장음표시 사용
261쪽
munio, sed eadem, qua Deum diligebat, caritas tam Deo caros inopes illi conciliavit.
Haec dum memoro , duo me eodem orationis filo consecutum
tandem intelligo. Dum enim impleta ab Ioseph Bolagno omnia in Deum officia doceo, simul & erga seipsum impleta ostendi. Neque enim ullum sanctius , & majori diligentia praestandum nobis ipsis
officium esse potest, quam si nos mente , animoque ita comparemus, ut Deo dicto audientes , ejusque numinis quam observantissimi simus. Hoc ille cum probe nosceret , ad animi perturbationes cohibendas, ac velut fraenandas, rationisque imperium in eas tuendum , ad virtutes , quantum homini licet , sibi omnes comparandas , moresque iisdem formandos, curam omnem, di studium praesertim contulit.
Sed aliud praeterea fuit , quod sibi debere clarissimus Bolagno sensit. Natus erat familia nobilissima, unde illustres & toga & sago viri omnibus seculis profecti sunt. Intelligebat propterea turpe sibi futurum, nisi avitam gloriae haereditatem, quam satis amplam a majoribus acceperat, ampliorem adhuc nascituris aliquando liberis transmitteret. Quamquam autem maximus paterno generi splendora bellicis laudibus semper extiterat ἱ homo tamen miti ingenio, di ad pacis artes natus statuit a literis, unde alterum illustrandae gentis initium, novum sibi subsidium comparare. Oveti primum, de inde Salmanticae, in illo scientiarum omnium apud Hispanos eminporto, se in clarissimorum doctorum disciplinam tradidit, brevique studiorum curriculum emensus est. Tum vero ille, cui satis persuasum erat, non sibi tantummodo homines nasci , totum se ad juris scientiam contulit, qua una hominum inter se societas velut vinculis quibusdam constricta conservatur. Non Iegulejorum tamen formuIis, ac forensibus cautionibus circumscriptam, leve opus, disertasse viris nobili loco natis haud dignum, sed universam, quam late patet , jurisprudentiam , illam summorum Imperatorum curam , illum nunquam satis laudatum magnorum virorum laborem,
statim complexus est. Neque enim aliarum literarum studio Ioseph BOIagno se satis putasset , quibus adversus se ipsum tenebatur , officiis facturum , cum nul Ia sui facultate cessandum , sed omnes naturae vires exerendas crederet . Celeri ingenio at jurisprudentiam opus est ρ celerrimo ille ingenio discurrebat per omnia, Spenitissima quaeque quam citissime scrutabatur λ Tenax memoria ad hoc studium asserendae tenacissime semel comprehensa retinebat, memoriamque ea rerum multitudine alebat , qua perturbari , S
obrui posse credidisses 3 Infinitum prope idem laborem poscit c
262쪽
patientissimus laborum animus corpore etiam ad vigis as , atque ad illud haud paucis letale operosum literatorum otium satis vali. do utebatur. Totus autem cum esset Ioseph in juri prudentiae amore , lueis aliquid illi de suo allaturus , S philosophiam i psi
semper, ut tota cognita ratione naturae sanctarum legum vim &clarius comprehenderet , ct tueri facilius posset, di rerum gestarum monumenta adjunxit, quibus mirifice Per totam vitam oblectatus, ut quae facienda praecipiuntur, factis componendo , magisit Iustraret. Hac tantarum rerum instructus scientia ne sibi quidem convenienter vixisset, si sibi vixisset. Vocatus itaque Salmanticam , rogatusque , ut publice de loco superiore vellet philosophiam primum , deinde jurisprudentiam interpretari , libenter provinciam iniit, eamque per plures annos ita gessit, ut non dicam aliis, sed sibi Ioseph in suo munere explendo semper diligens di curiosus probaretur. Cum jus ciυiis docere, teste Tullio , semper putierum fuerit, hominumque clarissimorum discipulis floruerint domMs quanto pulcrius est Salmanticae , in ce eberrimo Hispaniae gymnasio , imberbem adhuc juvenem, memoria firma, copiosa oratione, mutit ijugi doctrina, de aequo , Ist Iegitimo, deque tota justi di injusti
scientia apud frequentissimos auditores disserere, secretiora Instit tionum, Ρandectarum, Codicis, Novellarum eXcutere, obscura exis planare, contraria non sine magnis scholae acclamationibus inter se conciliare e Satis sorte sua contentus Bolagno hoc sbi, quod laborum, vitae curriculum statuerat, cum in re hominum societati peris quam nil Ii animi, corporisque vires exerceret, di tantam inde gloriae messem colligeret, ut nunquam majoribus suis dedecori, posteris autem honori futurus aliquando esset. Verum longe Iateque per universa Hispaniae regna eum tanti viri se fama diffudisset; nunquam interituri nominis Hispaniarum Redi Carolus II. ipsum rei. publicae admovere animum induxit. Exeat igitur tandem e scholae umbra in publicam lueem Ioseph Bolagno, dc quem privatum admirati sumus, eumdem cum potestate, & in magistratu admiremur. Parum dixero, si eum tantummodo officia omnia adversus suum Principem executum fuisse, di-
eam; imposita sibi Principis in subjectos ipsi populos officia serva Lse , dicendum est. Cum toti Insubriae juri dicundo mittendus ex Hispania esset, qui Mediolanensem senatum suppleret, non opus fuit Regi sapientissimo per regna sua circumserre oculos, sed statim Salmaticensem tanti nominis professbrem illuc mittendum deis
263쪽
crevit. Ioseph itaque triginta nondum annos natus, immatura a
tale, sed matura virtute, Mediolanensis Senator designatus, jussus est in Italiam navigare, eo ducentibus fatis, ubi aliquando exstruis ctis Mediolani magnificis aedibus domicilium posteris suis perpetuum statueret. Nimius essem, si referre vellem, quam bene paristes suas vir jurisprudentissimus in gravissimo munere expleverit , qua suavitate in judiciis serendis severitatem temperaverit , ut teianaciorem justitiae judicem nullum experta Insubria sit, ac nullum magis amaverit. Illud reticere non possum , quod sanctum illi , ae solemne tota vita fuit, numquam scilicet adeuntibus dissicilem , calamitosis autem di supplicibus etiam facillimum, omnium preces audiisse, & curasse maxime, ne cujus praesertim humilis ac pauperis negotiis transigendis fori aut curiae ambages, nedum potentium gratia , aut aemulorum invidia mora esset.
Ticinum Bolagno senatori cum provincia obtigisset ad praeclarissimas enim Insubriae civitates regendas senatores Mediolano mittuntur mirum quam laetus eam ille suscepit. Etenim fore spe.
rabat, ut in ea urbe, ubi literae omnes celebri gymnasio excolumtur, ad studia , quorum numquam amorem Posuerat , quibus incrementa sua debere se noverat, totus ex intervallo redire doctois rum virorum, quorum multa ibi frequentia, consuetudine aliquando posset. Sed Praetoris vigilantissimi providentiam, invictum animi robur, ingenii solertiam, inconcussam justitiam res a Ita gravior poposcit. Insederat Ticinensem agrum frequens Iatronum , ac grassatorum manus, neque illac vagari contenta, in Mediolanensem etiam agrum excurrebat , ut si minus Ticino , munitissimae urbi , Mediolano nunquam non patenti , di magnitudine sua eorum temeritati satis obnoxio posset jam metum incutere . Inse- sta itinera, direptae domus, abacta pecora , sedibus suis agrestes depulsi: nihil sanctum, nihil tutum adversus eos, quibus rapto vivere ars una erat. Intentatum nihil Praetor relinquit, ut cot malis occurrat: praemia tradentibus proponit, dedentibus se dat veniae spem, ab armatis circumveniri praedatores, eorum latebras igne
absumi jubet. Sed pessimum illud hominum genus, quibus desperatio animum addebat, inopia ingenium largiebatur , succrescente in dies multitudine, se insolentius gerit , di sedes identidem mutando omnem vim , atque artem eludit . Ea tamen fuit Praetoris
constantia , ea in comparandis subsidiis , providendisque omnibus solertia, ea in mandatis dandis auctoritas, ut tandem iniquissimos humani generis hostes invenerit , ceperit , deleverit , uno judicio quindecim, caeterorum ductoribus, extremo supplicio , asseclarum qnin. Disitiroo by Corale
264쪽
quinquaginta ad triremes damnatis. Tum vero gratiae Praetori suo a Ticinensibus actae, quod non solum hac animi fortitudine praesens inde malum depulisset, sed hoc edito exemplo sutura etiam in tempora tantam pestem exterminasset. Iis postea laudibus, iis collegarum , atque omnium ordinum gratulationibus, cum Μediolanum abdicata Ticinens praetura ad senatoria munia rediret, exceptus est , ut de in actis latronibus, ct restituto Ticinensi agro triumphare videretur.
Cum non leve interea temporum calamitate detrimentum caepisset in regno Neapolitano Principis patrimonium; ad id curandum 'idoneus Augustissimo Imperatori Carolo Sexto visus Ioseph Bola. gno , eoque Regiae Camerae Praesectus , Locum tenentem vocant , abire iussus est. Gravissima haec est, & plena honoris di dignitatis procuratio, quam tamen multiplices curae circumstant. Locanis
da vectigalia, exigendae decumae, publicorum redituum ineundae rationes eum multis, bona, quae beneficiaria lege possideri lent , cum publica iterum fiunt, pretio aliis addicenda, praeterea jus iis omnibus dicendum , qui fiscum ipsum in jus vocant , cujus haud raro causa mala est sub bono Principe. Ingenio tamen, assiduita. te , diligentia, animi firmitate omnibus Bolagno par ita omnia procuravit, ut imminutum Principis patrimonium , ac prope exhaustum restituerit, auxerit, locupletarit, di quod dictu magnum est, apud privatos nihil offenderit. Neque enim ut, quae ejus erant, Principi vindiearet, ulli injurius, ulli onerosus, nimium molestus ulli esse voIuit, qui sciebat, se tam justo, tamque miti Principi tandem probandum, si subditis Principi populis probaretur. Ut Ioseph optime de Neapolitano fisco promeritum magis honestaret, novisque augeret titulis Augustissimus Carolus, Viennam ad Imperii sedem arcessitum in Hispanicum Consilium adscivit . Mira est Caroli Caesaris in Iegendis administris sapientia, ut dubitari nequeat , quin dignus si , quem tantus Imperator elegit .
Quis autem Clarissimo Bolagno dignior, qui idem Fabio Sabino, sui temporis Catoni, virtutibus similis, nec Domitio Ulpiano jurisperitissimo eadem laude inferior, quemadmodum it Ii Alexandrum Severum, ita. hic Clementissimum Carolum optimum facere poterat , nisi optimum invenisset. Novum autem hoc munus dignitate sua maxime illustre ideo illi gratius suit, quod in eo Consilio Regenti Mediolanensium negotiis PMcipue prospiciendum erat, i II iusque civitatis , quam sibi alteram patriam , posterisque suis perpetuam sedem eIegerat, bono consulendum. Quod ita quidem sem- Per praestitit, ut erga ipsam caritas uni erga Principem fidei conis
265쪽
cesserit , nihil praeterea sibi praeserri passa unquam sit. Qua vero fide , qua longo rerum usu collecta prudentia , quis ingenii praestantia in Concilium Hispanicum adhibitus Ioseph sui erga Principem officii partes impleverit, illud argumento sit, quod
aequissimus rerum , atque hominum aestimator Carolus semper Augustus eum ad sanctius, supremum scilicet, quod appellant, Consilium Status evectum, statim ad Serenissimam Venetorum Rempublica in mentis suae interpretem oratorem legavit . Cum primum Venetias felix hoc nuntium allatum est , magna statim concitata est apud omnes hominis expectatio , quam ipse veniens non sustinuit solum , sed vicit . Ex illa die ,. qua urbem hanc cum tam magnifico appararit ingressus est , tota civitas ejus humanitarem cum gravitate conjunctam , raram in tanto fastigio animi moderationenγ , magnificentiam singularem citra omnem quaesitae stentationis suspicionem admirata nunquam non est. Sed haec quid juvat apud Senatum Amplissimum, qui mihi aures accommodat , referre, qui multo majora toties admiratus est , quae nos , nisi Obscure, S confuse, nescimus, qua in administrandis negotiis solertia, in conficiendis praestaret celeritate, quam iacile omnia mente comprehenderet, quam longe ingenio prospiceret, qua voluntate, & sinceritate amicitiam , quae Reipublicae nostrae cum Ca sare intercedit, adeo a Iuerit semper, de severit, ut jam sperandum sit, nulla re unquam fore, ut disIocietur. Eorum, quae a me dicuntur, testis est illa de tanti viri salute solicitudo , qua , .cum primum a morbo decubuit , - statim affectus est Amplissimus ordo , testis hic tantus maeror , quo ejus su nus pullatus prosequitur . Quoniam vero eadem, quae ejus vitae, debet orationis esse conis clusio, liceat mihi velut in orbem redire, ut illic desinat, unda initium sumpsit oratio. Quem ostendi, per totam vitam in omni erga Principem, erga seipsum, erga Deum officio constanter manis fisse , quam bene offitiorum omnium Partes impleverit moriens , accipite. Cum desectus viribus, nullum amplius contra vim mor-
hi subsidium a medicorum industria expectari posse intellexit , statim , quod postremi officii in Caesarem fuit , quidquid officii adversus ipsum erat , in alium transtulit , & illius fidei , & dexteritati , qui in legationis rebus agendis socius illi fuerat , di secre.
ta eredidit , & sibi mandata transmisit . Tum vero eorum , quaesbi debebat , momenta perpendens, se a mortalitate ad immortalem vitam asserturus , expiata conscientia , & Christianorum mysteriis munitus , subeuntem mortem nec metuisse visus est , nec
doluisse . Quem vero se erga Deum praestitit λ Ex gravissimi viri
266쪽
testimonio mihi compertum est , ita se totum in ejus amorem effudisse , ut suavissimum filium Carolum , quem uni eum unice diligebat , Mediolano , ubi in magistratu ordinario quaesturam cum magno omnium plausu gerit , Venetias acciri Vt uerit , ne ejus conspectus ipsum a caelestium rerum contem Platione averteret , aesterna caritas , quo minus extremis horis secum ipse , & cum eo esset , impedimento foret . Quae alia praeclare ab Ioseph Bo- Iagno facta , aut sapienter dicta cum hac poterunt tanta virtute comparari λ Parentes alios laudemus, quod Iiberos amarint Iaudandus Ioseph , quod Iiberos amare aliquando desiit . Dignum se
filium , magnarum virtutum indole carum omnibus juvenem , jamdudum, quae de ipso capta erat , spe , di expectatione majorem , quem semper in oculis tulerat , non modo videre moriens non o-Ptat, sed renuit, patrem hoc una ratione oblitus, ut Dei tantum possit meminisse. Haec est sortissima hominis in Deum tendentis caritas, quae de ipsa triumphat natura, patremque, ac filium una
victoria devicit, cum & sibi, & illi ultimos amplexus, & moribunda oscula negavit.
Post haec neque ultra habeo , quod dicam , nec si haberem , dicendum arbitrarer , cum deceat immortale hoc Christiani hominis fatinus ultimum a me commemorari , nosque omnes , qui a magnorum virorum vita alia etiam Poscimus, non nisi Christianas virtutes in eorum morte admirari velimus . Faxit bonorum omnium Iargitor Deus , ut Augustissimus Imperator , quod pro ejus in Religionem promeritis , proque ea , quae vobis , Patres Amplissimi , cum ipso amicitia intercedit , enixe precor , eos semper administros , se ut habet , habeat , qui exstincto BoIagno similes& jus populis dicere, di Principis patrimonium curare, & sanctio. a ibus consiliis adesse possint , & cum ad vos semper Illustrissimo , atque Eccellantissimo Iosep Bolagno pares Legatos miserit, eos reduces, incoIumesque sua excipiat humanitate, vestraeque in ipsum
observantiae , & voluntatis certus , adhuc certior eorum Ore , dc testimonio fiat. Tu vero, Carole Bolagno, quem tamquam praesentem honoris causa tandem compeIIo, Orbitatis vulnus ea , qua
par est , virtute fortiter sustine . Quod tantum parentem amis ris , praesenti dolori est , immortali gloriae , quod habueris . Illa tum terris parentis tui obitu damnum facile reparabitur , cum ipse ad castigatissimum Patris exemplum ejusdem consiliis , & adhortationibus , prudens dico, institutus , ac sormatus , patrem ingenio, assiduitate, rerum agendarum peritia Caesari Augustissimo
reddes, ct nobis aliquando Caesaris beneficio redditurus.
267쪽
Congregationis Comensis . QVonam meo fato , Religiosissimi Patres, fieri dieam , ut
qui Congregationis Casinensis virtuti ae selieitati mirifieo faveo, idem illius tantum cIadibus interesse, has vobiscum dolere , harum etiam alios in partem vocare cogar dicem do. Tertius intra hos haud ita multos annos praeclarissimi hujus Saniso eorgiani caenobii Abbas effertur; tertio ipse de extincti Abbatis laudibus apud vos in tanta cIarorum virorum corona dicere jubeor. IAvero muneris pIenum quidem honoris mihi aeque nunc , ac olim , sed multo nunc, quam olim , gravius, multoque difficilius Dei Ie intelligo . Laudandus est enim Reverendissimus Abbas Bonaventura Finardus, cujus adhuc viventis nomen re ob gestum supremum Congregationis magistratum annalibus vestris, & ob ingenii Iaudem do..torum virorum literis immortalitati est commendatum. Quae autem viro nominis immortaIitatem jam consecuto digna erit oratio , nisi eadem nunquam interituro nomini pariter sustinendo par sit 8 Ibie in saecula, qua die, quo loco morraIitatem ille exuerit: a quo etiam su premis viventium officiis oratore laudatus sit , ibit in saecula. Sed quae me inanis cura sollicitat λ Quandoquidem tanti viri gloria jam suae immortalitatis secura obscurari impari laudatione non potest , ad dicendum aggrediar, di quae de ejus virtutibus intra paucas horas meditatus sum, brevi oratione complectar. Atque ut certos mihi canis cellos constituam, extra quos in patentissimum laudum suarum campum excurrere dicendo nequeam de Bonaventura Finardo Monacho primum, deinde de eodem Abbate , tum de ipso Congregationis Praeside nonnulla , quae scilicet eminent magis , ac sua se luce clarius produnt, conabor decerpere. Qualem autem se Monachum gesserit Bonaventura Finardus, dum a me audire singuli cupiunt, ne putet ullus ab iis usque temporibus sumpturum me orationis initium , cum admodum adolescens Mona
chum in hoc ipso insigni coenobio induit. Infinitus ne sim, qui esse
268쪽
brevis laboro, non ea dumtaxat, quae tiro, sed quae veteranus etiam
in Casinensibus castris gessit disciplinae monasticae servantisti mus ,
missa faciam . Quam primum viam ad evangelicae virtutis apicem iniit, hanc institit semper , nunquam a majorum institutis deflectens, neque Oneium , quae haud levia coenobilis toleranda, pertaesus. Sed quae cum aliis, imo cum coeteris omnibus, qui Casinensi militiae no men dedere, communia sunt, de Finardo haud aequum est memorari , cuius illud velut proprium , ac singulare cum laude praedicandum, quod arctissimo nexu sanctiorum virtutum studium cum literarum omnium amore, sanctiorne, an doctior , dubium, conjunxit . Norum autem sanctitatem qui Benedictinis institutis debuit , Iitera. riim studia quodam quasi haereditario jure compIexum , fateor. Natus enim fuit Bonaventura nobili ac vetusta apud Bergo mates Finarda gente, unde plures viri extitere suis, aliorumque scriptis clarissimi. Quamquam ipse, qui omnia familiae decora volens abdicaverat, hanc
velut avitam gloriae haereditatem ne adiisse videretur, veritus, Proin fanas literas attio it nunquam , ac ipsa rerum naturae scientia , nisi qua viam ad altiora munit, cum primum licuit, repudiata, totum
se ad sublimissimam , quae de divinis est , sapientiam , ipsique amnem juris Pontificii disciplinam contulit. Neque horum studiis secreto
tantum oblectatus est , sed eadem in publicam lucem protulit , ac Venetiis, Neapoli, Romae, in praeclarissimis, & doctorum virorum copia refertissianis urbibus, quae sua erant placita, non sne maxima ingenii , ac doctrinae laude propugqavit . Sui enim instituti adole. scentibus per quatuor oc viginti annos, grande humani aevi spatium, per quatuor & viginti continentes annos e superiori loco severissimas disciplinas tradidit. Quid est in literis consenescere, si hoc non est δnisi cui sorte in literis consenuisse minime Finardus videtur , quod novas vires ex ipsis sumebat, & in dies firmior ad literarios labores prodibat. Sed absoluto tandem altero sexenii curriculo, quod a Clemente XI. Pontifice Maximo jussus Romae in Anselmino Collegio
inierat, cum plures sacrorum Canonum statim interpretes suturos , quorum aliqui magnae tunc spei adolescentes, nunc consummata d
Etrina viri me non sine lacrymis audiunt, e sua palestra dimisisset, docendi provinciam & Finardus dimisit. Ex eo tempore literis, in
quibus per tot annos cum magnis corporis, animique laboribus versitus suerat, ad laxamentum curarum, di ad otii oblectationem usus
est. Creatus enim Abbas, & Monae his moderator datus, si quid tem. poris ex gravissimis negotiis supererat, hoe ceIebrioribus juris Ponti. ficii controversiis, quas Romae in frequentissima, ae lectissima docto. rum virorum corona propugnaverat , ordine digerendis , atque in
269쪽
unum eorpus redigendis libens impendit. Affectum opus quamquam in tam varia distractus perficere nequaquam potuit , aliorum tamen cura ut suprema imposita manu in publicam lucem bie vi emittatur, fore speramus. At vero de Bonaventura Finardo Abbate orationem instituisse me, quod minime adverteram , intelligo. Idem & ipsi intellisi te, auditores . Cum enim otii mentio facta est , de vestro Praesule, quem nunquam otiosum vidistis, nunquam vacuum deprehendistis, verba fieri, advertit fortasse nemo . Ideo autem in majori Iaude ponenda
sunt ea, quae dixi , tot scilicet , tantisque curis implicito Abbati ,
Omnium majorum, minorumque rerum, ut a vobis ipsis accepimus,
attentissimo tempus adhuc suppetere potuisse, quo se totum in literas abderet. Quanto vero illud praeclarius, quod aliorum studiis provehendis intentior erat, quam suis p Quo enim erat ipse in literas amore, hoc caeteros, ac praecipue adolescentiores inflammare sui muneris esse duxit. Singulis propterea diebus modo hanc, modo illam scholam adire , atque inter auditores sedere solitus, acribus ac promptis ingeniis plaudendo, sponte currentes additis velut calcaribus incitabat, cum omnibus instar frequentissimi theatri Abbas esset, frequentioris Finardus. Sed alia sunt, quae Praesul eniXe procuravit . Multarum, rnagnarumque rerum scientia , nisi cum pietate in Deum , formandorumque morum solertia conjuncta si, nescio quos spiritus facile affert, quos nisi frangas , universo coetui pernicies impendeat
necesse est . Tantum malum ut suis caveret , totis viribus annixus
Finardus sibi statim ab inita coenobii praesectura ad Benedictinas leges
castigatissimam vitae rationem imperavit. Ita factum est, ut eamdem unquam imperaret nemini , qui eam tamen ab omnibus diligenter servari voluit . Facile enim ad Praesulis exemplum mores quisque suos sermabat, praecipue cum certantibus vitae sanctimonia cum Abisbate Monachis , ne hos nimium fatigaret sublimiori ad imitandumoxemplo proposito, se quoque Abbas serendorum onerum sedulitate vinci pateretur. Non est propterea cur quisquam miretur, quod sub tam miti Praesule adeo viguit regii Iaris disciplina . Si qua est monasticae vitae austeritas, suavibus illis Praesulis inter Monachos versantis, eorumque onera stibeuntis moribus, placido illo oris habitu, bIandis illis alloquiis miteseere videbatur. Parvo itaque Praesuli vestro steti si se dicam si parum est nunquam non aliis praeire) fidelem monasticae disciplinae in iis , quibus praefuit , coenobiis custodiam , haud
parvo bonorum , quibus coenobia sustentantur , administrationem . Quae enim ad hoc collata hominis aut in literis vitam degere assueti, aut
in colendis virtutibus exercitati cura levis videri potest , quam sua. ipsius Disitiros by Coosla
270쪽
ipsius leuitas magno his animo viris molestiorem facit λ Ut muneris tamen sui expleret partes Finardus, hujusmodi curas haud gravatim subiit, tamque sedulo , tam accurate seconomiae studuit , ut coeno. biorrum, quibus praefectus fuit, utriusque Brixiensis, nec non hujus San-georgiani patrimonium satis amplificaverit. Quam vero auri vim , cum illi sacrorum splendor , Iocorumque , quae Deus insidet, honor praecipue cordi esset, impendi voluit , ut non niterent tantum
deterso, si quem vetustas induxerat, squallore , ac si tu , sed pretiosa supellectile etiam augerentur di sui tituli templa, di his subjectae minores Ecclesiae, di iacella. Singula si ingrediaris, in iis solum ornandis, in iis locupletandis Occupatum ipsum, caeteris postliabitis,
Plura essent de Finardo Abbate dicenda, nisi ad aliqua de ipso universae Casinensis Congregationis Praeside delibanda satius es et , ne Patientia vestra abuti videar, properare. Qui Monachis Abbas exemisplo fuerat, hunc Abbatibus fuisse exemplo Praesidem, dicere praetereo. Praestat enim non quae Praeses gelsit, hic referre , sed ea quae fausta ipso Praeside , seu hominum , seu Caelitum savore obtigere Congregationi. Cum enim laudi di gloriae moderatoribus vertatur , si ad clavum i psis sedentibus aucta pIuribus bonis respublica sit , quis non laudari Finardum Praesidem putet, quod felicem illum prospero Congregationis statu praedicamus t Proh hominum. fidem s Qui ejus nomine inseribuntur Casinensis rei publicae annales, quam laeti , quam faustissimis successibus memorandi i Nescio an ab instituta Congregatione Praeses extiterit , quo ma istratum gerente tanta a Dfulserit Casinensibus gloria . Tres S. R. E. Cardinales amplissimos , Finardo Praefide, Casinensis Congregatio, Italiae finibus circumscri. Pta , atque haud ita alumnorum numero affluens, ostentavit. Hujus quidem temporis monumenta unius obitus funestavit, .sed duorum, qui superant, diuque superaturos speramus, Leandri de Porria, at. que Angeli Mariae Quirini, quos honoris, & amplitudinis gratia n mino , firma adhuc aetas, spectata virtus, di quam in dies majorem sibi, & parenti amatissimae colligunt, gloria , Finardini Praesidatus temis Pora percurrentes satis ex moerore reficiet, eorumque plausus instaurabit . Quam vero illud supremo huic omnium praefecto ii Iustre ,
quod adeo per ejus tempora literae omnes cum amaeniores, tum severiores excultae sunt, ut tot praelorum saeturis dc discussae vetustati
tenebrae sint, oc lux altissimis disciplinis affulserit, di ad omnes literarum studio inflammandos sub ipsius Praesidis auspiciis prodierit tandem Bibliotheca Casinensis. Adde, hoc Praeside, monasteriis eorum bona Commendatariorum voluntate , quoi nostris hisce temporibus K k nun-Disitigod by Corale
