Io. Nie. Madvigii ... Adversaria critica ad scriptores graecos et latinos ..

발행: 1871년

분량: 755페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Lib. I.

est, desidera illos sorti illo animo, quem ipsi gesserunt ipsorum animM aeque fortiter. Consol. ad Polyb. 14. 4: magno fratrem desideravit animo.) Atque haec

quidem non c0niectura, sed optim0rum c0dicum omnium B, G, Α. Bongars. apud Fickertum j scriptura est; et tamen editur, quod in deterioribus accommodando ad illos laetum est: ipsorum illos animos desidera, nulla sententia; neque enim, quid desiderandum sit, sed quomod0, agitur 3 . Substantivum praecedentibus substantivis non recte accommodatum est, tanquam simpliciter eis oepulatum esset, apud Senecam epist. 90, 26, qui scripserat: Non arma nec muros nec bello utilia molitur sapientiai; paci favet et genus humanum ad concordiam Vocat Propter arma et muros script0 etiam bella, et alioquin orationis forma turbata est - nam suum Verbum prior pars necessario habere debet -ὶ et perverse in hae belli et pacis comparatione nudum illud utilia interponitur. Haec sunt quinque, ut dixi, summa genera eorum, qui proprie scribendi errores appellari possunt, ex oculis et animo scribae n0n satis attente prop0sita legentis et memoria, dum scribit, servantis pendentes, qui primum quam varie inter se complicentur et c0niungantur, vix ut

distingui possint, in tam multis ex iis scriptorum exemplis,

Prope ineredibile est in eiusdem libelli e. 2, 10 Ηaasium

Ficherimn enim nullo prorsus loco numero descriptionem mentis incertae, quam spes inchoatae habent suspensam, deploratae tristem, in qua aptissime verba propria inter se reseruntur spes inchoatae et deploratae, mens suspensa et tristis), corrupisse codicibus parentem, in quibus deploratae inter duos accusativos adiectivorum singularis numeri interpositum in eandem formam transiit. Quid voluit esse habere tenere mentem deploratam 3 Spes inchoatas quomodo tristem habere mentem putavit7 Rationem eaptivam sub iugum eodieum misit. Dissiti Corale

72쪽

Lib. I.

quae posui, iam significatum est, ut hie duo facillima exempla addere satis sit, alterum Graecum Plutarchi ex libello Non p0sse suav. 3, 4 p. l087 Ε) in quo loco iam supra verba pr0pter eandem v0cem bis positam omissa ostendi;

et άnon ipsi. Seripsit igitur Plutarchus: ποδα

tione snοδαγρικὰ θεν/tατα καὶ ναγεδιινικά et geminati0ne scyti γε ο ινικά κα i). Latinum alterum exemplum sumetur o Gollii libro XIII, 8, 2, ubi eum, qui sapiens esse rerum humanarum velit, oportere docet sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tanquam in mimo aut in somnio delectavorint. Et totum dei sciandi verbum hinc alienum sessρ et prorsus barbare cum accusativo rpi dici sconsulere ex his, quae magistrido lectaverint), tam manifestum est, ut demonstrari pluribus nihil attineat. Gellius verbum ad vanas species aptissimum p0suerat obiectaverint; eius prima littera quod eadem praecedebat, hausta est semel scribendo: simuli supra Versum producto natum est blectaverint: hinc factum corrigendo illud delectaverint. Interdum duo plurave menda n0n in idem v0cabulum, Sed in proxime coniuncta incurrentia gravius orati0nem et sententiam turbant.

ορβ me. Satis apparet, hoc dici, causarum speciem et dignitatem accipere ea, quae reapse alium locum teneant.

73쪽

Lib. I.

quidem facilius, si alter error prius acciderat. Apud Ciceronem pro Murena 73 sic in codicibus scriptum est, nulla

sententia: Haec omnia sectatorum, spectacul0rum,

prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt; in quibus tamen Murena senatus auctoritate defenditur. Ipsius Servii Sulpicii nimiam diligentiam in minutis et nul lius momenti criminibus colligendis significari, Halmius intellexit scripsitque recte: nimia diligentia, Servi conlecta sunt; sed prave et violenter illo genere damnandi, de qu0 paul0 p0st dicam, delevit verba a multitudinein, relicto tua, nec rectam sententiam effecit; displicuisse enim populo et Servio n0cuisse nimiam hanc diligentiam cicero dixit; scripsit autem: Haec . . . crimina multitudine inuita nimia diligentia, Servi, conlecta sunt. Itaque in his verbis haec acciderunt: a geminatum est crimina a multi , distractum inuita et ex uita factum tua; ex conlecta, I breviore scripto, natum coniecta; tum, ut videtur, propter coniecta in additum m in tuam nimiam diligentiamin, etsi hoc proprio qu0qus errore nasci potuit. Deinde illud qu0que in superioribus exemplis permultis apparuit, ipsi primo enori accessisse aliquem corrigendi c0natum, rudem plerumque et simplicem, qui si non accessisset, pro verbis litterae diss0lutae restarent. Ea iam interp0latio est. Sed antequam ad eam, quae vere interpolatio appellari debet, venimuS, attingendum est, quod sextum et postremum

Supra poScimus Scribendi errorum genus, D0n ex oculorum

et memoriae in singulis litteris et syllabis sallacia nascens, sed ex iudicio, a mutandi tamen voluntate, hoc est, ab interp0latione seiunctum. Id accidit, cum scriba, quae in

74쪽

Lib. I.

proposito exemplo in margine aut inter lineas declarandi aliquid causa annotata sunt, errore ipsi scriptoris orationi interponit, qu0d eius partem esse putat. Ab hoc diversum est, cum aliquid scriba aut corrector codicis, quod deesse orationi credit. ipse eo consilio addit, ut inter verba scriptoris legatur, h0e est. orationem sciens mutat et interpolat. Ρhilologi autem plerique primum interp0lationis nomine fere de gesis iis utuntur, quae veris scriptoris verbis aliena adduntur; deinde duplex addendi genus, alterum in errore. alterum in consilio positum, non separant, qu0d si facerent. se ipsi admonerent, ut paulo cautius si subtilius de additamentis notandis et tollendis iudicarent; quamquam non omnibus locis discerni potest, utrius originis additamentum sit. Primum igitur saepe aut in margine eius exempli, quod ad describendum pr0p0Situm erat, aut inter lineas reperiebantur interpretamenta ad Verbum unum alteriimve seriptoris declarandum Aut ad rem pers0namve significandam adscripta, interdum ne grammatica quidem forma ad continuam orationem accommodata sui Saguntini Liv. XXI

19. 9, quod ut 0rationi includeretur, debebat esse Saguntinos Siculi Cic. Αct. I in Verr. 53; emendati. Livv. p. 2123; ea interpretamenta scriba imprudens ipsi orationi inserebat. Huiusmodi est apud Platonem r. p. II p. 364 Ε

adscriptum ad n αιδιας nomen, quo ipso festorum dierum hilaritas ludicra significatur; nam neque Παιδια ς υνων neque ημναι nc ρδιας rectum est, ne quid de aequalitate membrorum dicam ). Apud Plutarchum in Theseo c. 34 3 ἐν τον-Θεnοαλια Πάριν υn' καὶ Παrρόκλου /tαχη ad Alexandri nomen

) Prorsus eiusdem generis est τον ταρταρον adscriptum udo,τι X p. 616 Α, recte ab Hermanno notatum. Diuitiaco by Corale

75쪽

Lib. I.

cum adscriptum osset τον Πάριν, id sic orati0ni insertum ut articulus a nomine divelleretur, plane eam vitiosam esse fecit τον εν Θεοoαλία Παριν); itaque Coraes, Schaeser, Sintenis transponendo subvenire c0nantur, quasi non omni loco aeque inaniter leclares adm0neantur' ι ἐξανδρον esse τὴν Πάριν. In eiusdem Lycurgo c. 2 cum in his γενο/ιενων δὲ των ορκίων declarandi causa supra scriptum esset ὀ/ιολογιῶν idquo in ordinem sic receptum: roυν ορκρων ὀ/εολογιων, edit0res καὶ ὀριολογιόῆν scripserunt, qu0m0d0 saepe h0c mendi genus occultatur. Emen

αἱ tisv d e tam0niti0nis causa, ne quis scuta intellegeret adscriptum erat ab aliquo τα θηρία, deinde errore effectum est in ips0 textu τὰ θηρια αἱ άοπίδες, mira coniuncti0ne, miro etiam ordine. Apud Senecam epist. 85 10 Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos V 0gamus, immoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut impotentia, impietas 3 extremum v0cabulum ad impotentiae nomen, quod ubi de imp0tenti iracundia dicitur saepissime librariis offensi0ni fuit, declarandum, inepte sane adscriptum eSse, ostendit non 80lum omissa in hoc membro vitiose particula ut, sed certius, qu0d impietas nunquam inter assectus et perturbati0nes animi siti παθη) a Stoicis numeratur. Apud Gellium XIII, 20 lsi. I 2 dselarandi causa, quis filius significaretur M. Cat0nis M. F. M. N. consulis a. JI8), adscriptum est cum gravissimo errore maiorem Catonem, e quibus verbis nullo artificio quicquam extorqueri recti potest. Iustinus V, I, 1 scripserat: Alcibiades absens Athenis insimulatur Cereris initiorum sacra, nullo magis quam silentio sollemnia, enuntiavisse. Additum est in margine mysteria, quo in orationem inserto vitiose Latina Graecaque ap-

76쪽

Lib. I.

pellatio miscetur et mysteria sacra satis abundanter dicuntur; itaque recte complures iam id vocabulum damnarunt, modo ne Cereris nomen damnatione comprehendissent; XXVIII, 3, 11 neminem animadvertisse video in vulgus adscriptum ad declarandum, quod praecedit, in publicum, loco paulo inseri0re in orati0nem receptum esse; itaque alia tentantur. In positariam versus noti et certi generis non facile aditus erat eiusmodi additamentis nisi maiore accedente mutatione); in anapaestis tamen ex Euripidis Cretensibus apud Porphyrium servatis st. 475 a Dind.) ad φοινικογενους et ἐκνον adscriptum ratii τῆς Iosiae versibus accommodari potuit. Sed quanquam minime rarus hic est interpretamentuum inSerendorum err0r, tamen parum caute in hoc

genere probabilitatem aestimant et ii, qui, quicquid apud veteres ulla ex parte abundat aut tolli sine incommodo potest, eiiciunt et in e0 genere c0rrigendi sibi nimis placent, in quam reprehensionem nostra aetate et Barius et alii Batavi et Germani quidam incurrunt, et ii, qui criticae desperationis h0c perfugium habent, ut, quae neque enarrare probabiliter neque corrigere potuerunt, interpretando et interpolando addita dicant; nam interdum etiam homines alioquin prudentes sic se molestis verbis liberare Student ut oblivisci videantur, scribas simplices quidem ill0s homines fuisse, sed tamen sanae mentis. Velut qu0d Κmegerus ad Thucydidis lib. VIII, 4ii. quem locum Supra emendavi,

primum adscripsit - nam postea ad verum prope accessit -), τα δειν ι interpretandi cauSa adiectum esse p0sse k0nnte Gl0ssem se in , qu0rum, quaeS0, verborum illa

interpretatio est et qualis 3 et quae, illa Sublata, relinqui

eodem modo in Iustini loco, quem paul0 p0St emendabo, VII, 6, 7 et 8 verba capit hinc Thessaliam uncis amoliri Ieepius c0natus est. Nihil igitur additamentum habendum est Ineque huiusmodi, de qu0 nunc agimus, neque eiusm0di, quod vere interpolando statim ipsi orationi interp0nitur

77쪽

Lib. I.

nisi quod et ipsum iustam habeat in sententia aut 0rations offensi0nem et cuius addendi causa probabilis et a scribarum simplicitate non abhorrens ostendi possit et quod consilio addentium aliquo m0do resp0ndere intellegatur. Atquoidem iudicandum est de maioribus illis totarum sententiarum et periodorum aut l0n 0rum etiam l0c0rum additamentis. quae ex ann0tationibus margini adscriptis orta interdum sunt, interdum iniuria finguntur. Nam et in e0dicibus quibusdam antiquis, Latinis tamen magis quam Graecis, scriptorum historicorum in margine breviter argumenta et pr0gressus narrationis annotabantur eaeque annotationes p0Stea a Scribis errore contextae orationi insertae sunt, de qu0 genere in emendd. Liv. p. 21 sqq. cst. addend. ad p. 528) dixi - nam in Livii codicibus aliqu0t is err0r frequens est et in ali0rum codicum marginibus interdum scholia ad sententias breviter comprehendendas et explicandas et ad res de larandas adscripta p0stea in contextum recepta sunt, cuius rei ex Ciceronis orationibus olim duo exempla memorabilia in opusc. acad.

I p. 148 posui, alia in libris d0 finibus II, 108 et spost alios) V, 21 notavi, in libro autem I de os . 36 primus scholion historicum deprehendi, simile eius, quod III, 114Heusinger deprehenderat. Sed quidam, cum inciderunt in locos aut sententia et cum reliquis nexu obscuros Drtasse aliqua ipsius scriptoris culpa, ut in Ciceronis de philosophia libris lacile credi potest) aut etiam ali0 mendo laborantes velut transpositi0ne), lacili se . remedio expediunt annotationem marginalem in orati0nem illatam incusantes, neque quaerunt, quibus librariis et quo tempore in mentsmvenire potuerit huiusm0di ann0tationes de rebus sententiisque a scriptore n0n significatis addere aut unde materiam sumpserint aut quo e0s probabile sit, si talo quid conatieSsent, orati0nis genere et quibus verbis usuros fuisse. Verum quoniam nobis t0la hoc capite n0strarum sententiarum explicatio pr0p0Sita est, n0n alien0rum err0rum resutatio, et qu0niam refutari ii singulatim sine longiore

78쪽

Lib. I.

plurium locorum pertractatione non possunt, satis erit hielatum genus notasse, pluraque desiderantes ad ea ablegare quae in commentariis ad Ciceronis libros de sin. ad V 86 p. 759c0ntra Davisium dixi quis enim The0phrasti mentionem fecisset, si a Cicer0ne ipso omissa osset 8 ad III. 35 p. 403 et ad V, 9 p. 6li contra Bahium - quanquam altero loco n0n marginalis ann0tatio videtur fingi, sed librarius in ipsam orationem ad Ciceronem scilicet excusandum haec verba ut poetice loquar infersisse putandus

575 contra Iacobum, aut in emendati. Liv. p. 398 et p. 469 in notis contra Weisseribomium. Nam hoc quoque aut deficientis criticae perfugium aut levitatis campus est. A scribendi erroribus ad interp0lati0nem venimus, quon0mine, ut dixi, 0mnem mutationem a librario volente et prudente laetam comprehendo. Eius prima forma, tam rudis, vix ut ab ipso scribendi errore seiungatur, deprehenditur in litteris exempli pr0positi, quas ipsas scriba recte videbat, sed quid significarent. n0n intellegebat aut non attendebat, male interpretandis et mutandis. Ad hoc genus pertinent litterae pro suis ipsae nominibus positae aut pro numeris, sed pro partibus vocabul0rum acceptae aut contra pro numeris, quae V0cabula erant, ut in Ciceronis epp. adfam. XV, 4, 9 c0mpendia Vocum n0n intellecta, sed alio detorta, vetusque omnino scribendi usus, quae orthographia appellatur, prave redditus. Quae quoniam multa et varia in utraque lingua sunt, quae explicari h0c loco non possunt, paucis defungamur exemplis. Apud Graecos ει scriptum in secunda persona passivae verborum formae, ubi posteriors aetate di scribebatur, cum alibi er res genuit, tum apud Euripidom in Electra 238, ubi Electrae, quid nuntians et quaerens is, cuius sub perS0na Orestes latet, adsit, interr

79쪽

Lib. I.

0ας ἔχει, hoc est quo malae) fortunae loco tenearis constitutaque sis set ιι ορας, ut 80phocles dixit Antig. I 229) ). Α nullo commem0ratum memini, tota in dativo primae declinationis antiquo m0re v0cali adscriptum, cui postea subscribebatur, persaepe pro a acceptum genetivum pro . dativo effecisse. velut apud Thucydidem ΙΙ bl

implebantur et contingebantur; Vulgo θεραπείας, quod D0breus relli volebat Κruegerus ab cno pendere, di- Vellens iet ερος, ἀφέτερου), et apud Platanem sophist. p. 224Α καὶ πολ - ἐτερα τῆ ψυχὴ τἀ μι ἐν παρα/ευθίας, τά δὲ καὶ oπουδῆς χάριν άχθεντα καὶ πωλου/tενα pr0 της vnn ie '). Quid eragis rariore scribendi sorma significata nocuerit Platoni in Phaedro p. 253 Α, r. p. X p. 606 C, suo loco dicetur.

Apud Latinos quesi0s ex si sest) factum s aut sit aut sunt, dixi opus . acad. I p. 184, II p. 222, ad Cie. de

) Idem mendum in Sophoclis aed. Col. 989 ex alia etiam causa suo loco tollam.'ὶ Eadem correctio sui copia quadam exemplorum res confirmetur)adhibenda Plutarcho in Emil. Paul. 33 τῆ ἀναισθησία pro τῆς

αναισθησίας , non mutatione non sentiendi miserabiles erant Persei liberi, sed ad sortunae mutationem miserabiles eo ipso, quod eam propter aetatem puerilem nondum sentiebant et Alexand. c. 58 την πλείστην φθοραν ἀπορίαι τῶν ἀναγκαιων και δυσκρασίαι του περιεχοντος ἀπειὐγάσαντο στρατια pro της

80쪽

Lib. I.

fin. III, 58 p. 444, emendati. Liv. p. 585; et tamen supersunt n0n ita pauci loci hoc mendo inquinati, velut Gellii IV, 9 l3 invidiosa st) et Columellas II, 20, 3 idemessas h et Senecae cum alii de brovit. viti l 8, 1 datast, de benes IV, 3, 3 causast, epist. 92, ii impediturast j si hic ad Marciam 14, l: quota enim quaeque

d0mus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit, in qua non aliquid turbatum sit 8 Nam ridicule interr0gatur, quota quaeque constiterit, in qua non turbatum sit, id est, quae n0n constiterit. Recte bis interrogatur: . . . c0nstitit 3 in qua . . . turbatum g t 3 Deerr0ribus ex quoi pro cui scripto ortis dixi emendati. Liv. p. 28 3; 0b eam causam apud Senecam de vit. Mat. 23, 2 scriptum est: nihil . . quo manus iniiciat pro cui; nam manum aliquo iniicero pro eo, quod est alicui, non dicitur); apud eundem de otio 3, 4 editur: sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet; debet esse: cui squo i) inhabilem se sciet; eiusdem libri 5 1 pro quid p0rr08 hoc non erit pr0batum ... p Scribendum est: cui quo i) porro hoc non erit probatum . . . py) Εtiam Ovidius metam. VIII, 640 scripserat: Membra senex posito iussit relevare sedili, Cui non quo superiniecit textum rude sedula Baucis. Sed residet h0c mendum multo notiore 10 0; neque enim Horatium a. p. 350 Scripsisse, qu0d omnes toties legimus: nec semper feriet, qu0dcunque minabitur arcus in quo durissime ita auditur iusinitivus, ut adiiciatur

etiam se: quodcunque se percu 88urum e 8Se minabitur; nam minari aliquid l0nge aliud est), h0c, inquam, eum n0n scripsisse 0Stendunt codices, in quibus est, fido quidem dignis omnibus, qu0cunque, h0c eSt, quotcunque.

in De brev. vit. 10, 3 recte Gruteriis: Nemo nisi cui quoi

SEARCH

MENU NAVIGATION