ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

468 ERYCI Pu TE ANIHistoriae usu destituatur. Item libro De Subfiguratione Em rica caussas assignat. Ne longior unam seligo, & verba scribentis sequor. Etenim

cum unius hominis vita ad inventionem

omnium non sussciat,longi temporis observationes Hictoria colligit, ut quasi emultis tot seculorum hominiburi unus aliquis rem ditissimus 'ficiatur. Deinde in Physicis praecipua& pars maxime utilis at- que Jucunda, quid nisi Historia est Sic Animalium Stirpiumque libros praestantissimi Philosophi reliquerunt. De Natura ipsa quicquid dicere Plinius potuit, Historiam inscripsit; & ut omnia pulcherrimo ingenii opere complecteretur,nominateHistoriam debuit. Ethicae Politicaeque siquem

in hac ratione studiorum locum facimus,lam facile erit persuadere omnibus,rerum veterum notitiam neces,riam esse, quam im obam vitam censeri, quae nec pulchritudinem virtutum Capit , nec vitiorum turpitudinem detestatur. Imperfecta philosephia est, quae solis praeceptis Consumitur : ad exempla veniendum , est, quae

552쪽

quae gemina velut urna, & manu nobis Historia depromit ; ut quid fugere, quid sequi fas sit, videas ; alienis vel sceleribus timidior,vel virtutibus incitatior,vel periculis cautior. Qui C- quid Sapientia docet, imago est, sed Historia animatur: umbra est, sed Historia illustratur: linea est, sed Historia exsurgit. Ergo cum Lucano di-

Diste quid est virtus, or pse exemplar honesti. Discenda esst virtus, sed exemplar honesti a inungi debet. Militum disciplina agitiam plius Historia: quicquid discitur,perficit. Sic exemplo omnis facultas potens est , & cum ad salutem dirigitur , utilem publice privatimque fructum gignit. Si perrectionem hominis atque praestantiam eXaminamus, duae naturae dotes, praeciaputque studiorum fines sunt, & tam omneae , regunt atque poliunt, , Prudentia,

sive collisseatio judicii, & Eloauentia, sive facultas bene dicendi. Vtram

553쪽

4 o. ERY cI PUTEANI

Lucianus requirit, Historiarum Lectione incrementumis sumere atque perfici,tam certum est, quam fatuum esse qui sinς oculis videre velit' quarn operam perdere , qui sine prudentiae . atque Eloquentiae viribus duraturae gloriae facinus molitur. Mea qui dem sentetitia,de rebus recte Iudicare &eloqui, Omnis doctrinae summa est. Sic naturania corrigimus , sic annos vincinius, sic inter homines praestamus. Quaecumque aguntur, consilium velut clavum habent: Consilium autem suae recto judicjo fluctuat. Deinde, quaecumque dicuntur,ingenio, methodo, arte, Constant;

& hanc Eloquentiam appellamus. Da hominem consilio judicioque

maturum , sermone promptum ; M summis aptum rebus pronunciabo.

in his enim sita sunt omnia : & sic omnia,Historiae beneficio consequaris. Iudicii quidem regula, & velut lima, Historia est: qua postquam uti

mortales Coepere,alienum ingenium, suum secerunt, gentasque non a u

nius prudentiam sibi quisque usurpa-

554쪽

ORATIO. XIX. Ivit. Nemo alitem tam felix, ut a natura hauriret omnia ; aut tam ingeniosus , ut nihil e semplo deberet. Alius Historiae auxilio ruditatem com rexit animi, alius tarditatem superavit. Etenim qui aliena legit vitia, sua

deprehendit ; & quod pulchrum videt , irta mores coriatur transferre. Quemadmodum , qui aromata tractas aut unguenta, odorem trahit: ita

qui Historiam versat, ingenium Colligit: quid prosit,quid obsit singulis,notat; & cum ad caussas descendit, prudentiae quadam luce perfunditur. In Suetonio severitas Vespasiani, qua

disciplinam correxit, omnibus opinor observata est. Asci Uentem rem unguento,cum sibi pro impetrata pra- ' sectarii gratias ageret, nutu assematur, voce etiam gravissime increpuit :luissem allium oboluisses : Littera que rovocavit . Factum , istud & responsum an pressius vestrum aliquis examinavit Z amplius sane discere potueri quam legit. Ecce adolescentulum praefectura privat Imperator,

quia odoribus delibutum. Quid

555쪽

delicatum esse, nocet. & Cum in aulam nos. aulicus admitteris , satius invenias odorem,quam inferaS. Gravissimum vero Imperatori unguentum fuit, qui allium praetulit,

- - Cicutis allium nocentim.

Sed caussam videamus. indignum praefectura hominem non , durum, imo hominem non virum Judicavit.

Sic&Philippus Alexandri P. e judi-

eum numero quendam Antipatri amicum summovit, quod is barbam& capillum tingeret. Censuit enim Rex prudens,qui in , corporis habitu fidus non esset, hunc nec in publicis muneribus fore. verbo absolvan , fucum detestatus est, & in , mollitie capillorum, animi improbitatem notavit. Ergo nec favor Antipatri profuit: judex, quia suspicioni obnoxius, dignitate excidit. & facilius registit, dejicere honoris gradu Virum , quam sinistram opinionem vincere.

Vt paradigmata illa sunt, quid fieri, quid non fieri in , Praefectura atque judicio debeat, videmus. & ad isti immodum

556쪽

modum omnium virtutum Vitio- rumque examen instituas, non , sine

ingenii 3udiciique incremento: omnium hominum mores investiges, ut tuos corrigas. Scena haec quaedam

est , quicquid oblivioni subtractum Litteris perennat, velut in spectaCulum venit. .Quisquis sapit,aut hoc agit ut sapiat, libens accommodat oculos, animumque acriori cogitatione intendit. quippe dum alienae fortunae arbiter &Judex est, suae com rector & faber fit. Videt auditque, quotquot fuerunt unquam homines, & adhuc tamem, supersunt. Undequaque prudentiae auxilia colligit,& ne sibi itantum utilis sit, usurpat. Hoc enim Historia quoque docet; Conferre in , Commune , quicquid

prodest pluribus ι & nihilominus tuum facere, quicquid omnibus scriptum est . . Peregrinatio laudari Q-lit, tanquam rudes annos, & simplicioris naturae vitium corrigat. Sed proficisci satis nono est; videndae urbes, viri, mores ; & quid urbes, viros, .mores ubique aut servet aut corrumin

557쪽

'4 4 ERYCIPVTEANI paci Tanti fructus ut Compendium habeas , ad Historiam te Confer. Quam illa prompta est: , tam facile iter omne invenias ; plus spatii, minus laboris . Quicquid orbis habet, hic est'; &, ut amplius promitram, quicquid habuit. Sine sumptu,sine periculo adis omnia, &istuc andis, quo sita mente pervenitur. Aliena non , loca tantum, sed tempora lustras. Quicquid ubique te rarum ex Asiam est pererras quicquid aquarum sparsum , navigas ;mundi terminos tuos facis ; & cum ubique vagaris, Larem tamen no mutas. In cubiculi, aut musaei an

gustiis orbem universum, imb& secula omnia habes , quia Historiam: qua si careas, ne te ipse quidem in re

inveneris, novus ad omnia & incautus. Quicquid mortales' vivimus, exiguum est, Fortunae obnoxium,&casu pendulum, nisi ad exempla aevi jam exacti consilia actionesque

Componantur. Prudentia Fortunam corrigit, casum tollit, peragit

omnia : qui hanc nactus est , in fetia

i ' citatis.

558쪽

o R 'A T 1 o Xi X. 47scitatis tranquillo sinu quiescet. De Eloquentia frustra hic verba facio: dc

tamen , non possiam non obiter affectum meum promere. Etenim si

judicium Historia format, formae delinguam : sic prudentissimus quicque Scriptor etiam facundissimus

fuit. Iactent se rostra , glorientur pulmpita, in Historia, ut mea fert opinio, perfecta eloquentia est : nec quisquarn feliciori sermone rem Complexus est , quam qui aeternitati Commendavit . Narrat Historicus , &cum parem rebus stilum habet, gerere ipse videtur quae exprimit. Adhesum milites ducit,& ipse miles est; loquitur , & pugnat': urbes obsidet,& capit ; hostes invadit, & superat; denique pacem describit, & administrat ; narrat leges, & condit ι r-mat Principem, &εxprimit: depingit populum,& regit; Breviter, stribit omnia,&agit. Iam veris,ubi loquendum,orator est. In Senatu, in

judicio, apud hostes, apud suos ; in foro, in conubio disserit , alieno interdum

559쪽

terdum, ingenio suo semper facundus est. Tantas igitur Historsae laudes , striptoris virtutes , nisi in uno praecipuo Q Curtio Rufo inveniam, parum adhuc dixisse videor. Ille vero: mihi Historicus est; ille docendo

prudens,narrando elegans, &, ut omnia dicam, Alexandro, dignus. Auctorem, scriptor aequat : alius vincere orbem terrarum non potuit: nec

alius ingenii praestantia tantae gloriae suffecit. Omnia in Alexandro, ma- gna sunt, & nomen sequuntur: omnia in Curtio mira sunt, & placent' omnia. ille Virtute & Fortuna cinctus gloriam sequitur : hic Suada αPrudentia stipatus, eandem ducit. Iterum vincit orbem Alexander; scribitur. Sed a Curtio scribitur , qui ut optimo atque eruditissimo aevo vixit , aut certe illi proximo ; sic praestare potuit, quod postea nemo ac secutus est. Volunt enim nonnulli Augusti temporibus eum floruisse,alii Claudii, quod verisimile, imo ve- 'rum puto. Praeturam quoi, scribente Taci-

560쪽

. ORATIO XIX. 477

Tacito lib. X I. Annalium, Principis sustragio assecutus xst, cum hisce ve bis Tiberius dedecus natalium QuS velavisset, Curtius videtur ex se natus. Et quod dedecust Tacitus objicit: Gladiatore genitum quidam prodidere . Quid igitur genitum ad magna. Napostquam adolevit, sectator Quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Abrumeto vacuis per medium - diei porticibus secretus agitat, oblataei species muliebris, ultra modum humanum, & audita vox est: Tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro Confite venia es. Omnino venit: & senex tandemisconsulare imperium, triumphi infignia, ac postremo Aficam obtinuit atqxe ibi de functu ,jatale praesegium implevit. Ergo pro' dignitate, non origine Prudentiam habuit enim ingenium Tacitus agnoscit: Eloquentia autem Co- secutus est, ut moris ana no possit. Omnem posteritatem docebit Gladiatoris filius: & hoc in laudem ejus pono & placebit omnibus, qui tam feliciter scripsit. cum ingeniosus & secundus est, & admirabili Stili vigore res maximas

SEARCH

MENU NAVIGATION