Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ao8 Crationes Funebres.

ultro ipse Iargiri maluisset λ Qui animus semper ipsi erga bonos omisnes, ut a se nunquam opem implorari passus sit , cum tam multis quotidie ferret . Sed hac tanta beneficentia non homines solum , verum etiam ipsa urbis tecta visus est , sensusque expertia aedificia complecti. Etenim cum nulla sit vis , quae satis haec contra temporis injurias tueri possit , qua ratione tamen sisteret ipse futuras e Tum ruinas, secum agitans, sacras, prophanasque aedes, & maximi Pretii tabulas, quarum tanta apud nos copia , statuit chalcographiae Opera in aes incisas ab interitus metu vindicare . Hoc primum ille Privatim apud se fieri curaverat , conductis artificibus , magnisque impendiis factis , verum cum initum consilium Ientius Procederet , nec gravioribus ipse occupatus curis omnes ad id cogitationes conseriare posset ; homini industrio a iustor fuit unus , ut opus Pelficiendum suscipere vellet, & publici juris facere. Stabunt igitur vel post rui. nas sublimia hujus urbis tecta Nicolosii beneficio , nec sedibus suis

avulsa, ubique gentium tamen conspicientur, benefactorisque sui nomen nullis nec temporum unquam, nec locorum angustiis sinent includi. Quam vero majorem gratiam in anima aedificia non possunt , habeamus nCs, quicumque natale solum amamus , habeant exteri , qui magnificentissimorum operum aspectu domi suae frui poterunt , habeat universa, quam late patet, graphice, quae hinc mirifiee proficiet, & propagabitur. Sed inferiores artes Iicet aequum sit Ioanni

Baptistae gratiam habere, hanc tamen eas repostme, liceat nemini. Quid enim interest, vultus lineamenta, ct canitie verendum caput in aes incisum, aut coloribus expressum posteris tradere ρ Vos alumno , benefactorique vestro, vos gratiam refertae, Musae, & monuis mentum aere perennius , rerum gestarum memoriam ad posteros

transmittite. Mu Ita ille quidem vobis debuit, unde ipsi tanta in dicendo facundia , tam sublimis in scribendo perspicuitas , unde tot

animo virtutes, tanta nomini suo claritas , pluris ea tamen adhuc

sunt, quae vobis contulit, decus scilicet, & praesidium. Meministis, cum amplissimis Lycei Patavini Μoderatoribus, rei litterariae III viris adesset , adsuit autem per plures annos , qui ejus in adolescen-

eum studiis promovendis labor, quae in ornandis professoribus cura, qui in utrosque favor, quae vo Iunias. Ad eum tape coniugisse vos, meministis , nec per alium quemquam commendari tutoribus , ac patronis vestris , praestantissimis Senatoribus , voluisse . Aut nimis ego litterarum , earumque studiosorum malis assicior , aut verissimum est, Ioanne B .iptista Nicolosio e vivis sublato, non minus detrimen. ti rem litterariam accepisse , quam omnes hujus civitatis ordines ,

imo collecta simul omnium damna Musas sentire , quae lacrymas asin

222쪽

Orationes Funebres . aQ9

singulis ordinibus divisa exprimunt . Observantissimum sui , ex ad

omnia ossicia promptum amisit, Nicolosio extincto, patricius ordo peum amiserunt Musae , qui eas colebat summo studio , ac venerabatur. Lumen suum, atque ornamentum, eXemplumque ad imitandum propositum amisit alter egregius Civium ordo λ decus , & Iumen suum amiserunt Muta , eumque , qui suo exemplo omnes ad literarum amorem accenderet . Perfugium boni omnes amiserunt pperfugium etiam , suamque aram Musae , quo se, si qua ingrueret calamitas, tutae, laetaeque reciperent. Qui autem nullis palam deerat erga Musas ossiciis, quomodo illas secreto haberet , accipite , auditores. Intra Nicolosas aedes masnificum ipsis cubiculum dicaverat , quo illas a gravissimis curis vacuus ad aliquam otii oblectationem quaerendam remotis arbitris adiret . Cum vero soIidam serme diem

respublica sibi posceret; noctis tantummodo spatium sibi reliquum ,

ad corporis , animique levamentum intelligens , ibidem S lectum sternendum , di instructissimam bibliothecam parandam curavit . Candidissima totum obeunt holo serica , armaria autem , abaci , librorum thecae, trapezophora, sellae, fulcralia, universa demum, sive quae ad usum , sive quae ad ornamentum supellex , Omnia miro artificio sectilibus margaritarum conchis variegata , emblematis distincta, & tenuissimis earumdem concharum segmentis vermiculata. Quamquam totus hic seudiis & literis honor; hac tamen ratione d mo ornari Dominus Potest , postquam tanta ejus magnificentia domus ornata est . Quid huc Curios vocas , in a quorum domo nibiι splendidum, nibit ornatum fuit praeter ipsos ἐ Majus aliquid est splendidissima domo splendidior Dominus. Cui enim hactenus licuit in tam

egregio opere aut materiae, aut manus pretium mirari, cum in thrtot visu jucundissima unus omnium oculos , omnium admirationem eo oris habitu, ea comitate, & humanitate, ea suavissima sermonis gravitate Dominus in se avertetet , ut omnium animos magna jucunditate defixos detineret δ Haud saepe tamen facta alicui est huc ejus conveniendi copia, quo sese a reipublicae pulcerrimis muneribus requiescens abdebat, non ut aliquando solus esset, sed iκ ne unquam soli liceret illi esse, & otioso, neque ut homines exosus eorum ta dio solitudinem captaret, sed ut in solitudine tempora omnia a re

giones, universa rerum naturae opera peragraret , aliquando etiam constitutis a natura rerum finibus egrederetur . Neque enim ille amaenioribus solum litteris oblectatus , sed severioribus etiam philosophicis, ac mathematicis disciplinis eo jucundius operam dabat, quod D d inge-

223쪽

Iio Orationes Funebres.

ingenii sui conscium ipsa indoles animi ad altiora , & magis imper.

via ducebat . O virum non negotio tantum , sed di otio praedicanis dum i Ο haud sibi unquam absimilem Ioannem Baptistam Nicolosum, aut aliis, aut sibi viveret e Quamquam vel tum maxime aliis vixi me, eum sibi vivere videbatur, satis constabit, si lucem unquam

aspicient otii opera illa , illae maximarum rerum commentationes , quas non contentus cogitando consequi , litteris etiam mandabat .

Adeo subcisiva, si qua incurrebant, tempora non modo sibi, sed ne

nobis quidem perire patiebatur, ut , cum vacare credebamus , non suae tantum ipse , sed suturae etiam aetatis bono consuleret , neque alia de causa solitudinem quaereret, nisi ut inde ea prodirent aliquando munera, quae non suis civibus solum , verum etiam exteras qui isbusque gentibus prodessent. Sed progredi ultra non possum , auditores , S dum publica . privataque damna ct cogitatione complector , & verbis aequare contendo I pro vestro omnium dolore ita haud possit in dicere , ut diutius ipse lachrymas teneam , quas mihi, Praeclarissima Familia , Respublica Serenissima, omnes civitatis ordines, excutit vester fletus. Verum id timeo, ne tanto nomini injuria fiat, si ultra flere velimus: invidere illius bonis videbimur, si diutius nostra mala reputare, ob stinemus animum . Quod vidimus , Omnes flere , quod audivimus , omnibus justissimam elle dolendi causam , omnes jam debemus fletus abstergere, dc dolorem tandem sedare. Quantus vir sato cesserit, ex omnium lachrymis cognoscimus : magnum virum offendimus , si mortuum dolemus . Dolendum est eorum morte , qui eum nihil egregie fecerint, toti moriuntur, quorum nomen simul cum corpore interiit. Supe istes morti suae oannes Baptista Nicolosius, Eques, Magnus Venetae Reipublicae Cancellarius non aliter efferendus est , quam si triumphantem prosequeremur . Immortalitatem nominis , quam sibi meritus est tot virtutibus, tam egregia in patriam Opera , tam sublimi dignitate, inire nunquam poterat, nisi moreretur . Licuit antiquissimo Poetae a dicere :Nemo me lachomis decoret, nec funera fletu Faxit. Curi volito viυv' per ora Virum; illi prohibere a funere suo lachrymas non licebit , cujus imago Magni Cancellarii purpura insignis nunquam obscurabitur , cujus nomen

tot virtutibus illustre nulla aetate delebitur, cujus memoria, tot tantisque rebus praeclare gestis aeternitati commendata nunquam interibit Pensanda sunt damna nostra ejus bono, nec dolendum magis , quods i Enniux . Distrigod by Corale

224쪽

Orationes Funebres. III

quod nos orbati tanto viro sumus, quam Ieniendus dolor, quod ille immortalitate auctus est. Quamquam si mentis aciem , quam recens dolor hebetat, acrius intendimus; maiora in speciem damna, quam re , querimur . Neque enim ille familiae suae nobilissimae totus occidit, cujus imago excitandis ad imitationem posteris religiose servata ad majorum simul , nepotumque decus ostendetur . Non totus rei publicae, non totus ulli occidit, cum in ornatissimo fratre, in I ctissimis fratris filiis superet adhuc, quibus eumdem amorem in Patriam, eamdem in bonos omnes voluntatem ipse suo indidit exemplo, easdem animi, ingeniique vires natura largita est . Venerabili seni honestam a gravissimis curis missionem illi tandem natura debitam si gratulandum non ducimus , at saltem mortem non immat ram seni, magno viro non exitialem aequo animo feramus.

225쪽

Orationes Funebres.

IN FUNERE

ABBATIS S. GEORGII MAIOR Is

Congregationis Casinensis . ORATIO. M oratorem erigere , animumque addere dicenti Iee ,

frequentissima praestantissimorum virorum corona, hodierisna luce ea me apud vos, Patres Religiosissimi, dicturum iva vehementer perturbat, ut si maxime velim, non timere tamen minime possim . Praeterquam quod enim intelligo, quam difficiIe sit, vobis probabilam ullum Oratorem videri , qui omni litterarum genere optime exculti germanam eloquentiam cum vera sapientia conjungitis ; in eo est mihi argumento versandum , in quo ne disertissimus quidem vobis satis probari forsitan posset. Dicendum est enim de laudibus Reverendissimi Praesulis Cleti Caspii, huius p clarissimi Caenobii Abbatis , cui justa persolvimus, ac apud vos dicendum, qui ejus virtutes longa consuetudine saepius inspectas, & singulas admirati estis, & totas aestimare facile potuistis. Vel aliquid igitur praeteribo, quod in maxima optime factorum copia facillimum, & tamquam malignus dissimulator vix eL fugiam invidiam vestram, qui singula meministis, vel omnia raptim exponam , quod in tanta copia necessum est , & impar suscepto oneri vobis videbor, qui eadem mutuis inter vos sermonibus saepius usurpata , veris Iaudibus exaequare consuevistis. Accedit quod vestro isto fletu non affici ipse quoque non possiim, consternatque me tantus iste moeror, quo amissum parentem optimum doletis . Fingere itaque animo mihi Iiceat , non vobis , sed Cleto Caspio probanda esse, quae de ipso dicam. Haec una forte ratio est, qua vobis, pIace re possim, si persuasum vobis sit, suavissimum parentem , ac maXime Per totam vitam observatum Praesulem , si mihi obtigisset apud viventem dicere, id Iaudationis meae genus aequis auribus, animoque accepturum suisse. Nihil itaque modo de extincto dicam, quod sinsgularis viventis Praesulis pudor gravari tunc potuisset, dccum nimiu

226쪽

Orationes Funebres . a Ig

ne sina , ac ne quid affectatius quaeli iste videar , animum dumtaxat

advertero, hanc perculso malis vesti is animo veniam peto, ut caetera, quae artis sunt , dicendorum partitionem , respondentem ordinem , eXOrnationem magnificam negligere liceat.

Cum plurima sunt , quibus inter se bene constituta civitas , ac optimis legibus firmata religiosorum virorum familia conveniunt , tum id praecipue, quod sicut in civitate aliis privati homines, aliis magistratus, ita in religiosa familia aliis moderatores, aliis reliquus coetus virtutibus indigent . Ita enim varia sunt utrorumque officia , ut, quamvis satis sit caeteris bonis esse, moderatares dumtaxat bonos ne honos quidem ducamus. Nihilominus hoc Ionga experientia compertum est, qui egregia cum laude sibi aliquando vixit , eo aliis viis vece , ac Praeesse coeteris melius neminem . Sinite igitur , missa ea omnia faciam , quae inferioris adhuc subselli Coenobita gessit Cletus Caspius, seu aclxiis implicitus curis modo hujus coenobii res curaret, modo amplissimo coenobii Praesuli ipsius ab epistolis suam praestaret sedulitatem , seu curis omnibus solutus monastico hoc in secessu ita lateret, ut ipsi cum Coelitibus solum commercium esset . Nullas ei tunc laudes defuisse, intelligunt omnes , cum nullis ajo, virtutibus

eum caruisse, quae ab optimo Monachorum moderatore eXpetuntur .

Qui optima aliorum regendorum auctoritate usus est , hunc necesse est , regendi sui potestatem alteri prius totam tradidisse : qui commisso sibi gregi carus fuit, hic carus seque Pastoribus antea non sui sisse non potuit: qui nunquam est publicis curis defatigatus, hunc ne privatae quidem fregerunt unquam , aut debilitarunt . Nihil itaque

debuit collatae dignitati Caspius, nisi quod illa, quantus esset , clarius ostendit. Neque enim virtutum fastigium subito ascensu tenere potuit, cum ad summum honoris gradum evectus est: eo jam olim nixus , Per arduam , di impeditam vepribus semitam longo labore pervenerat. Una enim fuit Caspio via squae autem alia esse potest in Casinensi tam bene temperata Congregatione δὶ ad dignitates virtus, quae jam ab ejus adolescentia ita inclaruerat, ut nunquam annalis legis terminos Pra tergresse illae sint, aliquando etiam , soluto eo legibus, praeverterint. Illis autem viris sapientissimis, qui minores , majoresque honorum gradus Cleto detulere, ita facile fuit animo praesumere , quantus esset ipse in honoribus futurus, quemadmodum nobis modo conjectura assequi, quantus ante deIatos honores fuerit. Tenebant enim illi, sicut nos quoque nuper tenebamus, quam non sucatae, quam solidae essent ejus virtutes, quippe quae verae in Deum caritati, quae omnium

sundamentum est, innitebantur. Λ primo enim ejus in praeclarissimam

hanc

227쪽

ai Orationes Funebres.

Iaanc Religionem ingressit usque ad vitae exitum constantem hune viistae tenorem servavit , ut nihil antiquius duceret , quam nullius rei sibi conscium esse, nihil ageret , quin severioia evangelii, ac benedictinarum legum monita consuleret. Orationi vero, qua una alitur animus , & spiritalis vita sustentatiir, ita deditus fuit, ut nihil mirum sit , cum numquam Deo mente Non adhaereret , nullum fere unquam ipsi nisi de Deo sermonem, nullam illi aliarum rerum iniis ram fuisse. Singularis autem ejus in Deum pietas ea sollicitudine praesertim enituit, qua templa , quae manifeste Deus insidet , non nitere solum, sed magnificentissime ornari semper optavit o Nullum est coenobium, cui praesuit , cujus sacra supellex ejus cura aucta non sit ;hoc vero , parvo etiam illo aere , si quod ejus usui indultum fuit , cum bona eorum , ad quos spectat , venia pro viribus Iocupletavit . Nimirum quid Deo non daret, qui se totum illi dederat λ Cur autem hoc praecipue templum non ornandum curarςt , ubi se nuncuis patis votis Deo primum addixerat λ Multa sunt, quae huic Coenobio beneficia Caspius contulit , quae ejus memoriam nunquam interire sinent, sed pulcrum est, eum id cavisse , ut rem divinam tractantiis

bus ejus memoria praecipue occurreret. Vos alia monumenta ex aere,

aut marmore ejus nomini excitabitis, quae it Ii erunt perhonorifica ;ipse non aliud vobis relinquere studuit , quam quod vobis esset inprimis utile. NoIuit vos posse Caspii meminisse , nisi statim divinamenti obversarentur. Lati fundia alius protulerit , magnifica peris ilia erexerit, bibliothecas instruxerit , Caspius faciam supellectilem auxit. Non damnandi illi quidem , sed magis laudandus Caspius , quod sanctiorem sumptum in ipso Dei sinu, ut ita dicam , collocarit. Id genus monumenta minus quidem, quam caetera conspicua ,

cum non semper patere soleant, sed ideo & Deo gratiora , di Caspio, qui Deo soli placere optaverat , di tui satis fuit , si alumni

sui ad aram litantes ejus meminissent . Sed quamquam nullum oculis vestris monumentum sui reliquisset, remaneret tamen ad omnes virtutum studio inflammandos inixa omnium animis ejus pietatis memoria , quae eo magis per totam vitam eIuxit, quo magis eam ipse tegere conatus est-Hae vero cum virtutis indole statim ac Abbas renunciatus est, dubium fuit nemini, quantum ipse honori decus additurus, ac quantum , eo Abbate, res monastica incrementum acceptura esset . Itaque certatim singula coenobia optare , ut , sbi moderator daretur , idque ab ipso, id ab universa Congregatione enixe petere coepere in

Primum tamen visum est iis qui ad clavum sedebant, eum Coenobi

228쪽

Orationes Funebres. 2Is

Sancti Andreae de Busco praeficere , cujus regiminis Iegitimo consecto curriculo, eoque cum magno Monachorum maerore dimisso , in. signe hoc Sancti Georgii Masoris monasterium gubernandum suscepit. Diligebat ille quidem prae caeteris , ac maximo in honore habebat caenobium hoc, cum ob debitam alumni caritatem, tum praesertim ob eximiam ipsius dignitatem , qua praeclarissimorum nulli concedit . In amoenissima enim hac subulbana insula Uenetorum Principum munificentia extructum , di egregiis praediis dotatum , α totius terrarum Orbis praestantissimam urbem ob oculos habet, & eshipsum in tantae urbis , totiusque tantae Reipublicae oculis . Quamquam nec loci natura , neque aedium magnifica , magnificentior templi substru tio , ac medio in salo vitentes horti tam movebant Cletum, ac delectabant, quam magnorum virorum recordatio, ac numis

quam delenda tot patricii generis hominum, ac plurium tantae hujus Reipublicae Principum vestigia , qui huc terrenis omnibus abdicatis secesse iunt , praecipue vero late diffusus sanctimoniae odor , qitae per Beatum Ioannem Mauro num invecta , a Sancto Gerardo

Sagredo diligentissime exculta , per tot saecula ceu recens nata num

quam non floruit. Hic propterea optarat Cletus post regiminis exitum , brevi cellula sibi parata, uni huic curae vacare, ut curis solutus Deo inserviret . Paruit tamen , cum alia esset Congregationis mens, quae indefessi, ac vigilantissimi Praesulis operam effliigitabat, atque ad Bergo menses Μonachos Sancti Iacobi de Pontida regendos profectus est. Illinc iterum ad hujus San-georgia ui coenobii gubernacula, m inisesto numinis consilio , ut quando illi erat publicis curis immoriendum, optatamque quietem illi virtus sua invidebat, in patrio solo, ubi naturae, atque in eo coenobio, ubi Deo vivere inceperat,

moreretur.

optat sortasse vestrum aliquis de Caspii so Iertia in re monastica administranda nonnihil a me distinctius accipere . Quamquam publice, privatimque omnibus prospicere solitum, quamquam commodis moribus, ab omni studio alienum , comem , Prudentem , sanctum

Coenobiarcham fuisse , hinc faci Ie intelligi potest , quod viri hi sapientissimi, juitique rerum aestimatores ejus ad eos reditum avidissime optarunt, sollicitis votis poposcerunt, tamdemque redeuntem cum maxima animi laetitia exceperunt ἰ juvat tamen satis vobis petentibus sacere, nec amplius conjecturis licet certissimis, sed brevi Dctorum serie rem elarius transigere. Duo praecipue egregium Abbatem commendant, rei familiaris cura, ct monasticae disciplinae custodia .

Namque & cum Iabat disciplina , dispei gi rem familiarem , & hac accisa , ruere disciplinam necesse est. In utraque sic se gessit Caspius,

ut ne

229쪽

21 6 Orationes FEnebres.

ut neque diligentiorem res familiaris administratorem , nec severi

rem uisciplina custodem quaereret. Primum enim , quis eo attentus magis, ac consideratus , ne coenobii res minus bonae, se Abbate, fierent λ quas etiam augeri si fieri Poterat , parsimonia optabat , a se ipso orsus , sibique supervacuis omnibus interdictis. Quo animi sensu officii sui jaepe eos admonebat, ad quos accepti di expensi rationem inire, ad quos locare praedia , universasque soli res curare spectat λ His vero difficillimis rei publieae

temporibus, quando grande aes alienum conflandum fuit, ut veneto religionis causam contra Turcas propugnante , sacrum aes ad sacrum bellum conferri posset, in quot partes distractus animus, quot sermones habiti, quoties prudentes viri consilio adhibiti , ut quam minimum detrimentum coenobium caperet Invitus quidem haec omnia faciebat , quippe qui coelestia S aeterna procuraret libentius , quam haec terrena, & fluxa, sed eo magis laudandus, quod ne suo

unquam officio deesset, nec curam hanc , quamvis levissimam duisceret, negligebat, nec quamvis sentiret molestissimam , declinabat . Caetera tamen parsimoniae, religiosaeque paupertatis maxime amicus, hoc uno liberalitate emusissimus videri potuit, quod numquam parci coenobii patrimonio voluit, cum levandae alienae paupertatis se obtulit occasio. Nunquam, hoc Monasterii praeside, pauperculorum agmen ex aedibus depulsum , Iicet eas nuIlO non tempore obsideret: pauperi colono necessaria desuere nunquam: pauperum nulli debitorum intentata lis, nullus vi ad solvendum adactus. Pluribus ille pensiunculis solveret, integram hic solutionem differret i indultum est omnibus, donec solvendo essent. Hanc tamen tantam ejus erga pauperes misericordiam Deus Iargitate sua pensasse dicendus est, cum tanto uberiores proventus quilibet annus tulerit , quanto effusiores fiebant sumptus, omnibusque circum undique temporum inclementiam incusantibus, & coenobitarum necessitatibus, di novis ob recens bellum nominibus, ct pauperum subsidio res abunde lassiceret. Iam vero quem putatis Cletum fuisse in custodienda monasti ea disciplina λ Qualem nimirum decebat eme eum , qui a puero sanctissime illam excoIuerat. Grandi studium, psallendi assiduitatem, flentii consuetudinem, servandae modestiae curam eam voluit omnes prae.

stare, quam ipse praestiterat. Levissima quaeque, unde saepe in majora lapsus, ct sanctissimis coenobiis ruina extitit, haud impune admitti patiebatur, principiisque obviam eundum, dicebat , ne mala ingravescerent. Quemadmodum sponte currentes magis magisque iniscitare solitus fuit, ita si quis ob imbecillitatem subsisteret, hunc ad progrediendum impellebat, identidem admonens , ne Casinensis sa miliae Disiligod by Corale

230쪽

Orationes Funebres. III

miliae decora, ne majores suos oblivisceretur, totque sanctorum Pra, sulum , ac coenobitarum exemplis, velut domestica laude, omnes ad virtutem inflammabat. Sed nullum acriores stimulos addebat exemplum, quam ejus , qui aliena ad imitandum proponebat. Ita enim exemplo ipse vel tironibus praeibat , ut nihil unquam faciendum praeceperit , quod idemuItro non faceret. Hac etiam affecta aetate, imo postquam gravissimo illo morbo, quo vobis ereptus est, tentari caepit, licet medicorum consilio saepe deterritus, ita gnaviter, ac si firma valetudine, integra aetate ac viribus esset, cum Monachorum caetera munia obibat, tum Praecipite nocturno, diurnoque precum divinarum penso absolvendo nunquam inter primos non aderat . Haec validissima est praecipiendi

ratio, si quae praecipis, ipse praestas . Frustra aliis plerumque imperat, qui eadem sibi non imperat. Cum in Caspii vitam, & facta inspiceret, ejus dicto non parere nemo unus poterat . Si quis autem sorte inventus unquam suit, ut sunt hominum ingenia satis infirma, qui facientis imperium leviter detrectaret , quanto erratis iratior , tanto errantibus mitior, ita illa increpabat , ut horum pudori diligentissime parceret . Quantum est , eadem eum olim inter caeteros Monachos magna animi alacritate subiisse, majori etiam coeterorum Antistitem subire, ae tanta nihilominus morum lenitate, tanta oris verborumque suavitate in succedentes segniter oneri fuisse . Toleraverat eadem, ac tolerabat, nec tamen immitior erat . His omnibus factum est, ut tantum a suis amaretur, quantum suos ipse amabae: ita vero singulos pari caritate, omni favore vacuus amabat, ut cum

omnibus versari, colloqui, ac si quid Iaxamenti animo dandum erat, cum caeteris , & inter caeteros capere vehementer gauderet . Cum autem quisquis optimum Praesulem maximo amore Prosequeretur , ipse singulari benevoIentia quemque amplecteretur , singulos inter se fraterno studio coniungi necesse erat, hoc unum metuentes, ne carissimum parenti filium vel levissimo verbo violarent . Quam vero quilibet sollicitus, ne ulla labecu Ia aspergeretur , quam ut novaS , clarioresque sibi virtutes pararet i Certabant omnes Praesuli placere , qui illis adeo placebat, nec magis ullus aliquid unquam timuit, quam ne amantissimi, ac amatissimi Antistitis gratiam minus demereretur. Quot , di quanta hac morum suavitate ille eonsequutus est , eum Pauciora nemo unquam imperarit. Pro quantum virum , quam dignum Praesulem , quam bonum parentem amisistis, auditores praestantissimi l Non obsecundare dolori vestro non possum , di vulneris vestri magnitudine , quae tota ,

quanta est oculis meis , cui pariter sub moderatoribus vivere desuper L e datum

SEARCH

MENU NAVIGATION