Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

CPIRISTI

Ecclesiastici.

DAMASI PAR

A innotescit, nempe commoratos esse Romae usque adsequentis anni veris tempus. Idemq. S. Hieronymus ' ad Principiam scribens tradit se quoque tum Romam ex

Oriente venis te cum ijsdem sanctis Episcopis ; nam ait de S. Marcella: Denique cum & ribit in me Romam cum sanctis Pontificibus Paulino & Epiphanio Ecclesiastica traxisset ne- με cessitas,&c. J indicat his sane verbis Hieronymus, se vocatum a Damasci. Sed quod ait venisse Romam cum ijide m nominat s Episcopis s haud puto intelligendum, eum Antiochia una cum Paulino seluis te, vel cum Epiphanio e Cypro insula : nam cum ipsius sententia ut dictum est superi constet, ipsum apud Gregorium NaZianZenum pem mansisse Constantinopoli usque ad tempus quo idem Gregorius Episcopatum esus Eeclesiae consecutus est : plane apparet eum non ante praeteritum annum recessiste Constantinopoli: quem quidem haud existimo Antiochiam reuersum este, ut cum dii II lino & Epiphanio se Romam conterret; sed Damasi monitum litteris, venturum Romam,iter per Graeciam suscePisse, e . tempore Athenas adire volui iste: ipsium namque peti jsse Athenas , verba haec in commentarijs in Tachariam h fidem faciunt: In arce, in- , m. Ia roquit, Atheniensium iuxta simulacrum Mineruae, vidi sphaeram aeream grauissimi po deris, quam ego pro imbecillitate corpusculi mouere vix potui. Cum quarerem quidnam sibi vellet: responsum est ab urbis eius cultoribus,at hietarii in illa massa Qrtitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam destendere,quam ex leuatione ponderis sciatur quis cui debeat comparari. Jhaec ipse. Sic igitur qui Constantinopoli r cedens per Graeciam in Italiam venit, iisdem Epistopis eodem tempore vocatis Romam venientibus potuit occurrisse. Venisse creditur vocatus & ipse a Damase P pa, qui eo in responsionibus Synodalibus uteretur . Contigisse autem videtur ipsius C Hieronvini & aliorum Episcoporum Romam aduentus autumnali tempore : nam eum ad Asellam scribens dicat se prope triennium Romae mansiste, minime tamen ab- luisse ι rursumq. eiusdem Hieronymi in Apologia aduersiis Rullinum assertione ceriatum sit, ipsum mense Augusti Roma prosectum : certe q uidem ipsam hoc anno, autumnali sivi dictum est tempore, vel hieme Romam venisse oportuit. Venit ad eamdem Synodum Roma Acholius Episcopus Thessalonicae, Anemmius Episeopus Sirmij metropolis Illyrici,Valerianus Epis opus Aquileiae, S.Ambrosius M diolanensis Episcopus,&alij qui nominati habentur in epistolae Synodalis inseriptione xkue xu , t

Constantinopoli hoc anno tempore Concilij Romam misse; licet paucorum tantum- NOVUM. modo ibi nomina Episeoporum habeantur expressa , reliqua silentio praetermista: nam e-τ .

ut de alijs taceamus) nec Paulini Antiocherii, nec Epiphanij, quos constat ivi erfuisse D Synodo in ea epistola nomina recensentur. Sed quid inter haec moliuntur Orientales Epistopi, qui anno superiori interfuerunt Constantinopolitano Concilio, cum litteris Theodosi j ut diximus Roma ad Synodum

vocarentur Astuto consilio subterfugium quavis Occasione captantes,veniunt ex condi- Μ M,rsocto Constantinopolim; persuadent Theodosio,inaximam jacturam passuras Orientales pyM Ecclesias ob eorum absentiam, liaereticiS etsi ab eis expulsis, pro seribus tamen excubantibus, paratis in eas irrumpere , cum illas pastoribus vacuas vidissent : satisfactum . DamaQ sere addiderunt,ii Constantinopoli ipsi Concilium celebrantes, Roma iad Synodum Legatos Episcopos mitterent: quod & persuasum Theodosio fuit Cogunt uitaque Constantinopoli Concilium,ad quod etiam plures absentes vocant Episcopos,& I:

inter alios nomine Imperatoris accersendum curant Gregorium NaZianZenum, Puto isoovM.

E quidem ut tanti viri praesentia ipsorum Synodus maiorem sibi conciliaret auctoritatem. At quid ipse responderit. antequam describamus; quo statu ipsius res sitae essent , cum Constantinopoli reuersus est NaZianaum, operaepretium est recensere. Cum in patria peruenis let, eamq. Ecclesiam adhuc pastore destitutam ab obitu parentis comperiiset; ne illud subire onus cogeretur, nihil antiquius habuit, quam ut ageret cum Metropolitano Antistite Helladio Caesariensi de creando Epistopo NaZianaeno. salutatus enito ab eo litteris tempore festi Pasthalis, inter alia ita rescripssed: Nunc autem' purius ex hac graui de caliginosa vitae AEgypto egressias ,& luto ac lateratio opere, cui λει με; tastringimur, liberatus, ad promissionis terram transierit concupisco: Hanc nobis precare,si quid tibi curae est quampraeclarissime de nobis mereri.Tibi vero utina vivo & im xxi M. columi saepius contingat simul cum Ecclesia sestum celebrare. Quod si mihi senemitem quoque beneficio vestro egregie claudete licuerit,constituto nimirum a vobis huic E nal EGL Tom. QR a clesii

482쪽

CH RISTI

DAMASI PAP.

lesiae Epistopo, quem Spiritus sanctus designauit: egregio opere persuncti fueritis, pa- Aternis q. ut sic loquar benedictionibus digno. J haec ad eum, qui sibi rus eius Ecclesiae

vendicarat.

Annuit Helladius Gregorio, esesiaeq. Nagianzenae praefecit Eulalium,quem missis νAL illuc Episeopis prouincialibus ex more ab eisdem ordinandum curauit. Sed quid acci- obiici Lb. dit 3 Falius rumor increbuit,inuito Gregorio id factum esse, eumq. etiam ab Helladios okvATQ de paterna spoliatum . Quo & ad Gregorium 'senum perlato, cum de his Grego- a GH .ri Navi rio NaaianZeno litteris condoleret, ita ipse ad illum reseripsit : De nobis autem & d vi' minis Episeopis, ne quisquam, liner falses sermones iactet,eos nimiram,inuitis nobis ac repugnantibus, Episeopum alium nominaile. Non enim usque adeo illis contemptui sumus, nec ita insesto odio in nos commouentur: sed multum diuq. obtestatus propterentatum annis & emortuum corpus, simul etiam quod neglectae Ecclesiae grauitatem Bpertimesterem, hanc ab ijs gratiam postulaui, nec Ecclesiasticis legibus aduersantem, nos refocillantem, ut is Ecclesiae pastor daretur,qui & precibus tuis datus est, pietate v stra dignas 3 quem tibi quoque in manus trado & colloco: venerabilem dico Eulalium, cuius utinam manibus immori mihi contingat. Quod si quis est, qui putat,Episcopo vim uente, alium institui non debere obibitum id enim ea decrero Magni Concili' Nicaeni is sciat, se ne hac quidem in parte nobis causa superiorem esse. Inter omnes enim constat, me non Naaianat,sed Sasimorum Antistitem creatum fuisse; tametsi patris reuerentia, re eorum qui supplices hoc a me contenderunt, ad breue tempus prauestiiram quasi hospites accepimus. J haec Gregorius,qui & de hoc quoque calumniam passus est, cum obtrectatores in eum tacite susurrarent,ipsum nimirum fastu contempsisse paruam E clesiam, qui maximam adeo assectas let. Has vero & alias mente voluens aerumnas ipse Cluas,pro solatio sic versibus cecinith:

V vero ad patrios idem remeare penates Me volui , morbis natum, curas, molevis:

Cura homini porro crux cst letale venenum es Exigue fessos recreavi corporis artu , Insigni pastore dato, ne Praesule easias

ederer' eues qu Myracm, rapia . veraret J et paulo post subdit:

Pars hominum nostras omnino incredula morbis Vsue meum tacito lacerabat murmure nomen sacca. pium mmis p ulum contemnere factu

Censebat, si non verbis iactabar apertu. D s cernit ne os, qui cernit cuncta, dolores. J haec & alia ipse .

Cum autem hoc statu res Gregorij essent, & ad Synodum Constantinopolim Imperatoris Theodosij nomine litteris Praefectorum accerseretur, ita ipse breuiter ad Proco. pium primo scripsitς:Ego, si vera scribere oportet, ita animo affectus sum,ut omnia Episeoporum Concilia fugiam: quoniam nullius Concilii finem laetum, faustumq. vidi, nec quod depulsi

nem malorum potius, quam accessionem dc incrementum habuerit. Pertinaces enim contentiones & dominandi cupiditates ac ne me,quaeso molestum & importunum stimes haec scribentem ne ullis quidem verbis explicari queant: citiusq. aliquis in patia vocabitur, dum de aliena iudicium fert, quam ut aliorum peruertitatem comprimat. Quocirca egomet me collegi, anim. m. securitatem in sola quiete selitudineq. Cmihi positam iudicaui. Nunc vero huic quoque meo iudicio patronus morbus accedit, quippe qui me ita distorquerat, ut quotidie fere extremos spiritus eissem, nec ullare me ipse uti queam. Atque ob hanc causam ignotat mihi tua animi magnitudo deri. operan ne pientissimus Imperator me inertiae condemnet, sed infirmitati veniam det,

ob quam se quoque nobis inar alius cuiuspiam benefici j hoc postulantibus, secedendi

potestatem iecisse nouit. J haec ad Procopium tune Gregorius, recusans plane ad coimuentus illorum accedere, quos inter se discordia sciebat esse conlistbs,fauentibus alijs Flauiam, alijs vero Paulino. Cum autem rutilis iteratis litteris,immo edicto Imperat '. mi. xis imPortunius Vocaretur, ita ad Olympiam Praefectiam Cappadociae 4:

tui. νε, Hoc mihi morbo ipso grauius est, qtutit ne aegrotanti quidem fides habetur, sed p regrinationem ita longa inire iubeorAtque in medios tumultus me me intrudere:quora - . i ii A secessionem

483쪽

UALENT I N. r. IMPI p.

A secessionem ita amavi, ut hoc nomine gratiam quoque corporis afflictioni propem dum habeam. Quieta enim & a negotijs semota vitae ratio actuosae vitae splendore prae- xvM sa rastantior est. Hoc illastrissimo quoque Icario non ita pridem scripsi, eum idem ab eo ς' --τ edietum accepissem. Magnificentiam autem tuam rogo , ut pro nobis quoque id scribere dignetur; quippe quem morbi nostri locupletem testem habemus. λrgumento est

detrimentum illud, quod nunc accepimus, cum per corporis infirmitatem nec ad te accurrere, nec te stat nobis licuerit, Principe adeo commodo, tamq. admiranda virtute praedito, ut praeludia quoque ipsa magistratus tui excellentiora sint ea gloria, quam alii toto Imperij tempore consequuntur.J hactenus Gregorius, 'ui non sic contempsit nodos, ut communis Ecclesiae utilitatis causa, cum se occasio daret, accedere penitus recusarit; sed Synodi illorum vitavit accessiam, quos quales essent, & quam praeter ius B Flauianum instituissent, sit periori anno plus satis ut vidimus) expertus fuerat. Nam quantum ipse alijs Patrum conuentibus detulerit, & pro Ecclesiae pace sollicitus fuerit, dicemus inserius. Qui igitur declinantes Romanam Synodum Orientales Episcopi conuenerunt Comstantinopoli, Legatos Romam miserunt ad congregatum ibi Concilium, litterasq. dedere,quibus quae gessissent anno superiori in generali Synodo, pariter significarunt. R citantur eaedem litterae a Theodoreto, quae sic se habent : ' - 'φDominis honoratissimis & cum primis reuerendis fratribus ac collegis Damasci, EG sτο LAAmbrosio, Brittoni, Valeriano, Acholio, Anemmio η, Basilio ', dc ceteris sanctis EpI- ebis: .u scopis in celebri urbe Roma conuocatis, sanctum Concilium Orthodoxorum Episcin Tinor.

Porum in ampla urbe Constantinopoli coactum in Domino salutem. ' est 'C Multitudinem calamitatum nobis a dementis sectae Arianae principibus inflictarum,

vestrae reuerentiae tamquam earumdem ignarae exponere, narrareq. erit Qrtasse superuacaneum. Nam neque vestram pietatem res nostras tam paruo aestimare arbitramur,

ut de his docendi sitis, pro quibus deberetis nobiscum una condolescere: neque eiusmodi sunt tempestates illae, quibus undique iactamur, uti propter earum paruitatem vos Iatere queant. Quinetiam tempus persecutionis adeo nuper praeterijt, ut non illi solum qui in eo amictati erant, verum etiam eorum amici qui propter amore in doloris cum illis venerant secietatem, recentem eius memoriam teneant. Nam heri prope dixerim α nudius tertius, nonnulli exiiij vinculis liberati, & infinita. sere afflictionum genera perpessi, ad Ecclesias suas redierunt. Aliorum autem exiiij cruciatibus extinctorum reliquiae dumtaxat in patriam sunt reportatae. Quidam post reditum ab exilio, in sur D rem haereticorum adhuc saeuientem incidentes, grauiora tormenta in sua ipsbra quam in aliena regione tolerarunt,& more beati Stephani lapidibus obruti occubuerunt. Alij OMENxxias. v ijs cruciatibus dilacerati, stigmata Christi & vibices in corpore adhuc circumserunt. Porro pecuniae iacturam, amissiones ciuitatum quas incolebant, proscriptiones, singulorum insidias, contumelias, carceres quis poterit enumerare Nam afflictionum genera nobis impactarum vix numero comprehendi possunt, propterea sertasse, quod Poenae peccatis debitae nobis persetuendae erant. Fortasse autem quod benignus Deus Per ingentem rerum aduersarum multitudinem nos exercere volebat: Pro quibus Deo certe agendae sunt gratiae, qui per tot cruciatus seruos suos erudiuit, & secundum multitudinem miserationum suarum rursum eduxit nos in refrigerium. Nobis quidem diuturno otio dc multo tum tempore, tum labore ad Ecclesiarum

E emendationem opus est, uti corpus earum tamquam diuturno morbo vexatum , cu- IVGt NM-

rationibus pedetentim adhibitis, recreantes, tandem ad pristinam Pietatis sanitatem Gileo Vu. reducamus. Nam etsi videmur persecutionis asperitate penitus liberati,& Ecclesias diu ab haereticis occupatas modo recuperasse: tamen lupi nobis permultum facessunt m lestiae:atque licet ab ovilibus abaeti sint,in siluis tamen Freges diriper conuentus contrarios nobis audacter opponere,populi seditiones concitare non cessant; denique nihil omnino praetermittunt, quod Meses ijs quicqua afferre possit incommodi. Itaque erat ut diximus pernecessariu, ut in his rebus rite constituendis plus teporis collocaremus. Iam vero,quonia vos, quo fraterna vestra erga nos charitatem declararetis,Concilio Dei volutate ac nutu Romae coacto, nos velut membra propria per Imperatoris canctis μsimi litteras accersitastis:ne cum nos soli iam antea res acerbas subire coacti essemus,nue UR'

Imperatoribus de pietate consentientibus ne nobis vos regnaretis,sed potius uti loqui- Annal. E L TOm.

484쪽

Annales

GRATIANI 16. VALENT IN. r. mypP. THEODOSII 4.

'Aes . , c, tur Apostolus' ut nos vobiscu corregnaremus : est certe nobis in Optatis, si possiet fieri, Ecclesijs penitus relictis, vestro desiderio aut necessario potius Ecclesiae negotio inseruire. Quis enim nobis dabit penno sicut columbae, de volabimus,& requiescemus apud vos Verum quoniam hoc modo Ecclesiae nuper renouatae nudarentur,oc res a plerisque fieri omnino non queat,propterea quod Constantinopoli niadato litterarii superiori anno a vestra reuerentia post Concilium Aquileiente ad sanctistimu Imperatorem Theodosiumissaru ad iter dumtaxat Constantinopolim usque iaciendu nos praeparauimus, atque de hoc uno Concilio celebrando consensum Episcoporum qui inprouincij Smani crant

una vobiscum attulimus: idcirco neque longiore itinere opus cilla expectabamus, neque de ullo alii omnino ante acceperamus, quam Constantinopoli in unum conuentum

esset. Huc accedit,quod temporis praestituti angustia neque ad longiuS iter parandum, neque ad Episcopos in singulis prouincijs,qui sisnt eiusdem nobis una communionis, de hac re commonetaciend , neque ad eorum consensus obtinendos satis spatij dedit. Itaque cum dc liceres & aliae praeterea complures maiori parti Epii coporum impedi- seditio , mento sint, quo minuS ad vos veniant: idcirco quod secundo in loco iaciendum erat,s Nono Core. tum ad itatum rerum taesesiasticarum rite ordinandum , tum ad ostendendum quanti vestram erga nos charitatem aestimemus,illud certe secimus: quippe orauimus reuerendissimos,honoratii limosq. fratres de collegas nostros Episcopos Cyriacum, Eusebium, αPriscianum, uti laborem ad vos proficiscendi suscipere non grauarentur. Qui quidem non ibium vobis exponent, quam i stra voluntas pacis studiosa sit, & quo pacto nihil aliud quam Ecclesiae concordiam tibi proponat i verum etiam quam ardenti studio ad sanam fidem tuendam accensi simus,perspicue significabunt. Nam persecutionum princellas, cruciatus,minas Imperatorias,crudelem magistratuum violentiam,aliarumq. re- Crum incommodarum tentationes, quas ab haereticis sustinuimus, pro fide Euangelicaa trecentis dece & octo sanctis Patribus Nicaeae urbis Bithyniae confirmata pertulimus. Etenim ista fides tum a nobis, tum a vobis,tum ab omnibus qui non verbum verae fidei peruertunt,approbari debet: quippe cum de antiquissima sit,& lauacro baptismatis,quo tincti stimus, consentanea, α nos doceat credere in nomine Patris de Filii de Spiritustanta, hoc est, in diuinitatem, potentiam, & substantiam unam Patris de Filij & Spiritui sancti,aequalem dignitatem, dc coaeternum regnum in tribus periectis vπος--, id cst, in tribus pers is : adeo ut neque quicquam loci detur pestiterae Sabellii haeresi, qua

confunduntur persima ,hoc est, proprietates earum tolluntur: neque blasphentia Eun mianorum, Arianorum,aut corum qui Spiritumianctum Oppugnant, quicquam habeat ponderis, quae quidem essentiam, turain,& diuinitatem Trinitatis discindit, dc ei quae Dnec creata est, & consubstantialis est, ae coarterna est, naturam Posterius genitam, aut creatam, aut quae sit alterius clientiae, tribuit. Nos autem doeirinam Dominicae incarnationis integram & persectam tenemus s de, ibis, ubi neci conomiλm carnis Christi vel animae vel mentis expertem vel imperfectam esse hocos,i s. asserimus, sed agnoscimus Verbum Dei ante secula omnino persectum esse, de perle- Tin x. ctum hominem hi nouissimis diebus pro nostra salute iactum ei se . Atque ista de fide a nobis libere ingenueq. praedicata summatim disseruimus: de quibus pleniorem cognitionem animis poteritis percipere, si libellum , Concilio Antiochiae conuocato, de fidei decisione editum, dc eum etiam qui superiori anno a Concilio generali compositus est, legere placuerit: in quibus tum fidem nostram uberius explicauimus , tum haeresibus nuper excogitatis anathema scriptis proditum denunclauimus. EDe administrationibus autem quae sunt cuiusque Ecclesiae propriae, cu vetus uti nostis lex est, tum sanctorum Patrum in Concilio Nicaeno decisior Vt videlicet singularum prouinciarum Antistites una cum finitimis, modo ipsis ita visum fuerit Episcopis,minii tros ad Ecclesiarum commodsi in suis ipsorum prouincijs ordinent. Ex ci ius legis dc decisionis praescripto,icitote, tum alias quoque Ecclesias apud nos administratas esse, tum illustris limarum Ecclesiarum sacerdotes delectos. Vnde Ecclesiae Coim stantinopolitanae recens ut ita ricam) aedificatae, quamq. ex haereticorum blasph mia, tamquam ex me leonis per misericordiam Dei nuper eripuimus, reuerendi Lsimum sanctii simumq. Nectaria in Concilio generali , conlinunt omnia consensu, prae, hi rei liui sente Theodosio Imperatore religiosis,imo, totius denique cleri,totiusq. ciuitatis uuiit M actioris. Sijs Episcopa constituimus. Ecclesiae autem vetustissimae di vere Apollolicae Antiochiae

urbis

485쪽

A urbis Syriae, in qua primo venerandum Christianorum nomen auditum est, reuerem disi inu & sanctissimum Flauianum Episcopi illius prouinciae Sc dice seos Orientales in unum conuenientes, tota illa Ecclesia cuti canon postulat) suffragante, & velut uno ore virum illum honorifice collaudante, Episcopum ordi narunt: quae quidem ordua tio, uti legitima, communi Conciliu consensu approbata est. Porro Ecclesiae Hieroselymitanae, quae est alliarum omnium mater, reuerendissimum α sanctissimum Cyrillum Episcopum vobis ostendimus, tum ab Episcopis prouinciae

uti canon vult iampridem creatum esse, tum plurima proelia aduersiis ArianOS Vari S MLia xi io. in locis consecisse. Quibus rebus tamquam legitime di secundum Ecclesiae canones constitutis, obsecramus vestram reuerentiam, uti congratuletur: spiritali charitate nos mutuo deuinciente, de timore Domini, qui omnem humanam aisectionem reprimit,

B Ecclesiarumq. aedificationem amori illi & beneuolentiae, qua singuli singulos comple cluntur, longe anteponit. Quod si doctrina fidei ad hunc modum communi consensa stabilita sit, & charitas Christiana in nobis confirmata: posthac desinemus dicere illud

quod ab Apostolis' condemnatum est, nimirum: fgo quidem sum Pauli, ego aurern a a .cor. I.

Apollo, ego vero Cepirae: atque omnes cum simus Cirristi, qui in nobis non est di uisus, corpus Ecclesiae, Dei largiente gratia, integrii conseruabimus, & ad tribunal Domini fidenti animo nosmet sistemus. Isti contra Arii, Aetij, de Eunoniij insania , quinetiam contra Sabelli j, Photini, Marcelli, Pauli Samolatent, & Macedonij amentiam scripserunt. Simili ratione & nouae Apollinaris doctrinae palam anathema indixerunt: quandoquidem , nos, inquiunt, doctrinam incarnationis Dominicae integram tenemus, d

neque carnis eius Oeconomia animae mentisve expertem aut imperiectam asserimus.J

C hactenus Synodalis epistola secundi Constantinopolitani Concilii ad Synodum quae

Romae hoc anno agebatur.

Quonam animo , quove consilio ista scripserint Episcopi iterum congregati Constantinopoli, recte cognosces, lector, si memoria retines quae gestasiant anno superiori ab eisdem Episcopis in Concilio generali ibide considentibus: nempe in hoc incubuisse, , vi iustis quibusdain praetextibus declinarent Romanam Synodum, in qua reddit: ri rationem essent de Flauiani electione perperam facta aduersus Paulinum, cui cum AEgyptijs Occidentales fauebant si pariterq. de cdnonibus ab eis statutis, num recte legitimeq. sanciti essent, iudicandi suissent. Sed de quod superius attigimus de magnopere displicet, vides ex ijs ingratum de Gregorio NaZianaeno eorumdem Episcoporum sit- lentium , & inanem falsamq. ostentationem iactantiae de Conscaminopolitana Ecclesia D ab haereticis liberata: itemq. quod de Flauiani electione dicitur ab Episcopis prout mctalibus habita: Synodi enim id tunc sutile operis,ex Gregorio satis superius demonstra, uvALa cov. tum est. Verum & quod intelligis nulla hic haberi mentionem de primatu sedis Constantinopolitanae post Romanam, sicut de alijs rebus in Synodo institutis: iam mani- scoroxuM.feste apparet , vel id minime iactum, vel si vere contigit, illud suille clandestinis su D

stragijs sancit uni, latereq. voluisse tum Damasium Romanum Pontificem, tum Tim theum , quos scirent habituros acerrimos aduersarios.

Quid autem Romae his acceptis litteris Synodalibus, auditisq. Legatis, factum sit, latet: deperiere enim Acta Romani Concilij: nam quae Theodoretus, de damnatione , T . M. i. Apollinaris atque Timothei facta dicit post has acceptas litteras in dicto Romano Concilio, haud ei satis aptari posse videntur ι nam in litteris Orientalium nulla repe-Ε ritur facta mentio quod ipsi petierint damnandum Apollinarem ab ipsb Romano Pol tifice . Sed & sequens fidei professio, quod scripta esse appareat in legitima codicum lectione ad Paulinum Episcopum Antiochenum absentem, nequaquam ab ista D nodo potuit esse conscripta: nam de Paulino ut dictum est ex S. Hieronymo) liquet Romae hoc tempore eidem interfui ite Synodo, nec nisi ea absoluta, Antiochiam reuersum esse. Ceterum quonam consilio ab eodem Theodoreto,loco Paulini Antiocheni,positus fuerit Paulinus Thessalonicensis, cum nec nunc, nec ante a tempore Nicaeni Concilij pr fuerit Ecdlesiae Thessalonicenitaliquis Paulinus nomine, suo loco superius pluribus d monstratum est. Scias ergo, eadem a Theodoreto sub hoc Romano Concilio posita, iure merit . collocata ei te in superiori Romana Synodo aduersius haeresim Apollinaris congregata, de qua pluribus actum est. Ceterum licet huius Synodi Acha non extera: tamen quae in ea suerint definita, ex

rerum

486쪽

CHRISTI

Annales PAM A SI PAR

GRATIANI 16.

FAVON Q v rerum euentibus indicantur. Cii enim Paulinus reperiatur ut dictu est absbluto Com Az . cilio, ssequenti anno este reuersus Antiochiam, atque etiam ipso defuncto, in locu ipsius non fine assensu Romani Pontificis suisse subrogatus Euagrius ι plane eidem adiudicatam sedem A ntiochena ex Synodi Romanae decreto, assirmandum est ι cum & Paulini partes successores Damasi Romani Pontifices,ut aequiores,detendendas susceperint. Sed de his inserius suis quibusque.annis agendu erit. Admonemus te interim, lector,caute le-aN--ti . gendu esse Theodoretum R in Paulinu de Euagrium plus aequo inuehentem, ac nonnulu la a veritate abhorrentia scriptis prosequeutem;prout quae superius dicta sunt sub priori Romano Concilio aperta luce declarant. Cui uitiam autem potiora iura essent, Flavi ι ais t-ni, an Euagrij Paulini postea successeri Ambrosius V testis accedat, apud quem ex rebus uti gestis, de causa in pluribus Synodis examinata, nullu vel ignoratio, vel priuata affectio locum habere potuit, utpote hominem sincerae veritatis amantem. Sed de his inserius. RIllud tamen aeque prudenter factu reperimus, quod Flavianus, quamuis eius ordinatio

minime probata ellet, toleratus tamen fuerit, nec ab Ecclesia Catholica anathematis sententia segregatus,ea nimirum ut demonstratum estὶ ex causa ne totus ferme oriens una cum illo, cui communicaret, dc cuius causam foueret, a Catholica communicati

ne pariter scindendus esset. Quod rursus ad hoc ipsum Romanum Concilium spectat: in Collectione Cresconi na nobili antiquitate veneranda, tam in Vaticano codice, quam in nostro, post destri'tos recensitos superius anathematismos& diuinarum scripturarum catalogum, eius modi desedium Patriarchali uin praerogativa editum habet ar decretum rPost has omnes Propheticas de Euangelicas & Apostolicas quas superius deprompsimus,scriptaras, quibus Ecclesia Catholica per gratiam Dei sandata est; etiam intimam Cc ηοη P dum putauimus, quod quamuis per orbem Catholicae diffusae Ecclesiae quasi unus T. ,ibi is thalam Christi sit: Sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis Synodicis constitutis c teriς Ecclesijs praelata est: sed de Euangelica voce Domini Saluatoris nostri primatum e Maiib.is. Obtinuit: Tu es Petrus,& super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae imferi non praeualebunt aduersus eam: et tibi dabo claues regni caelorum; & quaecumque ligaueris seper terram, erunt ligata & in caelo ; de quaecumque solueris super terram , erunt seluta&in caelo. Addita est etiam societas beatissimi Pauli Apostoli. Vasis electionis, qui non diuerso sicut haeretici garriunt) sed uno tempore, uno eodemq. die , gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agoni-Zans, coronatus est , & pariter supradictam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, alijςq. omni bias in uniuerso mundo sua praesentia atque venerando Diriumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri Apostoli sedes Romana Ecclesia non habenS maculam, neque rugam, neque aliquid huiusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius discipulo atque Euangelista consecrata est: ipseq. in .Egyptum directus a Petro Apostolo,verbum veritatis praedicauit, de si riosum consummauit martyrium. Tertia autem sedes est apud Antiochiam beatissimi. Apostoli Petri, quae habetur honorabilis, eo quod illam primitus quam Romam venioset, habitauerit, de illic primum nomen Christianorum nouellae gentis exorditum estdhucusque canon: cuius quidem sanciendi occalionem inde credimus emanasse, quod licet Orientales Episcopi Constantinopoli congregati ad Concilium Romanum nihil scripserint de praerogatiua collata Ecclesiae Constantinopolitanae super Alexandrinam sDamasus tamen hoc ipsum Q Gratus, una cum uniuerso Concilio ista de legitima Edc antiqua sedium praerogatiua palam scriptis ediderit, quo audax illorum retunder a ecl. so tur praesiImptio: qua etiam occasione haec eadem scimus a Gelasio 4 Papa iterum scrip-H- .i ' tis Prodira m Romano Concilio, &aduersus Acacium Constantinopesitanum Episcopam eadem pertentantem saepius inculcata.

In Attis autem Damasi Papae in Ecclesijs recitari solitis, de quibus inserius erit memn eQτα λο- tio, habentur aliqua ab eodem Pontifice decreta in Romano Concilio, hoc ne, an pri H - G ης ' ri , haud certum est: Ac primo, ut decimae atque primitiae a Fidelibus darentur ι dc qui detrectarent, anathemate ferirentur: Eadem quoque plectendos sententia, qui faenori vacarent. Eijci etiam ab Ecclesia praecipiuntur, qui in ea vanis sermonibus Operam

darent : Necnon etiam excommunicandos esse omnes malefici js, augurijs, sortit

gijs, ominbu'. alijs superstitionibus. vacantes: qua sententia praesertim seminas illas

plectendas

487쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

DAMASI PAR

A plectendas esse, quae illusea daemone , se putant noctu super animalia serri, atque una cum Herodiade circumvagari. Prohibitum etiam ex praescripto ut ibi ponitur Nicaeni canonis,ne ante horam tertiam diebus sestis Missae canerentur, alijs vero diebus a media hora quarta usque ad nonam iacere liceret. Decretumq. ibi ponitur, quo iubetur in fine cuiusque psalmi apponi: Gloria Patri, de Filio, de Spiritui ancto, &c. JQuod autem spectat ad canonem de seminis eo modo a daemone illusis : eadem se me a S. Augustino descripta φ habentur , necnon in appendice Ancyrani Concilij, & 'apud Cratianum sub eodem tituloh collocata. Constat quidem auctoritate Seueris, hoc .' ..

tempore tum in Occidente tum etiam in Oriente maleficorum hominum artes pluri- - mum inualuisse. Qui quidem Seuerus ubi narrat quemdam Sabbatium monachum a .

daemone illusum,ista mox subdit: Animaduersium est tamen eodem iere tempore suisse . B in Hispanijs iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset, eo usque elatus est, ut se Eliam profiteretur . Quod cum plerique temere credidissent, addidit, ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam Episcopus, nomine Rusus, ut Dominum adoraret: propter quod eum postea ab Episcopatu deiectum vidi

mus. Plerique etiam nobis e tiratribus retulerunt, eodem tempore in Oriente quemdam

extitisse, qui se Ioannem esse iactaret.Ex quo conijcere possiimus, istius inodi pleudopro- Phetis existentibus, Antichristi aduentum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur. JSed quod deterius videri poterat,in ipsia sacros Dei ministros praestigiae quoque magi-

caram excantationa irrepserunt Audi quidnam de Gerontio diacono S. Ambrosij habeat Soetomenvs 4: Hic inquit, cu sub Ambrosio Mediolanensi Episcopo diaconus effeta lavd m. M. M c scio qua re motus,virum ne Praestigias molitus, an vero daemonis instigationibus ac spe- Vt eiris agitatus,noctu indicabat se Onoscelidem hoc est, daenionii genus asininis cruribus apparens apprehensium,capite raso, in pistrinu coniecisse.Qu de causa Ambrosius eum, ut indigna ministro Dei locutili praescripto tempore manere domi,dc poenitentia expiari iusserat. Ille vero cum & medicus praestantissimus ,& ad dicendum persuadendumq. promptissimus, de ad amicos conciliandos accommodatissimus esset, Constantinor Iim prosemis est eo proposito ut Ambrosium criminaretur, dcc. J tradit demum ipsum a Chrysostomo Nectari j successore exauctoratum fuisse. At pleni sunt Ammiani vi, timi libri de quaestionibus tum Antiochiae, tum Romae aduersus madeficos lus temporibus agitatis . Sed reliqua prosequainur. His igitur de Romano Concilio enarratis, iam superest, ut res gestas S. Hieronymi D Romae toto triennio, quo illic ipsum morari contigit, pervestigemus. Ac primum quod ad publicas pertinet iunctiones: Damasius Papa, qui eum longe licet absentem de diuinae scripturae locis consulere, crebrisque epistolis excitare consueuit ι cum haberet praesentem, haud passiis est degere otiosum : siquidem in primis eius opera usus est in conscribendis epistolis ad diuersas consultationes ex diuersis Ecclesiaru Concilijs ad linsum Roma perlatas: testatur id quidem ipse Hieronymus his verbis φ: Ante annos pluri- t 'mos, cum in chartis Ecclesiasticis iuuarem Damasium Romanae urbis Episcopum, αOrientis & Occidentis Synodicis considiationibus responderem, dec. J sed periere haec omnia cum ipsis Conciliora Actis adeo egregia monumenta Hieronymi. Quantae vero tune ob consuetudinem cu Damalo adeo intima apud omnes fuerit aestimationis,ipse ali- . bi ad Asellam scribens ita ait : Antequam domu S. Paulae nossem, totius in me Urbis stu-' E diaconsonabant,omnium pene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar.Beatae memoriae Damasus meus sermo erat; licebar cinctus, dicebar humilis & disertus, dcc. JEx his autem quod dicat dignum furnino sacerdotio aestimatum, opinati sunt,puto, nonnulli eumdem Hieronymum creatum fuisse a Damam Papa presbyterum Cardino Pr CA dtNA Iem, non intelligentes, per sinamum sacerdotium, quemlibet Episcopatum designari, ut pluribus in nostris ad Romanum Martyrologiu Notis palam fecimus.Sed & quod intime Damasio inhaereret, eam dignitatem existimant consecutum: quasi necesse fuerit. omnem qui ab epistolis est et tumino Pontifici, suisse Cardinalem ι cum de S. Prospero, auctore Gennadio S, certum sit in eodem ministerio usui fuisse S. Leoni Pontifici, s onec tamen Cardinalem extitisse. Vel ex eo alij deduxerunt argumentu,quod S.Augusti- nus h ad ipsum Hieronymum scribens, haec dicat: Quamquam secundum honorum vo- . Nima. cabula, quae iam Ecclesiae usus obtinuit, Episcopatus Presbyterio maior sit: tamenia in mul-

488쪽

CHRISTI

Annales

GRATIANI

ALENT IN. 1 REODOSII 4.

in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est. J ita ipse. Sed quae haec multa accipe: quod aetate grandio. , cui plurimum deferendum erat; quodq. Christianus a puero; quod insit per linguarii peritia excellebat s quod nulla aliquando haeresi fuerit infamatus, vel spuria sobole auctus : quibus omnibus Augustinum Hieronymo fuisse minore, liquido constat.Sed & quod stuperius a nobis pluribus dictum sit, Hieronymu ita creatum esse presbyteram Antiochiae a l'aulino, ut naquam passus fuerit alicui adscribi titulo: haud adeo libere postumus, ipsi, contradicente, eius Cardinatatui suffragari. Sed contra ipsam eiusdem Hieronymi assertionem auctor illoru sermonii quos Augustino supposuit, & ad iratres de eremo inscripsit squisquis ille fuerit, hac certe ex parte nonnisi impostor dicendus, cum multorum mendaciorum sanctissimum ac docti I, simum virum constituerit assertorem, ut in Notis ad Romanum Martyrologium de-- Sιν-.ρ- monstrauimus hic inquam aduersus eiusdem Hieronymi aitertionem haec habet : B Legimus enim, fratres carissimi,S. Patrem Hieronymum Cardinat em sutile in ecclesia S. Laurentii martyris ,&GJ At quam perspicue se detegit recentiorem auctorem, cum ait: Legimus 3 Sed & quod eodem serinone ait S. Hieronvinum recessisse ab Vrbe una cum Paula & Eul ochio, rogatu patris illarum certe existimas te videtur Paulam de E si hiu suille serores,eodEq. parente genitis. Vides quos ea assertio adstipulatores ha---υι i. beat.Sed At ide hauctor Cardinatatus Hieronymi quanta calluerit res eiusdem Hierony-- mi, ex eo intelli es, dum ait ipsium peruentile us' te ad Sixtum Pontificem, quem constat diem obi j iste sub Bonifacio, Consulibus Tiaeodosio octauum atque Constantio. Ru sus vero alius ille anonymus auctor tutius enim sine auctoris nomine produntur me . m. . dacia) qui scripsit vitam S. Hieronymi, aeque Cardinatatus eius assertor est: sed quot portentosis mendacijs consarcinatus iit libellus ille, filo loco dicturi sumus . Ecce tibi Ciam habes, e quibus sontibus hausere recentiores scriptores , atque Pictores prototypum mutuati sunt. Verum in his non immorandum diutius : sed iam quae sunt se mana Hieronymi prosequamur. Damasius diuinarum scripturarum studiosissimus indasator , plura ab ipso S. Hi ronymo ut dictum est praesente exegit, quam quae ab eo absente accipere consueuerat: haud enim voluit Romae agere otiosum ; sed aliqua semper percontatus,pulsans homunem quaestione, latius disserendi ansam praebebat. Etenim timc ipsum Hieronymum ea credimus elucubrasse, quae tractationem potius quam epistolam repraesentant, v pote praesenti traditam, non autem ad absentem per tabellarium missam, nimirum de . Osanna quaestionem , appendicem ad tractationem de Seraphim , tractatum de filio prodigo, translationem duarum Origenis homiliarum in Cantica Canticorum, emen- Ddationem quatuor Euangeliorum editionum inter se ditcrepantium , necnon canones Concordantiae Euangelicae: sed de emendationem quoque Psalteri j,Romae cum esset,ela . borauit, adq. septuaginta duorum trani lationem accommodauit ι sed curtilia factam eamdem iterum maiori diligentia examinandam subiecit incussi. Insuper Romae cum esset S. Hieronymus, inter alios exant latos labores oblatrantem MLvini vM canem Helvidium,hominem imperitum sed blasphemijs polletem compescuit. Fuit hic ebu,kii, Virginitati. , Vtροῖς qui dicerct elu: dem esse gloriae virgines ac maritatas 4; e . . uiam sceleris atque dementiae prolapsus est,ut sanctissimae Dei parat negate scelestus viminit

Π tem post partum auderet: quem tam sacrilega audentem Hieronymus non coniurauit

solum, sed&derisit, contemptui q. ut par erat, illum exposuit, qui ex blasphemia sibi comparare gloriam studuit: de eo enim haec inter alia ipse Hieronymus : Quis te, oro, Eante hanc blasphemiam nouerat ξ quis dupondij supputabase Consecutus es quod via bas , nobilis es in tus in scelere. Ego ipse qui contra te scribo, cum in eadem tecam Vrbe consistam, albus sui aiunt aterve iis, nescio.J Scripsisse autem Hieronymum hunc trubrum Romae,& DamasO ostendi te, ipse quidem testatur in Apologia ad Panam chium , in qua haec verba leguntur': Dum adhuc viveret sanctae memoriae Dam sus , librum contra Helvidium de beatae Mariae virginitate perpetua scripsimus, in quo necesse suit nobis ad virginitatis beatitudinem praedicandam, multa de molestijs dicere nuptiarum. Num vir egregius, & eruditus in scripturis, & virgo, Ecclesiae vi sinis doctor aliquid in illo sermone reprehendit 3 In libro quoque ad Eustochium muluto duriora de nuptijs diximus, & nemo super hac re laesius est.J haec Hieronymus.

ro tractationem illam de custodia virginitatis ad Eustochium Romae itidem scripsi

Post

489쪽

A post e situm commentaria aduersus Helvidium ;quod ipsemet tradit φ, simulq. addit S. -- μ' Damasum eodem argumento carmine & prosa scriptis te libellos,ac S. Ambrosium alios quod ipsum in Oriente Bainitis, necnon Gregorius NaZiaZenus paulo ante, Chrus,st mus vero postea praestiterunt: Vt plane intelligas, instinctu diuino sanctissimos atque doctissimos Patres tam in Oriente, quam in Occidente, in eadem versatos esse materia, eum diabolus sua monstra erat in mediu producturus, impios, qui nobile Ecclesiae th

saurum voce Domini commendatu, Oreq. Apostolico praedicatum, maiorum omnium denique praeconi js celebratum terrae infoderent nulli usui profuturum. Ceterum tractationem illam ad Eustochium de custodia virginitatis, quod post editum in Heluidiaeommentarium scriptam fuisse constet,vltimo terme anno eius commorationis Romae, . linempe trecentesimo octogesi ra tertio vel quarto, elucubratam esse putamus, ex rati

B nibus inserius subi jciendi S . At non Helvidius tantu repertus est eius suis te fallitatis at Ierior, licet primus Ronue. ausus sit tot tantasq. inclamare blaspiacmias; sed Epicuraus Iovinianus pseudomon, io vivi ichus eidem extitit in impietate collega. Praecursi r namque huius fuit Heluidius , sed egregius potens'. consurator utriusque HieronymuS,cuius Romam hac tempestate con- 'tigit opportunus aduentus . Quam enim oportuit praemunire castas aures, atque sepire spinis . hortum spons e claudere, idntemq. puritatis signare aduersus irruentem aprum de silua cuncta dire vallantem , ac mede spurcantem Nam de eo haec Augustinus bi Ioviniana haeresis sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae coniugati a. tantum valuit in Vrbe Roma, ut nonnulla, etiam sanctimoniales, de quarum pudicitia suspieio nulla praecellerat, deieci se in nuptias diceretur, hoc maxime argumento, cum C eas urgeret, dicens: Tu ergo melior es quam Sara, melior quam Susanna, liue Anna

& ceteras commemorando testimonio sanctae scripturae commendatissimas teminas, quibus se illia meliores vel etiam Pares cogitare non Pollent. Hoc modo etiam virorum lanctorum sanctum ca libatum commemoratione patrum coniugatorum Az praedic

tione frangebat. Huic monitro sancta Ecclesia, quae ibi est, fidelissime ae sertissime restitit J Dainasi, nimirum & S. Hieronymo ex aduerso pugnantibus. Sed unde prodierit bestia lutulenta , deq. eius ortu, moribus , habitu & charactere diligentius exquiramus : Vt monstrato sonte, qualis inde aqua potuerit cm nasse, lector prudens intelligas. Ab Auxentio Ariano, illo statore qui post S. Dionysium in Mediolanensem Ecclesiam intrusus est, Helvidium originem duxisse, Gemimdius ς auctor est. At Iovinianus cum collegis impietatis sub Catholico nomine & ha-. 4D bitu monastico aliquandiudelituit in monaiterio Alediolanensi, illo ni nurum saci olan--Πι spectatae disciplinae laudataeq. obseruantiae habitaculo,cuiuS cum S. Augustinus me- z' ἔ- minit, art/: Erat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus extra urbis moenia MVM M mo, sub Ambrosio nutritore J quod instar maris expuit latentia ibi cadauera, nempe Iouinianum ac socios,Deo quidem mortuos, & aqui 3 iam concupiscentiae turgi S. h..L. εId vero factu esse post Limenij Vercellensis Episcopi obitum,quem anno superiori in tersuisse vidimus Aquileiensi Concilio, non autem post mortem Eusebi, o Ambrosius in

epistola ad Vercellenta declarat: nam quod ibi ait, electionem suam Orientem exemplo probasse , alludens ad electionem Nectarij, qui pariter contra canones catechume nus adhuc electus suit Constantinopolitanus Episcopus; quando scripserit, docet. Ad ipsam igitur Vercellensem Ecclesiam viduatam patiore morte Limenij S. Ambrosius E eam scribens epistolam, egredientes e siluis lupos vi caueant, monet his verbis ς: Audio m enim homines, qui dicunt, nullum esse abstinentiae meritum, nullam frugalitatis nullam Hi o os virginitatis gratiam, pari omnes aestimari pretio, delirare eos qui ieiunijs castisent cam : Inem suam, ut menti subditam faciant. Quod numquam lectilet, numquam scripsis Iet sm οε MOVA ad instruendum alios Paliliis Apostolus, si deliramentum putas let: gloriatur itaque di- censi: Sed castigo corpus meum & seruituti redigo, neshlijs Praedicans, ipse repro- f Loorb. 9.bus inueniar. Ergo qui non castigant corpus suam,& volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur. An quicquam tam reprobum . quam quod ad luxuriam, ad corruptelam, ad lasciuiam prouocat Z quam incitamentum libidinis , incontinentiae iomes , incendium eupiditatis ξ Quae istos Epiduratos notia schola misit ξ non philos phorum, ut ipsi aiunt, sed imperiimam, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant, castimoniam nullius vile dicant utilitatis. Fuerunt nobiscum ed non fuerunt ex nobis neque enim . .

Ω pudet

490쪽

Annales

CHRISTI

. i. 1 ij.,. Pudet dicere quod dicit Euangelista Ioannes Sed hic politi, primo ieiunabant, intra

monasterium continebantur, nullius erat luxuriae locus, interdicta ludibriosae disput tionis licentia. Hoc delicati non potuerunt ferre: abierunt: deinde volentes redire,non sunt recepti: pleraque enim audierant, quae deberent cauere. naonueramihil profeceram. Esteruescentes itaque, disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent vitiorum omnium. Miserabiles perdiderunt utique quod ieiunaverunt: perdiderunt quod aliquo se continuerunt tempore. Nunc itaque diabolico studio inuident aliorum operibus bonis , quorum ipti fructu exciderunt, &c. JSed egressus e monasterio quodnam vitae genus Iovinianus impurus exercuerit, Ur ut et uti gie describit S.Hieronymus h, sic exordiens: Completum eli in eis verissimum illud pes m Io νι- uerbium: Canis reuersus ad vomitum suum, & sus lota in volutabro luti.nolui omne i , Ei,. cum secundae Petri epistol.e ponere,ne longum facerem, sed tantummodo ostendi Spi- Bι-ma λι. ritus sancti vaticinio huius temporis & do tores & haeresia pronunciatam. Denique ma- 3 nisestius eos denotat, licens:Venient in nouis limis diebus illusores,scducentes,iuxta pro- pria desideria ambulantes, &c. Desicriptit sermo Apostolicus Iovinianum loquente buccis tamentibus, dein stata verba trutinantem , promittentem in caelis libertatem , cum ipse corruptionis seruus sit atque luxuriae, canis reuertens ad vomitum suum. Nam cumnionaehuelle se iactitet ,& poli Qrdidam tunicam,& nudos pedes,& cibarium panem,& aquae potum ad candidam vestem nitida cutem, ad mullum & elaboratas carnes, ad iura Apici j & Paxami,ad balneas quoque ac fritillas & popinas se conterat: manise stum est, quod terram caelo,vitia virtutibus,ventrem praeterat Christo, & purpuram coloris eius patet regna caelorum. Et tamen iste sormosius monachus,crassus, nitidus,dealbbatus, Jc quali sponsius semper incedes,aut uxorem ducat, ut aequalem virginitatem nu-C Nis D plijs probet;aut si no duxerit,srustra contra nos verbi, agat.J& in serius η: Ante nudo eras ἐ- pede modo non solum calciato,sed & ornato: tunc pexa tunica dc nigra subucula vesti baris,sbrdidatas,de pallidas,dc callosam opere gestitans manum; nuc lineis & sericis vestibus,& Atrebatum ac Laodiceae indumentis ornatus incedis: rubent buccae, nitet c tis , comae in occipitium frontem'. tornantur, protensius est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, dc de obesis faucibus vix suffocata verba promuntur. Jliae ipse demonstruosa metamorphosi monachi in Sardanapalum. At huiusmodi sie compositum hominem a S. Hieronymo concinne descriptum; quid eosVivei - illum, Iector, putaS eructare potuisse3 verbum bonum,an crapulam 3 fructu Spiritus, an Tu HA Q i opera carnis iam tu ipse tibi responde: ego certe alijs noui characteribus insignitum, ioo i, sligmatibusque notatum praedicatorem veritatis , alterioremq. virginitatis Paulum DApostolum, dicentem': Vsque ad hanc horam esurimus & iitimus, nudi sumus, dic. Jae illudab Ambrosio aduersus eosdem nuper inculcatum: Castigo corpus meum,& inseruitutem redigo. J Numquid ergo immutata diuina lex, alius innovatus est Spiritus ,& diuersus a priori Deus innotuit, quem contraria prioribus nunciaturum hominibus,contrarios oportuerit Apostolos delegisse; dedignatumq. Spiritum sanctum per alia organa, quam per distenta crapula membra palam facere hominibus veritatem ρVides igitur , quam procul abiit, ut e limoso sonte bestiarum pedibus agitato, vel gutta potuerit fluxisse aquae limpid e veritatis: quod magis intelliges, si antiquiores mente recoles lacunas illas aquarum putentium, ex quibus rivos lovinianus eduxit, nimirum sordidissimas illas recensitas superius haereses , carnis spurcitias omnibus

Praeserentes. ECeterum illud quod mireris, & fortasse laudes, inuenis in homi ne: ipsum nimirum

quantumlibet ab institutis dc legibus monachorum penitus abhorreret,haud tamen eo peruenisse audaciae & impudentiae, ut & nomen quoque abiecerit monachi, sed retinaerit, eodemq. ut diximus ex Hieronymo magnopere gloriari soleret: ut ex his intelligant recrntioreS apostatae,qua deteriores,execrabilioresq. Ioviniano existant,qui cu eamdem sepe damnata putentem haeresin denuo excitauerint, nomen quoque monachorum ut portentum exhorruerant. Sed & eo quoque se Ioviniano turpiores esse cognoscant uni haud ille ita improbabat sicut illi virginitatem, ut rem detestabilem ese diceret, verum

non esse eam tantae excellentiae,ut mereretur praeterri coniugio, sed aequandam . Nec alb

, , ter sentire poterat,qui ex Stoicis meritorum aeqaalitatem acceperat, & ab Epicuro laici, ... uiam: de quo ita Hieronymus i eleganter Iasiti Lubricus serpens & Proteus noster lavatiarum

SEARCH

MENU NAVIGATION