Stanislai Santinelli ... Dissertationes, orationes, epistolae, et carmina

발행: 1734년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

238 Orationes Funebres.

set, nihil amplius sibi esse, cur viveret, intellexit, ae Deum tune forte honestam a vita, ac tot laboribus missionem rogavit. Brevi te te ereptus nobis est, ut curarum , ac laborum praemium, quod jure credimus, in caelis consequeretur. Verum ita me ejus mortis, in quam hie casu incidi, mentio iterum perculit, ut memoria exciderinu, quae alia Plurima de tanto viis ro dicenda erant, di dicenda mihi proposueram . Finem itaque dicendi faciam, cum Praecipue mihi timor sit , ne se prodens dolor meus, qui Iacrymas tenere vix possum, dolorem vestrum magis iniscendat , & exasperet. Salve tu , caelo recepte , ut par est credere , Petri Barbadici spiritus , atque aeternum nos gregem tuum amare desuper perge. Nos quidem pro nostra in te observantia , pro tuis in nos meritis una tui nominis recordatione recreabimur . Quoties dies haec, quo magis acerba , eo semper honorata magis recurret , justa ad tumuIum tuum per Ivemus, & quibus licebit ossiciis, quam aIte animis nostris tuarum virtutum , tuique nominis memoria defixa sit, nunquam non ostendemus.

252쪽

Orationes Funebres

IN FUNERE

GAS PARENI

Congregationis Camaldulensis

ABBATIS S. JOANNIS DE JUDAICA.

SI quantum rerum multitudine, & varietate ampla, nobilisque materies fuit ad dicendum proposita, laudatio scilicet Reverendisti mi Patris MichaeIis AngeIi Gasparent, hujus coenobii

Abbatis, suprema universae praeclarissimae hujus Congregationis Camaldulensis paucis abhinc mensibus praefectura, hesterna vero Iuce gloriosa etiam vita deiuncti, tantum mihi temporis, ut me ad dicendum compararem, datum fuisset; spes quidem vobis esse posset fore, ut verborum copia, dc sententiarum gravitate argumenti dignitatem exaequarem. Cum vero homini mediocri tantum aliquando eis Xercitatione, nunc autem Ionga di scribendi, & dicendi desuetudine prorsus 'imparato circumscriptum paucis horis spatium ad tantum opus concesseritis; neque diu meditati aliquid, nec longa cura exis politi a me expectare quemquam fas est. Hoc tamen neque ipse , neque vos aegre ferre debemus, cum vestri Praesulis Iaudes oratore non indigeant, qui eas satis per se claras eloquentiae luminibus illustret, ae se ipsis maximas dicendi artificio in majus extollat. In has Propterea temporis angustias redactus, statim hoc animo constitui , ut silentio tanti viri virtutes praeterirem, ne quae ornare verbis minime possiem, ea brevi oratione complexus detrivisse viderer, & dicendo obscurasse. Quae virtutes omnium vestrum sermonibus celebrantur, prudens quisque assequetur cogitando, di judicando expendet, cum primum vestrae Camaldulensis Congregationis in ornando Gaspareno studium, deinde singulare in vestram Congregationem Gasparent ossicium breviter ostendero. Cum in ornando, augendoque Abbate suo Gaspareno mirificum Camaldulensis Congregationis studium declaraturus sim; summa velut facta, omnia in unum contulisse videri potero, si eo ad supremi

honoris fastigium evecto, nihil ipsam sibi reliquum fecisse dicam , quod

GELI

253쪽

quod ad ejus dignitatem amplificandam aliquando adderet . Est tamen a Iiquid, quod pluris aestimetis. Satis quidem suam erga tantum vir iam voluntatem Camaldulensis Congregatio significavit, cum ei supremo collato magistratu se totam in ejus fidem commisit: verum cum ante sibi probari ipsum voluit , quam supremum magistratum illi mandaret, voIuntatem suam erga tantum virum longe planius significavit. Magnum est, quod supremam praefecturam Gas pareno detulit, majus tamen quod eam longis laboribus demerendi Iocum prae. buit. Quem enim honestiorem honoribus suis sacere constituerat , hic, oportuit, suffragantium judicio, non partium studiis honorum omnium maximum deberet, cum adipisceretur. Apparebat in Michaele Ange Io etiam tum juvene ea virtutis indoles, quae magnum aliquid portendebat, ac pollicebatur , prodebatque se se ad ardua

quaeque capessenda comparatum ingenium , ut statim eum ad rempublicam admovendum omnes dicerent, quo citius virtute id ambire inciperet, quod nunquam esset ullius favore captaturus. Minorcinitaque magistratum , quamquam si coenobii, ubi i Ilum gessit, nomen& dignitatem pensare velitis, verbo quidem minorem, sed multorum coenobiorum majoribus re praeserendum dicetis, Ptior coenobii Classensis ad Ravennam gesserat, cum Florentiam ad Angelorum , coenobium minor pariter magistratus discedere jussus est . . Adhuc ibi Priorem agebat, cum par gravissimis ministeriis jam visus, summo omnium plausu, haud ita vulgari exemplo, altero nondum Prioratu absoluto, Abbas renunciatur . Creditum fidei suae ac vigi Iantiae monasterium Sanistae Mariae, quod appellant, de Follina statim accessit. Parum tamen in mediocri illo agri larvis ni coenobio delituit, ubi magno i Ilius animo impar theatrum, & eXigua gloriae seges, in rebus haud ita magnis curandis, ejus prudentiae ae sedulitati subnasci poterat. Insgne propterea in beatis hisce aestitariis Sancti Michaelis de Muriano coenobium, totius ordinis Camaldulensis olim caput , quod licet ab omni continente disjunctum, ad Omnes tamen terras, quo praeclarissimae Congregationis nomen pervenit, famae celebritate pertinet, non tam amaenissimis hortis, magnificentissimis aedibus , instruetissima bibliotheca , quam tot a Iumnorum literis ac pietate iI- lustrium frequentia insigne , gubernandum suscepit . Hinc facto velut gradu ad Fabi ianensis, cui caetera Omnia, ob servat um ibi Sancti Camaldulensium institutoris ac parentis corpus, concedant ,

necesse est , a Fabrianensi ad Bononiensis Sancti Cosmae coenobii reis gimen prosectus est. Quae ubique praeclare gesserit, missa hic facio, cum non quam bene de Constregatione ipse meritus sit, sed quam

de ipso Congregatio, modo dicendum sit, quae postquam tam illustrium Disiligod by Corale

254쪽

Orationes Funebres . a I

strium coenobiorum insulis eum decoraverat, Bononia ad Romanam curiam universae Congregationis negotiis procurandis, quae dissicilli. ma, eademque splendidissima provincia est, evocavit. Hoc functus gravissimo munere quidni ad suum Murianense coenobium insulatus

rediret ζ Redit ille quidem, di fortasse ut rediret, ab eis, ad quos spectabat, petiit. Quid enim illi petere non licebat statim ab expleta Romae generali Congregationis procuratione ς Aut quid aliud peteret sibi magis honorificum atque jucundum , quam illustre illud ,

suumque coenobium Petiit autem id temporis , ut quanti ejus dignitatem saceret, quantumque illud amaret, tunc ostenderet , qui ea erat animi moderatione, ut postquam abiisset suprema praefectura, cui se omnium votis destinari intelligebat , cum sibi illud jure suo sumere licuisset, alii esset sponte relicturus. Omnia ut animo

praesumpserat, non sine numinis cons Ito accidere . Cum enim habita essent, quo tempore ipse Murianense regimen dimisurus erat , generalia Congregationis comitia, communi omnium gaudio, unanimi sustragantium consensu Generalis creatus, quod summum ea dare Poterat, a vestra Congregatione non accepit solum, sed ejusdem beneficiis perlongum tempus omnibus Probatus, Omniumque judicio meritus accepit.

Iam vero qui audistis , quo eum studio, quot amoris, existimationis, ac judicii sui argumentis Congregatio demerita sit, accipite tandem, qua diligentia vicissim in Congregationem ossicii sui partes impleverit. Ut quae Gasparent Reverendissimi propria sunt, fusiori aliquanto oratione prosequi possim, libens praetereo, quae Abbatum

nulli in hac tam bene temperata Congregatione non communia eL

se scimus, fidelem regularis disciplinae custodiam, fidelem rei familiaris administrationem , quae bonum quidem coenobiorum Praesulem ,

non tamen magnum virum declarant. Verum ne ex illis quidem animi magnitudinem, qua Gasparenus praeditus fuit, aestimetis, velim; quae ipsius propria sunt, quod aedificia instauraverit, bibliothecas instruxerit, publica chartophylacia ordine digesta commodioris usus secerit. Quamquam hoc postremum , quod antiquitatis reverentiam ,& posteritatis utilitatem praeseseri, & praeteritorum simul, ac futur rum curam complectitur, quiddam est, quod prae caeteris dignum videtur, ad quod magno animo Abbas cogitationes suas aliquando conis serret . Plurima sunt in Monachorum praesertim archivis , quae sa- clam , propha namque eruditionem illustrare mirifiee possunt, quae non bonorum tantum curator evolvat, sed multo attentius, qui veterum temporum disciplinam expiscatur. Accedit quod ad animum

255쪽

a a Orationes Funebres.

Iatent, exempla depromuntur, di non sine grati animi sensu, quod

virtutis pariter est, antiqui benefactores suis vocantur nominibus , & quae ab illis oblata donaria, quae caenobilis legata , cum maxima voluptate ab iis, qui veteres illas scrutantur tabulas, deprehenditur. Haec autem longissimae vetustatis velut promptuaria, nullus dubito ,

quin apud vos cum monasticae , tum etiam totius rei litterariae damno,

aliquando interitura fuissent, nisi non quae modo aetatem integratulerant, sed semesas etiam chartulas, in scriniis sitis disponi diligenter posthac servanda tantus Abbas iussisset , Operamque etiam ipse suam ad id nonnunquam contulisset Sed venio ad illud , quo uno quantum Congregationem vestram MichaeI Angelus Gasparenus amaverit, quo animo erga ipsa , erga bonos omnes fuerit, satis intelligitur. Aderat tempus, cum exa isto jam Iegitimo supremi magistratus curriculo dandus erat Gaspareno succetar, seu potius eligendus a Gaspareno erat, qui sibi succederet. Cum enim legibus suis, qui jus ferendi sustragii creando Generali habent, prohiberentur, quo minus Prorogare ne ipsi praefecturam , quod maxime eo rectore perquam contenti voluissent, palam profitebantur, alium nullum se illi suffecturos, nisi quem ipse sumet sibi

mandasset. Coguntur comitia: nihil turbatum partibus, nihil fluctuantibus acii mis incertum: Gaspareno deseruntur omnium obsequia ripis ossicii sui munere comitiorum Praeses, ipse ob nominis sui revere otia comitiorum arbiter. Laude quaeso sua in hac tanta volunta. tum, studiorum , sententiarum consensione sussragatorum virtutem ne fraudetis; futurum fuisse tamen intelligite , ut levitati potius , quam virtuti haec tanta voluntatum consensio imputari posset, nisi integer aliquis, ac magnus vir, ab omni partium studio vacuus , nisi Gasparenus suisset, in quo uno tuti ac laeti conquiescerent. Hic vero non eo bonus gubernator visus, quod navim tranquillo egit , sed in procelloso comitiorum mari secundis eo ventis usus est , quod bonus erat gubernator, motus enim quisque vel Monachorum, namque homines sumus omnes , cum de succetare sibi dando discepta. tur, si minus eum sibi optet dari, qui comparatione deterrima praeis cessoris desiderium exstingui non sinat, saltem eum s bi dari nolit , qui clarioribus virtutibus praecessoris gloriam obscurare possit ζ In admodum paucis Gasparenus est, qui judicio aliquando creatus, judicio noti studio creari velit, qui suum in locum succedat, non se minorem, non sibi obnoxium proponat, qui petitorum pensari vim

tutes, qui Dei honorem, ac Congregationis bonum unice a suffragantibus quaeri, jubeat. Cum autem haec ab eo uno omnes expendi

velle se dicerent, quem idem supremo magistratui parem sibi videri signi

256쪽

Orationes. Funebres . a 3

significaverat, statim eonsentientibus omnium suffragiis des gnatum ,

Reverendissimum Petrum Cannetum supremum universae Congregationis moderatorem ipse Praeses, animo vultiique gestiens, nobilissimi voti compos renunciat. Nondum tamen satis suo in Congrega.

tionem ossicio fecisse sibi visus est. Eundum iterum est Patribus in suffragia , creandique visitatores . Reverendissimus Abbas Guido

Grandus, auctore omnibus Gaspareno, primus visitator ereatus . Qui hos tantos viros novit, novit autem quicumque bonas literas amat, viros in tota literaria republica celeberrimos, atque optime

de eadem meritos, & quae dico, di quae nequaquam dico, assequitur intelligentia. Neque melius aliquid, neque gloriosius accidere poterat Cama Idulensi Congregationi, quam quod ab iis regi debet, quibus literatior , aut melior apud eam nemo. Petrus Cannetus is est , qui in nullo literarum genere hospes, sublimissimam rerum divina. rum sapientiam cum sacra, prophanaque eruditione miro nexu coniungit, quem multa moliri stimus in lucem aliquando emittenda , unde veteri disciplinae lux splendidissima accedet. Guidonem vero Grandum, totius Italiae nostrae decus, literatorum nulli tota Europa secundum, severioribus, atque amae moribus literis, altissimarum at- abditissimarum rerum scientia , aeque ac eruendae ex remotissima antiquitate cujusque veritatis studio clarissimum, sua scripta omnium juris iacta satis commendant. Gratulor vobis, religiosissimi Patres ,

quod nihil jam se, cur majoribus vestris aut Ambrosium, cui vitae institutu in Camaldulensi cognomen fecit, invideatis, quem Cannetus vester, dum quae ille literis mandavit in deliciis habet, tam bene & studiorum sim litudine & morum sanctimonia reseri, aut Petrum Delphinum, suae aetatis doctissimum, aut alium quemlibet majorem , minoremve Praesulem , cujus nomen annalium vestrorum monumentis celebratur. Haec autem dum memoro, quid praestiterit

Congregationi suae Michael Angelus Ga parenus, satis apparet. Illa enim dum Reverendissimos Petrum Cannetum, & Guidonem Grandum Gaspareno debet, debet ipsi, quod literarum gloriam apud nationes omnes suo sibi jure jam vindicat, quod a literatis omnibus, omnibusque viris principibus gratiam iniit, qui dum honores illis mandatos audiunt, quos amant & suspiciunt, suum de magnis viris judicium praerogativae velut loco habitum putant, quod Camaldu Iensum comitia cuique religiosae reipublicae posthac exemplo esse incipient, sed id praecipue, quod suorum studia in dies vigebunt, quod literarum etiam praesidium. otio depulso, ad monasticae disciplinae cuilodiam accedet. Majoribus dimissis comitiis nihil amplius videbatur esse, quod Congregationi praestaret Gasparenus. Praestitit tamen.

257쪽

a 44 Orationes Funebres.

Cum enim abeuntibus suprema praefectura coenobii cujuslibet, eui praeesse velint, detur optio , ipse insigniori quoque praeterito, ut integrum esset Congregationi bene de ipsa meritos dignis praemiis afficere, maluit huc in tenue paucorum monachorum coenobium se cedere, ubi sibi, ac Deo vivere tandem Iiceret. Heu vos tamen muserosi Mors ex insidiis velut adorta, tantum virum tam de omnibus meritum , dum praesentissimo remedio contra levem morbum uti credebatis, interemit. Uerum cum reipublicae vestrae bono unice natus Gasparenus majora praestare Congregationi haud umquam posset, postquam eam velut de manu Canneto & Grando tradiderat, non erat eur sibi victurum diutius speraretis. Deo autem ut aeternum viveret, suarum virtutum, totque susceptorum Iaborum praemium consecuturum vitae vinculis tandem solvi, oportebat. Sospitet bonorum omnium largitor Deus magnos illos viros , qui vobis modo

praesunt, ad vestrae Congregationis bonum, ac mihi liceat addere , ad rei Iiterariae ornamentum eti3m, atque incrementum.

258쪽

Orationes Funebres. a s

IN FUNERE

N A VIA, ET MOSCOSO,

S. R. I. COMITIS &e. Caesaris apud Venetam Rempublicam oratoris. ORATIO. Honestius, ae pulcrius mortis genus inveniri nullum M.test , Serenissime Princeps, quam si , quemadmodum so tissimi duces in acie, ita egregii viri, qui pacis negotia administrant, in magnarum rerum procuratione decedant. Non funebris itaque laudatio, sed gratulatio potius has decet triumphales exequias, quibus Serenissima Venetorum Respublica maximi omnium Principis, Augustissimi Caroli Sexti Imperatoris , oratori Ioseph BOIagno justa persolvit. Quid enim tanto viro, qui se t tum Caesari addixerat, potuit optatius contingere, quam demandatam ab ipso provinciam non nisi eum vita desereres' Quid glori sus, quam dum Caesaris personam apud hanc Rempublicam gerit, in hujus tantae Reipublieae Caesari conjunctissimae, sibi earissimae sinu diem suum obire 3 Par est omnibus nascendi conditio, vitae ra. tione distinguimur. Quid autem actus nostros, quibus vera hominis vita continetur, probat magis, ac commendat, quam ultimus vitae actus, Praecipue si, quod philosophorum monita suadent, in actu moriamur λ Mittent propterea posteri quaerere, quantus vir fuerit, quibus Caesaris administer praeclaris muneribus sunctus sit Ioseph BOIagno, cum intelligent, legationem Caesaris nomine Veisnetiis obeuntem fato concessisse. Hoc uno titulo nepotibus prodita ejus imago virtutum suarum, magnorumque ab eo gestorum magistratuum fidem luculentissimam faciet. Si & mihi propterea aliud nihil propositum esset, quam ejus laudes oratione complecti; prosecto, quando res ipsa loquitur, parcendum verbis ducerem, ec ipsum,

259쪽

a 6 Orationes Funebres ..

dum Invictissimi Caroli Sexti oratorem Venetiis ageret, Venetiis vita lanctum, ac publico funere magnificentissime Senatusconsulto eIatum, contentus dixisse, idem initium, ac finem dicendi facerem. Sed posterorum etiam utilitas mihi spectanda est , quibus ex sapientissimarum rerum publicarum institutis sub specie eorum, qui vita cesserint, Iaudandorum proponendum est exemplum, in quod inspiciant. Pluribus igitur agam, Oportet, & qua via ille ad tantam gloriam contenderit, aperiam clarius, ut ejus vitam imitari possint, qui mortem gloriosam. admirantur. In amplissimo autem argumenisto ut, qua maxima possum, brevitate, ac perspicuitate verser, I seph BOIagno ostendam , nulli unquam erga se ipsum , nulli erga Principem suum , nulli erga Deum ossicio defuisse. Haec eum docuero , tum demum de tanto viro integrum vobis erit existi

mare

Posceret ratio, ut quo dicenda ordine proposui, eodem singula exequerer, cum praecipue aliter augescere per partes oratio non possit, atque illustri, ut faeiendum praecipitur, fine concludi. Verum a rhetorum Praeceptis recedere , di naturae ordinem sequi praestat ,

di cum in Deum ossicia di prima ipsa per se sint , di prima semper clarissimo Bolagno habita , ab iis orationem auspicari , quae omnium ille di erga se ipsum , di erga Principem suum ossiciorum

initium, ac regulam esse voluit. Pronum autem erit omnibus credere, ex Hispania hominem, atque in media Λssuria natum, in illa sellieet firmissima sincerae religionis sede, quo ea se aliquando i ruentibus undique Hispaniam barbaris veluti in tutissimam arcem recepit, antiquius nihil habuisse, quam Dei obsequium, & cultum. Religionis itaque a puero studiosus, iis promptam, quae Dei sunt,

senex etiam voIuntatem servavit o Hoc autem eo dissicilius puto , quod non semper eodem vitae tenore usus, eodem tamen semper

pietatis studio ductus est, ae seu privatim , seu publice, sive sibi ,

sive aliis vivens, cogitationem nunquam dimisit, cujus solo beneficio esset, & viveret. Cum propterea magis sortunae, quae appelIamus, muneribus auctus est, & sublimius hominum favore evectus , tum maxime supremo benefactori Deo justa reddere sui omeli esse credidit. Ex illo enim tempore, quem semper pietatis operibus deoditum noverant, deditissimum vidisse testantur ii, qui eum ex longo aevo comitantur, nos quidem nostris oculis non sue magna Omnium Iaude, atque admiratione vidimus, dum inter nos in hoc tanisto fortunae strepitu versatus est . Uerene autem ejus aucta in dies

religio sit, an ipse, qua a puero imbutus, eam in publicum tunc solum eduxerit, cum se caeteris egemplo esse debere intellexit, quid

quae in

260쪽

Orationes Funebres . a p

quaeritis P Magnum est si honoribus auctus inter plausus hominum ae studia pietatis cepit incrementa; nescio, an majus adhuc , si pristinam servavit tantum tot curis implicitus , atque in tam varia distractus. Quamquam satis hanc increvisse vel hoc unum argumento est, quod publico ex eo tempore non amplius abstinuit. Sed inane quoddam religionis simulacrum est, cum ad aras pro. volutus meditatis carminibus Deum colis, nisi ipsum metuas, S dictis ab eo legibus obtemperes. Vos dicite, quicumque ejus consuetuis

dine usi estis , qui diutius ejus lateri adhaesistis , qui ejus vitam a. crius, ut eorum solet, qui caeteris altius eminent , inspexistis, vos dicite, cui vitio Ioseph Bolagno obnoxium , quibus perturbationi.

bus in transversum abreptum, cujus rei potius, quam divinarum Iegum studiosum vidistis. Ita suae fortunae parem fatentur omnes, ut nunquam se efferri ejus muneribus passus sit , ut magnas opes haberet, non ab iis haberetur, ut inter tot & sortunae, di opum opportunitates liceat id quoque, quod haud ita frequens in hae L

ce temporum, ex totius familiae testimonio dicere a prima iuventute eo nemo fuerit continentior, nemo temperantior. Quid res

ram quat 1 lenis, quam humanus in suos , cum frequenti pro dignitate familia tamquam pluribus amicis stiparetur δ Quam a mollibus abhorreret deliciis, quamquam imposita illi ab honore lauti , licsplendidi cultus necessitate λ Quam nunquam vel inter jocos , ac tu. dos a comi illa sua gravitate recederet, si quando inter sui fastigii sodales laxamenti aliquid sumeret ζ Quam omnia ille cum modo e Ex more tamen omnia, quae facilia longa assuetudo reddiderat , sed ut his a longo tempore assuesceret, non nisi divinarum legum

reverentia effecerat.

Illud vero unde ortum, quod se egenorum necessitatibus levandis tam promptum, tam Praebuit liberalem Nimirum meminerat, eos in divitum tutelam, ac fidem ab omnium domino, dc parente Deo commendatos. Itaque Viennae, dum illie esset, amplum S magnificum xenodochium suae nationis hominibus excipiendis a fundamentis excitandum, omnique nitida , dc pro Ioci ratione lauta supellecti Ie instruendum curavit. Quadam autem naturali in suos mi asericordia id iactum suspicabitur nemo, qui supremis illum tabulis non viennensi tantum Hispanorum xenodochio , ae in natali solo degentibus conterraneis suis, verum etiam Neapolitanis, Μediolanensibus, quin etiam nostrae hujus urbis pauperculis a Iendis, extraneum extraneis magnam auri vim, quae, si singula in summam redigas , plusquam mediocri conditione fami Iiae patrimonium conficiat, legasse sciat. Adeo non natura, non patriae, non legum com

SEARCH

MENU NAVIGATION