Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

CHRISTI

Annales

LIBERII PAP. IULIANI IMP.

neque pro arbitrio preces facere vetuit. Certo enim nouerat, res, in quibus conficiendis A libera voluntate opus est, per vim numquam posse recte geri . At vero clericos de ecclesiarum Antistites urbibus exigere maturauit quorum ab ecclelijs absentia dicam equidem quod verum est moliebatur populi conuentus dirimere: ita ut neque conuenirent in unum, neque doctores haberent,neque sancta perciperent mysteria, denique ut temporis diuturnitate in suae ipsorum religionis obliuionem venirent . Illudq. simul considerabat, quod clerici populum ad distidium inter se inducere poterant. Itaque cum in hunc modum perfecisset, ut neque seditio facta esset neque ulla fieri expectaretur; Ele sium, Sc eos qui cum ipso erant,CyZico exire iussit. J li. aec Sozomenus.

In Thraciae autem ciuitate Hadrianopoli passi sunt Philippus Episcopus euerus pre- iii Idi, Fbyter, Eusebius tque Hermes,qui post carceres & flagella incendio cremati sunt: quo gloriar titulo natalis dies ipsorum penes Latinos ae Graecos in publicas Ecclesiae ta- Ba M. m. R. . bulas relatus est, undecimo Kalendas Novembris . His iuncimus u Emilianum,de quo Theodoretus b : Praeterea Dorostoli, quae est insignis urbs Thraciae,A milian ,inulatus, Thod. ιώ. ι. Christi athleta,a Capitolino totius Thraciae Praefecto in rogum coniectus est.J Meminit eiusdem A miliani S.Hieronymus in Chronico, aitq. Emilianus ob ararum subuersione

Dorostoli a Vicario incenditur. J sed paulo fusius Graeci in Menologio his verbis: Hic fuit seruus cuiusdam Graeci, temporibus Iuliani Apostatae, Sc Capitolini Praesidis: Cum

vero Christium coleret, oc idola insectaretur, nactus opportunum tempuS, arrepto inauleo , ingressus in templum, idolorum simulacra omnia contriuit, id sacrificia dispersit adiensque Praesidem, seipsum denunciauit. quocirca verberatus, & in fornacem ini eius, spiritum Deo commendauitaJ hactenus ibi. Ad hunc plane allusisse videtur S.Am-ν a brasoria. brosius ς, cum scribens ad Theodosium ait: Quot se offerre habent tali optioni , cum C ' meminerint, tempore I aliani, illum qui aram deiecit, Sc turbauit sacrificium, damn tum a iudice iecisse martyriumpJ haec ipse. Quod enim impudentia Iuliani in restituemdo deorum cultu, erigendis simulacris, instaurandiique sacris, ubique seruesceret; Spiritus Domini ad tam grandia peragenda, procacitatemque Apostatae retundendam,com-d Dd. s. plureS Ierobases 4 cffecit, & ad aras destruendas armauit. At iam ad res Antiochenas transeamus, quae hoc pariter anno gestae esse noscuntur . o Z. . lib. 3. Iulianus igitur cum mensibus decem Constantinopoli sui testatur Zosimus φὶ comm ratus esset, iam cogitans bellum Persicum, hiemare statuens Antiochiae cum exercitu, CRiAM. illuc iter tendens , recedit Constantinopoli: quam sinquit Ammianus reliquit incr ''h ' mentis maximis fidiam:natus enim illic, diligebat eam, ut genitalem patriam, dc col a Z. .ub.a. bat . JPotestatem enim ait Tosimus s)urbi fecit habendi Senatus,vi in urbe Roma. Si- Dmul portum ei maximum struxit, qui naues ab Austro periclitantes ab iniurijs dese deret ; una cum Porticu, quae Sirma litteram potius quam directam formam reseri, de ad portum deducit. Itidem aedificata in regia porticu bibliotheca, de in ea repositis libris , quotquot habebat; ad gerendum Persicum bellum sese parabat. Vbi decem totos menses Eanti j commoratus esset, Hormisdam Ac Victorem Duces constituit, eisq. cin. hortium Praesectis Ad exercitibus traditis, tiochiam prosectus est. Quata quidem cum tranquillitate ac religione totu hoc iter confecerint milites,non est necesse dicere.Jreligits avi I... M. ipsum iter Ammianus h. Tosimus 3 autem haec addit : Antiochiam ingressum perbeniagne populus excepit: sed quod idem natura spectandorum ludorum cupidus esset, ni gis' voluptatibus,quam serijs negotijs deditus: non abs re prudentiam &modestia Imperatoris in rebus omnibuS aegre ferebat, qui & de theatris se subduceret, de raro ludos, Enec toto die spectaret. Itaque portentosis quibus da vocibus iactatis, ea pungebat. Imperator semet ulcisci voluit non facta, ena eis vlla irrogata, sed oratione quada urbanisi ma tam in ipses, quam urbe composita; quae tantam in sc irrisione continet acerbit tem , ut ubique terrarum deridendis Antiochenorum probris stiscerit.J haec Tosimus.... via n. Hanc quidem orationem idem Iulianus ut auctor est Gregorius Naziangentis ML Miso νocou sopogoneni,& Antiochicam appellavit:in hoc ultimo titulo Dionem imitatus,qui ex J

cis , ubi essent, nomen apposuit orationibus: quod factitarunt de alij: Qua inquit ipse Gregorius quid apud Christianos abiectius de contemptius-cui tu quidem purpura magnitudine asserebat,& palpones illi,qui tua omnia laudibus in cassum ferebant. Nunc autem barba corrupta est & raptata, simulq. O ijs, a quibus elaborata est,irrisa.J intellis git,puto,Libani uni rhetorem Antiochenum criptoru Iuliani ut dictum est cognitorem

62쪽

Λ & arbitrum: cum tamen & ipse Libanius eodem argumento duas scripserit orationes, de quibus haec Socrates': Ex qua re Libanius sophista hoc enim quoqae nomine rhetores dicebantur) ansam ad scribenda arripiens, tum orationem illam, quae πρεσβυτιας inseribitur, id est, qua Imperatorem pro Antiochenis exorauit; tum cana, quae, Oratio . .. ad Antiochenos de ira Imperatoris aduersus illoes, dicitur, composuit. Fertur, sephistam illum has quidem consecisse orationes, in vulgus tamen minime protulisse: Imper torem autem non re ipsa in eos, qui contumelijs ipsum affecerant, vindicando, sed diacteria solum retorquendo, iram suam posuisse: Nam oratione illla, quae, Antiochica,

siue Misbpogon, id est, Odium barbar, inscribitur, ab ipG composita, ciuitati Anti clienae contumeliae notas inussisse ad perpetuitatem. J haec Socrates. At secus accidit: nam summam inde Antiocheni laudem stant consecuti . Sed quod eadem oratione I B lianus nihil aliud conatus sit, quam philosophum ostentare: idcirco haec mox Gregorius affirmat his verbis: In qua, inquit, oratione tu quidem nomine valde intumesci ac velut admirandum quiddam profers, quod in corporis caltu fiugalitatem colueris, nec ullam umquam ex ingitatae crassitatem contraxeris. quod autem Christianos adeo acerbe insectatus sis, tantamqtae gentem , tamque sacram oppresseris, atque conseceri S,

consulto praeteris.J haec Gregorius de Misopogone. Cur autem id fiterit ab eo nomen inditum orationi, & quibus ipse ad eiusmodi confi-rienda scriptionem impulsus fuerit icendum est. Cum enim Antiochena ciuitas Christianis reserta esset, atque in Iulianum ob impietatem insensissima: ut primum illum

cum exercitu venientem excepit: quod aliter contemptum diuinum numen vindicare

ciues non possent.deridere eam scommatibus,dicherijsq. proscindere aggressi sunt:atque C in primis ab ipsius vultus specie,nempe a philosbphica promissa barba aucupati sunt l, di brij argumentu ut eam ob causam illum nominarent hirca, utpote praeseserentem barbam hircinam, ex qua ianis intorquendus esset: his addentes pleraque alia, quibus eius impietas salsis derideretur dictis ac iocis. De quibus omnibus Ammianus h : Post ι aquae, inquit, malia facete in se dura comperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sitfflabatur interius. Ridebatur enim,ut Cecrops, homo breuis, humeros ostentans a gustos,& barbam praeseserens hircinam, gracliaq. incedens , tamquam Oti frater &Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum tollit;itidemque Victimarius 'pro Sacricola dicebatur, ad crebritate hostiam alludentibus multis: et culpabatur m hic hine opportuneona ostentationis gratia vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur . et quamuis his, paribusque de causis indignaretur ι tacens t D men , motumque in animi retinens potestate, solemnia celebrabat.J sic ipse: atque haec de barba & alia quaedam, iam cum iunior esset, de in Galliis militaret, ab aulicis Comstantii obiectari illi selita erant. unde idem auctor superius : In Palatio adulandi profes- e lib. sores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse: In odium venit cum victorijs suis capella , non homo: ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam, & purpuratam Gmiam, & literionem Graecum, & his congruentia plurima atque vernacula.JAddit praeterea Gregorius NolanZenus 4: Quid, inquit, prohiberet,quo minus nos quoque Romanorum atque adeo orbis uniuersi quemadmodum ipse daemonu ira, ' de circumuentus existimabat Imperatorem, eodem ludo ulciscentes, Idolianum vocemus, & Pisaeum, & Adonaeum, & Tauricremum, ut iam nonnulli quoque nostrum le-E pidi&festiui homines appellarunt quandoquidem mira est huius rei facilitas) alijsq. iiii.

Omnibus nominibus, quae vel inflectenda & commutanda, vel creanda , ac vere ipi Iobi jeienda nobis historia porrigit3J haec ipse.Porro dictum esse Iulianum Pisaeum a Ioue Picto, qui colebatur in Elidis, & Adonaeum ob Adonidis icita, quae iple cum mulie

culis Antiochiae celebrabat s omnes facile intelligere existimamus: Tauricremum vero appellatu esse ob tauros plurimos ab eo immolari solitos, nemo non intelligit: Imperatorem enim inquit Socrates utpote superstitione admodum obligatum , tauios ad M. a. simulacrorum aras creberrime exsacrificasse constat & ob eam causam iussisse, ut ara& taurus in ipsius numismate inciderent . Quin etiam aliud eiusdem numisma in rum continuisse,ibidem Socrates tradit, qui mundum cornibus expugnaret. Sed huiusmodi numismata videre minime licuit: quod vero reperimus tauro signatum, hic tibi dormis reddendum curauimus.

63쪽

At haec omnia & alia his similia, publica voluisse oratione refellere, & contra vulgi bi terationes diserta, ut sibi videbatur, oratione disserere, nec philosophi quidem, nec Im-Mi. peratoris stat ossicii: quorum alterius id suillet muneris contemnere & deridere, ait rius vero dissimulare, & alia occasione popul um ad seria quaeque alia cogitanda necessitate compellere. At quid hic luculenta illa praestitit oratione enihil prorsus, nisi quod , -- - M, Ammianus ait b) ut eos ad haec crebrius inculcanda & alia his addendayrouocarit: cum '' ea sit natura vulgi,ut in altercando minime patiatur verborum iaculis superari essecit de illud egregie,ut suae iactata in auras inanes , si non aliter, temporis saltem spatio obliuione delenda forent; ex ea ab ipsis conscripta oratione remanserint monumentis per petuis consignata.

Quibus enim verbis se putauit abluere,illis se ipsum deformius infecisse,quis dubitat C. 1δ-- - Ut cum peregregie in eodem Misepogone de barba est ironice ς: Me vero si maxime laudare vellem, non possem; at vituperare infinitis modis potero: et primum a peribita ordiar. Huic enim, quod,ut arbitror, natura non multum pulchritudinis ac venustatis

dedisset, ipse morositate quadam di acerbitate animi longam istam barba addidi, quasi poenas ab ea exigens, nulla quidem alia de causa, nisi qaod natura elegantior non tuisqvio na svA set. Ideo discurrentes in ea pediculos Pe sero, tamquam feras aliquas in silua: neque A iv large edendi & bibendi mihi potestas est: cauendum enim esse arbitror, ne imprudens pilos una cum pane deuorem. Nam de accipiendiS dandi'. ciculis nihil laboro:tametsi ad cetera & illud incommodi habere videtur barba,quod non sinit pura puris e . su uioribus ut opinor labris labra adiungere: quod olim etiam quida ustirpauit, qui Pane& Calliope propitijs in Daphnem fecit poemata. At vos etiam tunes ex ea necti oportere dicitis. Equide id vobis perlibenti animo conced modo pilos Possitis extrahere, neque . eoru asperitas vestras molles & delicatas manus offendat.J sie ipse,qui & pluribus inushitur post haec in glabros ac tonses Et inferi :Cum ad urbem liberam venirem,quae capilloru squaliorem serre non potest veni ad eam cum longissima barba & intonius,qu 1i copia tonsorii deesset. iudicasses profecto te Smictinem videre,aut Thrasyleonta, &c.JAt illud magis tetigit Iulianum, cum ijdem Antiocheni subobscuris quibus tam disclis ipsum execrari, Christi vero nomen & memoriam celebrare, & Constantium in δ 1.Γ-- λ Iuliani impietatis ultionem expetere declararent: unde idem interius 4: Deinde ex barisba mea senes necti oportere: postremo me, X, i, bellum indixisse,&, Κ, Cappa, de-ε ει ετ sideratis sper X, Christum, per Κ, Constantium intelligentes Vtinam dii innodes huius tu loeuti Vrbis id vobis duplex largiantur nempe, X, & K, quoniam ciuitates finitimas, quae de EMO . dijs mecum seruiunt, & sanctae sunt, calumnia vexastis ι 'uasi quae in me composita sunt, ab illis prosecta essent; quem, scio, magis amant, quam suos liberOS: qui deorum

templa quamprimum restituerunt ι sepulchra vero atheorum omnia, signo a me n per dato, euerterunt, ita elati de erecti animis, ut scelera eorum, qui deos violarunt, acrius etiam quam mea ferebat volutas vindicarint. Quod vero ad vos attinet, plerique vestrum erectas olim aras euerterunt,quos mea lenitas vix adhuc potuit ad ianitatem αquietem adducere.J Ac ru sum sit perius eamdem inserit aenigmatica in se Antiochen

o Du--ἀ rum querelam his verbis φ: At enim, inquit ,x, Chi, dc, Κ, Cappa nitul ciuitati nocu runt . Hoc sapientiae vestrae aenigma quale sit, dissicile est intelligere. Nos tamen quoctam vestrum interpretes nacti, didicimus his litteris nominu quorsitam initia similla riAltera littera Christum,altera Constantium deesarari. Sinite igitur me libere quod sem

64쪽

R dicere. Vna in re tantum iniuriam vobis secit Consta us, quod me cum Caetarem secisset, non vita priuauit. Nam quod ad reliqua attinet, uti nam vobis solis ex omni bus Romanis dent dij multos Constantios, vel potius amicorum eius rapinas experiri . J et paulo post de Christo: At, inquit, Christum amatis, 3: quasi nil men tutet re colitis pro Ioue, & Daphnaeo, dc Calliope, qu. e vestram captionem explicauit. An vero Emeseni Christum amabant; qui Galilaeorum sepulchra incenderunt di &c. J sed de Emesenis inserius. - Fuit & illa expostulatio Iuliani,quod Christiani Antiocheni ad sepulchra martvrvire . I.

preces ad Deum stequentarent, rogantes eri ei a tyrannide Iuliani: meminit horum HI κ-

ipse in eadem oratione,cu ex illorum persona lic ait : Odioiam istam seueritatem septi s

mum iam mensem perpessi, vota quidem de preces, quo tantis malis eriperemur, ad B vetulas dimisimus, quae circa sepulchra mortuorum assidue versentur.J Subinterici se Coei .u mores in se Christianorum, cum ipse templa adiret, & alios secum diaeret. Ceteram R, Μ N , di illud accessit, quo Iulianus magnopere commoturn se suisse eadem oratione testatur: in quod scilicet Antiochenorum culpa Apollo Daphniticum templum deseruisset, &'mutus prorsus redditus esset.testatur id ipse, cum eadem oratione haec ait: At mihi quidem videtur Deus multo ante conflagrationem templo excelsiste: etenim primo statim introitu statua ipse id mihi indicauit: atque huius rei testem appello magnam Solem amuersus eos, qui nolint credere. J. id vero ipsorum ciuium culpa accidit se, mox subdit: Enimvero,inquit , alia mihi deinceps erga vos ostensio commemoranda est: deinde irre quod adhuc teci conuiciis onerabo,deq. ea meipsum criminabor & vituperabo. Decimo sere mese,ut vos numeratis is,opinor, us a vobis nominatur) patrium sestu est li C ius dei, nempe Apollinis Daph α, de magno studio ad Daphnem concurritur. Eso igittar ab Ioue Casio illuc aduolaui, existimas me ibi maxime vestras opes .la magniticentiam spectatarum:atque iam tacitus apud me magnificam aliquam pompam fingebam, dc quasi somnians victimas, libationes, choreas in deum , thura, pueros in templo talia animis dignissime deo compositos, tum veste candida elegantique illustres intueb in Ingressus autem in templum, neque thura, neque placentam, neque victimam ullam reperi : itaque continuo miratus sum; vo'. extra templum este suspicabar, sed hon ris caua signum a me, tamquam Pontifice, expectare. Percontatus autem de sacerdote, quid ellet ciuitas in solemnibus illis serijs deo secrificatura Ego, inquit ille, dono . anserem istum deo assero : ciuitas enim nihil hoc tempore apparauit. J haec ibi. Verum antequam ulterius progrediatur oratio, hic admonenda lectorem putamus. . . D praepostero ordine rem ab Ammiano narrari, ex verbis Iuliani convinci; dum ille primo accessum Imperatoris in Daphnem, templi q. exustionem contigisti narrath, p stea vero protectionem ad Casium Iouem est mons Casus in Arabia, putaturque idem cum Sina)cum tamen ea oratione Iulianus ipse testetur , e Ioue Casio reuertentem ad

Daphnis iacta illa se contulisse. Cum vero apud Iouem Casium esset, illuc ad eam pro-- ait Ammianus rhetores AEgypti, atque de inueniendo Api spem Iuliano iniecis se. Sed ad Iulianum redeamus, qui cum Daphnitica secra adeo frigida inuenisset: H: inquit , ego , me pacis de gratiae inimicum cum Senatu grauibus verbis expostula. ur. in.

quae non sit sertasse incommodum hoc tempore reserre. Grave prosecto inquam ego ) videtur, tantam ciuitatem sic deos contemnere, Ut ne in extremis quidem Ponti finibus vicus ullus faceret: et cum agrum infinitum pos ivLtANi m

F sideat, instantibus patrii dei solemnibus serijs, dissipata a dijs impietatis nebula, auem I V- δη '

pro se minime attulista; cum deceret eam in primis bolies tributim immolare. Quod si cliisvM. uni difficile erat;at certe uniuera ciuitas debuit de potuit deo taurum offerre. Vnu quis que vestrum priuatim in conuiuijs & ser ijs Maiumae pecuniam effundit: pro vobis at tem ipsis od communi silate, neque priuatim, neque publice secrificatis: solus acerdos, - Zi ex maltitudine vestrarum victimarum debuit auctus parte aliqua domum redire,

crificauit . At dij secerdotibus tantum honestam ac virtuti consentaneam vitam a Lipro omni cultu imperarunt, itemque ut secra munera , ut decet, obirent. vestrum autem erat, ut opinor, Publice priuatimquesecrificare. Nunc vero unusquisque V

strum mandat uxori, ut omnia Galilaeis largiatur: quae ubi pauperes facultatibus V stris aluerunt, egregium impietatis miraculum egentibus, quorum plena flant omnia, ostentano. Vos autem primum cum dei cultum honoremq. contemniti nihil osten- Annal. Eccl. Tom. 4. D a dere

65쪽

CHRI TI

Annales

LIBERII PAR

dere arbitramini. Nemo autem a tres ad se necessarias: qudd. credo, non sit ei Runde alatur. Cum quispiam vestrum dat natalitia, magnificum apparat conuituum,& amicos lautissimis mensis accipit:et tamen in ieriis deorum selemnibus nemo oleum in dei lampada, nemo libamentum , non thus, non victimam attulit. Ego Vero, que In

admodum haec a bonis viris istic accipiantur . nescio: illud credo, dijs ea minime plicere. J hucusque de his ad Senatum Antiochenum oratio Iuliani. Sed quid accidit Restiterunt tunc & Iuliano inter alios Christianos duo presbyteri Antiocheni, spe

Oratae virtutis homines, eum coram arguentes 2 fuerunt hi Eugenius & Macarius, qu Li so M1τi rum res gestae & initum aduersus Iulianum certamen expres la habentur in Actis Α τι νη temij martyris, qui hoc quoque tempore Antiochiae martyrium consummauit; licet Ethnicus auctor Ammianas eam obscurare nitatur ut Gentiles assolent criminum obiectoruin calumni js: nam ait: Tunc & Artemius ex Duce Aegypti, Alexandri nisur Agentibus,atrocium criminum mole siupplicio capitali mulctatus est.J haec Ammianus. Passus quidem ille,cum a Iuliano accersitus Antiochiam venisset,ut mavri j eius , Acta testantur. At quaenam fuerint Artemio obiecta scelera, quorum causa Iulianus in eumaniniaduerti i usi Theodoret paucis his explicat φ: Idem porro tyrannus Artemium militum in AEgypto merentium Ducem , propterea quod illum magiitratum Constanti j temporibus nachus plurima simulacra confregerat , non solum exuit bonis. veram etiam obtruncavit. naec sunt inansuetissimi illius & irae temperantillimi, mis

re Iulianι ab impijs his nominibus appellatur) egregia facinora. J haec Theodoretus. Hisce igitur criminibus, quod aduersus simulacra aeorum Artemius bellum acre ges.sisset, tamquam impius desertur ad Iulianum.. Viuii et . a Era Artemius Unus ex militibus ijS, qai sub Constantino Magno in bello adueN GYAMLκ mo sus Maxentium tyrannum gestis meracrant, praesensq. tunc fuit, oculis'. spectauit una iv - cum aliis qui aderant in exercitu Crucis signum, quod tunc in expeditione posito eidem apparuit Constantino: id enim ipse coram Iuliano magna animi alacritate proses.sus est, cum illi suam ipsius exprobraret atque obiectaret impietatem. Defuncto a

tem Constantino, Constantius emeritae militiae virum, artate senem, nobilissimis pr.

secturis honestauit, misitque nouissime in . yptuin cum amplissimo magistratu, quem sciret Imperio Romano fidum,& aduersus idola Gentium stantino ardore animi ,, tuli. xj. H ς ςrgo cum e crcitu δgentam in AEgypto, sub praetextu expeditionis

axisti. x et belli Persici Italianus,datis ad eum litteris, Antiochiam ad se venire iussit. Sed opportu MAGAM MAR ne accidit, ut cum Antiochiam peruenisset, repererit Imperatorem de duobus illis preSbyteris Antiochenis Eugenio atque Macario quaestionem liabere. Haec ipse spectans II Artemius,magna animi libcrtate Iulianum impietatis arguit, multaq. in eum de falsitate deoru cultus,& Christianae religionis veritate testatus voce libera inculcauit,e .adegit ipsiuin Imperatorem verborum & consili inopem, ut post alios exhibitos cruciatus, eum capite truncari iusserit, non qvidem ut Christianum, sed, quod diximus ex Ammiano, tamquam imma tu celerum convictu reum: quod accidit,ut eius Acta ii enim ἁ M.,,is. , cant,Vigesima mensis Octobris;q ae dieS tam apud Graecos, quam Latinos Mnatali eius annua celebritate notatur. Quae autem post auditam Artemii necem secuta est Alexandriae caedes Georgij Episcopi Ariani,dicemus inserius, cu de rebus Alexadrinis agemus. Ceterum Eugenium & Alacarium, quod magnis animis aduersus Iulianum pro Christiana religione stetissent: ipse,ne eos palam occidendo illustraret corona marivri , in Oan' solitudinem omnium famosissimam relegari mandauit ι secreto tamen Eministris iubens,ut cum eos illuc perduxissent,gladij animaduersione necarent. quod α. - Praestiterunt hoc eodem anno vigesima mensis Decembri 'qua eorum anniueriaria me-- -- . moria tabuliS EcclesiasticiS commendata, annis sinsulis, tum Graecis, tum Latini se ex - Δ.. maiorum instituto recurrit: in Arabia atatem eorumdem: cultus celebrior extitit.

Ebu L.h. . CVP ης q si Arx io ha retur, det Narenturi. consessores presbyteri in iis itis ii solitudinem Oalenam Xustum esse Apollinis templum in Daphne, eadem Acta sitnim

Aro Li9u. cant. Ceterum quod Ammian ait, contagrasse templum Apollinis undecimo K lendas Novembris , biduo post Artemis martyrium accidisse oportuit: nam eius Acta habent, passum illum esse decim ertio Glendas Novembris . Porro ante incendium obmutuisse idolum , ipsemet Iulianus in Misopogone testatur et qui tamen causamai Aunu ndam , mimo penitus contegendam ess e Putauit, aliam afferens, nempe ira

66쪽

BIBERII PAP.

IULIANI IMP.

A tum Apollinem in Antiochenos contemptores deorum . de his enim agens haec habet : Talia me tum dixisse commemini: meamq. orationem Deus testimonio suo confirmavit. Quod utinam namquam fecisset, neque praesidium tam multis annis serti xum deserat silet , ac potius in illa tem Peliate ac procella mentes potentiorum aue tisset, manusque cohibuisset. J haec tunc ipse ea oratione . Ceterum quod satis perspectam haberet, ex propinquitate reliquiarum S. Babulae martyris, Episcopi olim Antiocheni , idolam obm ais se : iussisse ipsum inde eas transferri, eadem superius indiacat oratione, cuin ait: Postquam vero Damnes mortuum remisimus, quidam e vobis paulo verecundiores erga deos, ijs qui demortui reliquiis irati suerat, templum Daphnaei dei attribuerunt: alij vero siue imprudentia, siue non, templum inflammarunt, horrenduinque exteris spectaculum, Popalo autem vestro periucundam , Senatat G. R que in hanc diem neglectum praebueriit. At mihi quidem videtur deus multo ante conflagrationem templo excessisse. Etenim primo statim introitu statua ipsa id mihi indicauit: atque huius rei testem appello magnum Solem aduersus eos , qui nolint cred te . J haee Iulianas de translatione factaeias iussit reliquiarum S.Babylae martyris, de templi Daphnaei conflagratione . Quae quidem tunc tamquam scientibus, ut qui eam spectassent, summatim ab eo enarrat aliori nunc indigent oratione. Audiamus hcc in primis ab Ammiano scriptore pariter Etlinico erga gentilem sitim propensiori: indeq. narrationem auspicemur, qua ipse demonstrat, Iulianum, ut contempti dei sui iacturam resarciret, innumeram hostiarum multitudinem immolas te raita enim: Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia persundebat, tat ros aliquoties immolando centenos, α innumeros vari j pecoris greges, oves q. eandidas C terra quaesitas & mari: adeo ut in dira pene singulos milites carnis aistentiore sagina victitantes incultius, potusque auiditate corrupti, humeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis contuijs indulgebant, ad sua diuertoria Portarentar, Pettalantes ante omnes & Celtae, quorum ea tempestate confidentia creuerat ultra modum. Augebantur autem caerimoniarum ritus immodice cum impensarum amplitudine antehac inusitata & graui. Et qui1que cum impraepedite liceret in scientiam vaticinandi professiis,iuxta imperitus de docilis sitne fine vel praestitutis ordinibus oraculortam permittebatur scitari responsa, di extispicia nonnumquam futura pandentia: oscinamque & auguriorum & ominum fides , sit periri usquam posset, affectata varietate,quaerebatur. J haec Ammianus. Quam autem creber in teptis & iacris esse sileret Iulianus,lplemet in Misopogone d D eet his verbis: Sacrificauit semel Caesar in templo Iouis . deinde in Fortunae,deinceps teri est ad Cereris: neque enim quoties ad Daphnes templum ierit,memoria teneo, prodituquidem illud custodum negligentia,deletum autem impiorum hominum audacia. V niunt Syrorum Kalen Caesar rursum ad Iouis Philii. Venit publicum festam 3 Caesarcotinuo adtemptu Fortunae. intermisso vero die nefas ,rursus in aedem Iouis Phili j nn re maioru vota sitscipit. Et quis ferat Caesarem tam saepe ad templa ventitantem,cum liaceat semel atque iteru dijs molestia exhiberer J haec & alia Italianus ex persona Antioch notium se ipsum insultantium, seq. deridentium. Subdit praeterea Ammianus Haem. da ita procedunt more paciS,multora curiosior Iulianus,nouam consilii viam intressius est, venas fatidicas Castalij recludere cogitans sontis: quem obstruxis Caesar dicitur H drianus mole saxorum ingentis veritus,ne ut ipse,prFinentibus aquis capessendam Re E eomperit,etiam alij similia docerentur. Ac statim circumlaumata corpora statuit exinde transierri, eo ritu, quo Athenienses insulam purgauerant Delon. Eodem tempore die undecimo Kalendarum Nouembrium, amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus Rex ille condidit iracundus & saeuus, & simulacrum in eo Iouis Olympici imitamenti aequiparans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est. Quo tam atroci casu repente consumpto,id ad usque Imperatorem ira pmuexit, ut quistioneS agitari iuberet solito acriores,& maiorem ecclesiam Antiochiae elaudi r sius pie

batur en im id Christianos egisse stimulatos i nuidia,quod idem templum inuiti videbant ambitioso circumdari peristylio.

Ferebatur auremdicet rumore leuissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum, quod

Asclepiades philosoplius, cuius in Actis Magnentij meminimus, cum visendi gratia I liam ad id suburbanum venitaliciae Caelestis argenteum breue figmetuam quocumque

ibat

67쪽

ibat secum Elitus esterre,ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque caereis ex usi Asia et: unde medietate noctis ementa, cum nec adesse quisquam potuit, nec Iuuare , --

litantes scintillae adhaesere materijs vetustissimis; ignesique aridis nutrimentis evecti, omne quicquid contingi potuit, licet discretum celsituduae, concremarunt. J hucusque Ammianus post Iulianum. Ex quibus licet rem gestatri narratam habeamus, qu5 Orien ii & Occidenti notam dissimulare minime potulissent: tamen instar surum,qui cuni tu to deprehensi,ubi nullus sit amplius negandi locus , rem esse alienam non inficias eunt, sed aliquo excogitato titulo sibi rem vendicant, vel alia se excusatione a facinore redindunt immimes: liaud secus ijdem quoque auctores, ad defensionem idoli virtute mari ris superati, incensi Apollinis, templique diuinitus e caelo igne demisso combusti, vera

causa obuoluta silentio, alias ad excusationem asserre maluerunt.

At cum multi sint veteres historici qui eodem taculo res gestas Iuliani scripsere,vnas Rnobis pro cunctis in testi inonium adducendus est S. Ioannes Chrysbstomus,qui fide ce ta ceteros antecellens,utpote patria Antiochenus, tunc sub Libanio sophista discipulus .cucta pretens inspexit,atque luculenta oratione in Gentiles conscripta publiea fide,testibus compluribus eorti quae scripsit adhuc vivetibus, consignauit:quos & prouocat ad re-e ., o. u. da uendum quod minus certum exploratumq. illis videri posset: vi nefas sit vel leui τεsCEMris ter suspicari, lata quidem ungue ipsum a recto veritatis tramite deflexisse: cuius sincerae fidei, tamquam 1acrae anchorae,ut reliqui omnes Giptores illorum tempora tuto ac firmiter inhaerescant,necesse est. Habuit eam orationem Chrysi stomus post annos viginti ut ipse testatur ex quo facta fuere. quae enim adolescens spectauit,iam vir Ecclesi stica tractans , aduersus Gentiles edidit: confirmat autem ea quae dicit, huiusmodi adiecta- : Ex ijs, inquit, qui ea videriit,supersunt adhuc & senes & iuuenesiquos Q.M. Omnes obsecro di obtestor, si quia a me historiae adiectum fuerit, in medium prodant, meque redargitant, &c. J ita Chrysostomus: ex cuius verbis plane dignoscitur, omni fide digna esse quae ab ipso reseruntur. At quod primum spectat ad loquacis idoli si-Ientium: quaerion causa praecesserit , liberius eam ipse daemon latens in statua professus est, quam Iulianas vel Ammianus rem silentio obuoluerunt: licet quod verbis I lianus erubuit profiteri, facto egregie demonstrarit; dum ut idolo muto loquendi tribueret facultatem, ossa Babylae martyris proxime posita , quasi ipsa obstruxissent os dei siti, inde asportari praecepit. Sed itac primo narrantem Ioannem Clarysostomum a diamus; qui agens de translatione Babylae corporis per Gallum Caesarem , de qua nos tertio tomo Annalium egimus, haec h habet: ι ,. ,. Verum antequam ad exactionis modum veniam, quonam modo scilicet e delubro Dillo expulsus sit daemon, illud vos adnotare postulo: Babylam non statim, ubi aduenit, daemonem eiecisse , sed manentem eum otiosum, inertem, agendisq. rebus ineptum reddidisse . Illi enim ita obstraxit, ut vel lapidibus ipsis magis mutus redderetur. Et quidem manentem ibi daemone superauisse, non minus fuit, quam si eumdem de loco exegisset: cum qui loci illius accolis omnibus sucum prius faceret, ne extincti quidem Bab lae cineres contueri sustineret. Ea est enim sanctorum potesta ut illorum superstitum daemones ne umbras quidem aut vestes, vita autem iunctorum & loculos quoque

reformident.Itaque si quis ijs quae ab Apostolis facta suisse praedicatur,fidem non habet,

is tandem memoria huius miracula intuitus,ab impudentia sita desistat. nam qui de omnibus olim Gentilibus victoriam reportabat, a martyre tamquam ab hero increpitus,

suppressa voce,latrare desijLJhaec ipse. EM cv1 vix. At hic opportune coniungimus quod Gregorius NaZianzenus ς in eumdem Iulianum .ii uiau acri illa inuectiva vehementer exaggero,cum agens de ingenti vi sanctorum martyrumeto O. ita loquitur: Non victimas pro Christo caesas reueritus es nec magnos pugiles extimui - , '-- .. M,Ioannem illum, trum, Paulum,Iacobum,Stephanum,Lucam, Andrea Theclam,acis 1 .is. eos qui & post illin & ante illos capitis sui periculo veritatem protexeruis qui cu igne &serro & belluis & tyrannis & praesentibus malis Sc denuciatis alacri animo velut in ali nis corporibus,immo quasi corporum expertes dimicarunt: cur ξ ne pietatem, rectamq. doctrinam etiam verbo tenus proderent: quibus praeclari honores & sesta constituta ra quibus daemones propelluntur, & morbi curantur: quorum sunt apparitiones & prindictiones : quorum vel QIa corpora idem possunt, quod animae sanctae , siue manibus contrectentur, siue honorentur: quCrum vel ibia languini S guttae, atque exigua pasti

68쪽

IULIANI IMP.

A nis signa idem possunt quod eorpora 3 hare non eolis, sed contemnis de aspernaris p&c.Jhucusqt in verba NaZiazeni. reuertamur ad Chrysostomu,qui de idolo dicere ita pergit: M primum quidem videbatur mutus esse s daemon scilicet ille , qui colebatur ut deus) quod aerificiorum di aliorum id genus cultuum particeps minime fieret . Daemonuin enim mores ij sunt, ut dum mortales nidore, fumo, sanguine eos inuitant αallectant, tamquam canes cruore auidi dc helluones, bibendi, abibrbendique eius camia praesto adsint: rursus vero dum nemo est,qui ea offerat,quali fame quadam pereant.Jet post nonnulla eodem argumento perscripta,haec addit: Primum igitur videbatur hic daemon hac, quam diximus, ratione obmutescere : postea autem conuictus stat Vi in Dariis s. lenta necessitate praepeditus id facere: metus enim, quo quasi indito in os freno cogebatur , impedimento suit illi, quo minus selita contra homines impolluta abuteretur. B Vnde hoe liquet , Sed ne tumultuemini: id enim demonstrabo, atque ita common- .strabo, ut ne illis quidem, quibus maximae curae semper fuit impudenter omnia asseu rare, in pollertiari ea impudentia abuti liceat, quoties sermo inciderit vel de veterum illorum Lemonum, vel de istius Lemonis infirmitate . Neque enim mihi coniecturis opus est: neque id attinet planum facere probabilibus quibusdam rationibus:1ed ipsum daemonis hac de re testimonium adhibebimus. Ipse enim vobis letalem plagam inflixit Gentius enim ) vestrainque omnem fiduciam in libertatem concidit. At vos ne illi succenseatis: neque enim prudens, sed a maiori quadam potestate coactus tyrannidem ipse suam deleuit. J Quo modo autem id acciderit eodem imperante Iuli no , dc plurimis hos iijs falsum illum deum vocalem iacere ipse conatus sit, sic enarrat δ: Cε νη-. Daphnem itaque hic idem Imperator, grauitatem Ore praesescrens conscendit, mul- C tisque cum donari js dc secrificijs, manante etiam sanguinis torrente, quem mactatarum pecudum caedes essecerat. Tum a daemone magna instantia Oraculum poposcit, post lans sibi ille ijs de rebus responsum ut daret, quas animo agitabat. Ibi strenuus ille scilicet , qui pelagi motam , dc qui arenae numerum nouit, qui mutum capit & su dum , qvi intelligit idem, ut de se ipso profitetur , belle admodum cauit, ne in cum

sermonem de iuret, ut aperte testaretur, per S. Babylam dc vicinorum virtutem ob- EXCVsAT sti

structum tibi esse os, ac propterea loqui nequaquam posse ι nimirum veritus, ne culto- P - - ribus sitis ridiculus fieret. Ceterum cum idem adumbrare vellet virium sitarum a Babyla deuictarurn conditionem, eum taciturnitatis titulum aperuit, per quem ridiculus magis reddebatur, quam si prorsus tacuisset: tacens enim imbecillitatem tantummodo suam detexisset s nunc vero de imbecillitatem de turpitudinem de impudentiam decla-D rauit, studens ea adumbrare, quae adumbrari minime queunt. Quis enim color hic esse potest 3 Daphnes, inquit, locus cadaueribus scatet: id quod oraculum arcet. Et quanto Prmiab.u, Pessime a aemon, martyris virtutem non dissimulare, quam titulum tam

impudentem praetexere Et haec quidem daemon. Imperator autem mente alienata cum esset, perinde ut in scena ludens, fabulamque agens, euestigio ad beatum Babylam sertur . Quamquam, o nequam ac nequisitim , nisi vobis ipsis mutuo verba daretis , inque aliorum exitium colluderetis : quam tandem ob cautam tu quidem suppressis manibus, atque in genere de cadaueribus lo- -τr Min. queris e tu vero quasi certi alicuius cadaueris nomen exaudisses, alus intactis, Babylae unius cadauer mouendum tibi simis 3 oportebat enim iuxta damaonis sententiam, con- -- ..ditoria ea omnia,quae in Daphne essent,effodere, de terriculum a deorum aspectit quam E longissime abducere. At non de omnibus, inquis, mortuis Lemon verba secit. Cur

igitur id non aperte professus estit nempe tibi impiaturae fabulam agenti aenigma istud reliquit. Equidem cadaueras inquit) tibi dico, ut ne palam fiat, me victum elis: nam dc alioqui rei mido Babylam nominatim designare: at tu intelligito quod a me dictum est, atque unum pro omnibus martyrem amoveto: ille enim est, per qaem muti essicimur. Tantae certe dementiae daemon cultores suos a se damiatos esse voluit, ut tam apertam imposturam capere nequirent. Nam ut mente alienata atque iniana omnes insent, tamen nec sic quidem ignorare debebant, quod victum sese daemon riteretur eram ea res mani sesta, tam aperta futura erat. Nam si hominum cadauera inquinatum quiddam quod tu esse vis de execrabile sunt ι multo magis brutorum cadauera ue dc

tanto certe magis, quanto brutorum genus humano genere contemptibilius et 1 . mutitorum enim Ginum, limiarum, alinorum ossa proxime templum delassa iunt, quae pin

tius

69쪽

CHRISTI

Annales

LIBERII PAR IULIANI IMP.

tius mouenda fuerant: nisi sorte censes homines simiis viliores. Vbi nunc sunt, qui Solem Apulchrum quem dicunt Apollinem esse, cuius illic templum erat in Daphne in Dei opificium,& ad nostrum ministerium creatum,contumelia afficiunt,dc daemoni astrum auribuunt, di hunc illum este assirmant 8 Sol enim in tanta etiam cadauerum in terra iacentium copia per uniuersum orbem diffunditur, nec ullo loco neque radios neque radiorum essicaeiam propter ipsas locorum inquinationes contrahit . J haec α alia Chrysostomus, ad insinuandam daemonis illius ex reliqui js Babylae confractam Polemtiam . aede Iuliano rursam sic infra: iHaec igitur ubi audiuit fabulae ipsius actor Imperator, iubet statim capsulam detu Q bari, quo omnibus daemonem victum esse innotesceret. Etenim si dixisset ille: Per S.B :,,oti,ia' istam loqui impedior: sed hunc tamen ne loco suo moueatis, neve illius captissam vuIVAL TvR . terius conturbetis : nimirum ea res daemonis modo cultoribus innotuisset : illos enim B puduisset iactum id ad alios deferre. Nunc vero quas ipsius infirmitatem traducere astaboraret Imperator, sic nihil non fieri coegit, quo ne volenti quidem factum adumbrare licebat: neque enim iam simulatio salua atque integra esse potest, propterea quod non alius mortuus, sed solus Babylas illinc translatus est. Nec suum qui urbem & tu, urbium & agros item incolebant, sed qui remotissime etiam habitabant,in rem praesem rem cum venirent, capsulamque non amplius illic esse viderent, quaesita causa statim edocebant tar, daemonem ab Imperatore rogatum vaticinari, respondisse, id se praestare non posse, nisi beato Babyla a se procul amoto. J haec & alia ipse. Sed & de translatione facta in ciuitatem cum pompa, sic idem inserius : Traheb kr otia tur enim capsula per totam viam : reuertebatur autem martyr, athletae alicuius exem x ax plo, coronam alteram in suam Vrbem terens, in qua & priorem coronam reportarat. G:ει- ω, .. Q mobrem si qui S est serte, qui mortuorum resurrectionein neget ; cum videat maria c. z. tyris nostri facta illustriora post obitum esse, in posterum erubescat: qui martyr 1 renui alicuius bellatoris more trophaei strophaea coniunxit, maguis maiora, & mirabilibus mirabiliora. Tum enim , cum scilicet accepit coronam martyrij, certamen illi cum Imperatore selo fuerat it nunc cum Impcratore pariter oc daemone . Tunc Imperatorema sacro templi ambitu exegerat:.nunc ex omnibus Daphnes locis pestilentissimum humani generis hostem expulit it non manum admouens, quemadmodum de prius i cerat , sed virtute inuisibili inuisibilem virtutem debellans. J hactenus de his Chrys stomus, aliaque plura adiungit. tDe hac eadem translatione agens Sozomenus h haec ait: Itaque Christiani in unum congregati, loculum circiter quadra3inta stadia in urbem tralaunt: ubi iam marm im Dio , qui ab eo nomen accepit, reposituS iacet. Ferunt eo tempore, viros & mulieres, iuuenes dc virgines, senes & pueros, mutua ipsorum cohortatione incitatos, per totum iter psalmos cantasse. Qui quamuis simularent, se,quo labores itineris leuarenticecinis. se: tamen canebant re vera ardenti studio,oc propens a erga pietatem volantate incensi, propterea quod Imperator aliter omnino atque ipsi de Deo sentiebat. Psalmos autem diebantur hi qui eos canere accurate norunt : multitudo autem simul voces sudite TDL ς6. cum concentu, huncque versum addidit R: Confundantur omnes qui adorant scalpti. που ovo i lia, & qui floriantur in simulacris suis. Ob hanc causam Imperator,perinde quas comtumelia allectus suisset, ira exardescere coepit, dc propterea constituit supplicia Christianis irrogare. Verum Salustius eius Praefectiis, licet professione Gentilis, illud quidem consilium non probauit: sed tamen cum resistere non posset, mandatum Impera- Et is re ipsa exequitur: et postridie multos comprehendit Christianos ,&in vincula conijcit. Ac primum omnium adolescentem quemdam, cui nomen erat Theodorus, in medium productum, ad equuleum applicat. Ille diu acutis testis suffossus, neque tormentis succubuit, neque Praefecto supplicem se praebuit ; sed ita se gessit, ut nihil vid retur sentire doloris: quin etiam velut spectator cruciamentorum sibi inflictorum, tinieranter & placide plagas excepit, psalmumque cecinit rursus eumdem, quem pridie cecinerat, nempe: Confundantur qui adorant sculptilia, M. atque ita ostendit, quam non curarit ea, pro quibus in iudicium adductuS fuisset. Praefectus autem constantiam a lescentis admiratus, cum venisset ad Imperatorem, res ab eo setas illi exposuit:

dixitque,nisi celerius ab instituto desisteret,iore ut de ipsi omnibus haberentur ludibrio, ec Christiani plus inde laudis oc gloriae colligerent. quod consilium cum magis appro

baret

70쪽

PAR A IULIANI

A baretur; qui erant comprehensi, vinculis liberantur. Dicitur porro, Theodorum,cum a quibusdam rogatus esset, num dolorem sensistet tormentorum respoliasse, se non omnino sensu doloris caruisse, verum adolescentem sibi adstiti se, qui doloris morsias

sedas i . tenuissimo linteo abstersisse adores, aqua frigidissima corpus perfudisse, qua& ardores restinxit, & aerumnas subleuauit. Videtur quidem certe mihi hoc non ibi ius esse hominis quantumuis generosit, ut corporis amictionem adeo contemnat , nisi quiserte robore de vi diuina adiutus fuerit. l haec Sozomentis. Porro Russinus eanidem scribens historiam testatur se Antiochiae eumdem Theodorum vidis te, & quae dicta sunt, o Rus . M. audire ab eo,ipsum rogasse. Eadem habet Socrates k, dc alij. Eiusdem quoque ante eos visus est meminisse S. Gresorius NaZianzenus ,&S. Augustinus i.

Quod vero Iulianaes infensus in Babylae ossa , non ea di ilici, longeque dissipari,

B comburi, aliterve consumi, dc in nihilum redigi iusserit, sed cum honore in ciuitatem d-ω a Christianis reduci permiserit: facta quae praecesseram terribilia aduersus ipsius auunculum, Iulianum item nomine, necnon in Felicem Praesectum aerarij,eum exterruerant, CV vita admonuerantque cum Christianis mitius agendum. Quo modo haec autem se habue- :bu ' rint, Chrysostomus recenset,qui sic rem ab eadem Obiectione exorditur: Cur, inqtat, in capsulam in mare demergi neque daemon iussit, neque posterior hic Imperator vavit3 i cur non attri ait dc exussit 3 cur non in vastam aliquam colitudinem deserti eam amandauit Nam si ea piaculum & scelus fuisset, si eam abominans ac potius resernalia re -- dans illine dimouisset ι non intra urbem piaculum deducere, quin potius in montes quospiam vel saltas transferre oporiuit. Sed scilicet perdito huic Imperatori, aeque a que Apollini, Babylae virtus, & quam cam Deo haberet fiducia cognita erat : Ob id C formidabat, si hoe fecisset, ne stamen diuinum, neve aliquem alium morbum in se irse prouocaret: multa enim habebat Christi virtutis tum in ijs qui ante se imperauerant, tum in ijs qui una secum Imperium administrauerant,spectatae argumenta. Nam ex superioribus Imperatoribus ij qui similia attentaverunt, multis, ijsque intolerabilibus calamitatibus acceptis, foeda dc miserabili morte interierunt: ita ut cuiusdam,dum adhuc viveret, sponte ex oculis pupillae exilierint ; Maximinus hic fuit: alius autem iitrore,

nempe Dioclemnine alius alia id genus calamitate vexatus, morte cum vita com mutauit.

Ceteram ex ijsquitum cum ipsis erant, auunculus s Iubanus partier nomine) cum licentiosius insaniam suam contra nos prodidi siet, ausis imparis manibus sacra vala contingere : hoc et iam scelere non contentus , sed contumelia ulterius progressus vasis enim ijs inuersis , dc superpaui mentum collocatis, atque extensis, ita super ea desedit)D euestigio illegitimae huius sessionis poenas luit. Illius enim verenda corrupta vel m. culos generarunt;ita ut morbum diuinitus illatu constaret: ad quem curandum medici V laues pingues, Que peregrinas interficiebant; quibus ad putrefacta membra admini S, REs CHRrta vermiculos euocabant: illi vero loco cum non mouerentur, putridis partibus mordicus ' 'inhaerebant, atque illum ita demit multis diebus absumptum perdiderunt. Alius porro regij aerari, Praefectias Felix nemine) antequam aulae regiae limen transcenderet,derepem te medius crepuit, & ipse id genus impietatis cuiustam poenas luens. Haec sane dc his Plura: neque enim omnia enumerare, tcmporis huius est.J sed quae 3 alibi idem auctor I cii. attingit: his enim enarratis,quae Iuliano auunculo,& Felici aerari j Praesecto contigetunt, mox lubdit: Tunc etiam, inquit, resionis nostrae Entes, qui prius flumina ipsa curia inundante vincebant, subito in se rei diendo fugerunt: numquam hoc ante perpelli, niti E postquam loca illa sacrificijs de victimis Iulianus inquinauit. uid vero memorem ia- mem toto prorsus orbe terrarum cum impio Rege dominatam 8 dee. J eadem ipsa idem habet Chrysestomus homilia quarta in Matthaei Euangelium. Fuit autem hic Iulianus Pr fectus Orientis, frater matris Iuliani, antea Christianus,sed in gratiam nepotis Imperatoris Apostatae de ipse est iactus apostata, prout Arte mi; Acta testatur. At quae hic obiter Ioannes Chrysosto inus de eode Italiano auunculo,atque Felice Ptiesecto aerari j, cui limq. perstringit paulo latiore indigent oratione; ut quae ipse pi , termisit,a nobis hic intexantur: ac primum quae a Sozomeno S his verbis scripta legutur: r με- m. s. Memoriae proditum est, cum id teni ris serio moliretur Iulianus auunculas Imperato- ' Iris, pretiosissima mollimenta ecclesiae Antiochenae in Syria positae, quae quidem plurima erant numero, in Imperatoris aeraria transferre, dc ecclesias quoque Occludere: Omnes illius clericos fugae se mandasse, selumque Theodori tum presbyteram minime ab urbe

SEARCH

MENU NAVIGATION