장음표시 사용
231쪽
datum est , obversatur , vehementissime ipse quoque commoveor . Quandoquidem mori Cletus debebat, cur mitior saltem illi mors non contigit, quae totum statim aggrederetur, nec per singulos artus succederet ζ Λntequam vestram orbitatem doleretis , nimis diu pro vestro in eum amore longos ejus cruciatus dolere debuistis . Attonito dolore, nec Opinantes vos acerbissima illius mors nequaquam defixit; sensi in vos exanimavit , cum sensim illum occiderit . Sensistis eum
mori, & quod acerbius erat, se mori sentientem vidistis. Quamquam autem aegro assidentibus solatio erat illa tam Ionga patientia , qua
maximos corporis cruciatus , & nulla arte victam aegritudinem toleravit , tamen non dolere non poteratis , quod mortis duritiem hac tanta virtute non flecteret , qua una immortalem hic vitam promereri potuit, nisi hac longe beatiorem promeritus esset. Cujus quidem securus Cletus hanc caducam vitam non soIum, sed suos etiam alumnos, sibi vita ipsa cariores , numquam timuit relinquere . Reliquerat imo libens, ultroque, nondum ab illis morte divulsus, siquidem postquam singulos ampIexatus, si quid offendisset, venia petita ,
ac singulis bona omnia precatus fuerat, veIut soluto mentis cum cor Pore commercio, ad aeterna se totum converterat, in haec una oculos, animumque intenderat. Quis vestrum lacrymas tenuit, cum ea
audiret colloquia cum Deo, ac Dei para habentem , quae haud leviter amantium esse solent δ Quis , cum intueretur cruci oscula figentem , hanc unam quaerentem Oculis, hanc unam languenti, ac in ribunda voce poscentem λVerum haec dum memoro, sentio Ievari dolorem meum, auditO-
res optimi, & quam mihi unam opto , felicissimam Christiano , ac religioso viro dignissimam mortem non possum illi amplius invidere . Quin vestros vos quoque questus tandem abrumpitis p Quina Iacrymis temperatis P Cletus Caspius, Antistes vester, optime de v bis meritus Praesul, extinctus est λ naturae debitum solvit. Magnificosunere ejus exuvias efferendas curastis δ amplissimae dignitati debebatur . Alte animis vestris ejus imago defixa est e quod ejus erat , vestra in eum caritas tulit. Quas sibi partes importunissimus hic dolor sumit Nee de vobis queri Iicet , quibus adeo bonis , in hac Praesertim Optimorum virorum tam seraci Congregatione , optimus Praesul, ac parens numquam est delaturus, nee de illo , qui securissimam immorta Iitatem, si qua est ex inoffensae vitae cursu, atque ex hoc mortis genere prudens conjectura, est consequutus.
232쪽
REeenti adhue dolore perculsi novam durioremque calamita tem accipitis , Patres Religiosissimi , quae & ipsa mei anumum vehementer afficiat, necesse est , di prioris etiam senosum vehementius irritet. Amissi parentis optimi interitum, sequene bono dieam, an meliori vobis divinitus concesso, datum fuerat rein Parare , cum , vix anno circumacto, nova iterum orbitas, repetit vulnere, dolorem amarissimum cumulat. Hoc acerbitatis itaque gravissimo , vel si solum aestimetur , Reverendissimi Patris Fortunati Balleonii su neri accedit , quod vos continenti veluti luctu di ipsius cogit, qui optimum Praesulem restituerat, & restituti per ipsum nuper optimi PraesuIis iterum orbitatem deflere. PuIerum quidem pra clarissimae Casinensi Congregationi , quod tanto floreat optimorum Praesulum numero, ut quem optimo sufficiat , nunquam delaturus sit, sed idem acerbissimum optimos tam frequenter amittere. Quapropter idem ego , qui ex pullato hoc suggestu a Iias conatus sum accepti, alterius Praesulis Obitu, vulneris dolorem oratione lenire , Praesentem hunc verbis sedare luctum, qua ratione possim , minime invenio , nec , si possem, auderem. Dolori enim , quem nondum medicinae patientem existimo, obsecundare satius duco, ac ex tot stantisque Abbatis vestri Reverendissimi, Fortunati Balleonii laudibus , o de quibus dicere me apud vos jubetis , ea tantum mihi excerpenda statuo, unde facile appareat, quam publice, quam privatim , eodem extincto vobis dolendum sit. Cum enim non ad vestrum sngulos dumo taxat haec tanta clades , sed ad universam Casinensem Congregati nem pertineat , non singuli privatum tantummodo damnum , sed omnes etiam publicum , oportet, lugeatis . Utroque vehementer as. fici singulos puto, utrumque tamen mihi ante vestros, omniumque audientium oculos subjiciendum est . Quando 'uidem enim dolorem vestrum minime levare concessum est, di vos ipsos, doloris tanti ma-
233쪽
gnitudine sortasse attonitos, ct caeteros omnes, qui magnis centissimo Praesu Iis vestri sun eri intersunt, intelligere, aequum est, quam justa vobis sit dolendi causa. Si omnia , quaeque sibi Fortunatus Balleonius , quaeque fortunae
debuit, ornamenta commemorare mihi Propositum esset I majorum ejus ac clarissimorum in primis fratrum laudes praeterire nequaquam
velIem . Genitus enim est honesto per plura saecula apud nos gen re, quod etiam extremis hisce temporibus singulari Principis munere longe honestius est, atque illustrius . Cum enim gens Balleonia omnium divitiarum copia jam ab remotissima origine satis affluens
magnam auri vim ad sacri , quod in Turcas ardebat , belli subsidia sponte in publicum contulisset gratissima Respublica eam inter Pari
tricias magno omnium ordinum gaudio, magno totius civitatis favo. Te, in tantae liberali is testimonium, cooptavit. Alienum autem minime esset , quamvis Fortunatus vester hujusmodi decora religiosae humilitati ultro posthabuerit , in ipsum tamen clarissimae familiae laudes derivare . Aspergi enim Balleoniae familiae laudibus & hi pota sunt religiosi viri, qui eas abdicaru ut , cum hoc Balleoniae familiae
Proprium sit, quod eos ediderit viros , qui Iicet paternam domum cum saeculo abdicaverint, iis tamen & virtutibus floruerint, di enutuerint dignitatibus, ut maximo familiae ornamento sint. Servabit sane, ac magno cum gloriae incremento universa Balleoniorum posteriistas ec Fortunati Casinensis Abbatis , quem laudaturi sumus, di Ioannis Antonii ejus fratris ostendet imaginem, qui pares infulas inter Canoni eos Regulares Sancti Salvatoris consecutus , universae mox Congregationis rebus in Romana Curia procurandis praepositus , tandem nobilissimi ordinis supremum regimen , dignitatemque adeptus est . Plura itaque de Balleoniae gentis laudibus Fortunatum Balle nium laudaturus dicerem , si aliud de ipso mihi dicendum propo- fuissem, neque ostendere vellem dumtaxat, grave publice, privatimque ejus obitum Casinensi Congregationi fuisse . Desperem enim pr lecto, si hoc persuasum vellem alicui , splendoris aliquid Casinensi Congregationi ademptum esse , quod Praesul patricia gente, Veneta inque nobilitate clarus extinctus est. Etenim quis ignorat, si ex nobi-Ii alumnorum genere splendor aliquis religioso coetui unquam existitit , maximam hinc lucem benedictinis coenobiix nullo non tempore affuIsisse, quae & tot principes viri modo incolunt , & olim p tentissimi Reges, ae Imperatores incoIuere. Desinamus itaque haec
de Fortunato apud vos commemorare , quae ne commemorari quidem , si rara inter vos essent , Fortunatus , caeteras etiam laudes ,
quae verius suae, silere solitus, ac sileri jubens , unquam voluisset
234쪽
Gravissimo vulnere ictam dico Casinensem Congregationem, quod,
Fortunato extincto, altissimarum rerum scientia instructum, maxima in Deum pietate inflammatum , in re domestica procuranda diligentissimum Praesulem amisit. Quamvis enim alii sint ipsi pares in hac Congregatione Praesules; nihilominus nunquam non grave est hujusmodi viris orbari, per quos non stat solum res monastica, sed viget, ac floret . Cum autem, si morum sanctimoniam demas, quae tota in Deum caritati innititur, singulis caenobilis non solum, sed & aliis aeque necessariam, caetera necessaria singillatim sint nemini ; omnia tamen in eo conjungi opus est, qui omnia aliorum bona curare , consulere omnibus debet. Omnibus itaque animi ingeniique dotibus cum Fortunatum Praestare sapientissimus ille Praesulum Casinensium conventus, ad quos spectat, probe nosset, eum in ordinem suum cooptavit, ut toti jam praeluceret Congregationi, eamque cum ipsis moderaretur. Verum quam cito, quam haud suo, haud vestro tempore Iumen hoc extinctum est sNisi per minores gradus ad hune tantum honorem ascendens, lucuIentum animi sui specimen eunctis dedisset Balleonius, vix sciri posset, quibus Abbas virtutibus excelluisset. Quamquam haud vera memoro, cum, licet immatura morte de honoris 1astigio dejectus , ea tamen brevi tempore ediderit virtutum suarum argumenta, ut anteactae vitae conjectura ad egregium in primis Abbatem noscendum, opus minime sit. Ut enim ab iis incipiam, quae minus eminent, quamquam haud minus necessaria sunt, qui Praesul Fortunato vestro in re domestica
administranda solertior 3 Quis peritiore Testis est Bergo mense Sancti
Paulli coenobium, cui intra unius anni fines, quibus ipse circumscribi regimen suum voluit, allata utilitas ad omnes, quibus coenobium stabit, annos pertinebit. Testis est nobile hoc Sancti Georgii coenobium, cui ampliores redditus, di res Ionge lautior . Non dicam, quam fideliter , quam sancte ejus bona per plures annos Cellerarius administraverit, eam tamen ab ipso, quamquam per unum dumta Xat annum Abbate, mirifice auctam , vobis affirmantibus credendum est . Verum qui rei familiaris procurationi adeo intentum Fortunatum BalIeonium auditis, hunc ne putetis minus rei litterariae studiosum. Ita enim semper rem fami Iiarem administravit, ut nunquam litterarum studia intermiserit. Certum jam est, exempIis , ac validissimis rationibus firmatum, studia non Ium Monachos non dedecere, sed decere plurimum, quodque ab antiquis rei monasticae parentibus Ω-ctitatum semper fuit , pulcrum esse , atque utile, si ab aliis nunc quoque fiat . Cum vero aliae sint Monachis magis propriae litterat , minus aliae, ad ea se studia contulit Balleonius, quae susceptae vitae instituto magis propria, non mentem solum sublimissimarum rerum sciem Diqitigod by Cooste
235쪽
scientia ditarent, sed eamdem earum desiderio erigerent, earum a Ierent amore. Rebus enim Theologicis mirifice addictus , divina mysteria pari semper humilitate ac diligentia scrutatus est , & quanis tum homini licet , intelligentia complexus . Cum autem quantum ipse utilitatis ex omnium litterarum studiis hauserat, tantumdem &alios haurire, Abbas cuperet; instructissimam hujus coenobii bibliothecam, quae tanta magnificentia extructa, tantaque librorum copia referta est , ut non coenobio solum , sed universae civitati ornamento sit, pretiosissimis insignium auctorum monumentis ex Gallia , Geris mania , Hollandia magno impendio devectis magis adhuc jussit locupletari. Adibitis propterea in posterum laetiores vos, Patres ReIigiosissimi, adibimus nos etiam bibliothecam illam, cujus pro vestra limmanitate omnibus copiam facitis, di Balleonii optimum in augendaliterat ia supellectile judicium , Balleonii in literas amorem , earum que promovendarum studium, dum literae erunt, Iaudabimus. Quomodo autem literas, sacras Praecipue, ipse non amaret, amarique ab aliis vellet, qui quantum ipsis deberet, intelligebat, per illas ea in Deum pietate auctus, qua maxime commendabatur. Diotata templa, sacramque tum Bergomensis, tum hujus Ueneti caenobii aedem nova, pretiosaque supellectile instructam Iieeat praeterire . Exundantis quidem in Deum caritatis argumentum est curatus templorum nitor, & splendor, verum clarius eam arguit secretioris templi , nostri scilicet pectoris, quo visus nemini Deus illabitur, munis dities, ct cultus. Balleonium quisquis dicit, sanctissimum ille Praesulem dicit , cujus tota vita ita cceteris praelucebat, ut non sanctiores, qui in Praesulis facta inspicerent, fieri Monachi non possent. Nihil hic singilatim commemoro, cum nihil singilatim in ejus vita ita emicuerit, ut coeterorum gloriam obscurarit, neque unum commemorain
re Possim, quin caetera injuria praeteream. Hoc dixisse sufficiat, nul la unquam ejus mores Iabecula aspersos, nunquam non omni virtute clarissimos, sive quae Monacho, sive quae Monachorum Abbati magis necessaria videretur. Publice igitur quam dolendum sit Patribus his Congregationis suae amantissimis , intelligitis , auditores. Cum tanto viro omnibus muneribus pari aliam ex alia, supremamque tandem dignitatem deferendam praesagiret universa Congregatio, pro dolori tantum virum amisit. Habet illa quidem alios rei domesticae administrandae gnaros, literarum scientia i Ijustres, pietate insignes Praesules, sed Fortunatum Balleonium amplius non habet. Quos coenobiis suis praeficiat cum rei familiaris bono, studiorum, ac virtutum incremento alios habet , sed Fortunatum Balleonium amplius non habet.
236쪽
Sed quamquam tam justa est universis publico nomine lugendi
causa, Fortunato Balleonio extincto, non minus fortasse justa privatim ejus mortem dolendi singulis est . Seniores commilitonem suavissimum, juniores tirocinii sui moderatorem Optimum, omnes amantissimum Praesulem desiderant. Oblivisci ne unquam poterunt illi suavissimae consuetudinis , qua Monachus inter Monachos utebatur δQuam facilis omnibus morem gereret, quam alienis oneribus saepe ad alios levandos succederet, quam nullius laudibus unquam inviderit , quam nullius moribus, si quos minus commodos offenderet, adversa- Ius unquam sit RVos vero, quibus, cum primum sacrae huic militiae nomen dedistis, contigit, hoc moderatore, tirocinium ponere, quo animo ejus mortem serre potestis p Scio, eam fuisse illi in tironibus exercendis suavitatem, ut longum etiam post tempus tam ipsum alumni sui amarent, quam ab ipso & amatos se meminerant, di amari adhuc sentiebant. Dissicillimam provinciam hanc, ac omnium maxime gravem Monachos e delicatulis pueris, ut ita dicam, fingendi, per plures annos in hoc coenobio gemi Fortunatus , tanto Congregationis bono , ut ne unum quidem e sacra i Ila sua palestra emiserit, qui statim exercendis ipse tironibus praefici non posset. Tenellam illam aetatem qua caritate complectebatur e Rudes rerum caelestium pueros , qua patientia altissimis mysteriis ad solitudinis amorem , saeculi contemptum, monasticae disciplinae studitim informabat e Tardiusculos quoiadam ad progrediendum qua verborum , animique lenitate excitabat pCum tot ex illis, qui adstant, tanta Balleonio debeant, alii quod in proposito perstiterint, alii quod alacriores facti sint, omnes vero eas, quibus ornantur, religiosis viris dignas virtutes, quomodo lacrymas,
Sed si qui etiam sunt , qui non ilIo commilitone , non tirocinii
moderatore sint usi , seri ei ne adeo erunt, ut tam carum caput sibi ablatum non doleant, tam egregium Antistitem cum magno doloris sensu non desiderent e Si liceret arcana numinis consiti a scrutari , hunc aut nunquam huic coenobio Abbatem dandum sui me dicerem , aut nunquam subripiendum. Quem alium vidistis unquam, qui ita
Praesulem cum Monacho temperaret, ut tum maxime Monachum crederent omnes, cum Abbatem ipse se gereret e Quis ita severitatem
clementia miscuit, clementiam severitate, ut condonasse errata videis retur, cum castigaret, castigare, cum condonabat. Neque enim illi
remissior & mollis illa clementia , quae errandi sensum saepissime auissere, sed quae errantibus parcendo, errandi tamen metum incuteret.
Cum omnia ipse Monachis indulgeret, nemo sibi aliud indulgebat,
237쪽
certumque apud omnes erat non e monastica esse disciplina id peris mitti, quod Abbas non permisisset. Nunquam enim ille reIigiosos viros metu coercendos existimavit , sed virtutis amore in ossicio conistinendos. Hinc factum est, ut, cum quisque contineri etiam in ossicio vellet, sibi quisque moderator esset, nec Balleonius aut sibi, aut
aliis caeterorum moderator videretur.
Plura si persequar, vereor ne dolorem vestrum ita exasperem, ut ne temporis quidem beneficio sanari amplius possit , praecipue cum tam cari Praesulis mors acerbissima tota in oculis vestris adhuc sit . Dignissimus enim immortalitate Abbas, diuturno morbo afflictatus , acerbissimos dolores perpessus longam mortem sustinuit. Ο averso numine huc appulsum nequissimum hominem, qui haud multis abhinc annis artem, quam ignorabat, plenis buccis venditans, Fortunatum calculorum valetudine laborantem eo induxit, ut sibi medicas has , seu Potius hostiles manus admoveri, dc novum sectionis genus sibi adhiberi pateretur. Ex eo tempore mori ille cepit , cum , eruto quidem majori calculo, sed sauciis intestinis , afflictari gravissimis doloribus
cepit, donec latius interiore u Icere serpente, novis etiam calculis succrescentibus, confectus est. Hoc genus mortis ideo vestram etiam acerbius memoriam subit, quod eo indignus vobis Prae ut videbatur , qui tanta illud patientia non sustinuit solum , sed etiam vicit. Ecce vobis igitur publiei, privatique luctus causa justissima. Tantum maerorem solari ipse, iterum dico, neque pomum, neque si possem ,
vellem . Fore tamen spero , ut tanto huic dolori levando satis sit , cum vestrum Omnium, quae nu Ilis unquam calamitatibus infringi potest, tum etiam Fortunati Balleonii satis cognita virtus , cujus non solum memoriam jucundissimam moriens nobis reIiquit, sed praemia
ipse beatiori in patria, ut fas credere, aeternum victurus consequutus est.
238쪽
Orationes Funebres 22sIN FUNERE
Maeni Reipublieae Venetae Cancellarii.
ORATIO. CUM ad civitatem constituendam, quae omnibus post se latuis
ris civitatibus exemplo esset, Serenissime Princeps, alia plurima a Graecis , & Romanis sapientissimi hujus Serenissimae Reipublicae conditores sumpserunt; tum illud etiam , quod Praeclaros viros, qui ob magna in patriam merita ad altissimum honorum famigium evecti sunt, efferri vita lanctos non sine publica
Iaudatione voluere. Hoc autem mortuorum ne, an viventium gratia
faciendum jusserint, incertum. Μ tuis quidem hoc debetur, ne eo
rum nomen rana cum vita eXstinguatur , sed cum venturis omnibus saeculis oratorum monumentis comparetur : viventibus vero exem.
plum tradi oportet, & proponenda merces, quo aspirare si velint , quae illam peperit virtus, eam tota animi contentione sectentur . Mirum enim, quam homines ipsius naturae instinetii immortalitatis appetentissimi ad virtutem inflammentur , si sentiant , partam per virtutem gloriam nullius taculi finibus circumscribi. Si unquam pro .pterea eum me esse oratorem optavi, cujus Opera posteritati mandata totius posteritatis admirationem in se converterent; id mihi modo optandum est, cum praeclarissimi viri Angeli Zoni , Equitis , Magni Serenissimae Reipublicae Cancellarii, immatura satis morte nobis abrepti, laudes Oratione prosequi debeo ad posteros omnes itura , quae & gloriam ejus apud omnia saecula tueatur, & viventes , ac victuros ejusdem ordinis cives , proposito tantae gloriae exemplo, ad parem vitam accendat. Sed praeterquam quod non id mihi virium ab ingenio, nihilque mediocre studium, & haud ita frequentem dicendi exercitationem brevis adjuvat dicendorum meditatio hae temporis caritate, qua tantum non ex tempore dicere jussiis sum ;consequi quod vel Iem minime possum pene obrutus eorum, quae dici
239쪽
mutuo mihi videntur impedire, ut qui omnia dicere minime possum, nec quid dicendum, nec quid praetereundum sit, facile inveniam . Laudandus enim mihi vir est secretis , di manifestis, privatis, S publieis virtutibus insignis, domi, forisque aeque cla ius , qui plurima naturae, plura sibi debuit , qui operam omnem , & ingenium ad Reipublicae ministrandum contulit, amplissima praemia a
Republica consecutus est. Uerum ut Μagni Cancellarii exsequias celebrari omnes intelligant, hominis alias virtutes praeteribo, atque ut appareat, qua ratione Augelus donus hanc tantam dignitatem promeritus sit, qua ratione gesserit, alacritatem, qua dissicillima ministeria sibi a Republica delata suscepit, assiduitatem, qua suscepta dissicillima ministeria exercuit, solertiam, qua in exercendis ministeriis usus est, brevi oratione complectar. Pergratam hanc illi Iauisdem futuram puto, si ad eum amplius laudes nostrae pertinent, quae tota ex ejus in patriam fide, di caritate gignitur: hac certe scio Iai de exemplum satis lucu Ientum proponi sui ordinis civibus, ut amplissimam dignitatem si minus omnes consequi, omnes certe possint
Parum fortasse laudare virum amplissimum videbor, si alacrem diis vero ad injuncta sibi ministeria capessenda, cum haec magno aliquando ambitu peti soleant, ornarique se existiment , ac praemii loco ducant plurimi, si quid sibi a Republica mandetur. Verum Praetem quamquod non idem est omnium sensus, segnioresque multi ea deis clinant, quae videntur appetenda; alii alia ducti causa, ne ab instituto vitae, honorumque curriculo discedant, in ea saepe, unde pudor est diffugere, inviti trahuntur. Singularis Angeli Zoni laus est,
aut certe communis cum paucis, quod ob sutim in patriam amorem, Promissamque, cum primum ad Rempublicam accessit, fidem, non solum dissicillima quaeque mandanti paruit, sed magno animi studio ita exsequenda suscepit, ut una in patriam pietas eaeteras
omnes nunquam non vicerit caritates. Ab ineunte adolescentia per
singulos aetatis suae annos si ire vaearet, Angelo Tono dissicillima haud semel imposita munia , dissicillima quaeque munia summa animi alacritate semper ab ipso suscepta , facile ostenderem. Quae in urbe gerenda erant, haud tantae virtutis ducamus, prompto ad ea animo sui M. Plena & illa quidem laboris, & a Ieae, sed quae nisi iners, atriaeque inutilis esse velis, amplectaris necesse est. Magnum illuduit, quod adhuc adolescens, ut futurae vitae tirocinium poneret , non timuit se dubiae navigationi committere, jonio, aegaeoque mari se credere, supremo rei maritimae praefecto, secretioribus & dandis
ad Senatum epistolis, id enim illi muneris injunctum fuerat, seduli
240쪽
tatem omnem inter armorum strepitus praestiturus. Hinc facili conjectura consequi quisque potuit, quam Omnia patriae post haberet, quam unice eam diligeret, quo animo futurus esset, cum maturiori aetate , atque ingenio graviora etiam ipsi munia demandarentur . Uenit itaque dies, cum ut apud Insubriae Gubernatorem publica negotia curaret, eo Residentis, ut vocant, nomine ire jussus est . Erat hie Angelus Zonus in oculis omnium , probatus omnium Ordinum hominibus, glotiae di honorum securus; proponebantur ante oculos maxima pericula, eum dissicili mis totius Europae temporibus pronius esset existimatione hominum excidere, quam in hominum famam assurgere : nostrae vivendi rationi, huic cultui parabili , di nostratibus moribus duntaxat assuetus erat; alio mittebatur, tibi alienis moribus vivendum, splendidiori apparatu, ac numerosioribus servitiis utendum : praeterea plurium liberorum parens rei domesticae procurandae animum intenderet, oportere, intelligebat, ut tueri locum suum ipse, posterique aliquando possent; ut alio migraret , vel a carissimis pignoribus, conjuge, ac liberis divelli necesse erat , vel secum ea ducenda , quorum neutrum' sine magno rei familiaris de rimento, eaque prope accisa, fieri unquam poterae. Quis ipsi non ignosceret, si tot incommoda, ac dissicultates excusasset, ut in-jumstu in onus detrectaret λ Nunquam tamen laetior visus est, quam cum amplissimorum Patrum suffragiis designatum se apud Insubriae Gubernatorem Residentein sensit. Ne tantisper quidem dubitavit , impositum ne onus subiret, sed quamvis acerrimo ingenio vir omnia prospiceret, & jam non patrisfamilias tantum, sed & Residentis onera cogitatione praeciperet, extemplo tamen patriae, qua illi nihil erat antiquius, parendum statuit. Statim conjugi , ac liberis indictus ab urbe discessus: statim magnificus coeptus apparatus , ne . aut suum, aut patriae decus apud exteros negligere videretur : statim necessaria ad iter comparata. Cui mirum propterea esse potest , quod hilari semper animo per octo continuos annos ita munus ilis lud exercuit, ut non negotiorum difficultatibus fatigari , non maximis rei domesticae dispendiis asiuctari, non ipsius patriae desiderio
premi visus unquam fuerit Idem animi vigor, eadem a Iacritas semis per in ministerio illo gravissimo sustinendo, qua minime potuit a suscipiendo deterreri . Quo eum animo meministis Mediolanum pergentem , eodem eum ad caetera quoque promptum, di alacrem, eodem eum ipsum Archicancellia ratus honorem dicam, an onus λ subiisse, credite. Quamquam enim hanc tantam dignitatem, sui ordinis supremam , Resi Dublica optime meritis viris consert, non otium tamen ulli hac Pa-
