota vita Midium, eadem nunquam intermissa sollicitudo ad Clerum, qui potior gregis sui pars, ad severiores Ecclesiae canones instituendum . Praemiis , & quod boni plusquam Praemium optant, singulari amore , di laudibus promeritos prosequutus, si quos

minus dignos novisset, primum castigare verbis, deinde ab iis se adiri non amplius pati, ac demum inflictis poenis in ordinem redigere illi solemne . Praecipue vero ab ea , qua Patriarcha salutatus est , die, per undeviginti annos animum in id semper advertit, ne quem in Clerum allegeret, ne quem majoribus, aut minoribus sacris in iis tiaret , qui moribus, ac literarum studio probatus, tesse ipso ac judice, non fuisset. Haec gregi ma Ia omnia cavendi vera ratio est, ne ovis ulla morbida sese insinuet in septa , si cures. Unica apud ipsum sacerdotii candidatis commendatio, castigati mores, S literae. Fru.ctra aliquis ad principum virorum preces, frustra ad interpositas con-

Linguineorum obsecrationes confugimet, cum apud tam comem alio. quin, ac facilem Praesulem, ubi de initiandis clericis agebatur, gratia , aut auctoritate valeret nemo . o dignum Pontifice pectust ovirum Deo carum , cui nihil Deo carius unquam fuit. Nobili masam nitates domus sua complectebatur: habebat carissimum fratrem , Ioannem , Senatorem amplissimum , quem honoris causa nomino :unice fratris filios diligebat, quos ad patriae honores adolescere, su

250쪽

Orariones Funebres. 237

turos aliquando minimum suae gentis ornamentum, ex eorum indole

sperabat; mutuis Ossiciis sibi , ac suis , ut est civitatis conditio , ubi alterni cives innituntur, di invicem ab iis , quos sustinent , sustinentur, quam plurimos devincire poterat , nihil tamen emendandi Cleri desiderio antiquius unquam habere voluit, & Pontificis ossicia

omnibus praeserenda necessitudinibus numquam non duxit. Fateor equidem , ut non semper homines aequi sunt rerum aestiis maiores, aliquibus dissici Iem, di, ut libere loquar, duriusculum visum suisse . Hac tamen tanta morum severitate opus fuerat, ut id, quod unum in votis erat, consequeretur, opusque a clarissimis praecessoribus affectum tandem perficeret, ac sacerdotum collegia in hac

praeclarissima urbe pro nominis dignitate , non probis tantum , sed ornatissimis moribus aliquando ement . Ecquis autem id non Praesuli concederet, qui nihil sibi indulgebat, ut emet in alios severus p Ec. quis non hoc illi daret , ut quam sui simillimos minores vellet sacerdotes Debuerat quidem unum ipsius exemplum ad omnium mores formandos satis esse. Uerum si quis nequaquam intellexit, cum in Pontificem iniim intueretur , quid ab ipso Pontifex vellet , hic

admonendus ossicii sui, ac metu etiam in ordinem cogendus. Hanc tantam animi constantiam , hanc tam assiduam curam exitus rerum

satis probavit . Veneta dioecesis sacerdotibus tandem floret , sanctimoniae, ac literarum gloria ubique commendatis. Libere id, ac elata voce ad immortalem Petri Barba dici , Patriarchae gloriam dicendum est , quod uno ore non caeteri solum homines fatentur , sed ipsius supremi Ecclesiae Pastoris , ae Doctoris oraculo confirmatum scimus . Nunciatum est enim nuper publicis Excellentissimi Veneti apud Sanctam Sedem Oratoris ad Senatum literis, universi Christia.

ni grestis Pastorem, Benedictum XIII. hunc tam disciplinae ecclesiasticae studiosum Pontificem, cum hoc anno Iubilaei , quam pluribus

e Veneta ditione honestissimis viris ejus pedes adeuntibus , idem , qui hanc veniam illis a Summo Pontifice impetrarat , orator Uenetae dioeceseos inter ipsos sacerdotem digito monstrasset, composito ad sacrariim legum praescripta vestium , di totius corporis habitu o lectatum, compertum sibi, dixisse , Venetum Clerum eum jam eme, qui aliarum ecclesiarum sacerdotibus exemplo esse possit. Hoc debet Praesuli suo Venetus Clerus, ut a tanto Pontifice Iaudari meruerit, qui non a suis tantum , sed ab ipsis etiam verae religionis hostibus adeo laudatur , & suspicitur . Audiit haec paululum , antequam e morbo decumberet Patriarcha , & tanti Pontificis, ad emendandos , s usquam opus est, universi Cleri mores divinitus dati, testimonio laetus, bene impleti ossicii jam certus, tamquam fidem suam libera L seto Disiligod by Goral

SEARCH

MENU NAVIGATION