장음표시 사용
71쪽
urbe secessisse: quem, quoniam thesaurum istum sutpote eius custos) indicare poterat, AIulianus primum apprehendit, deinde verberibus grauiter caedit: postremo cum, quin stione de illo omni tormenti genere habita, serti animo & virili respondisset, seque in consessione fidei praeclarum virum ostendisset, securi feriri mandauit. J haec de nece
Theodoriti Sogomenus. Porro hunc cum tam Graeci quam Latini inter martyres recensuerint: fateri necesse est, cum sitasse Catholicae communionis presbyterumue aliat Φcum ecclesia illa Catholicis usui esset, eum illo munere iunctum esse; vel quod de multis accidit in ipsi, martyrio detestatum esse haeresim Arianam. Constat enim, Dinminicum illud Aureum, ita nominatam ecclesiam Antiochenam, seisse sub ditione
amas.oa b. Arianorum. Porro Beda haec amplius habet de Theodorito in Martyrologio : Post equulei poenam II multos ac durissimos cruciatus, etiam lampades circa eius latera appositae sunt: sed his diuina virtute restinctis, cum milites, qui eas tenebant, Angelorum saspectu territi ruissent in faciem ,& credentes in Christum, impium ministerium reci Theodorus sarent; iussit Iulianus pelago immergi. quibus beatus Theodori tus ait: Praecedite fia tres: ego vero superanS Inimicam, sequar Dominum . sieq. occisione gladi j martyrium consiliarinauit.J haec ipse ex eius Altis . ad quorum finem haec scripta erant : Nos, qui Antiochiae in Palatio eram , & cum eo, nempe Iuliano, in perfidia suimus: licet peccatores , servi Dei, haec quae gesta stim circa Dei famulum Theodoritum X. Kalendas Novembris, vera conscripsit mri. JQuae autem post direpta atque ina ominia assecta sacra vasa, secuta sunt, a The m. - si , reto b sic enarrantur: Dranus item sacra vasa in aerarium regium inferri, & portas e 'μ' clesiae, quam Constantinus aedificauerat, obserari mandat ; quo nullus aditus illis, qui
ivLi ut om in ea conuentus aFere Qterent, omnino pateret. Hanc ecclesiam id temporis occupa- ChiIU i ,L bant Ariani. In sacrosanctum autem templum, ad vasa sacra auferenda, simul ingre nil sackicra diuntur Iulianas Praefectus Orientis, Felix regij thesauri Quaestor, & Elpidius pitu tae pecuniae & facultatum Imperatoris Procurator, quem Romani Comitem rerum priuataruin appellare consueuerunt. Felicem vero & Elpidium, cum essent Christiani, quo impio Imperatori gratificarentur , a vera religione ac pietate desciuisse ferunt Iulianus autem cum esset in templo, aduerta sacram mensarii minxisse dicitur, atque EuZoio eum prohibere conanti, colaphum instegille, dixisseque, res Christianorum diuina cura de prouidentia prorsus destitutas esse. FElix sacrorum vaserum magni si centiam conspicatus Constantinus enim & Constantius splendide & ample ea contiacienda curauerant ) Ecce, inquit, qtiam sumptuosis vasis filio Mariae ministra; ir. sed quanam poena Iulianus Ob numinis contemptum mulctatus diuinitus fuerit, idem nar- D. rat, atque addit quod a S. Ioanne Chrysestonio praetermittitur, dum ait:
Sed isti tyranni pro his impiis & insanis facinoribus non diu post poenas persei uersit
is ini AuvM Nam Iulianus auunculus confestim in grauem morbum dilapsus, visceribus putredinent,i,ii,, ita exesis,interijt: atque stercus non amplius per partes illas corporis, per quas naturalistr egeri 1blet, emisit ; sed sceleratum eius os, instrumentum blasphemiae, partis illius ad stercus ei jciendum natae locum obtinuit. Ferunt eius uxorena, mulierem ob fidei constantiam egregie nobilitatam, haec ad maritum dixisse: Debes merito, mi vir, liristum Saluatorem laude praedicare , quod tibi hac castigatione sitam potentiam os cim derit. Nam quem oppugnasses , plane te praeteriisset, nisi consueta sua lenitate usus has plagas tibi diuinitus inflixisset. Miser igitur partim coniugis oratione, partim cruciatu sibi imposito, morbi causam perspiciens, orat Imperatorem, ut eccle: Iam ijs,qui- Ebus erat ablata , redderet . Sed neque hoc ei persitasit: et ipse extemplo migrauit e vitaJ hucusque de vindicta diuinitus in Iulianum immissa Theodoretus. De Felice a tem haec adiungit:
isti, i , , lix VςIO dprepente flagello etiam caelitus impacto oppressus, sanguinem dies ii miliis. clasque ex ore sedit. Quippe sanguis ex omnibus undique corporis ut ita dicam
Vasis, quibus continebatur, ad eam partem confluxit. Itaque uniuerse eius sanguine in hunc modum exhausto, statim extinctus est, & aeternae morti traditus. J De eodem rursiis Felice, quem Comitem sacrarum largitionum Ammianus appellati tepentina morte ex sanguinis profluuio,necnon de Iuliano Comite Orientis & im morre a --pto, haec habet Ammian R: Felice, inquit, largitionum Comite profluuio languinis repente extincto, cumque Comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos Felicem
72쪽
A Felicem, Iulianum, Augustumque pronunciabat. J at haec non repugnant ijs quae diis
cta sunt ex Chrysostomo de Felicis interitu, qu crepuerit medius:immo maxime consentient sunt: nam quod diruptis visceribus, ore vomens sanguinem, continuo expiarauit, visus est medius crepuille . corrigendus tamen videtur tum ex Ammiano, tum
ex Ioanne Chrysostonio Theodoretus, dum ait, dies noctesque sanguinem euomuisse; cum repentino exitu, Dei vindicta esse sublatum, constet. Porro ad hunc i psum Felicem Comitem sacrarum largitionum extat eiusdem Iuliani aduersus sui puto Christi nos hoe anno ijsdemque Cossi huiusmodi datum rescript D: a L 1. δε bonis Imp. Iulianus A. ad Felicem Com. S. L. Quidam scelerate proscriptorum facultates cultant. Hos praecipimus, si locupletes sint, proscriptione puniri: si per egestatem abiecti sunt in faecem vilitatemque plebeiam, damnatione capitali debita luere detri-B menta. PP.Rom. VII. Id. Mart. Mamertino dc Neuicta Com peculiare namque erat I Iiano ut superius vidimusὶ bona Christianorum auferre: ad quod faciendam si q n- aliqua non posset causa legitima fingi, illam ex Euangelio captabat, quod in ipsis Fidelius abdicatio rerum temporalium commendetur. Elpidium quoque Comitem rerum priuatarum ex Christiano factum desertorem imselicissime diem extremum clausisse,Nicephorus auctor est. Ac tertius,inquit V, Elpidius, ι si . qui blasphemus quoque in Christum fuerat, tardius ille quidem quam alij, poenas luit: sed tamen inter eos qui tyranni aena affectarunt, deprehensus, bonis omnibus exutus , grauesque aerumnas alias in carcere perrimus, turpiter vitam fini jt,execrandus & det standus ab omnibus iudicatus. J haec Nicephor .Quid praeterea alijs tunc acciderit,qui is u . fidem Christianam deseruissent, ita recenset: Sed&Heronem illum Thebis Aegyptijs E MEM , C ortum, qui Episeopus creatus, casu quodam ad Graecam superstitionem defecerat, su- G .r Vbita putrida inuasit aegritudo, qtiae totum illi corpus depasta, abominationem eum 1τ,τ s. Omnibus reddidit. Quapropter rebus omnibus desperiatis, in viam est proiectus,nullam Irorsus a quopiam miserationem consecutus. Christiani namque, perinde atque piac im, omnibus modis cum auersati sunt G sautem hactenas tantum eum,quod se errori de staudi eorum subiecisset, agnouerant. Et Heron quidem acerbissime & m uerri me ita e vita excessit. Alius autem, Theotecnus scilicet quidam, de ipse a nostra in G cam religionem prolapsus, carne eius Omne putrida carie consumpta,vermium materia factus est; & oculis illorum mortibus amissis, moriens, per insania in , quae eum corri puit , sua sibi dentibus conscissa de deuorata lingua,e grauibus tormentis ad longe deteriores maioresque cruciatus migrauit.Sed Malij insuper talia quoque ausi,condigna ice-P leribus suis tulere supplicia . Eiuscemodi multa eo tempore diuinum numen exhibuit miracula. mmeritas iustasque ab eis,qui impudenter α aperte veram Pietatem Oppu gnarunt, poenas exigens. J hactenus Nicephorus. Porro ad haec allusisse Chri sestomus visus est, dam enarratis quae accidissent Iuliano & Felici Praesectis, mox illa sissidit Ver- . Aha : Haec sane,& his item plura neque enim omnia enumerare, temporis huius est 'animo lustrans impius Imperator, verebatur temeritatem suain ulterius promouere. JCeterum quod spectat ad lepus sapplicioru Iuliani Comitis Orientis, dc Felieis Comitis sacrarum largitionu, diuinitus irrogatorum: cum ex sententia Ioannis Chrysostomi ea spectantis Antiochiae, constet ante transsationem Babylae sacrorum ossium, &. templi Daphnitici conflagrationem, contigisse: perperam ab Ammiano & alijs ordine P p stero recensentur: his enim admonitum Iulianum, atque exterrefactuna suorum praefe- E ctorum supplicijs.testatur ipse Chrysostomus, pepercisse reliquijs Baulae ne eas in cin res redigeret, in ventum spargeret, ves in mare demergeret, aut in desertum & inaccecsum locu penitus ablegaret; sed si rite Daphne Antiochiam eum honore deduci,atque loco honestissimo collocari,& intra templum, ut ait, recondi, intra quod prim erant,am tequam Daphnem transsatae suissent. Quid vero mox acciderit, ut capsula Babylae Antiochiam delata estateri superius ait:gerimus e tamen ex Chrysostomo est fusius ena xandum, qui rem gestam reeenset his verbis i :At malignus davnon statim edoctus est,frustra sibi fraudis sua artificia eonficta, seque .' non iam certamen habere cum mortuo, sed cum eo qui viveret, qui efficax esset, q:uq. non se modo sed omnes quoque daemones sortitudine superaret. Is enim,nempe Baby- erit , jotis, .las, Deum deprecatus ignem in templum ut estitus demitteret,icitum illius tectum exus I Niti iaci m. idolo ad extremos usque pedes delet odemi in cinerem ac puluere reducto, Annal. EM. Tom. E ab omni
73쪽
ab omnibus parietibus, qui i m integri ad hue stans, abstinuit. At si quis nunc illo Acesserit, numquam utique dixerit, tactum id ignis opus esse. Neque enim incendium id non ex compotito iactum neque ex materia inanimi natu, sed tamquam manu quadami em circumagente, atque indicate a quibus abstinere, quae porro absumere opotierem tanta certe concinnitate, tanto artificio ipsim templum detectum est, nec simile qui dem ijs quae casu ac temeri rate incendio conflagrasse viilemus; verum ijs,quae parietum ambitu integraria ciun habent, tecto tamen carent. Cetera enim omnia,& columnae item omnes, tam eae quae templi culmen, quam quae vestibulum sustinebant, adhuc extant, praeter unam,quae ad posteriorein templi partem itabar: et haec tamen non temere pem
fracta et , sed ea de causa, quam postea dii iuri sumus.J haec ipse: qua uenim tradit, si mulae Babylae olla Antiochiam perlata sunt. Qualem autem de incenso templo Iulianus adhibuerit quaestionem aduersus AEdituum, idem auctor ita prosequitur : BHoc incendium ubi accidit, statim daemonis sacerdos in carcerem rapitur thurie: diues. gra ex Antisthenis, HELU Es exoratuκe ulmi, ris τεκνLti τοR. rem immolas sic coniectus in vincula, incendi j auctorem indicare coactus: qui ubi non α νη-- habuit quem accusaret, intortis cubitis, multis flagris vapulauit, in sublime raptus, ac latera undique caesus: quamquam nee sic quidem ex eo quicquam didicerit. Reique huius euentus similis erat illi, qui in Christi resurrectione accidit: tum enim dispositisuere milites, qui corpus Iesu custodirent, neque postent eius discipuli turto illud amferre . ceterum is fuit rei ipsius euentus, ut nulla vel impudens species ijs relicta fuerit, qui resurrestionis eius fidem eleuare ac calumniari vellent. Atque hie dii trahebatue, miser sacerdos , quo testificaretur factum id non diuina ira, sed humano maleiicio a cidisse. Is autem contortus ac foede laceratus, cum neminem haberet quem proderer, Cignem de casso delapsum testatus est φε ut malevolis arille impudentibus nullus iam calumniae locus relictus suerit. Sed quod nos paulo ante dicere volentes in alium locum
reiecimus, id ipsi hic tempestiue dicemus.
Quidnam vero id esse potest3 Certe martyr noster Babu las eo usque Imperatorem terruit, ut furori ille suo superlederet.Nmta enim ipsum quidem sacerdotem,eumq. quem tanto honore prosequebat , tot malis, tecti exusti causa affecit, & immanius quam tera crudelis dilaniavit: a cuius etiam vorandis carnibus fortata non temperas let, nisi res ea detestanda, omnibu'. abominabilis visa suisset. Babyllam autem, per quem damon os suum obstruxerat, rursim in urbem ea de causa transtisit, ut maior illi honos ab omnibus haberetur. Etenim idem Imperator si minus prius, hoe est quo tempore victum se esse daemon fassiis est: at certe post ipsum incendium omnia subuertistet ae Dperdidisset, capsidam exussisset, utrumque item monumentum , tum quod Daphne, tum quod in urbe erat uenisi metus in eo maior, quam ira suillet, ac niti eius m
stitiae timor imperasset. Solemne enim permultis ei se videmus , cum eos ira ac d lor corripuerit, etiam si affectuum eorum auctores non nanciscantur, in obuios quosque ac sitis pectos iram effunder . Non procul autem ab hac siispicione Babylas erat: nam simul ut in urbem peruenit, statim ignis in templum inuasit. J haec Cliry
Ceterum Iuliani furor simul cum malitia grassabatur: nam ne verum esse ab aliis crederetur, quod sacerdos vi tota nemorum consessus estet, templum caelitus igne immillo adiciariVM. conflagrasse: quasi a Christianis id facinoris perpetratum fuisset cosdem in crimen adducens, dirissimam quaestionem in eos exercuit. Par est quidem credere, qui nec sibi Ecarissimo lacerdoti pepercillet , sed saeuissime crucias sit: in Christianos conuersum, in eos acerbius desaeuisse; seque tunc philolbphuin esse oblitum, quem tantopere at sectabat. At licet id fecerit ; a nullo tamen , quod optabat, potvit tale mendacium ex torquere , ac tantae salsitatis astipulatorem habere: cum nihilominus ipse in vulgus, 1
cinus a Christianis esse patratum dissamarit quod & apud Gentilium nonnullos fideminuenit. Ceterum Artemius martyr, de quo dicturi sumus, qui tum erat Antiocii ues . aa Amm. coram Iuliano exprobrauit L non ab hominibus fitille templum incen1um, sed ignec litus misso. Quin etiam&de rusticis proxime habitantibus, atque testantibus itamen Oia . e caelo se vidisse super templum delatum, Theodoret affrmat p. ι τι-.M. . Atqui Virtutςm exhorruit Babylae martyris,an cuius reliquias nequicquam vel leuiter . . a.. Peccare ausus est: In martyres longe positos vita dicta de templi conflagratione M incensi
74쪽
A Apollinis conuertisse, sic Sozomenus tradit': His rebus in Daphne propter Babylam
martyrem a Deo consectis, Imperator credo, cum certior factus esset,ecesesias quas. ivia Mus is
tam inhonorem martyr est e prope Apollinis Didymei fanum, quod est pro Ille- : to stum, aedificat scripsit ad Piaeliciem Cariae,ut si tectam iam & mentam sacram ha- LVM. berent,eas incenoret: sine ii aedificia ex dimidia parte dumtaxat periecta essent, famdamentis disturbatis,sbio aequaret.J At non inultam suam reliquere in i uriam martyre quorum precibus paucos post menses, impius qui talia praecepisset, misserando exitue vita sublatus est. sed de his pluribus suo loco. Cur autem non ipsum integrum Daphnes templum comburi,sed partem eius Deus intactam permanere permisserit: idem Chrysostomus inserius tradith id accidisse s ut parietes qui remanserantinique columnae, tamquam vocalia monimenta , daemonis imp in
B sturam , deorumq. Gentium imbecillitatem, & veri Dei summam potentiam pol reris , . ,
inclamarent. nam & post multa de his philosephatus, haec addit: Ecce iam vi simus hi, is , .i
ex eo annus agitur: nec tamen aedifici j ab igne relicti pars ulla deleta est sed quae partes a M. flammas euaserunt, eae solide ac firmiter stant, siuntque etiam nunc sic validae, ut vel ad istis, ii centenos, ducentenosq. & multo item plures annos durare possint. Id vero qui mirum videri debet,si ex columnis nulla prorsus ab altera auulsa ad solum deciderit di Columia rum enim earum, quae ad posteriorem templi partem erant, una tantum tum pertacta, nec ea quidem corrit, sed a sua cile mota,ad murum dum caderet inclinata ire mansit: cuius quidem columnae partes sunt duae,quarum altera a basi ad 1Eetionem oblique mi ro incubuit altera a sectione eadem ad capitulum supina constitit, & ea ab inseriori parte suffulta. Quamquam autem dc venti loco illi saepe incubuere,& terraemotibus crebris C terra stat concussa ; ignis tamen reliquiae inconcussae manserunt , quae ipsae firmiter stant, propemodum clamitantes sese ad Posterorum emendationem seruatas esio .
Et assidem quod templum ipsum totum non conflagrauit , hanc dicere pollum Ρ' autem Imperator fulmine percussus non fuerit, aliam,si qaaesieris, causam reperies ex eodem bonitatis dc benignitatis Dei sonte manantem . Propterea enim De innem ab Imperatoris capite amouit, eamdemque in templi tectum iaculatus est , ut alieno ille malo edoctus poenam sibi reseruatam effugeret, poenitentia compunctus, &erire liberatus. Illi enim neque hoc solum, neque primum virtutis suae lignum Christus dedit, sed & alia item multa hoc ipsi, non interiora. Nam auunculus erus,& quaeitUr im uri. aerarius, sic, ut dixi, uterque vitam finientes, praeterea & fames in urbem statim una D cum ipB inuadens, & aquarum penuria numquam antea visa, quam ab eo sacrificia in ipss sontibus facta luissent, & multa praeterea alia, tum ea quae in ipsius castris, tum Quae in urbibus euenerunt, huiusmodi certe suere, ut vel saxeam miniam sectere poGsent, non ob id quidem quod permulta essent, neque ob id qa omnia pariter edere tur, ac deinceps &post ipsa statim scelera perpetrata , ut quondam AEgyptiorum ae ris tempore: sed quod quae edebantur miracula per sese talia erant, ut ad eorum, qui ea cernerent,emendationem aliud alio non egeret, verum unum illorum quodque hoc lin
At acerbissimum casum, incomparabile damnum, iacturam famosissimi templi, dispendium oraculi celeberrimi , omnes aeque luxere immensio luctu Gentiles, ac potissa muni ipse restitutor deorum Iulianus Apostata, qui tantopere laborauit,ut Castalios Ia-E tices expurgaret, & mutum deum suum vocalem redderet. Quamobrem Antioch b. ii nus sophista, ob consolationem maerentium Ethnicorum , threnOS , lugubremque uso Aro iis naeniam edidit ; cuius aliquot a S. Ioanne Chrysestomo recitata fiagmenta , hic in V Vnum compacta reddam animi causa, ut ex tam praeclari auctoris luctu lector comparet sibui sum . Sed licet Chrysbstomus, quiliam iste fuerit, minime nomine rese-' tamen ex patria , professione , titulo orationis ipsius , loco, & tempore , non alium quidem suisse, quam Libanium, certum est: eum enim patria extiti illa citaem
Antiochenum, Eunapius tradit; quem & claruisse hoc tempore, dictum est ; & Anti chiae apud Iulianum egisse,nallus dubitat: orationem vero de Daphnelpium magna dilistentia elucubrasse,auctor est ipse Iulianas in epistola anno isequenti in proci nati belli Persiet ire itinere ad ipsum scripta : in ea enim haec leguntur .: Sed de Daphne . risI via. s.
rima est a te oratio , qualem nemo alius eorum qui nanc vivunt hominunia,
75쪽
CHRI TI si Annale, PAP. IULIA I IMP.
quamuis maxime contenderet, possit perficere ν veterum autem non multos perfecit, Aros fuisse existimo . Quid igitur ego de ea nunc scribam, cum tua tam luculcnta eria C UR. η - tet oratio ξJ haec Iulianus. At qualem illam iudicarat Chrysostomus, videamus: ut pari- 'si ter vita cum ipsi, & hominem & superstitionem Ethnicorum derideamus. ait enim: Ipsa hic ego lamenti & notae eius, quainciuitatis sophista in dae inonem conscripsit, verba apponam . sic enim habet naeniae initium: v xvi x xi. Viri, quorum Oculis aeque ac meis caligo offusa est, in posterum neque pulchram Am oyHi- neque amplam ciuitatem hanc vocemus . Deinde cum nonnulla attiris let, disserui L. y setque de Daphnes fabula neque omnem illius Orationem huic nostrae inserere tempus patitur, ne longiores, quam par est, simus) Periarum, inquit, Rex, olim ciuitate hae capta, templo pepercit. verba porro ipsa synthaec: Ille quidem ducto contra nos exercitu , praestare piitauit, si templum integrum esse sineret: ac certe statuar decor barbariis ucae irae praeualuit. Nunc autem,o Sol, o Terra, quisnam & unde hostis hic qui citra omne auxilium equitum, citra omne praesidium & grauis & leuis armaturae militum
tenui scintilla omnia absumhssed sed risus de Periarum Rege idem sophistat Periarum
Regem, eius qui nunc nobiscum bellum gerit ex maioribus unum , urbem proditione captam cum exussisset, de ad Daphnem concederet idem factii rus, Lemon sic inam tauit, ut face,quam manu teneret, abiecta, Apollinem adoraret: adeo eius animum d
liniuit. J sed his derisis, haec ubi supra de Libanijoratione Chrysestomus : Postea ubi declarauit Rabylam daemone superiorem suis Ie,tuira cum Gentiliam res victimis ac sacrifi-cijs maxime florerent: Et nostrum, inquit, templum, ingens illud diluuium non disiturbauit: in sudo autem, atque adeo cum nubes ipsa praeterijsset, deiectum est: nimiiarum nubem di diluuium appellans Imperatoris eius , nempe Constant, m triti insem CApimi , qui praecesserat, tempus. Rursum oratione paululum prouectus id ipsuin ana resentius deplorat his verbis: Ad haec cum arae tuae languinem sitirent, sedulus Daphnes custos, vel contemptus cum esses, permansisti, O Apollo, aliquoties etiam iniuria locessitus, atque externo spoliatuS Ornatu, patienter tamen tulisti: nunc vero multis ciuitibus, multis item bobus ad aram tuam mactatis, postquam sacrosanctum Imperatoris os pede excepisti, intuitus quae pr. edicebas, visus liberatus esse mortuo quodam, quem tu iudicaueras malum tibi vicinum esse, ac tibi obstrepere: de medio statim cultu solum vertisti. Undenam hoc tempore gloriabimur apud eos, qui memores fiunt sacrorum ,
statuarumque tibi erectarum 3 3 post multa aduersus haec deliramenta cum disseruisset lepide quidem Chrysestomus,ad naenias Libanij reuocat lectorem,haec subdens: 4, i, est, . Sia enim suspensa hic a Vobis oratione nostra , interim rursus exaudiamus sophistae Dao,rouus is huius lamenta : misso enim Apolline ad Iouem his verbis questus suos conuertit: MM ηιν , te, o Iuppiter, laborantis animi laxamentum perdidimus 3 Quam Daphnes regio ii multibus vacua erat 3 quanto etiam templum ipsum magis vacuum, utpote in quo natura ex sese quasi portum m porta iecerat, ambobus quidem admodum tranquillis, autero tamen maiorem tranquillitatem praestante. Quis non ibi mortem , quis non ibi
timorem, quis non ibi luctum deposuisset LQuis propterea Fortunatas insulas inibi desiderasset J Ad haec Libani j verba Chrysostomus multa loquutus de contagio prati rum morii & steterum, quo illuc accedentes inficerentur: post multa rursum ad sophistae verba reuocat orationem, cum ille vecors in commendationem sui Apollinis sic rursus exclamat: O dexteram malignam iniquum ignem , quonam primum dilapsus est quodnam mali huius exordium 8 Num a tecto exortus,ad reliqua deinceps serpsict Ead illius caput,ad faciem,ad phiala,ad cydarim,& talarem vestem3 Vulcanus enim ignis arbiter non comminatus est igni huic detrimentum asserenti, cum beneficio deuinctus
Apollini debere ob indicium olim sibi ab illo factum Sed neque Iuppiter,qui imbrium
habenas tenet, aquam in ignem dimisit,praesertim qui olim Lydorum Regi periclitanti pyram extinxerit,&αJilla vero de Vulcano ex turpi fabula & obscoenis actibus Veneris cum Marte mutuatum 1bphistam Chrysostomus ludibrio insectatur. At post haec rursus sophista de idoli sorma: Viri , trahitur mihi mens ad dei Apollinis speciem, ac mihi ob oculos cogitatio typum ipsum repraesentat, sormae lenit 'tem , colli mollitiem , idque in lapide s cingulum , quo aurea tunica circa pectussie colligebatur , ut partim subsideret, parti ii sebsurgeret . Breuiter, totius dei habitus cuius iram vel seruentem non sedauisset , ut qui similis esset cantilenam o
76쪽
A einenti et hercule audiuit hunc olim aliquis ut aiunt) in meridie cithara ludem te in t aures beatas i Ceterum cantus erat terrae laudatio ι cui quidem de aureo cyatho libare mihi videtur , quod puellam occuluerit dehiscens, ac sese deinde contrahens . J hactenus descriptio imaginis Daphnitici Apollinis ex Libanio a Ioanne Chrysostomo recitata: quam quidem eamdem esse reperi cum illa , quam in antiquo numisi te expressam hic tibi reddenda curauimus. accepimus illud a Philippo Vignio nobili uaniensi,iuuene erudito,ac rerum antiquarum studiosistimo,quarum causa patrio solo relicto Romae versatur: miroque affectus est gaudio, dum ea natam,quam aere expressam tunicati Apollinis imaginem ostendebat in nummo, nos stylo Libani j egregie descriptam insipiciendam proposuimus in Chrysostomo. Quam vero cernis ad pedes Genii dimidiam desuper terram eminentem imaginem , Daphnem puellam esse id B to, cum a terra dehiscitur, secundum ea quae ex Libani O sunt recitata.
Qubd vero ex lapide efformatum simulaerum illud fuisse, idem sephista tradere via deatur ; erroris arguendus est auctor in Actis Artemij martyris, dum illud ex ligno viatis compactum fuisse docet, ipsum haud fideliter in omnibus ita describens: Imago a
tem Apollinis erat hoe modo constructa. Et ex Vrte erat corpus compositum admirabili quadam arte ita compactum, ut praesese Tet speciem unius adolescentis: auro autem illitus totus quo induebatur amictus, nudatis di mn auratis ceteris corporis partibus, ostendebat quamdam, quae dici non potest, pulchritudinem. stanti vero erat in mani- . hus cithara, & eam videbatur pulsare: comae autem Sc lauri corona auro florebant m
mixto, ut magna effulgeret gratia spectatoribus: duoque magni hyacinthi implebant D ei figuram oculorum in memoriam Hyacinthi Pueri Amyclei. Et gemmarum paluchritudo & magnitudo imagini maximum asserebat ornatum, adeo ut quamplurimis in eo decipi contingeret , ut qui propter apparentis formae pulchritudinem inescarentur ad eum adorandum: quod quidem ipsi quoque Iuliano euenerati maiorem certe ei cultum exhibebat, quam alijs Omnibus imaginibus , ex singulis generibus ei s ctificans , & ab eo ex peetans responsa. J haec ibi auctor ; qui ut Christianus h amo, haud eum inspexisse putatur; sed ab alio relata, sic ut se habent, haud in omnibus fidelia memoriae commendauit. Sed iam cetera prosequamur. Post haec inquit Ch lostomus') pauca admodum ad incendium pertinentia que- .stus, Clamabat viator, flamma erumpente: turbabatur per lucum Daphnes inquilina rea G.M. sacerdos dei: planctus autem pectorum inc vlulatus ingens per locum arboribus denilim E percurrem,ad urbem usque vehemes atque horrificus peruasit. Imperatoris oculus vix soruas a . somnum capere incipiens amaro illo nuncio audito,e lecto si rexit. Ipse flarore percitus, Mercurii talaria pervestigans, ad mali istius originem indagandam pergebat, aeque intra se flagrans ae templum ipsum. Trabes serebantur deorsum ignem serentes, id omne, quod ignis comprehendisseta umentes; ipsum scilicet statim Apollinem, tamquam.a tecto non admodum distantem smox & alia Musarum ornamenta signa inibi extantia, lapillorum fulgu columnarum palchritudinem. Vulgus autem circumstans lugebat, auxilium tamen serre minime valens: id quod usu venire solet iis, qui de terra nausea-gium spectant,quorum unum hoc superest auxilium, casum ipsum lac mis prosequi. Nymphae certe e fontibus suis egrellis ingentem luctum excitarunt ; ingentem item dc Iuppiter, haud proelia considens ι eiusnodi illum, verisimile est , Ia iactatis filii h noribus, concitasse : ingentem autem sexcentorum daemonum in luco agentiam tin
77쪽
ba: neque sane minorem e media vcte Calliope, ubi extabat templum eius, praei ita λMusarum Apolline ignis iniuriam sentiented I. Postea vero adem delirans Libamus sic sub finem ait: Praesta te mihi talem Apollo . qualem te reddidit Chryses, dum Graecis imprecaretur, ira plenum,& nocti adlimilem: quandoquidςm tibi ornamenta cum redderemus, de quicquid olim de templo tuo abi eviri suerat restituerein spraeceptum est quod colamus simulacrum, haud aliter, quam si sponsi is aliquis .interim da corollae contexuntur, moriatur.J hucusque naeniae. Subdit Chrysestomus: Et sephistae quidem nostri Lametatio haec suitaeu potius paruae q-da lamentationis partes hae. M ihi vero succurrit admirari, qua factum est, ut ob quae illum prae pudore se auertere oportebat, Ob ea ipse placere sibi putet ι ut qui Apollinem eum
dem intemperati atque Obsic ni iuuenis ritu per meridiem cithara perionantem inda cat a dicatq. illi cantilenae argumentum ama iam esse; aures autem eas beatas Vocet'im dbus obscoenu id carmen exaudire contigerit. J haec ipse & alia refert plane ridicula. Tam tum valest adulatio, ut nobilis ingenij sui vires ad haec laudanda,quae obruenda potius erat silentio, Libanius sophista penitus exhauriret.Sed hcc omnia Christianae religionis cessere tritipho quae de idolo famosis combusto templo inc&o,orbis q. totius Imperat ris stud ijs superatis,&daemonis potentia Babylς unius ossia virtute prostrata,dicta sunt. Ad haec ipsa credimus spectare oraculum, quod ex Oribasio Iuliani medico, de quo di ininsuperius,recitatur in Actis Artemij martyris,his versibus R.
o ινω. Baias Dicite vos Regie Pulcherrim corruit avia , . F r. V . s. Non tectum pulcher, non laurum valibur aptans
Phasius habet , fontis. extincta est lympha loquentu.J haec aboraculo Delphico. Sed ad haec insuper,quae spectant ad Apollinis Daphnitici cultum, addimus corolli, Grium de filio sacerdotis eius templi, inuito parente ad Christianam fidem perducto.. -- ω.3. gestae series dilisentisti me a Theodoretti describitur in hune modum h i Per id tem- m ' poris, inquit, adolescens quidam filius sacerdotis, in impia educatus religione, se in numerum ploram aggregatur. Nam mulier quaedam illustris ob pietatem & diaconatus munere dignata, matri huius adolcscentis perfamiliaris, eum cum matre aduentante a s adhuc quidem valde adolescens erat) serte salutans,magnopere est ad veram pietatemb. i, 'in colhortata . Mortua vero matre, venit ad eam adolescens, α consistam ab ea disci LV a x , 1 o o nam perdiscit: atque firme defigens in animo eius conma, percontatur magistram, qua via possit superstitionem patris deuitare. & veritatis,quam illa praedicabar, compo eu
dieri . Cui illa: Oportet, inquit, patrem deserere, & illi tuum & illius labricatorem praerponere, & alteram petere ciuitatem, in qua potestatitare, & im j tyranni manus eis gere pollicitabaturq. se ei rei prospectaram. sTum adolescens: At, inquit, deinceps v niam ad te , & tibi meam ani mam committam. Paucis interpositis diebus, Iulianus Daphnem contendit, publicum epulum celebraturus: cumq. eo una proficiscitur sacc dos adolescentis pater,qui Imperatorem comitari consueuerat . , Adolescens erat cum patre, & frater una: isti namque in cibo Imperatoris aqua tu, strali expiando. AEdituorum munere fungebantur. Septem dies festum Daphnes agi let. Primo die adolescens,ubi toro astans Imperatoris, Opsenia aqua lustrali expiauerat. consistisque stesere polluerat, curriculo currit Antiochiam: et ad eximiam illam in lierem recta prosectus: Ego, inquit, venio ad te, uti a me promisitura est. tu ergo calusitam corporis, quam animae consulito, promissumq. praestato . Quamobrem illa con
sugens extemplo adolestentem deducit ad Meletium chie erat partis Catholicorum et Christianorum, qui Antiochiae erant, Episeopus qui eum in silperiori parte aedium, in
quibus habitabat, commorari iussit. Pater autem quaerere adolescentem, perlultram, undique Daphnem,atque ad urbem Contendens reaire plateas & angiportus, circumrserrem omnes partes oculos non cessat et quod quidem lacu magno illius inueniendide, siderio i ncensiis . Vbi ventum est ad eum locum, in quo erant aedes Meseiij, alis subi tis videt eum ex tabulam despicientem: ad quem accurrens, inde abstraxit,abduxitque. Atque es domum reducto, primo permulta inflixit verbera; deinde verucula candentia manibus, pedibus,&doris impegiis postremo conclustin cubiculo, ostiosiri sola rami ipsique Daphnem reuertitur. Ista ille ipse cum aetate iam admodum acta erat. mihi narrauit: addiditque etiam,se numine assatum,&divina repletum gratia, Omma patris simulacra confregisse, nunque i iste unbecillitatem. I.
78쪽
A Pollea vero complexum animo facinus, quod constitierat, coepit patris aduentaui pertimescere, orasseque Christum Dominum, ut ipse serret auxiliam, seras perrum-iperet, de ostia praeiaceret: Nam tua causa, inquit, haeci perpessus sim .d: adiuui Quaecum dixisset; excidisse seras, dc ostia aperta elle. Inde igitur recurrisse ad magi, , stram: quae eum veste induit muliebri: et postquam in camera collocasset, iterum ad
Meletium deduxit: Meletium vero Cyrillo, qui tum Hiero lymorum fuit Episcopus, ipsium commisisse, & ita noctu tuisse Palaestinain. post mortem autem Iuliani iste ad illastens patrem ad vera tradaxit religionem. Etenim cit illud tu alia nonnulla ipse nobis narrauit.Quare isti hoc modo ad Dei cognitione adducti,veram salutem consecuti sunt. Iulianus φ vero liberius , immo vero impudentius aduersius verum Dei cultum a τώ r. arma serre: et quamquam petibnam induebat modestiae, tamen retia parare, & tende- 're' Irre plagas coepit, qine homines errore deceptos in impietatis perniciem inducerent. Naa primum sontes , tum quae in urbe erant, tum qine Daphne, steteratis victimis contaminare, quo singuli qui aquam gustaret, tetra nequitiae labe inficerentur. Deinde i A
e in foro exponebantur, eadem sceleris macula inquinare: uam panra, carnes, iri sit, o Lo Lxctus, olera,& alia omnia estulenta, aqua lustrali aspergebantur. Quae cum viderent:
Christiani, etsi non poterant non gemere, lamentari, de scelera illa impense detestari: tamen eisdem vestiuatur , legi Apostoli h obsecuti, ita iubenti: Quicquid in ma limb i. r. io.
venditur, comedite; nihil interrogantes, propter constientiam. Jhaec Theodorem .
Porro fontes istos, sic soride sacrifciorum pollutos, diuino miraculo exsiccatos esse, s perius assertione Chrysinomi dictum est: 'aod & alii confirmant historici . Ceterum quod ad cibos pertinet: etsi vidimus Constantinopolitanos Christianos his laudabili C ter abstinuisse esculentis Gentilitia superstitione pollutis: haud tamen damnandos esse
Antiochenos. Theodoretus Apostoli auctoritate confirmat, iuxta illud eiusdem Amri stoli ς : Vt quid iudicatur ab aliena conscientia: si ego cum gratia participo, quid bla- c .co I s hemor pro eo quod gratias a tJ et illud Α: Qui non manducat, manducantem non a spernat.Jet rursum : Qui manducat , Domino manducat, & gratias agit Deo.J Tunc quoque accidit,ut Eusgnitas miles emcritus, annum agens aetatis centesimum decimum, cum in Iulianum exprobraret Magni Constantini fidem, sub quo militauerat; atque praeterea patrix pietatis desertorem nuncuparet , viridique animo redarguo
tet: ut maiestatis reus ab eodem Apostata gladia amputari capite sit misis: cuius tri- Iumphus p claro noratus est titulo in tabulis Ecclesiasticis tam Gr cis,quam Latinis . ,
memoria anniueraria repetendus.
D Quo etiam tempore martyriu subijsse duos illos Christianos millites,inuentinii atque
Maximum, idem post haec Theodoretus aifirmat Nos aut in rem gestam, a S. Ioanne Chrysostomo, qui tanc temporis aderat Antiochiae, petamus. quam ius verbis describit e Accidit , ut milites quoddam conuiuium haberent έ- ρου epusem Eliae pubim eu, a Iuliano paratum , cuius supcrius mentio facta es. in quo & martyres , quos λ, odie colimus, erant. Ceterum , ut conuiuiorum mos est, cum varii sermones hinc indqdicerentur, aliique alia tractarent ; martyres nostri mala sui taculi inter se deplorabant, longe potiora fuisse superiora tempora alberentes: dicebantque de inter se, & ad sodes es Quem iuuaret ultra vivere, vel spirare, vel Solem inlucri, sacris legibus ita conculcatin e -- pietate ita violata, creaturarum omnium Domino ita contempto Omnia nidore Pi π iniuina sunt dc fumo, omnia sacrifici js immundis reserta. Proh neque purum atrem *Irat e Maara. H. E possumus. Dicta haec ne perfunctorie transeas: et considera, quando ea locuti stant, δέ quanta pietate. Nam si in militari symposio, ubi regnant: ebrietas dc intemperantia,
ubi certatura e prodigalitate, ubi agon est stuporis& inspientiae, sic ingemistebant αlugebant: quales erant domi, cum soli inter se agerent3 quale et alit in precibus ac ieii mis, qui deliciarum tempore tam humiliati de tam Apostolica praeselerebant pectores Gaudebant alii, hi vero lugebant: impie agebant alij, hi vero Zelo urebantur . Sane ipsi ob fratrum valetudinem, suam sanitatem non sentiebant. Sic docebant, & lacrymabantur in malis, quae tunc fiebant, quasi uniuerse mundo tutores datressent. Neque clandestinum fuit, talia eos dixit se. Nam ex sedalibus&conuiuis adulator dc irrisbe , quidam obsequium Regi iacturus, omnia ut dicta erant, detulit. Rex. accepta occasi ne diu quaesita ,causatus est ex verbis illis affectatam tyrannidem, ut ita martyrii corona
priuaret: et iussit, confiscatis facestatibua eorum omnibus, nudos eos in carcerem con,
79쪽
ijes . Illi autem gaudebant , dc exultabant, dicentes: Quid nobis diuitijs, pretiosaque Aveste opus Si & indusium intimum, nempe caro, propter Christum exuendum est; non obluctabimur, sed sponte concedemus. Et y dicto, scripti sunt libelli indices, confiscataq. omnia. Porro ut homines in patriam migraturi, substantiam omnem in pecuniam commutatam praemittunt: ita dc illis accidit. Quoniam erant in cassos tralituri , inimicis ipsis negotium agentibus, de in hoc ministrantibus, opes suas ante se
miserunt . Non enuri illae tantum opes, quo eleemosynae nomine dispendimus, transseruntur in caesum; sed etiam quascumque nobis hostes fidei, piorumque persecutores rapiant, alibi thesauri erunt : est enim hoc non minus, quam illud. De hoe audi quida Hebri Io. Apollolus φ dicat: Et rapinam, inquit,facultatum vestrarum cum gaudio tulistis, sciem res vos habere meliorem substantiam de manentem in caelis. Vt autem ingressi sunt carcerem, confluxit ad eos omnis ciuitas: tametsi multis te Broribus, minis, de periculis interdictum erat, ne quis ad eos accederet, vel eis imiser tur, vel quouis modo communicaret. Atqui timor Dei essiciebat, ut non curarenturea Principis mandata. Vnde multi ob consuetudinem , quam cum martyribus habebant , facti sunt dc ipsi martyres. Multi enim, contempta praesenti vita, frequenter eos visitando , sacras apud eos vigilias continuis psalmis perficiebant . Erant lamili ritates illae spiri illatis eruditionis & consolationis plenae. Et clausa quidem tunc est ecclesia: carcer autem ecclesia facta est. Neque hi solum qui eos visebant, sed Sc qui intus cum eis tenebantur, veram patientiam & virtutem a patientia & fide eorum discebant. Rex ut haec audiuit, valde stomachatus est: cupiens tamen eos supplantare,& ab alacritate sua destituere, auaros quosdam homines & impostores subronauit, quis quando priuatum colloqui um sese offerret, eos accederent, non ut a Rege missi, sed Gquas singulari compassione & proprio consilio id agentes, & adhortarentur, ut a religione desistant, de ad impietatem transeant. Dicebant enim: Sic non solum imminens periculum effugietis, sed maiori dignitate honestati, maiorem quoque principatum adepturi estis, Regis ira feliciter placata . Nonne vidistis &.alios vestri ordinis id ipsum fecisse ρ Quibus illi responderunt: Atqui nos hac potissimum ratione viriliter si bimus , di pro illorum ruina nosmetipsbs in sacrificia octeremus : benignus & misericors nobis Dominus est. solet etiam uno accepto sacrificio, toti orbi conciliari. At Gι D-iel. 3. cui olim h tres pueri dixerunt: Non est in tempore hoc princeps de propheta de dux . neque sacrificium, neque incensum, neque holocaustum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus inuenire misericordiam: sed in animo contrito & spiritu humilitatis suscipiamur, quasi in holocaustis arietum, de taurorum,& sicut in millibus Dagnorum pinguium. Ita & illi videntes altaria subuersa, clausas ecclelias, sacerdotes sugatos, Fideles omnes in exilium actos; studebant, ut pro omnibus Osferrentur Domino , relictisque militaribus signis, angelicis sese choris adiungerent. Quocirca Sc dicebant : Quid ρ etiam si nunc non morimur, moriendum tamen omnino est non multo posthac. Satius igitur fuerit mori pro Rege Angelorum, quam pro Rege tam impio..hic etsi moriatur pro Rege quis, nihil accipiet a Rege sua distram sortitudine. Et quid posset defuncto praestare, vel si maxime vellet atqui eis saepenumero ne s pultura quidem contingit , dc non raro a canibus deuorantur . Quod si pm Rege
Angelorum mortui fuerimus; certi stamus, nos accepturos corpus multo gloriosus; maiori gloria conspicui erimus, longe nobis maiora erunt laborum praemia . Proinde
arripiamus arma spiritualia: non opus iaculis&sagittis: siissicit pro omnibus lingua: Esunt enim de sanctorum ora pharetrae, e quibus diabolico capiti continui & crebri
Nunciata sunt haec atque similia Regi: qui nee destitit, sed illecebrarum etas iterum I 'I atque iterum illos tentauit. Ita autem mandauit, quod si cederent victi, sub Omnium
Dis M-ro Oculos producerentur: sin sortes Perseuerarent, uti perduellionis rei educerentur, αλ occiderentur; neque ulla Christianae professionis, ob quam tenebantur, mentio fieret . At qui reuelat profunda β: abdita , non permisit, ut machinationes illae occul c cinefas tae manerent , ignotae insidiae. Nam quemadmodum olim mulier AEgyptia Iosephum in lecto apprehendens, licet speraret factum suum ciam fore omnibus hominibus; non fuit tamen Occulta vel oculo illi soporis nescio, vel posteritati: quippe quod absque arbitro illa Iosepho dixit, idioto ubique mundo canitur : Ita&ea, qu Per
80쪽
A per subornatos illos eonsiliarios dolosiis Rex agebat, sperans occulta ista, nequaquaminanserunt occulta. Didicerunt enim posteri omnes & insit dias dolosas, α triumphantium victorias . Denique cum multo tempore exacto alacritatem eorum non solum non frangeret multitudo dierum , sed potius studium de ardorem excitaret, aemulat resque multos iaceret: iussit tandem media nocte in harathrum eos abduci. Duccbantur itaque in densas tenebras luminaria, & decollabantur. Ceterum capita detral cata ET MAMMi. tunc diabolo magis terribilia erant, quam cum adhuc vocem darent: sicut cla caput Ioannis non tantum terrebat cum loqueretur, quantum cum dii φ mutum afferretur. a mitta. i Habet enim &sanctorum sanguis vocem suam, quae non per aures auditur, sed Occia dentium conicientiam invadit sic perstringit. Post beatam autem illam caedem, quidam etiam cum salutis periculo athletas illos optimos rapuerunt, etiam ipsi vivi ma B tyres, ut eortam reliquias curarent decenter: nam quamuis non occidebantur, optabant tamen mori potius, quam ut corpora illa relinquerent inhumata: ita ad venati nem eorum festinabant.
Dicunt qui tunc affuere,& quibus corpora illa recens occisa videre datum fuit, quod iacentibus simul illis in sepulchro, talis quaedam ex eorum oculis & vultu gratia resplenduerit, qualem in Stephano Iudaeis responsum fuisse Lucas dicith: neque uti b-6Ius est, qui non pio quodam horrore illis adstiterit: adeo aspeetiis ille assiciebat omnes. , o, i V quin & omnes clamabant in laudem eorum id quod a Dauide dictivn: In vita sita non rLM Qv L . sunt separati, & in morte non sunt diuisi . pariter enina confessi sunt: pariter carcerem MI inhabitarunt: pariter in barathrum abducti sunt : pariter capite mulctati: et unus
utriusque corpora tumulus tenet: et unum quoque tabernaculum in caelis eos excipiet,
C quando ad maiorem peruenturi sunt gloriam, nempe immutandi. J et paulo post haec
de eorumdem martyrum reliquiarum cultu : Idcirco tape eos inuisamus, tumulos adornemus, magnaq. fide tumulos eorum contingamus, ut inde benedictione aliquam
assequamur. Etenim sicut milites, vulnera in praelijs sibi inflicta Regi monstrantes, fidenter loquuntur: ita & illi in manibus absecta capita gestantes,& in medium ais ue i, iurentes , quae volucrint, apud Regem caelorum impetrare possunt. Proinde magna fide, promptitudineq. huc veniamus, quo α visis sanctorum monumentis, & co sideratis eorum praemijs, inde varios thesauros undequaque colligamus, &c. J haec Chrysostomus. Horum vero natalis dies tam in Oriente, quam in Occidente a C tholsca Ecclesia annua celebritate recolitur vigesimaquinta Ianuari j. qui enim hi ius anni ultimo tempore confessi simi, in carcere detenti, ad illum diem delati, mar- D tyrium magna omnium Fidelium gloria consummarunt. Pari quoque certamine αPersimili martyrio coronati sunt Romae hoc anno Ioannes& Paulus, de quibus ins xius pluribus agendum erit. Quod rursiim pertinet ad res Antiochenas: haud profuit Iuliano luculenta illa or cone de barba hircina dicteria refellisse, nee sertissimis militibus necem clanculo inti
lisse: quin Christiana libertate Fideles sicut Christi gloriam praedicarent, ita falsitatem
deorum Gentilium probris insectarentur: usque adeo, ut feminae quoque Christianae id ipsum sunt ma constantia, animoq. inuicto praestiterint. Inter quas enituit magna laude veneranda matrona, pomine Publia , cuius egregium certamen in haec verba a
Theodoreto describitur: Hoe loco praeterea historiam de semina quadam praesta ἡ τε - M. tissima plane memorabilem narrabo : nam seminae etiam diuino pietatis amore ac a ii M. E studio armatae, huius tyranni rabiem prorsiis contempserunt. Publi a semina illis T sotemporibus nobilissima, & propter virtutis suae praestantiam plurimorum celebrata ς' UM sermonibus, matrimonij iugo aliquandiu copulata, fructum Deo dignum saneas miratione obtulit. Nam Ioannes, qui longo tempore presbyteris Antiochiae praestat,
di saepe ad primatum Apostolicum suffragiis delectus , semper illum honoris gradum
recusauit, eX eius ventre tamquam admirabili solo editus est. Haec mulier chorum virginum perpetuam castimoniam prosellarum secum habens, Deum omnium opificem ae Saluatorem hymnis assidue celebrare Glebat. At cum Imperator illac printergrederetur, virgines inter se mutuo clariori voce canunt, ratae illum consceler tum tyrannum contemnendum esse , & omnium irrisione ludenduri . Canebant
autem illos potissimum psalmos , quibus debilitas simulacrorum scite derideretur, α cum Davide ' dicebant: Simulacra Gentium , argentum & aurum, Opera in 'eduris.