Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

VALENTINIANI

Quod autem ait complutes succensuis te Besilio, quod ipsum tentarit praeficere Sasi- A UR LAη mis loco humillimo atque Gregorio prorsus indigno: in hanc sententiam istas Them

I of mo Gregonum maximum virum 'Non m&ue dignum scinus hoc reor tua. J haec ille. a Gist. Navi. Qualis autem esset Salinaorum locus, ipse Gregorius describit his versibus :

arm. de Um In Regia medio viae es vicus situr, 'Mfindis in tres s vias, tymphis carens, Exors viroris, Gero riagnus viro, Arctum'. prorsus oppidum, trisse ct nimis. Brat cuncta prepitus, puluis hic cum curribus, Lamenta, fetui, carnifex, ct compedes, Tormenta , cistes, hostiles his cir vagi. Erat hic meorum S morum Ecclesia. His liberalis silices vir me derit,

Denos haberet quinquies cum Anumses Sia sed et quidem, vi vendicante et I altero,

Victor maneret, erigens sedem hanc noue. M JAt Cresorij recusantis animus ille sitit, non ut humilem locum despiceret: sed 'uod saepe retricat quoniam locus ille cuiusnam esset, primae ne an secundae Cappadociae, inter Anthimum atque Basiliu in magna controuersia positum esset; ipseq. Anthimus Cfurore percitus, duci S exercitus potius quam pastoris speciem praescierret, quam ob causam eum idem Gregorius Martium Anthimum nominat. Porro his se immiscere turbis, ad modum praeter institutum Gregorius sibi videbat accidere, qui tenebatur

quietis amor .

. i., Sed urgente adhuc Basili O,atque litteris expostulante: rursus idem Gregorius litteris .ssura inis pariter redditis,ilrnatori mentis proposito oblatam sedem Salimorum reces , ad ipsum D V. ita rescribens quam breuissime iteri licuith: Duo VM. Desidiam & inertiam nobis Obijcis , quia Sasima tua recusauimus, nec Episcopatus My 3 - cupiditate incitamur ; vobis , non secus atque esca canibus in incilio proiecta, arma induentibus. Mihi vero maxima actio est otium. Atque ut quippiam laudum me ram intelligas: usque adeo quiete atque Ctao glorior, ut me mutuo aduersus vos ani- Dini magnitudinis eius, quae hic ista est, legem omnibus esse putem . Quod ii nostrum exemplum omnes sibi imitandum proponerent: nec Ecclesiae quidem ne iij quic q uam haberent , nec lides, quae Propriarum cuique contentionum telum est, mi lere distrahetetur. J haec ipse. E is Duabus his litteris,& sorteste alijsqu.u non extan eodem argumento intercedenti--κGocio bus,percutius nonnihil Baillius animo est, quod apud Gregoria paulo liberius haec scim , L. Q bentem videretur ipse contemptui esse, dolens plurima te adeo ab eo vilipendi, ac pro nihilo prorsus haberi: haecq. alia id genus nulcens querelarum .eadem Gregorio significauit. Quae cum ille acceptilet, ut iuspicionem hanc a Baiiiij animo dimoueret, ossici plenas ad eum reddidit litteras; illud obtexens, quod non contemptus causa, sed am re tranquillioris vitae parere penitus recusas lat. Extant ipsis i merae ct alio loco perpe-Eram collocatae, alim. illiS indito argumento: quas neces rio hic putauimus es e re Idendas ; quo ex ipsis omnibus innotescat , Gregorium paulo licentius apud Basilium agentem, haud iastu tumidum eius spernendi causa feci se, sed optatae quietis amore. Sic em ni illae te habent :Quo modo exiguae nobis Sc viles res tuae sunt, odiuinum de sacrum caput 3 Quod-nani hoc effugit verbum dentalia tepta 8 Aut quo modo hoc dicere ausim est ut ipse quoque audacter aliquid dicam) Quo modo vel animus id propositit, vel atramet tum scripsit, vel charta excepit 3 O studia,& Athenae , re virtutes, & litterarij iii di rest Me enim litteris tuis pene tragicum facis . Utrum nos, an te ipsum ignoras 3 tu, inquam , Orbis lumen, magna vor Sc tuba, doctrinae palatium e Tua ne Gre

322쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

DAMAsI PAR VALENT NI ANI

. VALENTIS IMPP. s.

A nisi te Gregorius 3 Vnum ver inter anni partes , unus Sol inter sidera, unum ca luna omnia complexu suo coercens , una vox tua de omnibus triumphanS s si nam do satis meus sum qui de huiuslucidi rebus iudicium feram, nec mihi amor imp sturam facit: quod non existimo. Quod si nobis hoc nomine si censeS, quod te minus, quam tua virtus meretur , suspicimus & admiramur: Omnibus quoque mort libas luccenseas oportet. neque enim alius quisquam satis digne te laudauit,aut laudaturuS est,praeter te, tuamq. in dicendo libertatem, si quidem fieri post ci, ut quispiam laudes ipse suas praedicaret, id l. 1ermonum lex serret. Quod si contemptum tui nobis obijcis: ipse prius insaniam . At quod philosophamur , indignaris 3 liceat milii. cum bona tua venia dicere: hoc unum doctrina quoque tua &eruditione sit blimius est& praestantius. J hucusque Gregorius. At inconsulte quidem putat aliquis has: a Gregorio scriptas esse litteras, cum a Basilio in Ponticam eremum vocatuS venire r cusaret s cum contrarium penitus appareat: siquidem philosophiae amor, quem Praer xit Gregorius,ad Basilium accedendi, ipsum potius impulisset. Perstans tamen adhuc Basilius in sententia, ut Gregorium Salimorum crearet Episcopum, usus est ad hoc opera parentis ipsius, qui adhuc superstes erat, & Naaiana nam curabat Ecclesiam in extrema senectute constitutus : cuius tandem Gregorius cessit imperio, de quo ipse ila his vertibus δ:

- irae me tamen is Praesulem

est, aque fallens rursis hic natum later. JSicq. tande patitur Gregorius se Sestimorum Es Opii ordinari. Conueniunt igitur o dinantes Episcopi, ipseq. in primis S. Basilius, ac pater Gregorii: aduenit vero Postea C Basili j germanus Gregorius 'ilenus, qui ex Ecclesia ut dictu est opera Arianorii vagabatur extorris. Vbinam vero locoru eiust nodi ordinatio facta suerit, haud compertu habeo: Nazianai non puto, quod, ut diximus, ciuitas illa ad Anthimi di celim pertinere dicebatur, prohibentibus canonibus in aliena ditione haberi eius inodi iunctiones. Cum autem Greyrius Sasimorum ordinatus est Episcopus, apologeticam habuit coram Episcopis ipsum ordinantibus oratione, quam sic exorditus csth: Super me rur- GMG us. si as unctio de Spiritus, de ruri iis maerens de tristis incedo. J iteratam dicit Unctionem re- ,ri,e V, trictu illius, quam, cum presbyterio fuit initiatus, suscepit. Qua oratione iterum de AMMO vhi Basilio queritur, sed perquam ni teste, cum est: Verum nonnihil habeo quod cum amico expostulem. Quis ex communibus amicis hanc causani disceptabit - quis incorruptus erit iudex, ut iustam i tentiam ferat, ac non quod plerique facere 1blent, D plus gratiae quam veritati tribuat 3 Vis crimen proteram, nec propterea orationis tua aculeum in me rursus immittes 3 Fuit quondam tibi nobis cuin arcanum, vir claris lime, arcanum vere, fidemq. superans, nec antehac de nobis umquani iando auditum. J atquodnam hoc Θ aperit ipse sic in carmine de vita sua: abi spe vocem hanc ore de noctro legens ,

Animo ferenda cuncta nunc quo nu se At si parentes clauderent vita dies , Negotiorum linquerem ut molem inore,

uo ferre fructum quempiam vitae foco

Possim carentis, ciuis tu quouis loco.

Haec cum aud sita saeptus, dicta se mea E Probaret: i e me tamen vi Praeselem Facis, sec. J se enim vim passum pluribus dolet. luee quidem ipse cum iam Episcopus ordinatus suit: postridie autem eius diei, iterum in aduentu Gregorij Nysseni coram ijs de concionatus, de Basilio atque eius fratre Gregorio 'ileno haec habuit V: ιc 'τ'. NAE Horum alter nos unxit, latentes'. in medium produxit: quod quid ei acciderit ut lac ret, aut quid eum ad hanc rem impulerit, haud scio, certe non ut dignum erat eo spiritu, qui in ipso est: dicam enim, etsi durior sit haec oratio: omnia perseret amicitia, siue quid duri patiatur , siue audiat: Alter hanc causam huc veniendi h. buit, nempe Gregorius Nessinus, ut nos consoletur, ac per spiritum componat, spirituiq. mansuri sistat. J haec tunc GregoriuS. Quo itidem tempore eode serme argumento eam dixit oratione, in qua de causa cur his cesserit tandem, ita praelatur 4: Nihil senectute Grtius, nihil amicitia venerabilius: Ab 'his ad

323쪽

ς , . imo Annales

DAMASI PAR

VALENTINIANI

VALENTIS IMPΡ. s.

his ad vos ductus sum ego vinctus in Christo, non catenis ferreis, sed tenacissimis spiritus vinculis constrictas . J et inserius: Amicitia me subegit, nempe Basi*: patris canieles in potestatem redegit: senilis inquam prudentia, vitae limes, portus tutior, atque

Culari illius amicitia qui & ap

1pud Deum ipse diues est, & alios diuites essicit.

absicio, audiant mansueti & laetentur: manumque hanc,quae mihi vim attulit, placido vultu aspicio, &e. J palinodiam enim recantat de his quae dixerat in Baiilium, quae M spera ac dura ibi commemorat: atque de unctione sacerdotali rursum his verbis: Idcirco me Pontificem ungis, ac podere cingis, capitiq. cidarim imponis,atque holocausti spiritualis altari admoues,& sacrificationis vitulum mactas, manus l. Spiritui consecras,& sancta sanctorum spectatum introducis, veri q. illius tabernaculi, quod non homo, sed Dominus construxit, ministrum facis, &e. J haec ipse, alludens ad sacras Ecclesiae cerimonias, quarum in antiqua lege figura quaedam erat expressa, ritu'. insinuans ose Adinandorum Episcoporum, quos adhuc Ecclesia a maioribus acceptos custodit.

At quid post haec di Simulae Anthimus Episeopus Tyanensis secundae Cappadociae

Metropolitanus de ordinatione Gregorii cereum accepit nuncium: quamprimum Na-Zianaum se contulit, alio quodam praetextu, quasi Gregorium seniorem aegrotantem inuiseret, re vera tamen ut ipsi ina Gregorium nuper ordinatum tentaret, atque diuel, Ieret a Baiilio. Quae autem tunc inter eos gesta suerint, ipse Gregorius scriptis litteris a G. - . Nai. reddidit Basilium certiorem , in quibus haec inter alia: ut autem breui declarem, so tis limus Anthimus ad nos cum Episcorus quibusdam venit, siue ut patrem meum inuiseret nam id quoque praeseserebat siue ut ageret quae egit. Cumque multis modis animum nostram tentasset, paroecias commemorans, α Sasimas paludes, nostrique electionem, nunc blande nos alloquens, nunc precibus contendens nunc minitans, Cnunc expostularis, nunc laudans, nunc vituperans, varijs denique orationis circulis, strophis & ambagibus utens, tamquam is ibius nobis intuendus ellet, nouaque mar Polis, utpote magnitudine amplitudineque superior , : Quid, inquam, ciuitatem nostram intro circumscribis, cum ipsi quoque Ecclesiam faciamus, utpote Ecclesiarum Vere & iam olim matre 3 J haec de Caesariensi Ecclesia Gregorius,& quidem nobili Gina, Vt nulla ex parte Tyanensis ei suerit comparanda: matremq. nominat Ecclesiarsi Caypadociae, sicut & Solinus matrem Caesaream vocat urbiu Cappadociae,cuius laudeSce labrat Iustinianus Imperator h. sed de his alias. Subdit Gregorius de eodem Anthimo: Postremo negotio iniecto, abseessit, crebris spiritibus interruptis, ac Basilismum n

bis, quati Philippi sinum quemdam obi jeiens J nempe quod Gregorius Basilio deditus

Omnia in eius gratiam loqueretur, sicut olim falsa oracula sacerdotum ingratiam Phlia D lippi Macedonum Regis composita. Sed poli haee Gregorius addit de epistola ab Anthimo ad se scripta , cum ait: Iam etiam quo pacto nostra illa, ad nos sicin t s. rapta, hoc est hominis insolentis Sc contumeliosi epistola se habuerit, expende. Euocationem

Synodalem exculptam ad nos miserant. Me vero contra repugnante, contumeliamq.

nobis fieri contendente, secundo loco postularunt, ut hortatu meo & rogiam de his rebus consultationem haberetis. Id quod ego, ne quod prius moliebantur, ferox, me recepi iacturum, rem omnem arbitri j vestri faciens, an eos colligere ac congregare velitis S ubi & quando: quod quidem hominis erat non contumelia, sed honore vos assicientis . J et paulo post de eadem epistola Anthimi: Ipsam Anthi mi epistolam vobis perlegam, quam cum paludes nobis prohibentibus & adminantibus inuasiisset, ad nos misit, probris contumelijsq. nos proscindens, ac velut triumphum quemdam aduer- Esis nos ut victos & profligatos canens . Quam autem rationem habet, ut cum tua causa illius Ossensionem incurramus, tibi rursiis displiceamus, velut illi fauento ξJ haec di alia Gregorius pluribus,& quidem subiniense, quod apud Basilium in suspicionem adduci videretur, ne Anthimo adhaesisset. Quod igitur ipse Anthimus Sassima occupasset, nec illuc eundi Gregorio facultas daretur; quodq. instiper Basilium pateretur subinsensum, ab Anthimo autem minas ac iurgia experiretur: magna animi afflictione consectus, in tanta tempestate cum quid faceret non haberet, omni nauigandi spe ablata, in tranquillitatis portum se recipere, consilium iiiij t; quando & ad Bosphorium postea Coloniae in Cappadocia ciuitatis Episeopum , qui & interfuit Constantinopolitano Concilio, haec pauca animo nonnihil commoto perscripsit ς:Hoc

324쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

DAMASI PAP.

VALENTINIANI

VALENTIS IMPP. 8. Hoc iam secundo a vobis supplantatus atque deceptus sum quid dicam nosti in ac

si quidem iuste, odoretur a vobis Deus odorem suauitatis: sin autem iniuste , hanc noxam vobis Dominus condonet. Sic enim ine de vobis loqui aequunt est, quando' Divoli M. quidem iniurias acceptas ferre iubemur. Ceterum ut penes vos est voluntatis vestrae Potestas, sic meae quoque penes me est . Non ultra vobis grauis erit ille Gregorius . Ad Deum secedam, qui ibius purus est & a fraude alienus: in me ipsum colligar. Haec mihi ipsi consului. Bis enim in eamdem lapidem impingere, vecordibus selum tribuit parcentia. J hactenus ad Bosphorium Gregorius. Quidni hoc faceret Gregorius, cui nulla spes amplius, vivente Anthimo sedis Sasimorum inuasore, ut Sasima vel saltem inuiseret, relicta erat, cum de ille occupas let red- : ir: ditus omnes, adeo ut nec cibus adesset, quo vesceretur, nec alio aliquo modo sibi illum vir , si is, .s comparare pollet 3 exprimit quidem haec ipse eleganter illis versibus : M scere, quaesto, per Deum, par hic erat' ε Retinere fidem ' tam graues ferre impetus 'rilis feriri ' hiatas immergi luis 'cum nec ubi sinum ponerem locus foret, veris subinde sed meis extruderer: Nee panem haserem , quem miniatrarem hostili ,

Ut rector tis pauperis paver gregis γNec quid Lbore consequi te sim meo , Viderem, cis. JVnde accidit, ut ne inuisere quidem Sasima ipsi licuerit: Quamobrem di haec idem C inserius :Datam quidem mihi S mensim Ecclesiam

Nun aliis 3 sic ut sacrum nec unicum sic obirem , An rem aut treces m TCum plebe, cuiquam vel manus imponerem

Haec quidem Gregorius,haud contemnens sedem exiguam,ut haberet maxima, omni bus penitus carere cupiens s sed quod vilis sane cauta videretur , nec digna ut in ter Catholicos , eo potissimum tempore , tot tantaque miscerentur certamina non enim haec agebantur pro salute animarum, aut fiae Catholica tuenda, quorum quasque causa in hostes alacris deberet irrumperet Anthimus enim Catholicus erat. sed quod ditionis tantum sitae defendendae causa inter Episcopos eiusmodi implacabiis D lia dissidia suerant concitata, magis magisq. augenda illa suillent, si obstinatamen te illic, Anthimo multo, contradicente, minante, bellumq. ciente, consistere statuit- setis . Inter haec igitur tot tantaq. dis crimina, insolitudinent secedere ad tempus sab ORrcoirii Fritem,sibi visum est optimum : sed haud diu licuit solitarium agere s accersitus enim 'My coactusq. est patris nonnihil subirascentis imperio: quod ipse testatur his iambish: Tuid dicam P ct omnem quo tibi pacto meum Pandam dolorem P Pungor hic rursu, fugam Conrisio rursum, ac celer montem peto, Diacis. furum persequor vitae genus. uid iuuis hoc me ' Non enim constans eram Profugus . in aliis rebus as firmus licet, Ignavas hic sum, patris haud iram froοῦ Ac primo tentat Sasimu me figere. JHis autem cum dictis ex causis Gregorius patri minime acquiesceret: ille ne quem sibi obtemperantem reuocauerat a solitudine, nimia faceret asperitate iterum iner G'rs 'ira Am una perfugam, aliud animo consilium agitat, nempe ut demulceat illium ac pre- e. cibus agat, suadeatq. curae pastoralis coadiutorem sibi senio iam fatiscenti estistere . ri r L Ad haec persuadenda non defuerunt seni verba gestusve ad deliniendum qtiem uis licet animo duris imum comparata , . At qualia ista tuerint, iucundum fore put mus ab ipse Gregorio haec cuncta carmine praecinente audire, cum ait V: N

uod cum negarem pertinax, cursum alterum Tenet, rogati. e ne maneam in a,

325쪽

CHRISTI

3or Annales

DAMASI PAR

VALENTINIANI VALENTIS IMPR .

Sed tu aborem namque erat grauis admodum Ariare) podus or leuem promptus suum. Manu . tendit, ac meam barbam simul psit, ad me vocib q. his utitur O care fili, te pater seupplex roga , Senex vigentem, dominus or famulum suum :riatura enim te O lex duplex subridii mihi. zyon posco nummos, non lapisios fulgidos, Agrosve, mollis quicquid o laxus iubet . Cupio te Aaroni iungere, atque Anna fato, Vi praepotenti semper AE FAE Dest . 5Te, qui dedi I, habet, nate, ne ster ratrem;

sic sebo illi sit tibi facilis pater.

Hosa posio : H minus, pater petit. Nondum tot anni sunt mi , quos iam in sacris

Mihi seni pera L iscrimis. ma quod peto, MAJmultis enim illud ipsum inculcat argumcntis, quo Gregorium domi sistat, qui sibi

comminister assisteret. At cave, lector, hyperbolem in historia: in praeceps enim serreris currens, nisi ubi vestigia figas, caute consideres. Quidnam est dicere, plures habuisse annos in Epiruscopali sunctione Gregorium seniorem, quam Gregorius filius aetatis esset: nisi necesis ario aifirmare, ipsam genitum este, cum iam pater esset Episcopus 3 Quam enim ca- Cro pretio sibi emerent eiusmodi exemplum tum recentiores Graeci, tum Latini incontinentes, atque ij potissimum qui a fide Catholica exulant haeretici caelibatus sim fies 3 Ceterum id hyperbolice dictum esse, etsi aliae rationes ad manifeste probat dum deestent, illud perspicue omnino demonstrat, quod generare filios in Episcopatu , procul a moribus te busq. Ecclesiasticis esset, tamq. in Occidentali, quam etiam in Orientali Ecclesia, hoc potissimum saeculo, firmiter custoditum: quod qui, dein certum exploratumq. haberi , quae primo Annalium tomo , ubi de his sui ius actum est, alijsq. in locis saepe dicta sunt, luce clarius manifestant. At quonam in do vel fingi potest, Gregorium seniorem adeo ignominiose leges Ecclesiasticas princulcasse, quem etiam adhuc Ethnicum virtutibus egregie excultum Gregorius filius a Gor'. Nad praedicat, factumq. Christianum omni studio mores fidei adaequasle commendat8 Vel D ' quonam pacto eiusmodi suorum natalium labem sic ipse Gregorius propalare non v Goris. Navi ritus esset, quae diuinitus accidisse tantopere praedicat ' λt. -' - - Sed & praeter haec quae suisicere satis possent, sortiori adhuc argumento res tanta de- p . - ' monstranda est. Reuocemus itaque orationem ad ipsius Gregorij iunioris aetatis annos: ut ex his, ratione numeri recte subducta, intelligete valeamus, ipsum non solum ante parentis Episcopatum natum este, sed etiam antequam ille fieret Christianus. Testatur namque ipse de se; cum Athenis edet una eum Basilio,le suille aetatis annorum triginta:

Nam tempus ingens fluxerat iam in litteris, Triginia O annos pene tunc exegeram.JA -- αι erat autem id tempus, quando Iulianus Apostata ut idem Gregorius traditq) Ath H nas sse contulit, nempe Consulibus Constantio septimu & Gallo tertium, est is annus: ta. Domini trecentesimas quinquagesimus quartus, ut superius suo loco demonstrauimus. Quod si tunc erat Gregorius annos triginta natus: fateri opuS est, natalem eius contigille anno Domini trecentesimo vigesimo quarto, nempe anno ante Nicaenum Concilium, quo tempore Gregorius parens Ethnicus adhuc erat; quem baptiκatum suis te idem Gregorius minor tradie eo tenaeo , quo celebratum est ipsum Nicaenum Concilium, nempe anno Domini trecentetimo vigesimo quinto. Quanto autem tempore vixerit laicus, antequam initiaretur sacris ordinibus, vel postea eligeretur Epist pus,ignoratur.Vt plane intelligas, longe abesse, ut parente Episcopo ipse Gregorius naiceretur, si praesertim liis consentientia iungas quae habet idem ipse Gesorius in oratio:

326쪽

VALENTINIANI v ALENTIS IbIPP. 8.

A ne habita in funere patris, ubi adeo mani seste natalem suum recenset, antequam pater initiaretur sacro baptismo. At haec de his satis. Erat igitur Gregorius hoc anno, secundum initam a nobis eius natalis temporis rationem , aetatis annorum quinquaginta de unius, pater vero agebat in Episeopatu annos circiter quadraginta tres, vel

quatuor; qui ut dicemus j iunctas iam Episcopatu annis quadraginta quinque, ex hac vita de stit. Tunc temporis igitur ipse Gregorius Sasimorum Episcopus, quod in sede sua agere minime sibi concestum esset poli fugam ut dictam eth reuocatus patris imperio, ipsi 'VA count.

roganti inhaesit in Episcopalibus stinetionibus adiutor: ea tamen lege, ut quoaduique pater viveret, ipsi inli reret, pollea vero, quo vellet, liberum esset abire; quod ipse- C REGimet inprimis in Vita sua his iambis expressit, ubi egit de patre rogante, cui tandem

v ipse assensus fuerit:

Haec cum au sim: ramque, Sol nAbem velut, Mens depulset nonnihil pondus graver uid μ' meorum cr quae malorum clauseti pSic coguaut, mi mihi h ne damni fore,

Ad De sebum vora si explerem patris.

Nec emo, inquidam, me reluciantem isa res

Stringe , liget me nulla cum promissio. Sic me reduxu obtinens palmam timor. J hae de animi sui consilio Gregorius, quod & publica concione etiam omnibus notum testatumq. voluit.

Cum enim ipse NaZianaum redii: set , illam coram patre publice habuit orati C mem, cuius est exordium: Os releum aperui & attraxi spiritumJ quam hoc ipso tem- pote ab eo dictam esse, non autem antea, Dil priorem fugam, scito: licet enim caeea suerint aliqua superius recitata ad declarandum mentis eius iuge propositum; ex ijs tamen quae idem ipse habet in carmine de Vita sua, ad haec ipse tempora eadem oratio est necessiario referenda, qua primo de illata vi queritur, sed quanam 3 audi: Vis, inquit, nobis illata eli, se res & amici vestram enim fidem, ii non eo tempore, nunc certe implorabo vim inquam nobis attulit tum patris senectus, tum amici, ut leuiter dicam, benignitas. Ac mihi, quaeso, pro vestra quisque facultate opem afferte, ac manu porrigite oppresso, atque a cupiditate & spiritu valde distracto: Illa fugam suadet& montes & solitudines,& corporis animi q. tranquillitatem,& cetera: Hic contra , ut in mediu prodeam, hortatur, publicaeq. utilitati consulam.J ac post alia demum D contestatur, se eius sedis suscipere ministeria, quousque pater vivat, postea autem, quo

velit, sibi migraudum . ait enim: Proinde nunc quidem cum praeclaro parente curam hanc susti pere non recuti veluti magnae aquilae & altillime volanti pullus non incommodus e propinquo aduolans. Postea vero pennam meam spiritui, quo volet, &quomodo volet, ierendam dabo: nec quisquam erit, qui me cogere, aut aliorsum traduc re pollit cum eo consultantem. Nam etsi paternis laboribus succedere dulce est, ac noto & familiari gregi praeesse iucundius est, quam externo & alieno, addam etiam Deo carius siti si me amor fallit, dc mentem eripit consiletu non tamen conduci-oilius est, nec tutius, quam ut volentes volentibus praesint: quandoquidem neminem

Wi duci vult lex nostra, ac coacte & non sponte gubernari. J et paulo post ad populum: Haec, inquit, habui, viri NinianZeni, quae simplici animo beneuolentiae pleno. E ad vos dicerem: habetis occultum animi mei consilium, &c.JAt illud de Gregorio plane accidit admiratione dignum, quod omnes ipsum I pisc

pum Nazianaenum affirment, haecq. opinio apud omnes serme adeo inualuerit, ut nec Mixino ea de re dubitandi saltem locu admiserint Et quid mirum si posteri eo errore lapsistin , cum hoc ipsum crediderint homines huius temporis, ijq. praesertim, qui in CCncilio Σακα Constantinopolitano eidem retragati sunt, dicentes ipsum triti sedium Epis opum esse, nempe Salimorum,NaaianZi, atque Constantinopolis 3 Cum igitur id de eo creditu a que scriptu appareat, & ei inodi causa eo statu collocata es le videatur, ut contrarium Di testem admittat neminem s in aliorum quoque sententiam & ero pedibus irem, nisi V quod instar omnium est, & plus omnibus aestimari debet ipsemet Gre rit .s con e M. Mirarium assirmaret. Quis enim contra S. Hieronymum ut Omittamus Gi Oriun pres terum auctorem Vita eius, itenaq. Ruinnum ', Socratem , Sozomeniim μ, ιν. .

327쪽

CHRISTI

Annales P AMASI PAR VALENTINIANI

VALENTIS IMPRS. α alios sere innumeros id assirmare auderet, nisi seniori certiorique fide esset de Aaduersantium errore persitassis 3 Ipse enim Gregorius Naaianaenus cum in primis expresse contestatus sit publica oratione ut modo dictum est ) se ad tempus, que ad obitum videlicet patris , illam praefecturam administraturum sere , postea vero alio ex voluntatis arbitrio migraturum: plane constat, nequaquam sui isse ordinatum eius Ecclesiae Episcopum: temporariae enim&conditionales Ecclesiarum prinsecturae nequaquam conserri s olebant. Quid amplius 3 Si ipsius pater eiusdem Ecclesiae agebat Episcopum , ut ex locis nuper citatis satis euidenter colligi potest: quonam phcto, quaeso, accidisse Potuit,ut eiusdem Ecclesiae uno eodemq. tempore duo simul pra secti essent Episcopi, refragante praesertim Nicaeno canone, qui ordine habetur octavus 3 QRec0M Inseper quid manifestius dici potest, quam quod ipse Gregorius NaaeianZenas ad G YLM, v - gorium Nyssenum scribit,cum de subrogato Eulalio in locu patris sic est 3 Inter omnes BRiANLLN g enim constat, me non NaZianai , sed Sasimorum Antistitem creatum fuisse: tametsi pa- να Ενvir tri S reaerentia, & mrtam qui supplices hoc a me contenderunt, ad breue tempus prae-

Q iecturam quasi hospites aeceperimus J nimirum administrationem eius Ecclesiae ad ' modicum tempus, usque scilicet ad patris obitum , quem haud diu post superuixisse ab hoc tempore, non tantum hic Gregorius significare videtur, sed& in carmine de Vita sua ijsdem serme verbis ad iambi metrum accommodatis assirmat:

In hostiem alienae brem me tempore

Ges se curam non nego. JSed &ad Philagrium scribens, cum ab eo redargueretur, quod post mortem p Vari Na tris Ecclesiain reliquisset NaZianzenam , sic se excusati : Quod si Ecclesiam relinque- '' re periculosum est, ut scribis: quam tandem Hi nostram, recte dicitis, idemq. ipse aio a Gsi vero nihil ad vos attinentem, nec nobis assignatam atque decretam 3 culpa vacamus. Quod si idcirco tenemur, quia ipsius curam aliquantisper gessimus: multi utique alii eadem ratione teneantur, quotquot nimirum hospitum curam habuerunt. J haec ipse: ex quibus illud exploratum peripicuumq. redditur, Gregorium nequaquam creatum fuisse Episcopa NaZianaenum, sed ad breue tempus, patre uiuente: eo vero paulo post ex hac vita decedente, Gresorium pariter administrationem cessisse. Quando autem id contigerit, dicemus anno sequenti: interlapsius enim putatur annus, ex quo GregoriusA ERCAτim redijt Naaian Eum, usque ad obitum patris. Sed quod de Sasimorum Ecclesia nulla posthac mentio habeatur: id inde euenisse existimamus, quod Anthimus alium Mim g . mis, quae sibi vendicasset, Episcopum ordinauerit; & Baiilius ad dirimendas Ecclesiae controuersias inter Catholicos periculosis illo tempore obortas, Anthimo pugnaci Dhomini loco cesserit. His de Gregorio atque Basilio enarratis, ad res gestas Valentis

Imperatoris iam reuoce muS orationem .

Meminisse oportet, dimim esse anno superiori, ipsum se Antiochiam contulisse, nomnihilq. Ecclesiam illam vexasse, atque inde peregrinatum esse in superiorem Syriam, inuentos'. ibi Catholicos dire exagitasse, quod hoc ipsi, anno contigisse videtur. Nos vero de his in primis quae facta sunt Edessae, agere aggrediamur, & primum de causa I Valentis in eam ciuitatem prosectionis; de qua sic Socrates ς: In ea ciuitate temptu in gnificum & egregium est S. Thomae Apostolo dedicatum, crebraq. hominum multitudo eo propter loci sanctitatem confluit: quod quidem Valens videre cupiens, illuc comtivio IN rnes tendit. J Quid autem egerit, cum frequentem Orthodoxorum multitudinem eo acc si v k LL9,. dente conspeXisset, idem auctor narrat, necnon SOZomenus, cuius hic verba reddemus: E. S. Omih.o. ait enim β: Qua in urbe omnibus ecclesijs Orthodoxorii ablatis, cum vidisset populum V Ecclesiae Catholicae in campo ante ciuitatem conuentus egisse, dicitur verbis contum

liosis Praesidem generalem arguisse, & pugnum in maxillam eius inflixisse, propterea quod contra sua mandatum eiusmodi conuentus fieri permisisset. J Ac eidem Praefecto ετώ tu. inquit I heodoretus cui Modestus nomen erat,imperat,suos milites qui tributa Qt '' bant exigere, in unum cogat,& reliquas copias quae aderant, assiimat, quo multitudinem congregatam dissipent,virsis sustibus'. caedant, & alijs instrumentis bellicis, si opus sit, calligent . Itaque Praefectus prima luce imperatum facit. Qui dum per i rum transibat, mulierculam infantem gestantem manibus de admodum properantem videtJ quae inquit Maomenus i) prae celeritate amiculum, contra quam sexum muli brem deceret, negligenter sibi circumiecerat . nam militibus omnibus contemptis,

primum

328쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

DAMASI PAR

VALENTINIANI

VALENTIS IMPP. s.

A primum eorum perrupit agmen . quandoquidem animus eius diuino amore sit ensiis bominum violentiam nihil extimuit, sed huiusmodi terrores pro risu habuit ac ludi brio . Quam tum conspicatus Praeiectus, cum quid tactum esset, intelligeret, eam iubet ad se adduci: rogat quo se conterre velit. Tum illa: Gagnoui, inquit, insidias contra famulos Dei paratas,&in animo est ad fratres fide mecum consentientes contendere , magno flagrans desiderio caedem a vobis intentatam una cum illis subeundi. Atiniantem, inquit Praefectus, quorsum tandem tecum fers 8 Vt mecum, inquit, mortis optatissimae particeps fiat. Qitae cum Praefectius a muliere accepisset, & ex eius animo aliorum omnium alacritatem perspiceret, refert ad Imperatorem, de caedem illis frastra illatam fore, docet: Nam & ipsi, inquit, nihil praeter dedecus inde consequemur, α eorum tamen propensum ac paratum studium haudquaquam extinguemus.J ha B tenus de his Theodoretus de alij. At de Edesse Episcopo iam ante aduentum Valentis in exilium misso, alijsq. eiusdem Ecclesiae clericis tunc exulare iussis atque male habitis, haec idem scribit The doretus -: Barsen praeterea, cuius gloria etiam hoc tempore perillustris est non Edesta με exi Ovu. solum , quam gubernabat, de in ciuitatibus ei finitimis, verum etiam in Phoenicia, Aegypto, & Thebaide sper has namque nationes uniuersas fama eius propter virtutis splendorem permanauerat in primum Valens Aradum insulam incolere mandauit. At ubi intellexit, infinitas hominum multitudines ad eum confluere etenim Apostolica repletus gratia morbos verbo depulit Oxyrinchum, quod est oppidum Aegypti, rei

gauit. Rursim postquam eius gloria omnes etiam eo frequentes pertraxit, aa castellum misit in extremis oris illius regionis positum, vicinum a. barbaris, qui illic habitant, C cuius nomen Phoeno est. Valens senem illum, idoneum inne regno castorum incolam, abducendum curauit. Ferunt eius lectum in Arado insula ad hodiernum diem reman re, multo fine honore decoratum: nam multi morbis vexati, ubi in eo decubuerint, ad integram valetudinem per fidem restituuntur. Valens autem, grege pastore orbato, Lupum in pastoris locum substituit. Et quoniam omnes, urbe relicta, extra moenia conuentum agebant ; ipse Edessam profici ici' 'M., i i, eo tur. J ubi viso spectaculo multitudinis orthodoxorum in agro conuenientium, sta- tri Luci E. arantiq. studio martyrium expetentium, unius I. mulieris illius perculsius exemplo,aicut abstinere praecepit a nece populi, ita in Ecclesiae ministros qui aderant , iram conuertit: Quid autem in eos decreuerit, idem auctor sic narrat . 1 Finu Pr, si eu μὴ Eius Praesides presbyteros dico dc diaconos iubentur abduci, dc alterum e duobus praestare, nempe D vel communicare cum Lupo, vel in ultimas Imperii oras relegari. Itaque ut primum omnes in unum Praeiectus coegerat, leni dc blanda oratione conatur persuadere uti legibus Imperatoris morem gerant: Nam est, inquit, extremae dementis, ut pauci homines Imperatori tam multis atque praepotentibus viris moderanti resistant. At quoniam omnes taciti constitere : Praesectus Eulogium, eorum presbyterum Primarium , virum sane magna laude praedicandum, sic alloquitur: Cur tandem non respondes ad ea quae modo dixi ρ Sane, inquit, non putabam, me minime rogatum, qai quam debere respondere. Atqui, inquit Praefectus, multa verba ieci, quo vos ad ea quae sunt vobis emolumento sutura cohortarer . Tum Eulogius: Est, inquit, tua ad omnes habita oratio;&propterea absurdium certe putaui, ut ipse, alijs a resipondei do exesusis, solus responderem. Verum si a me libet quicquam sciscitari, non te celabox quid sentiana.

Cui rursus Praefectias: Proinde, inquit, communica cum Imperator . Ad quem Eulogius dissimulanter quidem, sed valde iacete respondit : Numquid cum Imperio est etiam sacerdoti j dignitatem consecutus ξ Praefectiis igitur intellecta ironia, coepit grauiter succensere , conuicia in presbyterum iacere , & haec quoque verba adaero: Non istud dixi, o stupide; sed vos, uti quibuscum communicet Imper tor, cum ijsdem communicetis, hortatus sunU . Atque simul ut senex dixerat se

habere pastorem , cuius nutum sequerentur: Praestatus octo inta pariter compre- o mi A

hensos in I liraciain amandauit. J irrumpentibus enim ut dictum est) in earum μ' Q regionum partes Gothis, insanienteq. Athanarico eorum Rege in Chri ianos, ad necem potitus quam ad exilium ijdem missi esse videbantu . Qui cum abduceret tur suddit Theodoretus) in exilium, cultu & obseruantia sumina dignati sunto .

329쪽

CHRISTI A se iis . DAMA si PAR VALENTINIANI

Nam ciuitates & pagi processerunt illis obui iam , dc maximum honorem, utpote in Auictis Christi athletis, deserunt. Sed aduersarii inuidia armati reterunt ad Imperatin rem , idem ipsum quod hisce hominibus dedecori fore putabatur . summum hinnorem attulisi . Qua re cognita, Valens dat mandatum, ut bini dumtaxat simuleant, re pars in Thraciam, pars ad extremos Arabiae fines, alij in quaedam Thebaidis oppidula dispergantur. Ferunt autem, crudelis imorum quorumdam Opera, tum eos quos natura coniunxerat, distractos fuiste, tum qui scatres erant, ab se mutuo i gregatos; Eulogium vero, tui alijs p fuit presbyteris,& Protogenem secundum ab eo, in Antinonem, quae est in Thebaide, relegatum: quorum virtutem obliuione Obrui

non sinam .

Postquam enim compererunt Episcopum illius urbis eamdem secum iidem amplexantem , Ecclesiasticis conuentibus communicarunt illi quidem : sed cum viderent Bpaucos admodum in unum coeuntes , ct ciuitatis habitatores Gentiles esse accepissent, doluerunt certe plurimum, ut par erat, es eorum infidelitatem grauiter lamentati sunt: attamen non satis esse censuerunt dolore propterea tangi ; sed quoad poterant, cinrum animos sanare laborarunt. Nam sanctiis Eulogius in cella conclusus, dies noctes i. totas uniuersitatis gubernatorem Deum Oraui . Protogenes autem vir appri me admirabilis , in litteris educatus ab Eunomio, & in celeriter scribendo exercit tus, cum locum reperisset idoneum, ludum aperuit, & pueris docendis operam a dii , atque eos non modo cXercuit ad celeri manu scribendum, verum etiam sacra

Dei eloquia edocuit. Nam hymnos Dauidis, iamquam dictata, illis proposuit staeas Apostolicae doctrinae sententias, quas eorum ingeni js accommodatas putabat, cdiscendas tradidit. CAt cum unus ex pueris in morbum esset delapsius, venit ad domum eius,&de ν- GrΝ terain aegrotantis tangens, precibus morbum depulit. Qaa re intellecta , aliorum ciuilis: Ab puerorum patre, cum ad suas quoque aedes deducunt, Orani q. ut liberis morbo vexa-Fi M. tus Opem ierat. At ille respondit, te non prius Deum deprecaturum uti morbum d

Pellat, quam qui aegrotaret baptismi lauacro tinctus esset. Cui rei a patribus libenter assensum est: nam sanitatis desiderium eo; ad istud iaciendum impulit, ae 1 mul cum

animo, tum corpore sanati sunt. Verum ii quando quemquam ex numero ae rotan cum ad divin. ura Spirituscincti gratiam recipiendam induxisset: eum ad Eulogium deducit, pulsat ostium, orat uti tum aperiat, tum sigillum Dominicum ei quem verbo Dei ad fidem traxisset, imponat. At cum Eulosius aegre icrret, velut precibus interruptis : tum Protogenes: Est, inquit, errantium salus magis necessaria. itaque mi- Drari Omnes Protogenem, cum cum eiusmodi miracula edere, Stam multis lucem diuinae cogi ionis impertire cernerent, pri as Eidosio concessisse, & eos quos verbo - Io, cepcrat , ad illum deduxisse . Merito igitur multo maiorem praestantiorem mia,usio. virtutem in eo esse suspicati sunt. Postea vero quam periecutionis tempestas sedaratuit,&Ecclesijs allata tranquillitas, isti t. duo iusti domum reuerterunt ir omnes cos proaucere , lamentari eorum discessiim, laci mas iundere coci erunt, α maxime omnium Ecclesiae illius Antistes, quippe qui illis in agro Dominico colendo deinceps careret . Vbi in patriam veniunt; sanctus Eulogius, Baria illo magno ad vitam nullis asperiam in iiij, translato, Ecclesiae ab eo gubernatae clauum oblimet. Protogeni autem illi admirabili dabatur in mandatis, uti Charras coleret, urbem cane incultam,& spinis Gentilium reiertam, multosq.&graues requIrentem labores. Atque haec qui- Edem, pace in Ecclesjs conitituta, acciderunt. J hactenus de his Theodoretus. Po ro horum illustrium confestarum Barce & Eulogii Edellae Episcoporum , necnona Mari, Mos. Protogenis Charris P esecti viget in tabidis Ecclesiasticis memoria diuersis diebus annotata, quibus ex hac vita eos feliciter migrasse contigit..., Ἀώ. Iam quod reliquum est peregrinationis&persecutionis Valentis Imperatori si mul is T si abioluamus: Virumque enim ipse una limul coniunxit nempe peregrinari persequi s M vALxus. instari. impetuosi torrentis, Per fines quos transiit, Omnia deuastauit. Quid autem cum perueniisset in Scythiam. aduersus esus prouinciae Ecclesiam enerit, Sozomenus o ita describith: Praedicant Fideles Scylliasiimili de caula in ea ipsa fide persistere. Gens ista multas quidem habet urbes, rasos, & castella , sed principatum obtinet Tomis, quae est urbs magna dc opulenta prope mare lita ad laeuana, cum quis ad Pontum Eu

330쪽

Ecclesiastici.

DAMASI PAP. VALENTINIANI b Z VALENTIS IMPRs

A xinum nauigat. Vetus consiletudo est, quae ibi etiamnum ieruatur, ut unus Episcopus totius illius gentis E estis praesit. Itaque tempore de quo iam loquimur, illas administrauit Bret annio, quando etiam Imperator Tonum aduenit. Postquam autem accessat ad Ecclesiam, α pro more suo ei periti adere conatus est, ut cum Arianas communicaret: Bret annio constanter admodum apud Imperatorem & libere Pro doctrina Concili j Nicaeni locutus, recessit ab eo, & ad alteram Ecclesiam te contulit: quem po- palus quoque secutus est. Fere autem ab uniuersa ciuitate concursum est,partim quo Imperatorem viderent , partim quod aliquid nouariana rerum cum moliturum expectarent.

Valens igitur cum suis derelictus, illud velut contumeliae loco iactum, grauiter tu sit : atque Bret annionem comprehensiim in exilium deduci mandauit: quem non mul- L N v B to post denuo reduci permisit. Nam cum videret, credo Scythas Episcopi exilium ini- ζL.6e quo animo Pati, non parum veritus est, ne nouis rebus studerent: quos quide de sertes cule sciret.& ipse locoru situ Imperio Romano necetiarios, quippe qui impetum barba- rorum illam Orbis partem incolentium propuliarent. Itaque Imperatoris conatus sica Bret annione compressus est, viro cum in aliis rebus spectato, tum ob diuinam virtutem adeo insigni, ut etiam ipsi Scythae laudis testimonium ei tribuerent . His erro de causis Imperatoris ira in cunctum totius Orbis terrae cierum Ecclesjs Gluin Occidentis exceptis, suam vim exercuit. J hactenus Si omentis. Est celebris Bretannionis memoria in Ecclesia Dei ex tabulis Ecclesiasticis quolibet anno VIII. Kalendas Ianuarii rediuiua Successit Bretannioni Gerontius qui interfuit Concilio Constantinopolitano accu- imenico iub Theodosio Imperatore. C Hoc item anno relata habetur in S. Hieronymi Chronico mors S. Eusebij Episcopi Vercellensis: nam licet sub septimi anni horum Imperatorii laterculo polita reperiatur; εν II Vt quod tamen idem Hieronymus incipiat numerare annom eorumdem Augustorii ab an- o,ir τ .no sequenti eorum electionis, in hunc ipsum incidit annum octauum eorumdem Impe- r

vij qui ab ipsi, septimus numeratur. Ceterum quod in primis ad tempus obitus spectat: haud liae sine dubitatione percranseunt cum tamen γbsque controuerita recipi dum sit, quod idem Hieronymus testatur alibi, ipsum Eusebium sub ijsdem Impera-

toribus ex hac vita migrasse. Quod enim retardare maxime potest animum, ne hoc anno, sed ut longe post praeiens tempus putemus Eusebium diem obi jile, iliud est quod i f.

S. Ambrosius,qui nonnisi post triennium, anno nimirum Domini trecente limo septu gesimo quarto creatus est Epistopus Mediolanensis ad Vercellenses scribith litteras, ν bras, M.

D cum adhuc ipsa Vercellentis Ecclesia esset destituta Episcopo succeilbre. Ceterum haec υ facile refelluntur, sit quis re te consideret, non fili se epistolam illam ab Ambrosio scriptam, cum vacaret isedes ob mortem Eusebij, sed obitu succei ris eius Limenii, qui repetitur interi utile Concilio Aquileiensi sub Damasse: cum tamen illa epistola data appareat tempore Siricii Papae, ipse ortu haeretis Ioviniani, ut quae praecedunt eorumdem Ambrosi atque Stricii epistolae declarant. His de temporis eius obitus ambiguitate dilutis, de mortis genere pervestigandum

est. Haud entiri leuis est haec controuersia, num re vera martyrio Occubuerit, quo titi se in Mesei sua colitur,&in tabulis Ecclesiasticis adscriptus habetur : cum tamen S. Ambrosius eumdem saepe consestorem tam si appellet, inamo & a martyrio disertis verbis excludat, cum in nuper citata epistola ad Vercellenses haec dicat: Itaque ut sanctus rus sius couE Eusebius prior leuauit vexillum consessionis, ita beatus Dionysius in exiiij locis propriore martyribus titulo exhalavit. J haec ipse. Quid igitur propriore martyrii titulo cos. Dionysius Mediolanensis Episcopus mortuus dici potest, si & ipse Eusebius aeque ab Arianis occisus interi jt 3 Quin si ut volunt j idem Eusebius ab Arianis impetitus lapidibus necatus est: certe propriore titulo martyrij dicendus erat Eusebius occubuille , quam Diony sius, qui in exilio positus. bsque vi alia adhibita, quieuit in Domino.Sed

α Gregorius Turonensis cum agit de miraculis in eius ecclesia fieri selitis, confessi rem appellat, & inter conses res adnumerat : cum alioqui nee indignus tuerit martyri S tu alo, secundum veterem loquendi vium, quo ut superius dictum est secundo

Annalium tomo illi etiam martyres dicebantur, qui fidei causa post conicisionem aliquid in corpore palli essent, etiam si ex illatis poenis minime contigisset spiritum

exhalar .

Ceterum

SEARCH

MENU NAVIGATION