Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

VALENT IN. THEODOSII

A Imperator, erubescit nec Senator, sed tantuin cartalis 3 superba cervix, meas tortuose. Fortastis, immo quod non dabitatur, propterea Deus voluit ut et neodosius imperator ageret pconitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum eius celari non potuit. Et erubescit Senator, quod non erubuit Imperator 3 Erubescit nec Senator ,.sed tantum curialis , quod non erubuit Imperatori Erubelcit plebeius, siue negotiator, quod non erubuit Imperator 8 auila luperbia est 3 nisane sola sussiceret gehennae, etiam si adulterium nullum esset 3 J haec Augustinus. 3Quam autem vigeret hoc tempore in Ecclesia ieaeritas publicae paenitentiae, a qua non liberaret excataretve nobilitas, dignitas. neque sexus; plane declaratur alio exemplo clarissimae feminae Romanae, Fabiolae nomine, quae adhuc supererat Fabi ortam antiquae familiae nobile germen. Hanc contigit ob secundas nuptias post diuortiu riactam B cum priori viro, illicite contractas,hisce terme diebus,publicam Romae agere poeniter tiam ι quam a S.Hieronymo descriptam his adiungere,ob connexionem temporum dc similitudinem argumenti, Orcraepretium ducimus . ait enim : Igitur & Fabiola, quia persuaserat sibi, & putabat a se virum iure dimissasti, nec Euangeli j vigorem nouerat, in quo nubendi uniuersa causatio, viventibus viris, seminis amputatur: da multa dia boli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit. Sed quid ego in abolitis & antiquis moror, quaerens eXcusare culpam, cuius poenitentiam ipsa consella est 3 Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semetipsim reuersa, quo tempore 1 blent viduae negligentes, iugo seruitutis exculica, agere se liberius, adire balneas, volitare per Plateas, vultus circumferre merctricis saccum indueret, ut errorem publice fateretur 3 & tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae in basilica quonda Laterani, qui Caesariano C truncatus est gladio, staret in ordine poenitentium, Episcopo, presbyteris, & omni P palo collac arantibus, sparsum crinem, ora lurida, squallidas inanas, sordida colla submitteret 8 Quae peccata stetus iste non purget 3 quas in aeteratas maculas haec lamen ta non abluant ξJ et post multa de utilitate poenitentiae, de eadem subdit: Non est cor sua Dominum in terris ; de ille eam non confundet in caelo. . Aperuit cunctis vulnus suum,di decolorem in corpore cicatricem flens Roma conlpaxit. Diuata habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa ecclesiam Domini, sed extra castra cum Maria serore Moysi separata consedit; ut quam sacerdos eiecerat, ipse reuocarer, J ac

deinde: Recepta sub oculis otianis Ecclesiae communione quid iecit 3 Scilicet in die bina malorum non oblita est, & post naufragium rursum tentare noluit pericula nauigandi.J hactenus Hieronymus : quae autem subdit de eiusdem Fabiolae peregrinatione Hi D rosi, mana & de rebas gestis postquam reuersa est,silio loco dicemus . haec enim modo de antiquissimae ac nobilissimae Romanae iamiliae sincta propagine , Christiana religione foecunda, occasione publicae poenitentia , satis fit retulisse. Iam ad S. Ambrosium

redeat oratio.

Paulinus igitur post enarratam Theodosij poenitentiam , mox haec adiungit : Per idem tempus duo potentis imi ac sapientis imi viri Periarum ad famam iacerdotis venere Mediolanum pa mentis mur Romanas cir Persas , ut die in est, initam, me curari se temporibus inter gentem Gramque congressus deserentes lacum plurimas quaestiones, ut ex illis probarent sipientiam viri: cum quo ab liora diei prima vi que ad horam fere tertiam noctis per interpretem disputauerunt, admirantes i. disicellerunt ab eo. Et ut te probarent , non ob aliam causam venisse, nisi ut certo certius noscerent virum quem fi-E ma compereiant, alia die vale iacientes Imperatori, profecti sunt ad urbein Romam,

illic volento cognoscere potentiam illustris viri Probi: qua cognita, ad propria reuerterunt. J hic ille Anicius Probus, promotor olim Ambrosi j ad Praeieci iram prouinciarii, longa ut dixi mus ex Marcellino) Praetori j Praefecturae propagatione lassatus. Augusti Gsinas plane sutile Romae aedes Probi, illud a Secundino 4 dictum insinuat: Ego namqae, inquit, fateor, non tali diligentia, nec tanta industria Anicianae domus micare marin ra , quanta tua scripta perlucent eloquentia. J Claruere in eadem iamilia sanctae feminae Proba auia, Iuliana nurus, & Demetrio neptis magni nominis virgo, de quibus suo loco dicturi sina . Quoniam autem ex epistola S. Ambrosii ad Theodosium hoc anno post cladem Thessalonicensem ut vidimus data, liquet, hoc ipsi, anno collectam esse Mediolani nodum Episcoporum: cuiusnam rei occasione oportuerit illum cogi conuentum, d

642쪽

quid in eo factum sit, est diligentius perquirendum. Haud enim levis momenti haec suit A nodus, ad quam dc Galliarum Episcopi conuenerunt, α tres Apostolicie sedis Legati a Siricio Papa milli. Cuiusnam rei gratia,inquam,eius modi Concilium collectum fuerit, quidve in eo Patres statuerint, ut intelligamus: in primis quid hoc anno a Siricio Papa Romae gestum sit, quidve ab eodem scriptum Ecclesiae Mediolanensi. est declarandum. Meminisse debemus quae superius dicta sunt, ex monasterio Mediolanensi prodi jile, immo eiectum fuisse Sardanapalum illusub habitu monastico latitantem Iovinianum

haeresiarcham, ceteros'. eiusdem impietatis collegas, quorum virulentas haereses silip rius recensuimus. Toleratus namque suit ille cum suis aliquandiu, vel quod ipsius expectaretur correctio, vel quod potius contemnendus videretur, qui adeo vana atque inlulli priuatim in aures aliquorum susurrans ingereret. Sed cum eo temeritatis usque progressus esset, ut etiam eodem argumento a se scriptds commentarios ederet: iam 3

zizania, quae crevissent ad mei Iem, falce Apostolica succidenda suerunt. At qualia ellent eiusmodi Ioviniani scripta accipe ex S. Hieronymo ' : Pauci, inquit, admodum dies sunt, quod sancti ex urbe Roma fratres cuiusdam mihi Ioviniani commentariolos transmiserunt, rogantes ut eorum inepti s responderem, α Epicurii Chri itianorum Euangelico atque Apostolico vigore contererem. Quos cum legislem,& ori nino non intelligerem,coepi reuoluere crebrius,& non verba modo atque tententias, sed

singulas pene si llabas discutere, volens prius scire quid diceret,& sic vel probare vel redarguere quod dixisset. Verum scriptorum tanta barbaries eis, Jc tantis viiijs spurcis Amus sermo confusus,ut nec quid loquatur, nec quibus argumentis velit probare quod loquitur, potuerim intelligem. Tot us enim tumet, totus iacet: attollit se per singula, de quasi debilitatus coluber in ipso conatu frangitur . non est contentu, nostro, id est,hum, eno more loqui: alsius quiddam aggreditur.

Parturiunt montis e secetur rassiculus mi iastabis fani esse hominis , non sinu iuret Oreses. Praeterea sic inuoluit omnia,& quibus tam inextricabilibus nodis uniuersa perturbat, ut illud Plautinarum litteratum ei potuit aptari :Hin quirim praeter Abliam lem nenis. Aram diuinandum es . GUM O Zoom. vates legimiu. et illud Virgilianum: Dosne mente sinum .

Heraclitum quoque, cognomento , sudantes philosephi vix intelligunt . Sed

quid ad nostrum uiri πι ν , cuius libros multo diuacilius est nosse, quam vinceret Quamquam & in victoria non parua sit inicultas . Quis enim eum superare queat, cu- Dius assertionem penitus ignoret Et ne lectorem longius traham :cuiusmodi eloquentiae sit, de quibus vel borum fioribus ornatus incedat, i ecundi libri eius monstrabit exo dium , quod hesternam crapulana ructans ita evomit: Satisfacto inuitatis , non ut

claro curram nomine, sed ut rumore purgatus vivam vano: Obsecro agrum, nouellas plantationum , arbusta teneritudinis erepta de vitiorum gurgitibus , audientiam communitam agminibus.Scimus Ecclesiam spe, fide, charitate inaccestibilem inexpugnabi lem : non elim ea immaturus,omnis docibilis, impetu irrumpere , vel arte illudere pintest nullus. Rogo, quae sunt haec portenta verborum 3 quod descriptionis dedecus 3 nonne vel per rebrem somniare eum putes 3 vel arreptum morbo phrenetico, Hippocratis vinculis alligandum3dcc. J haec quidem de Ioviniani commentarijs ex Hieronymo recitasse voluimus,quod dignum obseruatione sit intelligere, non curasse tamqnem Ein promulgatione illarum haeresum, quibus ad blanditur voluptatibus carni , viros disertos quaerere & eloquentiae studiosos ; sed effrenis animi dc peririel, frontis, vita tu piissimos vocasse magi stros;eo quod absque eloquentia satis ad perditionis filios suadendos essent carnis illecebrae: quod hoc quoque nostro saeculo factum vidimus, cum impudentem apostatam , s dum moribus, eloquio infantistimum constituit haeresia cham, restitutorem collapsae penitas scholae Ioviniani, atque nouum assertorem doctri, nae Epicuraeae. Sed de Ioviniani facta Romae condemnatione prosequamur iustoriam. Cuin igitur sui dictum est j eiulinodi scripta Iovinianus Romae vulga let: primus omnium qui ex adueri surrexit ,& contra desernae monstruni cominus decertauit . egitq. ut Apostolica damnaretur auctoritate, Pammachi us suit nobilis limus Senator, a

que docuissim Roniauinu, qui s. Paulae gener extitit,Christianae Gl:gionis exacuissemus

643쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

A muscultor,&fidei Catholicae ardentissimus propugnator, de quo alias pluribus; ad quem Hieronymus' scribens haec ait: Denique idcirco , te poli Dominum taciente, damnatus est, Diania ira vid cra, quod ausus sit perpetuae virginitati matrimonium campanare. J At non unius Pammach ij relatione , sed & aliorum Fidelium, Iovinianum delatum fuisse Siricio Papae, idem ipse Pontifex litteris illis, quas de eiusdem damnatione ad Ecesesiam Mediolanensem scripsit, assirmat: eas vero hic describendas 'esse putamus, cum 'uid ab ipso Stricio aduersus impium haeresiarcham eiusq. gregales

definitum Romae sit, certa testificatione contineant; sic enim se habent,: , 4μι. e. Sisi eius Mediolanensi Ecclesiae. . Optarem semper, fratres cacissimi, dilectionis gi pacis vestrae sinceritati gaudia nan i. c. ii iciare: ita ut vicissim discurrentibus litteris, Ospitatis vestrae iuuaremur indicio. Num- Cri r Frit. B qua patitur nos quietos ab incursione sua vacare hostis antiquus, ab initio mendax, ini- fiat i iis .i micus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit. Pudicitiae adue sarius, luxuriae magister, crudelitatibus η patatur, abstinentia punitur, odit ieiunia;

ministris suis praedicantibus, eadem dicit ei Iesuperdua, spem non habens de faturis ,

Apostoli sententia percussus dicentis : Manducemus Oc bibamus; craS enim moriemur. c I. ccr.is. O infelix audacia, o desperatae mentis astutia. Iam incognitus sermo haereticorum Hatria Ecclesiam cancri more serpebat, ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem. Et niti Dominus Sabaoth laqueum,quem parauerant, dirupisseis scena tanti mali & hypocrisis publicata, multorum limplici uin corda traxisset in rui0am; quia facile ad deteriorem partem mens humana traducitur, malens per spatiosa ambulare, quam per arctae viae iter cum labore transire. C Quadere necetiarium latis suit, dilectissimi, quae hic gesta fant,ad vestram con fiet tiam cognoscenda mandare,ne ignorantia sacerdotis cuiuspiam pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religiosi, nomine contagio violaret: sicut scriptum est, Domino dicente 4: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sant lupi d Matib. r. rapaces; a stactibus eorum cognoscetis eos : ij videlicet, qui subtiliter Christianos sese iactant, ut sub velamento pii nominis gradient , domu Orationis ingressi , sermonem serpentinae disputationis effundant rut sagittent in obscuro rectos corde, atque verita- e Psal. ra. tem Catholicam perruertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more traducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum haeresum malisnitatem ab Apostolicis nunc usque temporibus didicimus, d experti probauimus : sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigauerunt, quales isti nunc subito

D irrumpentes, doctrina perfidiae polluti, hostes fidei; qui cuius sint discipuli, verborum fiuctibus prodiderunt. Nam cum alij haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposie -

rint conuellere atque concerpere de diuinis institutionibus: isti non habentes vestem f a tb.: nuptialem, auctantes Catholicos , noui ac veteris Testamenti ut dixi continentiam peruertentes, illecebrota atque ficto sermone aliquot Christianos coeperunt iam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae s iae virus,praeteremes te tamquam electis blasphemias tamen suas conscriptione temeraria publicarunt, , cd speratae mentis surore conciti passim in fauorem Gentilium se prodiderunt. Verum a fidelibus Christianis, viris genere Optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videntaretne delati, ut sacerdotali iudicio detecti diuinae legi

E docere contraria, spiritali sententia deleantur. Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamini intersuimus; sed virsinum nuptias Deo dehiotas maiore honorificentia honoramus. Facto igitur pre- Ny : :rsbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est,Christianae legi esse contraria: unde Aposto- cx Miam. li 3 secuti praeceptum, quia aliter quam quod accepimus, annunciabant; omnium no-g Galat. stru tam presbyterorum & diaconora, quam totius etia cleri una lata fuit sententia, ut Iovinianus,Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Pontinus ' Martianus,Ianuarius, Frontinua de Ingeniosus, qui incentores nouae haeresis & blasphemiae inuenti sunt, diuina sententia &nostro iudicio m perpetuum damnati, extra Ecclesiam remanerent. Quod custodituram sanititatem vel iram non ambigens, haec scripta direx i per fratres & presbyteros meoS Crescentem, Leopardum, & Alexandrum, qui religiosum ossicium fidei ipi

ritu possint adimplere seruentes. J hactenus litterae Stricii ad Nn otium per Legatos,

quin

644쪽

quorum Leopardus presbyter sui it e videtur Tituli Pastoris, ex quo &ipse Siricitas ad Asedein Pontinctam euectus fati. siquidem amborum nomina in fragmentis quibusda in eodem Titulo hactenus assertiantur in lapidibus sculpta,qui erant monumentoria Vet rum epitaphia, quae penitus periere , quae hic voluimus utcumque mutila descripsisse:

SALVO SI RICIO EPISCOPO . J & alio ista mento: ECCLESIAE SANCTAE . .

. . . cetera desunt. Extat & tabula marmorea his litteris exarata: LEOPARDUS PRESBYTERJ quem unum esse ex nominatis Siricij Papae Legatis, nulla apud me dabitatio est. Quod autem siricius eosdem Mediolanum tres Legatos miserit, ea causa inter si flevidetur, ut horum auctoritate Mediolani Synodus cogeretur Episcoporum , ut ab ijsdem Iovinianus & alij nominati illic etiani damnarentur haeretici, ubi coeperunt haeresam venetia spargere,& cuius intilicis arboris Rom e truncus saccisus erat conuelleren- Atur ibi quoque radices. circuis enim eos prouinciam illam cu hiice mercibus, testari videtur sanctus Ambrosius, cum ut hoc caueret, litteris admonuit Vercellensem Eces ' itana . Quid autem Synodus Mediolanentis aduertas eosdem ii ereticos hoc anno,.- ... colubrata decreuerit, litterae ab ea ad Siticium Papam scriptae declarant, quarum sic se habet exordium : Domino dilectissimo Datri Stricio Papae Ambrosius Episcopus, Basianus,& ceteri. uouit,' ita . Recognouimus litteris sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui fideliter commissam civM. tibi ianuam serues, & pia solicitudine Chri iti ovile custodias, dignus quem oues D mini audiant & sequantur. J Obs raa, lectat , quod sanctus Ambrotius & alii eius Synodi Episcopi apta satis collatione dicunt, committam Ecclesiae ianuam Romano Pontifici, utpote quod eidem in Petro commissae lint claues regni caelorum: cum deseco Q Christus dicats: Ego sum ostium; per me si quis introierit, saluabitur. J dcrarius: Qui non intrat per Ostium, sed ascendit ali unde, hie fur est & latro. J seq. cum intelligis E . cleti ae ianuam Cliri istum, & nonnili hanc unam patere portam venientibas ad Ecclesiam, huius'. portae Romanum Pontificem ianitorent: cognostas pariter illos legitime in Ecclesiam ingredi, censeriq. Catholico nomine, quibus tantus ianitor Aperuerit , iblos vero exclusi s atque reiectas, quibus idem lores occluserit ; eosdemq. conscendentes aliunde, non Hater Catholicos,i ea inter fures atque latrones connumerari debere: quod seruatu es ab initio fundatae per Petrum Romanae Ecclesiae, cepe superius dictu ciis nimirum illos tantum totius Catholicae Ecclesiae sententia censitos esse Catholicos, qui . gauderent communione Romani Pontificis; illos vero haereticos vel schismaticos, qui

ab eiusdem communionis participatione seclusi essent. Sed pergunt illi: DEt ideo quia nosti oviculas Christi . lupos facile deprehendes, & occurres quasi prin' u His i uictu, patior, ne isti mortibus perfidiae suae, ferali'. vlulatu Dominicum ouile dii e

Mi. ιυνο vu gant. Laudamus hoc , domine frater nobis dilectissime,& toto concelebramus a sectu. - Nec miramur ii luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocent non recognouit. Agrestis enim ululatus est, nullam virginitatis gratiam, nullum c siitatis ordinem seruare, promiscue omnia velle confundere, diuersorum gradus abrogare meritorum, & Paupertatem quamdam caelestiam remunerationum inducere, C. Jpluribus enim dis larunt atque demonstrat si perexcellere sancto coniugio virginitatem, illibatamq. omni tempore & illaesam custoditam Dei genitricis virginitatem, cui ijdem scelestissimi detrahebant. Viduitatis q. Christi amore seruatae praeconia extolletes, iri niorum merita praedicant, quae veritatis proditores somno vin . sepulti, tamqua suae Elpibrum inteperantiae aduers ria impugnabant. Atque post multa haec ijde ad Siricium: Sed quid plura apud magistrum atque doctoren 3 cuin iam digna praemiu retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus in quo non damnarentur ; qui vere se Manichaeos probauerunt, non credentes quia ex virgine utique u nisset.J docent deinde pluribus, qua ex parte Iovinianus cum tuis participaret ciura Monichaeis: addunt q. ipsos Manichaeos tunc temporis cum Imperatoris decreto, tum L gatorum sententia esse damnatos,atque ciuitate illa expulsos. siquidem ilia ad postre

naum adiungunt:

Sed - eii impietas Manichaeorum, quam & clamentissimus execratus est Imperator; sugerunt; sicut testes sunt fratres ,iritu,qai eos

& omnes qui illos viderunt, quali quaedam contagia refugerunt; sicut testes sci compreSθteri nostri Crescens, Leopardus, Alexander,iancta seruenies spiromnia

645쪽

CHRISTI

Ecclesiastici.

SI RICII

VA LENTI U- THEODOSII

A omnium execratione damnatos, Mediolanensi ex urbe quali prosagos repulerunt. It que Iovinianum, Auzentium, Germinatorem, Felicem, Protinum η, Genialem, Iartianum. Ianuarium, dc Ingeniosum, quos sanctitas tua damnauit, scias apud nos quoque secundum iudicium tutura esse damnatos. Incolumem te & florentissimum Deus nollertueatur omnipotens, domine dilectissime triter. Item sis craptu.

Ego Ambrotius Mediolanentis Ecclesi. ae Episcopus subscripsi. Euentias Episcopus Cenetentis saluto sanctitatem tuam in Domino, & huic epistolis

subscripsi .

Maximus Episcopus Emonensis , dcc. Felix Episcopus Iadrensis Basiimus Episcopus Laudensis B Theodorus Episcopus Octodurensis Constantius Episcopus Araulicanus Sabinus Episcopus Placentinus Ex iustii Domini Episcopi Geminiani,ipse praesente, Aper presbyter subscripsi.

Eustat litus Episcopus, nstantius Episcopus,& omnes ordine subscripserunt.J Vides plures alios breuitatis causa praetermillos este nominari Episcopos: porro magnae virtutis viros, sanctitate conspicuos,miraculisq. claros nonnullos ex ijs sutile, locent quaesii perius dicta sunt,cum de Concilio Aquileiensi actum est : complures enim Episcopi utrique Concilio intersuis Iereperiuntur; inter quos prae ceteris enituere S. Ambrosius Mediol mensis Episcopus,& S. Sabinus Episcopus Placentinus, Ambrosio sui dictum est superius ) ianctitate atque doctrina non impar: ut taceamus de sanctis Passiano, G C miniano, & aliis. Vt ex his intelligas,magna Dei prouidentia factum, ut per tales tantosq. viros nefanda haeretis damnaretur; ne quid reliqui posteris ellet, quod reuocari pollet in dubium, a qtoruinnam parte veritas steterit,num apud lutulentum porcum eiusq. gregales ii ies grunnitu potius obstrepentes, quam humana voce loquentes , an apud acceptis limos ino viros opere ac sermone pia stantes, quorum sententiae&ipso Deus miraculoria Operatione pius suffragatus ellet. Haec dixerimus, ut rubore siussandantur ii tamen erubescere norunt recentiores haeretici qui ut dictum est obstructamdiu ante Ioviniani sordiu cloacam re derunt ipsis halitu homines corrumpentem ; sciant q. licet nolint, se cum Ioviniano iam ante annos mille ac ducentos in Ecclesia esie damnatos tum sententia Romani Pontilicis,tum Concilio Mediolanenti, tum deniqtae priuatis si ibscriptionibus sanctorum virorum, Hieronymi, Ambrosii, Augustini, Sali D rum,adde α Imperatorijs sanctionibus. Etenim primum omnium hos scelestos e m nasterijs eiectos,babitu tamen monastico vagantes,ab urbibus recedere & ad deserta I ca proficiici, Theodosius Imperator rescripto huiusmodi iussit, hoc anno dato'. Quicuimque sub proicitione monachi reperiuntur deserta loca ae vastas ii litudines sequi, atque habitare iubeantur. Dat. III. Non. Septembris,Veronae, Valentiniano IIII.&Neoterio Cois J hac statuta lege, cogitur improbus h. aeresiarcha ab Urbe recedere . sed etsi Llitudinem petiit s negligentia tamen magistratuum , quoriam torpore leges insito vigore deficiunt, iactum est,ut quamuis non auderet se rursus in Urbem ii trudere , extra moenia tamen sitos colligeqs, conuentus suburbanos haberet. Sed reci mantibus rursus Epitcopis, Honorius Imperator legis paternae vindex eumdem Iovinianum seruili primo assectum sappi cio relegauit in insulam , ceteris illius sectarijs E in diuersa loca dispersis. Extat eius sententiae eiusdem Imperatoris ad Felicem Prae: ctum Praetorio eiusmodi rescriptum h: Iovinianu sacrilegos agere conuentus extra muros Vrbis sacratissimae, Episcoporum querela deplorat. Quare stupramemoratum corripi praecipimus, & contusum plumbo cum ceteris suis participibus & ministris exilio coerceri , ipsam autem machinatorem in insulam Boam festina celeritate deduci : ceteris , pri,ut libuerit dummodo si perst: tiosa coniuratio exiiij ipsius discretione ii luatur) Glitarijs & longo spatio inter se politis insulis in perpetuum deportatis . Si qui autem pertinaci improbitate vetita de damnata repetiuerit : sciat te austeriorem sententiani subiturum . Data prid. Nonas Mariij, Mediolani, Honorio nonum d Theodosio quintum A A. Consulibus . J est is annus Domini duodecimas supra quadringentesimum : ut ex his vis deas, ipsum Ioui planu in cum suis post damnationem hoc anno tum Romae tum Medio-

. Pontinum Ptontinum svasc arrio ErisCorollis

646쪽

an s ivsvLA lani acceptam, viginti & duos annos Ecclesiam perturbasse. Porro insula, in quam de- A portatus est Iovinianus, Boas dicta, posita habetur in Dalmatiae littore, cuius memia immio . nit Ammianus , in quam Florentium Magiitrum olliciorum sub Iuliano relegatum se suisse tradit. Quoniam autem libri, quos Iovinianus conscripserat, ubique vulgati magno det, ni cito, i. menro a pluribus legebamur; Roinae existentes viri pii atque prudentes, de antidoto ui ouam aduersus propinata venena parando soliciti, ad S. Hieronymum Bethlehem agentem η δ' editos commentarios ab eodem Ioviniano ia ante miserunt, qui eos ad aeriaria scriptio , ne refelleret . aifirmat hoc ipse h : qui dum nouissimo loco suarum lucubrationum , quas usque ad annum decimum quartum Imperij Theodosij se conscripsisse testatur,

duos libros aduersius Iovinianu a se editos receni eat, & poli eos ad Pammachium Aeologeticum cum Epitaphio: plane intelligi polle videtur hoc ipse anno, antequam tibi a Ioviniani damnatio innotulisset, eosdem ab ipso commentarios esse conscriptos, s)quenti vero Apologeticum eadem ex causa ut dicemus elucubratum. Haud id ii est leue certamen, sed plane arduia, non quidem quod superaretur rei difficultate & argumenti sublimitate, aduersus quae innumera diuinae Scripturae loca, Conciliorum canones, sanctorum Patrum elogia, ac denique quae sola satis sufficere potuis let) ipla a temporibbus Apostolorum illibate hactenus in Ecclesia conseruata traditio suppeteret ue sed quod homo leuis blandis illecebris quamplurimos Christianos Romae agentes via queadeo dementasset, ut ipsium veluti nouum Apollolum, impium colerent Iovinianum. Demonstrat haec ipse S. Hieronymus apostrophe illa aduersus eum ad calcein o Hiera m operis posita, quae sic se habet ς :Nunc restat, ut Epicurum nostrum subantem in hortulis suis inter adolescentulos&cinoir-- mulierculas alloquamur. Favent tibi crasti, nitidi, dealbati: adde, si vis, iuxta Socra-ic: -λώ ricam irrisionem, Omnes sues & canes, & quia carnem amas, vultures quoque quila, Mu. accipitres,&bubones. Numqtiam nos Aristippi multitudo terrebit. Quoscumque se molos, quoscumque calamii iratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis dero , de tuo armento sunt, immo inter tuos sues grunniunt. De nostro grege tristes,

pallidi, sordidati,& quasi peregrini huius saeculi, licet sermone taceant, habitu loquin tur & gestud lim i ple,alludens ad veros monachos:atque paulo post subdit de stequen tia sectatorum cius: Ne glorieris quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Iudaea,&duodecim tantum illum Apostoli sequebantur: Torcular, inquit , calca ui solus,& degentibus vir non est mecum. Ille in passione solus remansit, & Petri

quoque erga eum trepidauit constantia. Pharisaeorum autem doctrinae omnis popu- Dius applaudebat, dicens ': Crucifige, crucifige talem: Non habemus Regem, nisi Caesarem: id est, vitia sequimur, non virtutes, Epicurum, non Chritium, Iovinianam . non Apostolum Paulurnia . Quod multi acquiescunt sententiae tuae , indicium vinluptati S est : non enim tam teloquentem probant, quam suis fauent viiij s. In G - culis platearum quotidie fictus hariolus stultorum nares verberat, α obtorto si

ne dentes mordentium quatit , nec tamen deest qui semper possit induci : et stomagna sapientia deputas, si plures porci post te currant , quos gehennae sacci vix

nutrias λPost praeconium tuum α balneas, quae viros pariter & feminas lauant, omnis, impatientia. , quae ardentem prius libidinem quasi verecundiae vestibus tegebat, ii data est & expolita: quae ante in Occulto erant, nunc in propatulo simi. Oliendisti t ales discipulos, non fecisti. Hoc prosecit doctrina tua, ut peccatum ne P nitentiam quidem habeat. Virgines tuae, quas prudentissimo consilio , quod nemo umquams i. cor. 7. legerat, nec audierat, de Apollato docuisti: Melius est nubere, quam uri: occultos adulteros in apertos verterunt maritos . non suasit hoc Apostolus, non electionis vas: Virgilianum contilium est:

Coniunxm vocat; hoe praetexit nomine culpam.

Quadringenti ierine anni sunt, quod Christi praedicatio fulget in mundo, ex duo i

numerabiles haereses tunicam illius consciderunt: uniuetius pene error de Chaldaeo de Syro & Graeco sermone processerat. Basilides magister luxuriae & turpissimorum con plexuum post tot annos ita in Iovinianu, quasi in Euphorbum,transi matus est, Ut L

tina quoque lingua haberet haeresin Idana Nulla ne scit aliam toto orbe prouincia, lxi

647쪽

A reciperet praeconiti voluptatis, in quam coluber tortuosas irreperet. nisi quam Petri doctrina si per petra sandauerat Christum Vexillu Crucis dc praedicationis austeritas id lotu templa deuraxerat: e regione luxuria ventris dc gutturis subuertere nititur tortitudinem Crucis. Vnde per Isaiam loquitur Deus': Populus meus qui vos beati: icant,se- t Vat. 3. ducum vos, dc iEmitas Pedum velirorum conturbant. Necnon per Hieremiam h: Fim hisite de medio Babyloni ,&c.J subdit vero: Hieremias captiuitatem itiinciam lapidatura populo. Ananias illius A Zur irangebat ad praesens ligneas torques, de in futurum ser- cinerias. reas praeparabat. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, de ad modicum placent. Amara est veritas; & qui eam praedicant, replentur amaritudine: in aetymis enim sinceritatis de veritatis Domini Pal laa celebratur,dc cum amaritudinibus comeditur. J At

quibus pudendis vocibus lovinianus alliceret feminas ad sui tequelam, idem addit,

B haec dicens: ae

Egregia sane vox, ct quam audiat sponsa Cliristi inter virgines di viduas δί caelibes unde dc ipsum nomen inditu est,quba cano digni sim, quia coitu careat Raro ieiunate,

crebrius nubite : non enim potet iis implere opera nuptiarum . nisi mulsum dc ca nes δί nucleum sumpseritis. Viribus opus est ad libidinem: cito caro consumpta ina oscit. Nolite timere tornicationem. Qui semel in Christo baptiχatus est , cadere non

potest : habet enim ad despumandas libidines sblatia nuptiarum . Quod Ec si ce-

ideritis , redintegrabit vos pocnitentia : et qui in baptismo suillis h=pocritae , eri- iis in podnitentia iblidae fidei. Neque turbemini, putantes inter iustum oc poenite tem aliquid intereite, oc humiliorem gradum dare quidem veniam, ita coronam tollere. Vna est enim retributio: qui ad dexteram steterit, introibit ad regna caelorum.

C His consilijs subulci tui pa toribus nostris ditiores sunt, dc hirci plurimas secum capras trahunt. equi insanientes in feminas facti sunt : statim ut mulieres d Hierem. s. vident, adhinniunt: et impatientiam suam, pro nefas, Scripturarum si tantur exemplis Sed & ipsae mulierculae miserae, dc non miserabiles, praeceptoris sui verba cantan- COR M.tes: Quid enim, nisi semen requirit Deus 3 non solum pudicitiam, sed etiam verecundiam perdiderunt, maiori l. procacitate defendunt libidinem, quam exercent. Habes Praeterea in exercitu tuo plures succenturiatos ; habes scurras de velites in praesidiis crassis , conlptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibus'. defendant . Tibi cedunt devia nobiles,tibi osculantur diuites caput. Nisi enim tu venisses, ebrii atque ructa res Paradisum intrare non poterant.

Macte virtute , immo viiijs , habes in castris tuis 3c Amaaonas exerta mamma D de nudo brachio de genu venientes, contra te viros ad pugnam libidinum prouocantes . rt quia opulentus paterfamilias es , in aviarijs tuis non turtures, sed vpupae nutriuntur , quae tota foetidae voluptatis lustra circumuolenta . Me carpe , madiiij ce , obiice crimina quae volueris, argue luXuriae de deliciarum : magis me a m bis, si talis fuero : ero enim de armento tuo . J haec ad Iovinianum Hieronymus :perorando autem, ad Romam conuersas, ista habet: Sed sic ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confestione delesti , Vrbs potens , Vrbs O

bis domina, Vrbs Apostoli voce laudata ; interpretare vocabulum tuum . Roma aut sortitudinis nomen est apud Graecos , aut sublimitatis , iuxta Hebraeos : serua quod diceris . Virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem . Maledicti Cnem , quam tibi Saluator in Apocalipsi comminatus est , potes effugere per poeniten- e Ap . I7. E tiam, habens exemplum Nini uitarum . Caue Ioviii iam nomen , quod de idolo de- ri. riuatum est . Squallet Capitolium : lcmpla lovis dc caerimoniae concidcrunt: cur

vocabulum eici, dc vitia apud te vigean 8 Adhuc sub Regibus C: siil, Numa Pompilio facilius maiores tui Pythagorae continentiam , quam sub Con: alibus Epicuri luxuriam iii sceperunt. J hucusque Hieronymus, de quidem ut apparet post illatam templis deorum cladem, quam anno superiori contigiise vidimus, id operante Gra cho Praefecto Vrbis.

Sed quid post lixe accidit 3 Cum duo libri illi a S. Hieronymo aduersiis Iovinianum elaborat i, Roma perlati, lectiq. suis lenon pugnati sunt non leuiter nec ab humilis condi- :I:', h, iis

tionis hominibus eo quidem praetextu,quod idem S. Hieron 'nius ea scriptione cu totius Urucorem esset in commendatione vir initatis, visus esset nuptias desp ille. Primus aute ac poten- v in

tioria Hieronymi scripta illa declamator insurrexit monachas quida iunio aemulus: Anna I a Tom. . Ggs a lius

648쪽

Annales

SI RICII

THEODOSII ra.

lius flosiae, ideq. Ioui niani linei s valde suspectus: hic quide ex eo quoque H ieronymu Asuetiliabat quod cu nec satis perceptisset Iovi niani sententia, aduersias tamen illa scribete ausi is esset. De quibus omnibusser Domitionem idem s. Hieronvina, certior iachus, ad eu apologeticam ' scripsit epistolam, qua hominem, qualis esset, suis coloribus reddidit. Sed &ad tine elidem Uomnione admonet, ut agat cu petulante iuuene suadeat . ut quae blaterat in triuio vel inter mulierculas, scriptis mandet, si se iustam caulam fouere pater. Videas in iis litteris Hieronymum ita natura comparatum ut vehementioribusq ibu Ndam animi motibus impelleretur in haereticos aduerserios, sed quos mOX freno C Di istiane proseisionis adhibito coerceret , & diiciplina Euangelica temperarer , ut cum ad eum iisdem litteris ait: De nobis quoque dici potest . Feci uin habet in cornu, '- longe fuge.Sed magis volumus esse discipuli eius qui ait x: Dorium mea posta ad stagelae trire. --. la, iaciem inea non auertia conlatione sputora. J et aduersus Rustinum : Hoc unu B AE denuncio,& repetens iterum iterumq. monebo : cornuta bestiam petis. et niti cauerum

d i. c. ι. illud Apo stoli i: Maledici regnum Dei non postidebunt : et, Mor lentes inuicem, cono catas. s. sui apti esti Sabin cena : iam nanes Stati res,o c. JVerum non monachum unum illam,contemnendum potius quam reuincendu . scri-

: 'ς υν ptis a se comment irijs adaersarium expertus est, sed plurimos de quidem pios, Cath ' licae l. fidei assertores, non ullii offensos, quod ab eodem S. Hieronymo visum ellet matrimonium parui tuum atque despectum ijdem i. in Pamachi ii concitati satu, quem scinrent omnes acerrimum semper fuisse eiusdem Hieronymi de seni brern quin de ipsum E cletiae Romanae Pontificem eadem ex causa sui e commotam, i pila Hieronymus ita ad Pammaclitum seribit : Audio totius in te urbis stadia concitata : audio Pontificis depopuli vot antatem pari mente congruere. Minus est tenere 1 cerdotium quam mereri.J Chaec cum dicat ipse nemo in illam uilici ouena ducatur,ut ea ex causa putet Siricium ia- utilia Ioainiano, quem constat ex huius anni rebus geliis ab eodem tum Romae damnatum , tum procurarum ut ab alijs quoque Episcop:s damnaretur. At nonnihil sane aduersus Siricium commotum fuiste Hieronymum, cum ex his quae dicta sunt atque alijse quae inserius dictari sumus, aperte constabit. Sed quo tandem progresta res est: eous que, ut sedandi concitati rumoris causa Pammachius editos a S. Hieronymo duos libros illos reuocare studuerit; sed frustra, cu iam ubique exscripti atque vulgati illi fuit,ent.. testatur id quidem ijsdem litteris S. Hieronymus,ubi ait: De opusculis meis contra I uinianum, quod & prudenter & amanter feceris exemplaria subtrahendo, optime no ui. Sed nihil profuit ista diligentia, una aliquanti ex Vrbe venientes, mihi eadem lecti tarent, quae se Romae excepisse reserebant. In hac quoque prouincia iam libri fuerant Ddiuulgati: et, ut ipsie legisti, Nescit vox missa reuerti. Non sum tantae selicitatis, quantae

plerique huius temporis tractatores,ut nugas meas,quando voluerim emendare pollim.

1latina ut aliquid scripsero, aut aviatores mei,aut inuidi tuerii, quidem istudio, ted pati certamine in vulgus no: ra disseminant. JCii igitur editi si mel libri reuocari non possent, idem Hieronvinus consilio Pamma- r. 3 - chii pro ijsdem apologeticam scripsit epistolam. testatur hocis te, cuin ait S: Apolo ti- ,-, Vm. cun ipsis operis tibi initi, qaem rωνης , sc te poscente, edidi: quem cum legeris, ut LoaericvM. ipi. pro nobi, ceteris satisficies; aut ii tu quoque narem contraxeriis , illam Apollo ixiii ατῖ , in qua de virginitate dc nuptijs disputat,aliter disserere compelleris. J haec ipse,plane significans, omnia eo argumento a se conscripta, consentientia esse s laxa Κb ' 7 Paulo seripta sunt ad Corinthios ii, quibus virginitatem nuptiis praesert. Tempas Etem eiusdem Apologetici si requiras: invenies plane quod diximus, post praesenteria an

nam iuisse conscriptum , ea nimirum ratione, quod cum hoc anno contiet damnatum Iovinianum, impii . Apologetico eiusdem damnationis mentio habeatur, plane con uincitur post praesentem annum esse elaboratum, nempe decimo tertii, Theodosii In ι ποῦ 'i'. peratoris: tunc enim illa a se conscriptum fuisse testatur , dc postea ad eumdem Epitaphium elucubratum, de quo suo loco dicturi sumus. Certe quidem nullo indigere videbantur Apologetico scripta priora , in quorum e

Ni r. ordio eiusmodi contestationem praemisit x: Neque vero, inquit, nos Marcionis ci H

mouis, i nichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus; nec Tatiani principis Encratitarum errorest iro ιι η- decepti, Omnem coitum siparcum Putamus, qui non solum nuptias, te cibos quoque , quos Deus creauit ad utendum, dati ac d reprobat Scimus in domo magna non ibit vasa

649쪽

A vasa esse aurea & argentea & lignea & fictilia, &c.J pluribus insinuat, venerabiles esse nuptias & torum immaculatum, sed virginitatem longe praestare. Quamobrem Rin Aeologetico illis verbis iuste conqueritur, quibus ait : Dum contra Iouistianum Presto gradu pugno, a Manichaeo terga mea confossa sunt . Nonne, quaeiis , statim in principio operis mei ista praefatus sum 3 Neque enim nos Marcionis , Sc. J iuste quidem atque prudenter, satis q. ad erroris lineam declinandam, ut a nemine iure redargui potulisse . Ceterum quod his ipsis temporibus, aeque ac haeresis Ioviniani, vigebat, urgebatq. magnopere Dei Ecclesiam Manichaeoru haeresis, qui adeo inualuerant, ut Parii profuerit crebris eos exagitari Imperatoris edictis; displicuit Siricio & alijs pijs viris,deprellione nuptiarum a S. Hieronimo virginitatem extolli . Verum quos totus ipse esset in P pugna illa pro virginitate ita epta, serreturq. concitatus aduersus Iovinianum aequan tem coniugium virginitati ; in praeconijs virginitatis,non autem coniugij ut ipse exci sat) versari necesse tuit : unde calumniae locus patuit, quasi faueret Hieronymus Manichaeis. Manichaeorum autem causam eos agere, qui virginitatem nuptijs praeierebant, iactare solebat Iovinianus, de quo S. Augustinus .: Iovinianas, qui paucos ante annos nouellam conatus est haeresin condere , Manichaeis patrocinari dicebat Catholicos, quod aduersus eum sanctam virginitatem nuptijs praeferebant. Sed responsiuras est ille, non se, quod Iovinianus, de indiis uentia nuptiarum virginumq. sentire: nec ego id dico, quod isti hoc sentiant. Verumtamen per Iovinianum catholicis Manichaeos Obij- cientem, non esse hoc novum, noui haeretici recognostant. Nos itaque nuptias bonum dicimus eae, non malum. Sed sicuti Ariani Sabellianos nos esse criminantur, quamuis C non dicamus unum eumdemq. esse Patrem & Filium & Spiritumsanctum, quod Sabelliani dicunt sed dicamus unam eamdemq. esse natura Patris & Fili j & Spiritust dii, quod Catholici dicunt : ita Pelagiam nobis Manichaeos obi jciunt, quamuis non dicamus malum esse nuptias.J haec Augustinus. Sed quid post ipse Z dicam. Cum igitur stiret ide S. Augustinus Hieronymum ea passum este calumniam, quantumlibet pie sanciri seripserit, quod visus esset in virginitatis laudibus nuptijs detraxisse, atque eam ob causam de eo falsa illa iactassent aetnuli cum haereticis, nimirum i uisse illii causam Manichaeorum: ipse cautior aduersus Iovinianu alia via agendum sibi proposuit, nempe ut quantum liceret nuptias laudibus celebraret, ac simul praeconia virginitatis extolleret. Sicq. elaborauit commentarium, illo titulo praenotatum, Debono coniugali contra Iovinianum : cuius a se post Hieronymum susceptae procinci.e D rationem auert, cum haec ait post damnatum Iovinianum: Remanserunt, inquit, istae disputationes eius in quorumdam sermunculis ac susurris: quas palam suadere nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus, facultate quam donabat Dominus, occurrendum suit: maxime quoniam iactabatur, Ioviniano responderi non poste cum

laude, sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc librum edidi,cuius inseriptio est, De bono coniugali.J haec ipse. Tot igitur iaculis confossa bestia est, quae matrimonium aeoliabat virginitati: at qui bus iudicas consciendum esse ictibus monstrum illud, nostro obortum saeculo, per uod nedu virginitas si ijcitur matrimonio, sed omnino humi deprimitur, immo prorsus extinguitur 3 cui merito illud conueniat, quod de Behemoth dictum reperitur Sternit sibi aurum quasi lutum J dum aurea vata pudoris, quasi testacea reputat, con- E fringit, ac tamquam lutum proiternit. Sed qui praedixit ligandu illum in ancillis sitis ς; de hoc quoque monstro constat alias saepe obtentam in sanctis virginibas praenunciasse

victoriam.

Rursum vero quod ad sordidas huius inodi Ioviniani haereses spectat: quantas ipsae

inuexerint in Vrbe deformes libidines, relaxatis semel habenis concupisteriae.Theodosij sanctio manifestat. Quod enim excrestentia S alluvione omniti turpitudinum Ioviniani & sectatorum ipsius , Vrbs quod tantopere deplorasse vidimus S. Hieronymum)ita repleta esset luxuria, ut putorem exhalaret infandorum steterum, eorum videlicet turpissimorum hominum, qui post alteram abeuntes carnem, omnes naturae terminos praetergressi, in imum se barathrum demeriissent: hos ipses Sodomitico dignos ii cendio, vitricibus merito flammis absiunt, Theodosius Imperator hoc anno lata lege

sancitat. Quae Romae Publicata est in Foro Traiani: est Uero huiusmi, i

sanciuit, quae Romae publicata est in Foro Traiani ; est vero huiusinodi

650쪽

CH l 'Ty 63 o Annales

si RICII PAP.

Valentinianus, Theodosius,& Arcadius AAA. Orientio Vicario Vrbis Romae. AOmnes quibus flagitij usus est, virile corpus muliebriter constitutum alieni sexus damnare patientia nihil enim discretu videntur habere cum iseminis huiusmodi scelus, spe tante populo , flammis vindicibus expiabunt. Publicata in m Traiani, VIII. Id. Aug. Valentiniano A. IIII. & Neoterio Cost J ex alio vero codice paulo fusiorem re in aliquibus diueram, sed admodum deprauatam Pithaeus sie edidit eodem ipso titulo:

Non patimur Urbis Romae virtutem omnium matrem diutius effeminari, in viros pudoris contaminatione foedarid et post aliqua valde corrupta: Laudanda igitur experientia tua, quibus flagitiosas luxus eu viri corpus muliebriter constitutum ali ni sexus damnare patientia, nihilq. discretum habere cum feminis occupatos ut fi

giiij poscit immanitas , atque omnibus seductos , pudet dicere , virorum lupana- stibus . sipectante populo , flammis vindieibus expiabit : ut uniuersi intelligant, si- crocinctum cunctis esse debere hospitium virilis animae, nec sine summo supplicio alienum expetisse sexum, qui suum turpiter prodidisset . Prop. prid. Id. Iaij Romae in atrio Mineruae. J Quam igitur euacuaverat Constantinus ut dictum est, Hieronymo auctore lacunam sordium, mox licentia haeresis Ioviniani repleuit. Ex his intel ligas, lector, quas secum sordes serant haereses quibus soluta Christiana disciplina, potulantiae carnis carceres aperiantur adcursum.

Quod ad res pertinet Orientis : hoc ipso anno non autem sequenti sub Consii latu Tatiam ' de Symmachi, ut a Socrate ponitur accidit Constantinopoli se ius illud immane , quod tum ab ipsi, Socrate, tum etiam a Sodom Oh recensetur. de diacono Constantinopolitanae Ecclesiae, qui cum nobili se matrona commiscuit. O eum propalato facinore per poenitem larium presbyterum , factiam est ut a Ne rio eius Ecclesiae Episcopo muneri illi mancipatus prest ter dimoueretur . Porro quod ad veritatem rei gestae spectat, conside quae dicta sunt superius primo Annolium tomo , cum de secreta peccatorum confestione pluribus actum est : ibi enim eomplures obortae inde dii Ecultates solinamur,& Nouatianorum historicorum men dacia consutantur . Quod vero ad nobilem illam feminam attinet: fuisse eam o ditie diaconistam , Sogoinenas tignificare utique videtur, cum ait : Hac Porro de causa Theodosium Imperatorem equidcm conijcio , prouidentem Ecclesiae honorid: dignitati, edicto cautile, ne mulieres, nisi liberos haberent de annum sexagesimum excellissent, diuinum ministerium, ius scilicet, ullum si sciperent, secun-- rei dum Apostoli Pauli expressum mandatum : illae vero quae caput ornarent m , e Dcleiijs exturbarentur; de Episcopi qui has ipses admitterent, Episcopalibus suis priuarentur. J haec Sozomenus, plane demonstrans, iuniorem fuisse ieminam illam diaco nissam , quacum diaconus scelus patrasset. Extat ipse lex Theodosii Imperatoris. quam hic curauimus contexendam , hoc ipsi, anno ab eodem Theodosio promu

sata sub huius anni Consulibus: quibus liquet, praesenti potius quam sequenti anno, quae dicta sunt, accidisse. Sed & quod exhausisset vidua illa bona sua dilando

diaconum; inde facium est, ut idem Imperator eadem lege cauerit, ne viduae quouistitulo vel Ecclesiae vel eius irrinistris bona relinquerent. ded reddamus late ipsam eade. ν or is . cauti ut creditur hoc anno editam sinctionem ς: Imppp.Valenti manus,Theodosius,& Arcadius AA A. Tatiano PP.

Nulla nisi emensis sexaginta annis, cui votiva domi proles sit, secundum praeceptum e rriton Apostoli ad diaconissarum conisertium transieratur . Tum filijs sitis curatore is id aetas M. et Le poscit petito, bona sua idoneis sedula religione gerenda committat: ipse tantum p s frac ε - diorum sitorum redditus consequatur, de quibus seruandi, abalienandi, donandi, ' distrahendi, rei inquendi, vel quoad superest, vel cum in sita concedit, libera ei

voluntas est , integra sit potestas. Nihil de monilibus re supellectili, nihil de auro, argento , ceterisq. clarae domus insignibus sub religionis defensione consumat ;sed uniuetia integra in liberos proximos, vel in quos cumque alios arbitrii sui exi stimatione transcribat . Ac si quando diem obierit, nullam ecclesiam, nullum ci ricum , nullum pauperem smbat heredes . Careat namque necesse est viribus , si quid contra vetitum circa personas specialiter comprehens s suerit a moriente coniectan . Immo si quid ab his morienti fuerit extortum, nec tacito fideicommisib

SEARCH

MENU NAVIGATION