ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

quia ad vitae auctorem non ibant, aut fabulantur de incunabulis rerum, aut citeriori memoria historiam , Constrin nr. Sic Herodotus a Cyro exorsus CC. XL. annos Continua serie explicuit. Thucydides a Xerxis e Graecia discessu , L X X: annorum

narrationem Complexus est,& unius .

illius regionis rebus incubuit. Thucydidem Xenophon excipiens, XL. annorum bella Prosecutus est, inter Graecas praecipue civitates bellata. Xenophonti Diodorum siculum ad jungo,qui ut amplius praestaret quam ceteri, deductam ab ultima vetustatis memoria Bibliotheca, ad Iulium Caesarem extendit: alungo autem, quia libro xv I. Xenophontis Graecanica 'prosequitur, res a Philippo, Alexandro, Succetaribus,ac deinceps a Romanis gestas, ad annum V. C. C C C C. LII. Quem annum Livius libro x. Continuat, parem Romano Imperio Historiam condens. Sic & Pol)bii fragmenta ruptam, neque Vastam tamen temporis periodum habent. Et quia Alexandrum nominavit; hunc

542쪽

ORA T I o XIX. descripsit Curtius Jam noster ,& m ximi bellatoris brevi vita historiam, quam nunquam satis admiremur, te minavit. Reliqui, qui exstant, & stilo suam aliorumq; timam conati extendere, aut idem biis oriae corpus, sive Graecae , sive Latinae complexistini, aut in membris, sive partibus . haeserunt. i scriberet autem, quid

ante homines esset,aut qui ultra suam aetatem vates procurreret, sutura tanquam facta narrans, inventias est nemo. Α praeterito, aut certe praesenti, Historia sumitur et de in futurum praeparat animos hominum, ut sciant omnes, quid&quomodo unumquodque agendum iit , quo consilio selertiaq; in dubiis privatim atque publice niti oporteat: Breviter, ut videant omnes utrumque Fortunae vultum , nec horreant. Etenim Prudentia, ue

scite Diodorus extulit, quae ab Historia nanat, aliorum perperam rectet ficta dis

cernens, remotam a malorum experιmen

543쪽

ERY cI Pu TE ANItiae, velut speculo exceptam. Dicta N:

tua ad hoc examen veniant, ut recte instituas, errorem, periculum,

lapsum declines. Qui ppepulchrum,ut

idem ille tradit, aborum erratis ad recumira institutione o exemplis utcor ad-rios in vita eventus, non quidgerendά sit quaerere,sed quod reme βαια est imitare.' Mens humana tenebris obsita est: H- ce igitur indiget: haec Historia est. Vita casibus obnoxia: prudentia igitur opus: hanc Historia suppeditat. Senes miramur hautos eue, & consilio providos ' aetate facti stini, & longo reruimusta. Iuvenis quicquid Vit, stulte agit, quia impetu potius quam

ratione fertur, nec Judicio , nec retuobservatione instructus. , Sed maius I istoriar, quis aetatis beneficium est. Vincunt Senes adolescentulos, libri & rerum memoriae senes. quicquid ne omnes quidem, quos noris, senes observarunt, una Historia ha beii , quoscumque erudierit, citra annos Nestores facit; moribus, non . canis senes. Docet omnes, celebrat

vero quorum exemplo docet. Sic

544쪽

ORAT io XIX. 461

multorum saeculorum beneficio aet tes singulae senescunt, & maturitatem induunt: atque virtus ipsa, quoties a veteri relucet aevo, Scriptorum ingenio & industria vivit. sed cum isto subsidio destituitur, etiam maximi faci-DΟ6S memoria evanescit, & qui id gessit, tanquam non fidisset, fuit. O- inneI si non fama capimuraelinquamus saltem, quod in exemplum posteris valeat. Nominari, cum dignam imitatione vitam instituis, pulchrum est. Vt istuc redeam, una Historia hominem quemcumque, virum , facit: Historia, cuius ut lectio utilis, ita scriptio necessaria est, & omniS V lut eruditionis summa. Ego quoti- es Litteras nomino, Historiam extollo: quoties Eloquentiam inculco, ad Virtutem & Prudentiam duco. Ita Aristoteles in Poetica & Rhetorica sua is & Isecrates in Epistolis , πτολιπυε -ρητορευειν co-'pulat, quasi utraque ad mores civium gubernandos spectet,&rationis pars sit. De me hoc dicam: eX quo amare Eloquentiam coepi, avelli ab Historia

545쪽

storia non potuit & tum maxime colere, imo tradere Eloquentiam visus sum, cum Historiam . Etenim cum Cicero tradat, Oratoris esse munus, Historiam scribere; eandem explicare ac docere ejus erit, qui Litteras, Oratori necessarias, publice profiteturi vestrum nunc quoque si omcium CX-amino, praestantissimi Iuvenes, aliquEinire gratum videar apud eos, qui penitus a Philologiae cultu alieni non sunt; ii nam apud eos, quorum jam ad elegantiam labor surrexit. Ete nim artes ac discillinae fere omnes,

velut rivi sunt, &e reru-, veseri asperenni memoria , tanquam fonte fluunt. Ab amne autem siquis sacrum

caput, sicut antiqui scaturigines illas appellabant, separet; hoc agit, ne amnis sit: sic mastoris pretii intentiam siquis discit ut Historiam nesciat,hoc agit ut ignoret omnia. Theologiam

quidem squae summa Academiae, dc simul Religionis doctrina est sine se

crascriptura non subsistere assirm . bunt omnes. Atque haec Historia est, di descriptione Patriarcharum, Pro-

546쪽

Continetur. Historia est, sed sacra est: quae tamen lectione& collatione aliorum scriptorum mirifice interdum illustretur. Bella, victorias, clades Iudaeorum examina ; 'dices. Iam M

chabaeorum libros sine Antiocho,sine Spartanis, sine Romanis non intelligas. Alexander ivse Ieroselyma petiit ι irasci Iudaeis potuit, ει parcem Iam arma & furorem movebat: pla-eatus ab Iaddo, quia extra linuriam Dei populum habuit,felicius cum hostibus pugnavit. Praeterea, quomodo Ecclesiae origo & propagatio, quomodo Christi genealogia per Reges

re Sacerdotes ducta, quomodo Pr phetaru meditatio, sine accurata tem porum & antiquitatum cognitione distinguatur, plenamque lucem accipiat ' id Theologus judicet. Ad Iu risprudentiam venio, & vel ipse nomine vinco. Quia prudentia est, ab Historia pendet ; quia Iuris, magis e jam stendet: Totum illud quod discitis, A straeae alumni . sine peritia vel statis percipi non potest. Leges sime,

. Romanae

547쪽

Romanae sunt, & Edict a Praetorum, Responsa Prudentum, Constitutiones Principum Continent. quae omnia aut historica sunt, aut ab ipse quoque Iure Iustitiam removebo. Tot lite notitiam Romanae urbis, & iam imagna pars Digestorum nonis erit: itollite,& omnem Astraeam error, hal- lucinatio, in scitia involvent. Quid istud portenti est)'quia ad lucrum im genii amoenitas non facit, illam ampliisimae scientiae dignitatem barbarie inquinare Equidem qua industri Ius Civile sine Historia calleas, non video, cum ne ordiri quidem sine Hi storia possis. Lex Pomponii de Origine Iuris Historia eae Iam, quas non tenebras Legibus offundunt, qui ab

Antiquitate Leges removent, & interpretationem nescio quibus nugis deliriisque occiipanti Sine Historia. tam sapiens Accursius fuit, ut originem XII. tabularum ad Stultum re

tulerit. O aniles fabulari tanti mysterii erat, pugnum claudere, & sne digitis micare. 'Periculum minxrcle erat, ne si loqueretur fatuus,legibus

aeter

Diu tiroci bν Coostel

548쪽

ORATIO XIX. 46 saeternum Roma careret. Pudet reliqua proserre, ne & a Cane Legem

Fusiain Caniniam dici quis credat,& Iustinianum Flavii praenomenis a Flaviis populis accepisse. Bone De usi praenomens saltem agnomen dixissiet. a Flaviis populis' scilicet, qui nusquam gentium, nusquam locoruerant. Ergo ad Flavios populos eiusmodi quoque interpretatio relegetur: nusquam sit, ut esse desinat. id malum i istis gemmis IuS conspergitur & parum erat, rudem esse Accursium, nisi euec sectatores haberet. Tolle Solem, & diem spera: Historiam sperne, & Iuriscontuitum age. Generosior si to sanguis agit, Budaeum, Alciatum, Culacium, dc cetera illa Iurisprudentiae lumina cogita, tenebras declina. Ad decus eundum

est, & sumenda vota, quae forum &lucrum vincant. Saltem vivere se fateatur, siquis ruditatem amat, & in Contemptum bonarum Litterarum

etiam F istoriam proculcat: si fatetur, vitae quoque magistram aestimet, qua

Cicero Historiam appellavit. Et quid

549쪽

est vivere ξ honeste aC prudenter Vivero; hominem se bonum & simul civem praestare. hucjura omnes cogur, historiae in si ruunt: faciunt Historiae, ne molesta jura sint. Necessariam vi

tutem esse, hic leges, istic intelliges:&nisi intelligis virtutem, impersectὰ exerceas. Plus est, intelligere quari

bonus es, quam bonu esse, ne intelligas. Itaq; ut vivere te scias, recte vive,&ne juris prςceptum violes,adHono. statem mores exige. Solo vitae usa nec boni sumus,nec homines sumus. naidquoq; beneficiu brutis Natura indulta sit, & ut sic appelle, innocentiam assignavit: caret ratione, sed nec abutuntur: vident,audiunt, ambulant, hominem exprimunt, & malum Vincunt.

Scelera mortalium simi ; & bruto vilior est,quisquis accensam Deo mentis lucem vitiorum injuria obruit, &praepostera vivendi licentia rationem, repudiat, virtutem prosternit. Itaque nisi probi, honesti,prudentes simus, totam Naturae dignitatem in discrimen mittimus et hominis usurpamus nomen , , conditionem negligi mus. i Nunc

550쪽

ORATIO XIX. 46

Nunc illud inculco pariter,bonoS,honestos, prudeles,ab Historia fieri: imo nostra nos industria fieri, si Historiam amamus. Atque haec licet ad omnes omnino mortales spectent, peculiariter tamen Iurisprudentiae alumni sibi

usurpabunt, qui in ipse studiorum lumine quantum exigo, solent audire, Honest e visendum esse , neminem iadendum,'ussum cuique tribuendum.

ne discere quidem ius civile postin nisibam boni sint;& amplius quam reliqui praestare debeant, qui ann Singenium Iustiti: e consecrarunt. Cum Medicis non arduum mihi negotium reor : patientur ad Historiae sacraria AEsculapium suum deduci,cum artem hanc omnem ex Historia Δ mcmoria experimentorum collectam esse, Plinius testetur. Sic nec recte scribere

Galenus potuit, nisi ad Herodotum confugeret: nec Medicum agere, nisi Historiam .adoraret. Quid verbis 'pus Zpronuntiat ipse,in lib. III. Hippo- cratis de morbis vulgaribus, sine Historia Hygetam non esse, sive ut clarius dicam, Medicum non esse, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION