장음표시 사용
661쪽
h Cum autem ordinatus Ecclesiae Hipponensis presbyter S. Augustinus a S. Valerio Episcopo cogeretur Dei verbum populo ministrare: ipse cum non tantae esse doctrinae sibi videretur, ut tam grande munus obiret, inducias saltem petijt in sequens Pascha, quo in diuinis Scripturis fieret eruditior . Extat adlaue ipsius libellus precum ea de causa tunc oblatus Valerio, dignus quidem qui hic integer describatur : sic enim se habet :Domi no beatissimo dc venerabili, in conspectit Domini sincera charitate carissimoratri, Valerio Auguilinus presbyter in Domino S. Ante omnia Petro, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita, & maxime hoe tempore facilius de laetius& hominibus acceptabilius, Episcopi, aut presbyteri, aut diaconi ossicio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur : sed nihil apud Deum y miserius & triuius di damnabilius. Item nihil esse in hae vita, Ac maxime hoc tempore dissicilius, laboriosius, periculosius, Episcopi, aut prest teri, aut diaconi ossicio: sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster imperator iubet. Quis
autem iste sit modus, nec a pueritia, nec ab adolet centia mea didici: et eo tempore quo discere coeriram , vis milii facta est, merito peccatorum meorum inam quid aliud existimem, nelcio ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur,qui rei num tenere non noueram. Sed arbitror Dominum meum propterea me se emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem quid illic agatur. quasi doctior & melior reprehendere audebam . Itaque postquam millus sum in medium, tunc sentire epi temeritates reprehensionum mearum, quamquam & antea periculosis,imum iudicarem hoc ministerium. Et hinc erant Jacrymae illae, quas me C sundere inciuitate ordinationis meae tempore, nonnulli fratres animaduerterunt; αnescientes caulas doloris mei , quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent , tamen bono animo consitati sunt. Sed multo valde, multo amplius expertus sum, quam putabam : non quia nouos aliquos fluctus aut tem pestates vidi, quas ante non noueram, vel non audiera, vel noulegeram, vel non cogitaueram; sed ad eas euitandas aut perserendas solertiam de vires meas omnino non noueram, di alicuius momenti arbitrabar . Dominus autem irrisit
me,&rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi. Quod si non damnando, sed mis rando fecit hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, debeo Scripturarii
eius medicamenta omnia perscrutari; de orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animae meae ad tam periculosa negotia tribuatur: quod ante non feci, quia & tempus P non habui. Tunc enim ordinatus sum, cum de ipsi, actionis tempore ad cognoscendas diuinas scripturas cogitaremus, & sc nos disponere vellemus, ut nc bas Ctium ad hoc
negotium posset esse. Et quod verum est, nondum sciebam quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet de conterit. Quod si propterea in re ipsa didici quid sit
homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum & verbum Dei, iam non mihi liceat assequi quod me non habere cognoui: iubes ergo ut peream, Pater Valeri 3 ubi est charitas tua 3 Certe diligis me,certe diligis ipsam Ecclesia, cui me sic ministrare voluisti: et tamen certus sum , quod & me & ipsam diligis. Sed putas me idoneii, cummo melius me noueri in , qui tamen nec ipse me nollem, niti experiendo didicissem. Sed dicit isertasse sanctitas tua: Velle scire quid desit instructioni tuae. Tam multa autem limi, ut facilius pol sim enumerare quae habeo quam quae habere desidero. Audeo P enim dicere,scire me di plena fide retinere quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quo modo ministrem ad salutem aliorum, non quoerens quod mihi utile est, Ced quod multis, ut salvi fiant 3 Et sunt sociasse aliqua, inanimnon est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia quibus cognitis de apprehensis, possit homo Dei rebus Ecclesiasticis ordinatioribus ministrare, aut certe inter manus iniquorum Vel viuere conscientia saniore, vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni Christiana corda
humilia de mansueta suspirant. Quo modo autem hoc fieri potest, nisi quemadmoduipse Dominus, dicit,petendo qua redo, pulsando id est. orandoaegendo, ' plangendo' Ad quod negotium mihi paruum tempus vel usque ad Pascha impetrari volui per se
tres a tua sincerissima & venerabili charitate, & nunc per lias preces volo. Quid enim responsurus sum Domino Iudici: Non poteram ista iam quaerere, cum
2cclesiasticis negotiis impedirer 8 Si ergo mihi dicat: Serve nequam, si villa Moesiae
662쪽
calumniosum aliquena pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera impendiis Atur , neglecta agro quem rigavi sanguine meo; si quid agere pro ea postes apud Iudicem terrae, nonne Cmnibus consentientibus , nonnullis etiam iubentibus de cogentibus pergeres; & si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris: atque hoc modo vel annum vel amplius absentiam tuam nulla querela reuocaret,ne alius posside rei terram,uon animae, sed corpori pauperum necessariam: quorum tamen iamem vivae arbores meae multo facilius, miles i. gratius, ii diligenter colerentur, explerent Cur ergo ad discendam agriculturam mea, vacationem temporis tibi desui se causari ,3 Dic mihi, quid respondeam, rogo te. An torte vis dicam: Senex Valerius, dum ille omnibus rebus instruetu esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus ista discere permisit r Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem & ieueritatem Christi, per misericordiam & iudicium eius, per eum qui tantam tibi inspirauit Berga nos charitatem, ut te nec pro lucro antinae nostrae audeamus offendere . Sic aurem mihi Deum d Christum testem iacis innocentiae &char i tatis & sinceri affectas , qaemcirca nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possim. Ipsam ergo charitatem re affectum imploro, ut miserearis mei, & concedas mini ad hoc quod rogaui tempus quantum rogaui, atque adiuves me orationibus tuis, ut non siit inane desideri u meum, nee insitu Hosa Ecclesiae Christi atque utilitati fratrum Sc conseruorum meorum at sentia mea. Scio quod illam charitatem pro me orantem, maxime in tali causi, non
despiciet Dominus; ae eam licui sacrificium silauitatis accipiens, sortassis breuiore tempore quam postulaui, me saluberrimis consilijs de Scripturis suis reddet instructum. Jhucusque libellus supplex Ausustini ad Valerium Episcopum Hipponensem. Quis haec audiens, non existimet aliquem loqui hominem rudem, & sacrarum litte- Crarum ignarum, quiq. Christianorum Theologiae vix atrium penetrarit 8 An non hic ille Augustinus, qui aute hoc tempus pro defensione & illustratione Christianae religi nis tot tamq. disertos ediderat commentarios aduersus philosophos & haereticos, nempe contra Academicos & Manichaeos, elucubrarat q. libros De beata vita, De ordine, α aurea illa Soliloquia, De immortalitate animae , Dedisciplina, De moribus Ecclesiae, De animae quantitate, De libero arbitrio, De Genesi aduersus Manichaeos, De musica, De magistro, & De vera religione: Qui isitur talia tantaq. praestiterat in iis inc dicin. uniueriae Catholicae Ecclesiae, an non sui ciens erat ut publice doceret populum Hip ponensem ξ sane qui de . sed id praestitit qubd sciret nihil in Ecclesia Dei maioris esse ne-ξotij,quain Evangelium praedicare: susceperant enim hoc ministeri u Christus, Ac Apin stoli ab eo milli,& Prophetae; cu tamen ijde ante id ipsum muneris obituri a Deo voca-Dti, resilientes interdum, nonnisi magna Dei gratia roborati, susceptum prosecuti sint Cpus: tales na itaque esse consileuerunt praecones Catholicae veritatis ue haeretici vero cui tra, illis ii miles, de quibus Dominus 3: Non mittebam Prophetas, di ipsi currebant. J sed quid praetcrea S Qui diuinarum Scripturarum mare magna acipatiosum manibus saepius nauigio firmae fidei, Si remigio praeciari ingeni j, atque secunda diuini Spiritus flante aura, ictat arat; eius immensa vastitate superatus, vix extremas undas littora
verberantes sibi visus est attigille . At ne haec me putes fingere, vel coloribus Pinge re; audi ipsum ad Volusianviri scribentem h: Tanta, inquit, est Christi auarum prorum ditas litterarum, ut in eis quotidie proficerem , si eas si las ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senecfutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer a. dicere : non quo ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perueniatur dissicultate : Esed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteq. non vivitur, tam multa,tam l. multiplicibus mystcriorum umbraculis opaca intelligenda profici cntibus restant :ranta l. non solum in verbis quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelli senda sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acuti istinis, flagranti inimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet : Cum coim summauerit homo, tunc inopiciJ Laee ip e. Ex his probe, puto intelliges, etiam si non ingeram; quarua leuitate, temeritate, & audacia hoc nostro saeculo apud haercticos credatur diuina Scriptura cerdonibus. Tentauit S. Valerius, quod ante nullus Africanorum Episcoporum attigerat, nempe v prebbyter Euangelium praedicaret, cum nonnis Episcopi id obirent muneris; ait enim Possidius 4: Sanctus vero Valerius ordinator eius, ut erat vir plus α Deum tib
663쪽
CHRISTI Foelos disti ei SIRICII PAR AE VALENTIA I 6. , ,-
A mens, exultabat, & Deo gratias agebat, suas exauditas a Domino inisse preces, quasse frequentissime fadille narrabat, ut tibi diuinitus homo concederetur talis, qui posset verbo Dei & doctrina salubri Ecclesiam Dei aedificare: cui se rei homo natura Graecus, minusq. Latina lingua de litteris instructus, minus utilem pervidebat. Et eidem presbytero potestatem dedit , coram se in ecclesia Euangelium praedicandi , ac ra, ni Caurirequentissime vactandi, contra viuin quidem & consuetudinem Atticanarum Eccle- sarum. Vnde etiam ei nonnulli Episcopi detrahebant. Sed vir ille venerabilis de prouidus , in Orientalibus Ecclesijs id ex more fieri coiens , utilitati Ecclesiae consilens , obtrectantium non curabat linguas , dummodo iactitaretur a presbytero, quod a se Episcopo impleri minime poste cernebat . Vnde accensa di ardens et uata super candelabrum lucerna , omnibus qui in domo erant, lucebat. Et postea B currente & volante huiusnodi lama, bono praecedente exemplo, accepta ab Episeopis potestate, pre buteri nonnulli coram Episcopis populis tractare coeperant verbum
Et quidem non Ecclesiae tantum tenues, sed ipsi primatum totius Africanae pi hri uinciae gerens Carthaginensis Ecclesia , & eius Praeses Aurelius nuper creatus Epi- 1Com c x- scopus eiusmodi Valeri j eis imitatus exemplum : quod ut acceperunt Augustinus& Alipitis, magno gaudio exultarunt , & litteris congratulati iant et i ta scriben- τ os , o ootes .: Impletum est gaudio ς os nostrum, de lingua nostra exultatione , nunciantibbus litteris tuis sanctam cogitationem tuam , adiuuante Domino qui eam inspira- . i, i, uit, ad esse tumelle perdu tam , de omnibus ordinatis iratribus nocit is, & praecipue de sermone presbyterorum , qui te praesente, populo infunditur, per quorum lin-Cguas clamat charitas tua maiore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus. Deo gratias. Nam quid melius & animo geramus, de ore promamus , dc calamo exprimamus, quam, Deo gratias Hoc nec dici breuius, nec audiri l. etius, nec intelligi gratius, nec agi fructuotius potest. Deo gratias, qui te & tam fideli pectore ditauit erga filios tuos; te id quod in intimo anime habebas , quo hamanas Oci Ius non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi non solum ut bene velles, verum
etiam in quibus pollet apparere quod velles. J haec ipsi laetitia amar ites, quddco piissent in Ecclesia Carthaginensi docere presbyteri. Tanto namque decuit Pra centore
Improbata igitur fuit & irrita reddita ea Africanae Ecclesiae consuetudo,qua i uberentur tacere presbyteri: nam ea his verbis sugillat sanctus Hieronymus, dum est in epill Nise. ε ista. Dia ad Nepotianum η: Pessimae consi dinis est in quibus lora Ecclesjs, tacere presbyteros, S praesentibus Epis opis non loqui; quasi aut inuideant, aut non dignentur au- τε no ArMLAdire. Etii alii inquit Apostolus Paulus j fuerit reuelatum sedenti, prior taceat: potestis 'ζ. enim per singulos prophetare, ut omnes di mi, di omnes aedificentur e et spiritus ei. cor. i . Prophetarum Prophetis subiectus est. non enim dissentionis Deus, sed pacis. Gloria ' coaλ:ςhis patris est filius sapiens . Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes. J haec Hieronymus, ostendens ex Apostolica institutione manare , ut d ceant presbyteri in ecclesias idemq. Nepotiano normam praeseribit quo modo presbyteri populum docere deberent. Sed ad Ausuilinum redeamus: cui facio presbytero, aduersus Manichaeos certamen ineundum fuit: Sane tunc, inquit Post dius , in illa Hipponensi urbe Manichaeorum Σ pelli lentia quam plurimos ciues & peregrinos insecerat, & penetrauerar, seduccnte & NiCH Eo . decipiente eiusdem haeresis quodam presbytero,nomine Fortunato. ibi dein conuersim μte atque manente.J inter alios autem seductus suerat quidam eiusdem Augustini amicus, nomine Honoratus; ad quem restituenda ad pietatem scripsit de Villitate credendi commentariti, eo quod irriderentur Fideles, qui credere iuberentur: ubi plura habet depraestantia fidei Christian x, cicertitudine in credendo. Addi sit & adueti is eosdem
haereticos de duabus animabus commentarium,quo ieiellit eos dicentes alteram a phtre, alteram vero creatam a principe tenebrarum. Sed de sequenti anno idem Hippone
disseruit cum eodem Fortunato Manichaeo, de qua disputatione suo loco dicturi ramus.' ix:
Inter haec Aurelius Episcopus Carthasinensis,cum haud pridem ex diacono eiusdem τινι - - Carthaginensis Ecclesiae iactus esset Episcopus, litteris salii tauit Aia sustinum prebi te-
664쪽
pius cum eis vitam ageret i quod suis ad Aurelium redditis litteris ipse Augustinus si- a
- 2 ι gniscat , quibus de eum hortatus est, ut prauos mores, qui in Ecclesia Asricana creuis sent, auferret: tantam enim spem se concepisse de eo testatur, cum ait: Scias itaque, domine beatissime de plenissima cla aritate venerabilis, non desperare iam, intino si rare vehementer, quod Dominus de Deus noller per auebori: atem personae quam geris, quam non carni sed spiritui tuo impositam cile con utimus, multas carnales foeditaresae eis, libiues aegritudine , quas Asricana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, Conciliom mgrauitate de tua possit sanare. J ted quae in uniuem Africana Ecclesia corrigen. la estent, his verbis inculcat: Cum enim Apostolus tria breuiter genera vitioria detestanda de vitanda uno in loco posuerit, de quil , innumerabilia vitiorum exurgit seges: unii horti, quod secundo loco positit, acerrime in Ecclesia vindicatur: duo autem reliqua, id est, prunum & vltimum, tolerabilia videntur hominibus, atque ita paulatim neri potest , Bι Rom. 13. Vt nec Vitia iam putemur. Ait enim Vas electionis h: Non in comes lationibus ek ebri tatibus , non in cubilibus d impudicitiis, non in contentione & dolo: sed induite vos
Dominum Iesu in Christum, de carnis curam ne ieceris in concupiscenti S. Horum ergo trium, bilia & impudicitiae tam magnum crimen putamur, ut nemo dignia, non m do Ecclesiastico mini flerio sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato naaculauit. dc recte omnino. Sed quare si luna 3 comes latior es enim dc ebrietates ita concessae de licitae putantur, o A ut in honorem etiam beatis timorum martyrum non si tum per dies solemnes iquod ipsum quis non lugendam videat, qui haec non carnis oculis inspicit λ) sed etiam quotidie celebremur. J re paulo post: Sed ieramus haec in luxu dc labe domestica, de eorum comuiuiorum quae priuat is parietibus coutinentur; accipiamus'. cum eis corpus Christi, cit C quibus Panem edere prohibemur: saltein de taractorum corporum sepulchris, saltem de locis iacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. J haec cum S.
Augustinus inculcet , dicat l. in iisdem conuiuijs pragustari iblitum corpus Christi: plone puto intelligis, lector, de Agapibus ipsum loqui, ex institutione Apollolica in Eccle-
. iaeor. it. si ac lim . Paulo docente , fieri consuetis: laudabilis quidem institutio, quam tamen prauus usus corruperat: nam Vmbola charitatis in luxum transieram ct ebrietatem. quae quidem cum in Ecclesijs trans narinis Augustinus viderit sui se correcta, in Attic. nis optat per Aurelium emendari, atque idcirco subdit: Haec si prima A frica tentaret auferre a ceteris terris, imitatione digna esse deberet. NI C ilia vero &per Italiae maxima Partem, dc in aliis omnibus, aut prope omnibus trans Vis x com marinis Eccles ijs, Parti in quia numquam iacta sunt, partim quia vel orta vel inuet DT AN λι- rata sanctorum de vere de vita satura cogitantium Episcoporum diligentia dc animas uersione, extin ta atque deleta lint; dubitamus quo modo postumus tantam inorum labem vel proposito tam lato exemplo, emendaret Et nos quidem illarum partium hominem habemus Episcopum, unde magnas agimus gratias Deo: quamquam eius in
destiae atque lenitatis est , eius denique prudentia: dc ii licitudinis in Domino, ut etiam si Aser ellet, cito illi de Scripturis perlii aderetur curandum, quod licentiola d male libera consuetudo vulnus tali ixit. Sed tanta pelli lentia est huius mali, v: sanari prorsus quantum mihi videtur nisi Concilij auctoritate non milit. Aut si ab una Ecclesia io - cnoanda est medicina: sicut videtur audaciae, mutare conari quini Carthaginensis E clesia tenet sic magnae impudentiae est, velle seruare tu. ae Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius Episcopus est et optandus,nisi qui ea diaconus exe- acrabatur: Jhaec ipse. Quod vero res longa firmata consuetudine ita videretur fixis 1 radices. ut perdit sic penitus conuelli polliet: inde est quod idem S. Augustinus Aurelio persu
τελ TOL N. det, lenitate,non aute seueritate agere, dc exemplo potius quam praecepto: nam subdit:
νδ Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est, non aspere, sed si icut scriptum d Gesu. c. est in spiritu lenitatis Sc mansuetudinis. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indisces germanissimae charitatis, ut tecum tamquam mecum audeam colloqui. Non erso aspere quantum exiit into non duriter, non modo imperio: ista tolluntur: manis cor. cendo, quam iubendos magis monendo, quam minando: sic enim agendum et cum multitudine: seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid manamur,
. cum dilore fiat, de Scripturis comminando vindictam lutulatu, dcc. J Praestitit haesquidem
665쪽
A quidem cuncta quae auserenda Augustinus suasit, & modum quo aboleiada Grent, Aurelius , nimirum cum id secit auctoritate generalis Concili j ex omnibus Africanis prout ijs Cariliapi ne congregati ; sed id quidem lenitate, & temporis spatio. Si quidem post annos sex, in Concilio Carthaginensi istaec Omnia fitere sublata; ubi Patres , α inter eos Augustinus iam Episeopus haec sanciuerunt, incipientes iudicium a C .M. Cama domo Dei, videlicet: φ. 6 O . , Ut nulli Episeopi vel clerici in ecclesia conuiuentur nisi sorte transeuntes, hospi- e, es ottiorum necellitate illic reficiantur. J haec de Episcopis di clericis; laicos vero hoe edito A ROGArio-
Populi etiam ab huiusinodi conuiuiis, quantum fieri potest, prohibeantur. J haec in Concilio Carthagine habito, Caesario & Attico Coissi anno Domini trecentesimo iam B nagesimo septimo. Sed quid praeterea Augustinus Aurelio putauit necessario inculcandum3 Quod enim eadem quoque conuiuia & Agapes ex antiquo ulu bene introducta, sed prauis motibus ζ''Σ bocorrupta, non ibium exhiberi si lita erant in sepuletiris sanctorum martyrum, sed etiam L N Ain memorijs defunctorum: idem S. Augustinus ita haec tolli suadet, ut tame consultum olik emis. velit pijs oblationibus pro animabus defunctorum; nempe ut quae ad eorum sepalchra serrentur , erogarentur in pauperes: sic enim ait : Sed quoniam istae in coemeterijs e Imebrietates di luxuriosa conuiuia,non sbium honores martyra a carnali & imperita plebe credi solent,sed etiam solatia mortuorum: mihi videtur facilius illis diligi aderi pol se illam lix ditatem ac turpitudinem, si & de Scripturis prohibeatur: et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuuare credendum est, super ipsas mem C rias non sint sumptuosae, atque omnibus petentibus line typho dc cum alacritate prinbeantur, neque vendantur: sed ii quis pro religione aliquid pecuniae olferre voluerit, in praesenti pauperibus eroget. ita nec delerere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non leuem &rdis dolorem; & id celebrabitur in ecclesia quod pie & hon ste celebratur. J hactenus de his S. Augustinus . Intueris, lector, quam iniuste atque impie calumnientur recentiores haeretici, qui huiusnodi oblationes praestandas a populo pro animabus destinctorum, excogitatas tradunt a maioribus ob lucrum eccletiis iministrantium esericorum; cum illae omnes non clerici sed pauperibus clargiri, augur is, L. ibu ,stinus suaserit. Cum autem istas comessationes ex Augustini consilio Aurelius Car--οιν .uathaginesis Episeopus sit stulisset, ex eoq. accidisset ut populus ab omni pro defunctis pio. Q rum ossiciorum irequentatione cessaret: opus fuit Christianos ad eas praestandas pro is MD destinctis oblationes, Ecclesiastica lege lancita, compellere: tanti enim existimauere Patres populum in antiquo pietatis orsicio retinere. Quamobrem in eodem Carthaginensi Concilio Aurelius cum alijs Asticanis Episcopis haec decreuere : . ecl. r. h. Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesjs, aut cum dissicultate reddunt, tamquam egentium necatores,excommunicentur. J cur id , nisi quod ut ex Augustino dictuni est j eaedem omnes ac statim erogabantur in pauperes 3 quas quidem non exiguas suisse intelligere potes, cum adeo pauperes ijs alerentur,ut earum subtractione necari ijdem egeni dicerentur. At de his modo hactenus. Hoc eodem anno coeptae sunt dissensiones illae inter sanctum Epiphanium Constantiae Cypri de Ioannem Hierosolymorum Episcopum , Occatione haeresam Origenis , nisscssio quas ille unacu Ruilino, Palladio, Isidoro, α alijs compluribus desendendas ae propa- ην E sandas inseliciter susteperat . inuod enim sanctus Hieronymus iii epistola ad Pana ma- xtio ustu.
clitum tres numeret annos a susceptae contentionis exordio vique a a tempus illius epistolae,quana scriptam suisse post sequentem annum suo loco dicemus satis apparet hanc ipsam altercationem hoc anno coepisse, de qua nos sequenti anno Opportuniori occasi ne agere aggrediemur.
VALENT IN. II. THEODOSII r . IMPIT S Tquitur Christi Redemptoris annus trecentesimus nonagesimus secundus auspicio Consulatus Arcadi; Augusti secundum cum collega Rumno,qui una cum Consulatu auctas
666쪽
IMPRPraefectus Praetorio; ac per hoc plus posse coepit, sed tibi iam nihil obelle: est enim alia a. Quam gaudeo vel illi ut amico, quia honore auctus , initidia
' tu auctas est quoque Praesectiva Praetorij; de quo S. Ambrosius ' ad Tatianum supe-Cro. xvrri. riori anno Consulem: Rustinus enim ex Magistro ossiciorum factus est in Consulatu
insus' hum praesectas partium. Quam gaudleuatus est; vel tibi ut filio, quia liberatus es ab eo, quem tibi grauiorem Iudicem albi, - si trabare.J haec ipse: has enim discordias inter Rustinum & Tat ianum narrat Tosimus h ut de his ipsum Ambrosiu loqui non dubites . Cogitur redi isset Theodotius in Orientem , quo praesente ut vidimus Gentiles de restituendis deorum sacris nec mutire ausi
sunt sine magno ip ruin periculo ι Senatores qui erant Romae deorum cultores, inter quos omnes Symmachus Consularis eminere cum meliorem spem concepit ienz, pa-blica legatione Valentinianum conueniunt,ut ab ipsb impetrent vetera sacra , quae Pluribus legibus editis abstulerat Theodosius. De hae quidem legatione quid in primis BPaulinus dicat,& in quo sit corrigendas,videamus .
I ' Egresso, inquitς , Theodosio de Italia, dc Constantinopoli constituto,Valentiniano
Pa L GArio, Augusto intra Gallias posito directa relatio est sub nomine Senatus a Symmacho tunc Praefecto Vrbis de repetenda ara Victoriae de sumptibus caerimoniarum. Sed ubi m- perit sacerdos Ambrosias, misso libello ad Imperatorem, postulauit ut ad se relationis exemptaria dirigerentur , quibus ipse pro partibus suis responsarus effet. Raa relati ne accepi praeclarissima libellum conscripsit, ut contra nihil v mqua auderet Synam chus vir eloquetissimus respondere.J haec Paulinus,qui mox subdit de nece Valent intani, quae paulo post accidit . At confundere ipsum hane posteriorem Grntilium Seriatorum legationem cum priore, satis superius demonstratum est, cum docuimus de ter Pore Urbanae Symmachi Praefecturae. Quod si velimus eum consediisse Praesecturam Ur-CDanam cum Consulatu, quem Symmachus geliit anno superiore ι dicenda ellet eius modi legatio contigisse ultimo anni superioris tempore : nam Theodosium recede: tem ab Italia peruenit se Constantinopolim vidimus IIII. Id. Nouembris. Verum testificatione iplius Ambrosi, demonstratur, nouissimam trane legationem missam esse ad valentinianum hoc anno paulo ante eius obitum ; de qua haec ipse in sunebri laudatione in , Deum pro eius anima interpellans: Solue ergo seruo tuo munus Vi η LM tuae gratiae, quam ille numquam negi est: qui ante diem mortis,templorum priuilegia negauit , insurgentibus quos reuereri pollet. Allabat virorum caterva Gentilium: sup- η μυν. planat Senatus . Non metuebat hominibus displicere in Christo . J ita ibi Ambrosius, qui dc superius egit de alia ante missa legatione sub Symmachi Praefectura, de qua nos suo loco pluribus diximus. DQuod vero ad annum , mensem , & diem interitus Valentiniani Imperatoris pertinet: manilestus error deprehenditur apud Marcellini Chroniconidum recensetur .ictu isti sub anni superioris Consulibus. Nam praeter id quod dictum est superius, & omnium x Q i rua assertione constat, Theodosium ab Italia recedentem, reliquisse Valentinianum inc
7 μ ηε ' lumem , Epiphanius etiam in libello de Mensuris & ponderibus ita ait: Sub his Consalibus Arcadio secundum atque Ruisno mortuus est Valentinianus iunior, filius Ualentiniani Magni, inuentus in Palatio subito strangulatus ut fama fert Idibus Maij,
pridie Pente stes, in die Sabbati. In ipsa die Pentecostes elatus est : erat autem tunc secunda AEgyptios mensis Pachon dies vigesima prima, iuxta Graecos Artemisi; mensis tertia & vigesima, secundum Romanos decimo septimo Kalendas Iunias. J haec ipse: ut nulla exactior nota temporis describi potuisse videatur. Sub hoc quoque anno cias Einteritum recenset Prosper in Chronico, idemq. Tosimum sensisse apparet. Erat adhuc Valentinianus catechumenus: qui paulo ante obitum prosectitriis cum exercitu aduersus barbaros in Italiam irrumpentes, cupidus ante eam expeditionem initiari sacro baptismo, Viennae cum esset in Gallia, sanctum Ambrosium Mediolano, ut ab illo, quem patris loco habebat, baptizaretur, accersit : sed ipsi, adhuc in itinere constituto, proditorum appetitus insidijs, occisus est. Narrat haec ipse sanctus Ambrosius non sine luctu his verbis ς : Audiuit in Transilpinis partibus po- situs, ad Italiae fines barbaros appropinquasse : solicitus ne alieno hoste suum regnum attentaretur, venire properabat, cupiens dimittere Gallicana otia, dc pericula nostra suseipere. Haec mihi cum alijs communia ue illa priuata , quod laepe me appellabat absentem , de a me initiandum se sacris mysterijs praeseserebat . Quin
667쪽
A etiam cum rumor quidam ad Viennensem pertulisset urbem, quba inuitandi eius ad Italaam gratia, eo pergerem ; quam gaudebat, quana gratulabatur me sibi optato assi re ξ Mora ei aduentus mei prolixior videbatur: atque utinam aduentum ipsius nul- Ius praeuenisset nuncius. Iam promiseram me profecturum, respondens vel honor tis petentibus, vel Praefecto, ut tranquillitati Italiae consuleretur, me sicut superfluo imgerere non possem propter verecundiam, ita necessitatibus non defuturum. Confirmatum hoe erat. Ecce postridie litterae de instruendis mansionibus, inuectio ornament - rum regalium , aliaq. huiusmodi, quae ingressurum iter Imperatorem significarent. Quibus rebus, ab ipsis quibus iuerat postulata, intermissa legatio est. Reus mihi vid bat speratae meae praesentiae, nec impletae. Sed utinam viventi tibi hunc debere reatum. Excusarem quod nulla tua audissem pericula, nullas tuas accepissem litteras, quod non v potuistem proprijs animalibus occurrere, etiam si iter ingressus ellem. Itaque securus veniae, dum dies subduco, aduentum tuum intelligo. Ecce rescriptum accipio, ut sine mora pergendii putarem,m quod vadem fidei tuae habere me apud Comitem tuum . velles. Num restiti ξ num moratus sium 3 Additur, eo ut properarem ocytis, nec arbitrarer causam itineris mei Synodum Gallorum esse Episcoporum, propter quorum fir quentes dissensiones crebro me excusaueram, sed ut ipse baptizaretur in ipso egressu. . Gestarum iam rerum indicia potui cognoscere, sed properandi studio nihil aduertere poteram. lam superabam Alpium iuga, & ecce nuncius amarus mihi & omnibus de tanti morte Imperatoris. Reflexi, iter fletibus meis laui. Quibus ego votis omnium proficit cebar Quo gemitu omnium reuertebar 3 non enim Imperatorem tibi, sed salutem ereptam putabant. Quanto ipse angebar dolore 3 primum quod tantus Princeps , C quod dulce pignus meum, quod ita mei cupidissimus occidisset. Quos ego ae lus eius illo biduo suis te comperi, quo litteris,quas ad me miserat, superuixit a Vesperi prose-etus est Silentiarius : tertio die mane quaerebat, iam ne remeail et e iam venirem Θ Ita si- 'hilalutem quamdam venturam arbitrabatur. O iuuenis optime, utinam te viventem inuenire potuissem: utinam te dilatio aliqua meo reseruati et aduentes. Nihil de aliis qua mei virtute polliceor, nihil de ingenio atque prudentia . Sed quanta ego ci xa inter te & Comitem tuum brogauem initar ι) quanta sedulitate concordiam di gratiam restidissem ρ Quam me ipsum pro tua obtulissem fide 3 Quam in me ipsum eos recepissem, quibus ille se timere dicebat e Certe si Comes non esset inflexus, tecum remansissem . Praestimebam de te, quod ipse me audires, si pro te non esse auditum videres . Multa habueram quae tenerem: nunc nihil habeo praeter lacrynias αD fletus . J haec Ambrosius. Sed quae causa eius interitus praecesserit, Tosimus illam ita describit : Visus Arbo- - τα .gastes uiuestis sibi militibus idoneus, obsortitudinem rei q. bellicae sitientiam & pec v muri si A.
niae contemptum, magnam ad Potentiam peruenit, ade . tantus erat, ut etiam adue iur.
sus Principem liberior esset ,& quaecumque non recte nec uti par erat fieri putabat, prohiberet. Ea Valentinianus permoleste ferens, reluctabatur quidem saepius, sed ni hil proficiebat: nam Ar gestes omnium militum beneuolentia munitus erat. Tamdem Valentinianus haud serens amplius ut huic subiectus esset, cum augusto in solio sedens accedentem videret Arbogastem, acerbius hominem limis aspiciens, litteras por-rigit, quibus imperium ipsi abrogabat. lis ille perlectis: Nec imperium mihi dedisti, sest, nec auferre poteris. Quibus prolatis, discerpi . libello, & in terram abiecto, diis E scedebat. Eae eo tempore non clanculum suspiciones alebantur, sed omnibus eorum inimicitiae patebant J donec ab eodem Valentinianus ferro confossiis ut subdit cum ageret militibus ludos : veru non serro, ut ait, sed laqueo strangulatus: quod ipsum te- . statur Socrates h: SoZomenus vero male, dii spontaneo laqueo periisse eum aifirmat, quod scilicet haec de eius obitu cubicularii ipsius leui fama sparsissent: hoc namque est ι - - - rara quod ait S. Hieronymus i: Adolescens Valentinianus & bene puer, post fugam, post ε. ,. exilia, post recuperatu multo sanguine Imperium, haud procul ab urbe fraternae ino iis conscia, necatus est, α cadauer exanime suspendio tui amatum.J Rui sinus' vero tra- e Ru a λε .dit, causas cur laqueo vita finierit, ignoratas. & num ipse sibi vel alii iniecerint ipsi illii. 'Sed Ambrosius rerum etiam secreto gestaru probe conscius longe ab hac abhorret sen- laocii,ict
tentia,ut sibi ipsi adolescens manus consciverit: probe scies id dolo Arbogasiis ciactu, quem praesentia sua placare se potuisse affirmat ,si illic adesse contigisset:
668쪽
s IRICII PAP. VALENT IN. . THEODOSI i
Paulino constat auctore, Ambrosi uni ab Arbogaste omni obseruantia cultum, quem AOpe ab eodem Ambrosio tradit exceptu fuisse conuiuio caq. de re inter tuae gentis Rea n ges plurimum gloriari solitum . de ipso enim illa Paulinus-: Per idern tempus Arb gines Comes aduersas gentem suam, hoc est Francorum, bellum parauit ; atque pugnando, non paruam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacein firmauit . Sed cum in conuiuio a Regibus gentis suae interrogaretur, utrum sciret A mbrosium, di respondisset, nosse se virum, dc diligi ab eo, atque frequenter cum illo conuiuari ibli tum ; audiuit: Ideo vineis omnes, quia ab illo viro diligeris, qui dicit Soli, Sta, cistat. J hare Paulinus a nobis receni ita, ubi iure doluerit Ambroitus se praesentem mini me suisse, quo sibi deuin tum Comitem ip:am Arbogastem placasset. Quod vero dicitidem Paulinus, eum fuisse natione Francum, id ipsum assirmat Tolimus; sed Sozom Galatam, hoe est Gallum, appellat, idem esse Francum quod Gallum existimas. Fram L cum quoque eum lixerunt alij. Quibus autem moribus compolitus esset, ut ab Ambrosio amaretur, Suidas ' declarat his verbis: Arbogastrς Francas, robore corporis αasperitate animi flammae similis, proximas a Bautoae hic Cosularum gesu cum Ax dis ὶ In hoc suit constans & exquisita modestia , & odium irreconciliabile auaritiae ; unde diuit ijs gregario militi nihil praestabat. Quapropter Caelati Theodosio utilis videbatur: ut qui ad Valentiniani mores viriles de ratio, suam quoque grauitate adiungere , & regia instar rectae & immotae columnae sustentare pollet, ne quid in aula damni aut peccati admitteretur. J haec Suidas de Arbogine: cui, ex sententia etia in Regunt barbarorum , constat, ante tam immane iacinus perpetratum Cmnia deaetera conrigisse, innumeris i. eum firme auctum suisse victoriis a post necem vero Imperatoris , iusto sanguine in eum clamante vindictam, semper in Ieteriora eue prolapsum. GQuod vero ad Valentiniant iplius mores pertinet: S. Ambrolias mira reieci delictaq. illa pristina, quae ante, vitaveret Arianis , iniquissime perpetrarat , relinquit obuoluta silentio, qubal ciret non puerulo ea satile adscribenda peccata, sed Iustinae Augustae Arianae seminae, cuius nuta Omnia voluebantur. Sed quod ad mores spectat: quam in primis istuderet ea corrigere, quae de se alijs duplicere cranosceret, his verbiis Osten- .s dit Ferebatur primo ludis Circentibus delectari: sic illud abstersit, ut ne solemnibus quidem Principum natalibus, vel Imperialis honoris gratia Circen es putaret esse celebrandos . Aiebant aliqui feraram eum venationibus occupari, atque ab actibus publicis intentionem eius abduci: omnes feras uno momento iuisit interfici. J haec de his S. Ambrosius quod enim neias sit opinari sianctis limum virum vel leue mendaci; solium attexisse eius coronae laudum, dicta ab eo fide dignissima habenda iiiiii ; qui & haee D subdit: Audire in Consistorio negotia,& Danielis spiritu, in quibus dubitarent senes , vel petibnae alicuius contuitu ducerentur , congrua vero adolescentem videres senilem serre sententiam. Iactabant inuidi, quia praemature prandium peteret: coepit ita stequentare ieiunium, ut plerumque i e impransus conuiuium solemne sui s Comitibus exhiberet, quo & resigioni sacra: satisfaceret,& Principis hamanitati. J sed de eius costitate haec addit: Scenicae, inquit, citias iam torma ae decore deperire Romae adolescentes nobiles nunciabantur: iussit eam ad Comitatu venire. Misius pretio ceprauatus , sine mandati effectu redi jt. Alterum misit, ne volitisse emendare vitia adolescentum,& non potuisse videretur. Datus est obtrectandi aliquibus locus. Deducta tamen numqtiam aut specta uit, aut vidit. Postea redire praecepit; ut omnes agnoscerent,irritum eius non esse man- Edatum, & adolescentes doceret ab amore mulieris temperare quam ipse qui potuit hahere in potestate, despexerat. Et haec fecit, cum adhuc non haberet uxorem, & tamen exhiberet sui tamquam vinctus coniugio castitatem. Quis tam dominus serui, quain il le sui corporis fuat 3 Quis tam aliorum arbiter, quam ille suae censor aetatis 3 Quid de pietate eius loquar: alii cum homines nobili ortos genere ad locupleti prosapia, quae cito mouere inuidiam solet regiae cupiditatis , accusator urgeret, Praesectus in si steret : respondit, ut nihil cruentum Lanctis praesertim diebus statueretur . Et cum post aliquot dies acculatoris legeretur libellus, calumniam pronunciaturus 3 accusatum libere , donec Praefectus cognosceret, oblemare iussit : neque ante aut P stea quiiquam tanti crim: nis sub adolescente Imperatore tornudauit inuidiam . Jhaec α alia plura lanctus Ambrosius , qui tota illa oratione in eo argumento
669쪽
A versatur. Inserius vero de annis quibus imperauit,haec habet mendosa lectio: Metuo ne & tu nobis aliqua ot sensione sis raptus, ut octauodecimo regni fui anno imminentis mali acerbitatem quasi iustus euaderes. J haec de tempore quo i mperauit. Ceterati ratio subducatur ab anno, mense,& die quibus imperare coepit,& quibas de- 'sjt; nonnisi annos sexdecim, mensis lex minus duobus diebus,continget numerari. Si- Letus vir quidem Valentinianum seniorem ex hac vita migrasse contiat poli Coinsulatu Gratianire Equiiij, decimo quinto Kalendas Decembris:ac post dies sex vi ex Ammiano dictum est ipse valentinianus iunior regnare coepit, anno Domini trecentesimo septuagesimo quinto, mentis Novembris vige: ima tertia die. a quo tempore si nam es usque in praesenteni annum , a mensis Maii diem decima quintam. quibus eu de celli. se perspicue satis vidimus; non ana plius quam dicto tempore reperies imperaste. undenae: B dum in notam numeri apud S. Amorosilitia irrepsit se, farile inducimur ut credamus: ipsi im enim ultra praesei item annum vitam produxisse, ea quae sequenti anno dicentur, impossibile esse significant. Erat Valentinianus,cum Obijt,annum agens aetatis vigesi- inuin primit,siquidem ut Am manaseli auctor quadrimas Imperator creatu, cist. Sic igitur vita sancto Valentiniatio, corpus eius delatum eli Mediolanum nullo obi ce: nam proditores, ne se arguerent tanti sceleris reos, & ex hoc subiacerent inuidiae, libera euectionem regi j cadaueris permisere Universis histe inquit Zosimus Theodolio L. ., Yhio
Principi eodem tempore renunciatis: uxor eius Galla fratrem deplorans ,regiam univcr- D. u . iam conturbabat, simul ci ipse Princeps magno naaerore curaq. conficiebatur. J haec& alia Tolimus: sed quod ait de Galla Augusta biennio iam ante obitum Valenti uiani ipsam vita sunctam, superius ex Marcellino dictum est. Theodosius vero, quod una cum C sibi pietatis ollicium reliquum esse videbatur, de honorisca sepultura curanda ad S.
Ainbrosium litteras dedit, qui ad eum ilia rescripsith: ι . s' Silentium in eum rupit serino diementiae tuae. Nihil enim in tam tristibus rebus ira se .lius facere, in animum induxeram, quam, si fieri posset, nae ipsum abdere. sed qui in iri, frici iis secessu aliquo delitescere & sacerdotio exire hon poteram,vel silentio intra me latcbam. 'osa An Doleo enim fateor dolore acerbo, non si tum quod immatura atale Valentinianus A In Qp gustus decesserit, sed etiam quod in imatus fide ac tuis institutis tantam deuotionem
erga Deum nostru induerat, atque tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante ut aduersarium repellebat, nunc ut parentem putaret . Quod ego non pro recordatione iniuriae veteris exprompsi . sed pro testimonio conuersionis. Illud enim alienum, hoc suum; quod a te infidum tibi ita tenuit, vina a-Tὶ tris persitationem excluderet. ille se a me nutr: tum praeseserebat: ille ut sedulum p trem desiderabat: ille simulato a quibusdam aduentus mei nuncio , impatienteriraestolabatur . Quinetiam illis ipsis publici doloris diebus,cum sanctos & summos iace dotes Domini intra Gallias haberet : ut a me tamen sacramentis bapti sinatis initi iretur, ribendum arbitratus est. Quod etiam si non rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est. Hunc ergo non intimo anhelem spiritu,secreti'. mentis atque animi viseeribus amplectar: Hunc milii mortua putem ξ immo mihi magis vivit in . Quas ego Domino de-1ereba gratias, quod ita in me conuersus esset, quod ita emen attis, quas senioris cuius - dam aetatis mores indutilet 8 quas clementiae tuae quod eum non selum regno reddidiisses, sed etiam quod est amplius instituisses fidei & pietatis tuae diciplinis 3 Hunc e
E so non doleam, iii integram, antequam sacramentorum, quae desiderauit, adipis eretur gratiam,repentina obijste morte 8 Rei gerasti animum,quod etiani ipse dignatius es ferre testimonium dolori. Te, Imperator, arbitrum teneo allectus mei, te meae mentis interpretem . Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de sepultura citas , qu inniani scripsit clementia tua ita hic procurandum. Sed exors recessit baptismatis: quid Mi.
cognouerim , non repreci . Est Irie prophyreticuin labrum pulcherrimum, di in usus huiusmodi aptii similiti: nam di Maximianus Diocletiani socius ita humatus est.
Sunt tabulae prophyaeticae pretiosis Si imae, quibus vestiatur operculum, quo regales exim uiae claudantur. Hoc iuerat pra paratum, sed expectabatur rescriptum clementiae tuae ,
cuius perceptione recreatae sanciancte filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores , quae se grauibus assiciunt modis , α amplius exagitabantur, quod diu nihil seriberet ut itabi. Vnde ijs non param accellit clatis: sed dam inli narae sunt reliquiae, nequaquam AIulat. Eccl. Tom. Ili tibi ,
670쪽
sibi parcunt: videntur enim sibi germani sui quotidianu sinus tenere.
sine fletu magno ac sine dolore graui numqua lint: tamen quotiescumque eo accedunt, exangues reuertuntur. Et ipsis igitur consuletur, & cari limis exuuiis, ii acceleretur sepultura, ne aestitio penitus soluantur calore: vix enim superiorem aestatem transesi mus. Mandatum tuum seruo,&commendo Domino. Diligat te Dominus, quia tu
Domini seruos diligis.J hucusque epistola Ambrosij ad Theodotium imperatorem.
Curauit igitur ex Theodosij voluntate tepulturam S. Ambrosius; α qua die corpus A ' O m sarcopliago condendum erat, panegyricam habuit orationem : nam in ipsa inter alia. c. riui . Sed iam, inquit, cara mihi complectar viscera, α debita quondam sepulchro, prius ta- ρον p xς- men singula membra perspiciam.J post multa autem de eodem licet catechumeno adhuc, vitam tamen aeternam consecuto nam quod expetitum bapti sinum non acceperit, scelus anteuertit proditorum) haec habet : Nec inos quidem dubiicinus de B'' meritis Valentiniani, sed iam credamus vel testimoni js Angelorum, quod deteria labe peccati , ablutus aicendit, quem sua fides lauit, S: petitio consecravit. Credamus quia alcendita deserto, hoc est,ex hoc arido & inculto loco ad illas florulentas delectationes , ubi cum fratre coniunctus aeternae vitae fruitur voluptate. Beati ambo, si quid
meae orationes valebunt, nulla dies vos silentio praeteribat : nulla inhonoratos vos mea transbit oratio : nulla nox non donatos aliqua precum mearum contextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo.J haec Ambrosius. Habes ieetor,ex
ipsius munifica sponsone,pro defunctis sustragia tu precibus tum omni genere ut ait oblationum, pro concione,oratione publica decantata, idq. ex antiquo ut vidimus Ecclesiae usus praescripto', non recens ab Ambrosio inductum & vsuipatum. Quod enim ad salutem animae Valentiniani spectare videtur; ea quidem Ambrosii Ccerta securaq. testificatione firmatur: etenim non selum ad id lignificandum baptismi votum atque petitio intercessit; sed praecei sit fidei Chtillianae tortis, conii os, de anginosa consessio, cum ut ex Ambrosio dictu est urgeret caterva Gentilium, & Senatus instaret pro restituticiae Gentilium ritu u: sed & cu id ut diximus faciliante diem obitus eius sit, vehemens suspicio fuit moriem ipsi illatam arte Gentilium, sicq. conicum ac pene martyr ob necem illatam ex hac vita decessem. Quae enim sunt postea subire ta, arguunt ea quae pracesseruiit. Siquidem qui post eius obitum arrapuit Imperiam , Gentilibas idolorum cultoribus lauit, restituit iura templorum, sacrificia intermissa sedulo reuocauit. Ethnicis'. hominibus quaecumque petiere concessit: ut plane prodibtione Gentilium id factum elue,coniectura non leuis intercedat.Sed iam singula disquibramus, quae haec secuta sunt. DQui post Valentinianum regnare coepit, fuit Eugenius, nomen sibi tὶ rannus f ,,uiuii ει, mens Augusti, elatus in Imperium a Valentiniani interfectoribus . Qui si iam autem - . hic fiterit ; cum plures eius nominis reperiantur viri, qui hoc feculo claruere: ne quod unius est, alij tribuaturi de singulis dicendum puto. Primus omnium ille occurrit, qui claruit temporibas Constantii ac Iuliani; cuius statua dicata in Foro Traiani ,eius.
a1.ἐsmis a modi erat inscriptione notata. : .
- FL. EUGENIO. V. C. EX. PRAEFECTO. PRAETORIO CONSvLI. ORDINARIO. DESIGNATO. MAGISTRO
OFFICIORUM. OMNIUM. COMITI. DOMESTICO ORDINIS. PRIMI. OMNIBUS PALATINIS DIGNITATIBUS. FUNCTO. OA. EGREGIA. LIVs EIN. REM PUBLICAM. MERITA. HUIC D. D. N. N. CONSTANTIUS. VICTOR. AC TRIUM FATOR. SEMPER. AUGUSTUS. ET IULIANVs..NOBILlSSIMUS. CAESAR STATUAM. SVB. AVRO. IN. FORO. DIVITRAIANI. QVAM. ANTE. SVB. DIVO CONSTANTE. VITAE. ET. FIDELISSIMAE DEVOTIONIS. GRATIA. MERUIT . ADPROBANTE. AMPLISSIMO. SENATVSVMPTV. PUBLICO. LOCO. SVO
