Annales ecclesiastici. Auctore Caesare Baronio ... Tomus primus duodecimus

발행: 1593년

분량: 822페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

CHRISTI

THEODOSII IMPR

A Deturbata illa quidem Eugeni j statua fuisse videtur a Magnentio tyranno, qai occi- se Constante, tyrannidem arripuit Imperij Occidentalis. Vixit his quoque temporibus Fl. Eugenius Asellus Prauectus Vrbis, cuius memoria reperitur in basii unius columnarum ambientium Sanctuarium in basilica S. 1 vG ut v sPauli, per Valentinianum ipsum, de quo egimus, restitui coepta : qui ex loco de opere ' suisse arguitur Christianus, α sicut iamilia, ita ibrtasse sanguine coniunctus Asellae ii bili Romanae ac sanctissimae virgini,quar a S. Hieronymo summis laudibus celebratur.

Porro eiusdem Eusteni j breuis haec legitur ibi inscriptio: FL. EUGENIUS. ASELLVS C. C. PRAEF. V V Κ. I. REPARAVIT

B Ceterum neminem horum suisse Eugenium tyrannum , de quo agimus, certum est: siquidem prior ille Consul ordinarius designatus, antequam Consulatum adiret , diem obijt: posterior vero iste, quod Vrbanam gesserit Praefecturam, longe diue si is ab Eugenio tyranno suisse conuincitur , qui numquam huiuscemodi muneris dignitate functus aliquando reperitur: etenim nulla prorsus natalium claritudine nobilis iste suit, quem clientem & famulum Arbogastis nominat Claudianus, cum ait Cet uriamnis versibus : Hri, Proh crimen superum , longi proh dedecus aeri r Consulatu. Barbarus He perias exul possederat onu,

sepiraq. deiecto dederat Romana clienti. J & alibi h: .c..Hunc sibi Germanus famulam delegerat exu J Ignobilis plane hic,quem Arbog, μι M. C stes evexit in Imperium, Eugenius fuit . Insuper extitit & alius quoque Eugenius Lucimus Treunuchus, qui Procopio aduersus Valentem tyrannidem exercenti ipso Imperii exor- ' dio praesto iiiit , cuius meminit ZOsimus V : sed cum de Eugenio agit, qui occiis e simA . . Valentiniano imperauit, plane diuersum ab hoc fuisse significat : quem obscurum genere , rhetoricis facultatibus , quas publice professi is erat, tantummodo clarum, in aula versatum, Rhicomeri Duci familiaritate coniunctum, & eius commendatione ab Arbosaste in iamiliaritatem acceptum tradunt.

Sie igitur sublimatus in Imperium Eugenius, legationem ad Theodosiam pro pace misit, sanctusq. est eo manere inter alios Rustinus Atheniensis : qui inquit Tosi- : ., is ,

mus iὶ nec litteras Arbogastis secum serebat, nec ullam aliam mentionem illius sa- xv Nuaciebat. Cum Princeps Theodosius in deliberando, Legatis q. conuenienter responta TV V ψ- D dendo cunctando detinuit.J Addit Rumnus,niistos tunc sitisse etiam Legatos sacerdotes, qui Arbo stem culpa purgarent, insontemq. eum penitus monstrarent . Ceterum inter haec Theodosiius de expeditione aduersus Eugenium paranda cogitare coepit : cum interim Eugenius Gentilium vatum deciperetur pronuitis, de quo haec. Soaeomenus ς: Porro Eugenius quidam, erga Christianorum religionem non sincere εἰ λν.

allectus, Principatum inuasit, α Imperij insignia assiimpsit. Putabat enim, se id quod

conabatur, absque impedimento consecuturum , inductus quorumdam verbis, qui se futura praedicturos pollicebantur ex victimarum immolatione ,& viscerum inspoctione , & obseruatione 1iderunta. Harum rerum studiosi tunc erant cum alij , multi apud Romanos in dignitate constituti viri, tum etiam Flauianus tunc temporis Praefectus, vir eximius , & in rebus politicis prudens habitus , quiq. insuper E ex' omnis generis diuinationis scientia exacte praescire futura credebatur . J fuit hic pernecessarius Symmachi Consularis , cuius ad eum scriptae extant complures iepistolae , quibus plane intelligitur, ipsum idololatriae addictissimulti sutile. Sed

pergit auctor : Hac enim exitii matione Eugenium potissimum perpulit, ut ad heulum sese paratet , cum Imperium illi fato delimatum e te Flauianus asseuec ret , & victoriam ex Pugna illi cessuram , ee mutationem religionis Christi irae. J haec Sonomeniis. At quinam fuerint utriusque Principis apparatus, suo loco dicturi sumus inieri . Quid autem Gentilium deorum defensor,Imperatorem nactus quamuis Christianii, p tamen ad Gentilitate propensiore,Flauianus ab Eugenio,simulac Augustus acclamat vicrofi λει est,petierit &obtinuerit;Paulinus ita declarat : Non multo post, tetibus tue Flauiano Praelecto & Ar gaste Comite ara victoriae,α sumptus caerimoniaru quod Valentiniariis i. Annal Eces. Tom. Iii a nus

672쪽

CURI TI Annale, SI IUCU PAP. THEODOSII IMP.

nus augustae memoriae adlaue in iunioribus annis constitutus denegauerat) oblitus fidei Asilae concessit. Hoc ubi audiuit sacerdos Ambrosius,relicta ciuitate Mediolanensi ad qua ille festinato veniebat,in Bonotaientelia ciuitatem emigrauit.J inuitatus namque suerat a Bononiensi Episeopo ad translationem S. Agricolae martyris, de qua ipse meminit , i ,. atque martyris reliquias acceptas secum vexisse testatur. Bononia vero recedens tu, i, sed Paulinus) Fauentiam Usque perrexit: ubi cum aliquantis degeret diebus, inuitatus τι is coraci a Florentinis, ad Tiniam usque destendit, declinans magis aspectium sacrilegi viri, non formidans imperantis iniuriam. J Tunc edepistolam ad eumdem dedit qua causam significauit, cur ipsi, non expectato, Mediolano recellerit. reddemus hic ipsa in ; licet eamdem e nostra bibliotheca acceptam, in Sixtina editione edendam proposueri ιa-ι muscum alijs S. Ambros ij epistolis: est autem huius imo lib: Clementis limo Imperatori Eugenio Ambrosius Episcopus. BAMaxosii ME Secellionis meae causa timor Domini suit, ad quem omnes actas meos, quan- ei,, k,'eic rum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem dei lectere, nec pluris facere eua14. Hilius hominis , quam Chri iti gratiam consueui. Nemini enim facio iniuriam , ii Omnibus Deum praestro; α considens in ipsum, non vereor vobis Imperatoribus dicere quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios Imperatores non tacui, nee apud te, clementillime Imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum culfodiam, triti eum recensebo quae ad hoc spectant negotium. Retulerat vir amplis limus Symmachus, cum et Iet Praefectus Vrbis , ad Valentinianum augustae memoriae Imperato

rem iuniorem, ut templis quae iublata suerant ,.reddi iuberet . Functus est ille pamtibus suis pro istudio & cultu suo. Vtique etiam ego Episcopus partes meas debui. recognoscero . Dedi libellos Imperatori duos, quibas significarem sumptus lacri- Gliciorum Christianum virum non poli e reddere; & non mille quidem me auctorem. cum tollerentur, auetorem tamen fieri quo minus decernerentur, debere : quia dare pretia sacrificiorum simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abili Ierat , non quali ipse reddebat , sed arbitratu proprio lamiebatur ad iuperistitionis

impensas . Postremo si fecisset, aut non veniret ad eccletiam'; aut si veniret , ii turum ut aut sacerdotem non inueniret, aut inueniret sibi in ecclesia resilientem. Nec ad excusationem obtendi poste , quod esset catechumenus 3 cum non liceat

etiam catechumenis sumptus idolis subministrare . Lecti sunt libelli mei in Coim istorio : aderat amisistimus honore magisterii militaris Bauto Comes , & Rum . numbiodivi ridus , α ipse eiusdem dignitatis Gentilium nationum cultui inseruiens a primis pueritiae suae annis . Valentinianus tunc temporis audiuit suggestionem meam , D nec secit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio pol cebat. Acquieverunt etiam Comi tes sui .

Postea etiam clementillimo Imperatori Theodosio coram intimaui, atque in os dicere non dubitaui: cui intimata Senatus legatione huiusmodi, licet non totus Se- . natus poposterit, insinuationi meae tandem assensionem detulit: et lic aliquibus ad ipsum non accessi diebus , nec moleste tulit: quia non pro meis commodis facieqbanis sed quod & ipsi de animae meae proderat, in conspectit Regis loqui non come PDI.ra g. sundebar . Iterum Valentiniano augultae memoriae Principi legatio a Senatu misi. sa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam , nec aliquid tunc ad eum, o kukii seripseram . Sed ubi clementia tua Imperij sustepit gabernacula , compertum est 'si WivM os postea donata illa esse praecellentibus in Republica, sed Gentilis obseruantiae viri foet Ex o G et . . torta: Ie dicatur, Imperator Auguste, quia ipse non templis reddideris, sed benemeri Gor Ly tis de te donaueris. Verum nosti pro Dei timore agendum esse constanter: quod etiam ε - - μμ pro libertate frequenter iit, non solum a sacerdotibus, sed etiam ab his qui vobis militant , aut in numero habentur prouincialiam . Te imperant petierunt Legati ut templis redderes: non sectili. iterum alteri postulauerunt: renitus es ; de postea ipsis qui petierunt, donandum putasti. Etsi Imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus, d AZι i. qui corda g omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, nouit omnia ante- .i; . quam fiant, nouit intima pectoris tui. Ipsi falli vos non patimini, dc Deum vultis celare quicquam 3 Hoc non cecidit in animum tuam 3 Quamuis enim illi Uebant tam Perseueranter ι nonne tuum ruit , Imperator , pro Dei summi α

673쪽

C RISTI

Ecclesiasticis 1 RICII PAR

A veri ci viui veneratione perseuerantius obsistere , ac negare quod erat iniuriae sacrae legis 3 Quis inuidet, quoniam quae voluisti , alijs donauilli 3 Non sumus scrutatores vestrae liberalitatiis, nec aliorum commodorum inuidi, sed sumus interpretes fidei. Quo modo offers dona tua Christo Pauci aestimabunt quid feceris, omnes quid volueris. quicquid illi secerint, tuum erit; quicquid non secerint, suam: ct ii es Imperator , Deo subditus magis esse debes. Quo modo sacerdotes Claristi tua munera dispensabunt 8 Fuit huiust nodi quaestio temporibus superioribus, de tamen fidei Patrum ipsὰ cellit persecutio, dc Gentilatas detulit. Nam cum ageretur agon quinquennalis in ciuitate Tyro ', dc ad spectandum venisset Antiochiae Rex, scelerati iiimus Iason ordinauit fictorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses serrent didrachmas argenti CCC. de illas darent ad sacri-B fidium Herculis: verum Patres non Gentilibus dederunt pecunias ; sed viris fidelibus sui et missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. et pronunciatuna est quia ille ad sacrificium Herculis nus .

sum dixerat argentum suscipi quidem debere in id ad quod erat missum : 1ed quia illi qui detulerant, resistebant pro studio& cultu suo, ut non sacrificio proficerent, sed alijs iaecessitatibus; traditae sunt pecuniae ad constructionem irauium . etsi coacti iniserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus Reipublicae. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo dete rent ι & ideo nusti sunt viri timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas naui una, quae milia fuerant, deputarentur. Illis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis. Iudex rerum effectus fuit, qui ab luit coi C sitientiam. Si positi in aliena poteitate lic praecauebant ; quid te oportuerit iacere, o Imperator, dubitari non potest. Te utique nemo cogebat, nemo habebat in Potestate : debuisti sacerdotem consulere. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non sbius volui, nec solus id

suasi. Quoniam igitur meis vocibus & apud Deum & apud omnes homines teneor, aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut considerem mihi, quia non potui tibi cedere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quicquam inti mandum putaui: dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non ivit. Ideo etiam in primordijs Imperij tui scribenti non rescripsi, quia illud praeuidebam futurum. D nique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi : Haec causa est, quod exto quendum ei arbitror. Tamen ubi causa emersit ciscii mei, pro his qui solicitudiis D nem sui cerebant. & scripsi de rogaui: ut ostenderem in causis Dei , timorem mihi ii

stum inelle, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam. in his vero,

in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sed itatem potestati debitam; sicut ocseriptum est v : Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum. Nam cum priuato detulerim corde intimo , quo modo non deferrem Imperatori 8 Sed qui v iis deserri vultis , patimini ut deseramus ei, quem Imperi j vestri vultis auctorem

probari. J hactenus Ambrosij epistola ad Eugenium.

Recitat ex eadem epistola tragmentum Paulinus. Sed sequamur Ambrosium : qui cum peruenisset Florentiam, opportune accidit ut rogatus dedicaret eccies iam a I liana clarissima semina erectam: sub cuius altare condidit idem sanctas reliquias ina tyris Agricolae, quas Bononiae acceperat. Habuit ibidem luculentam orationem Am-E brosius, qua cum religiosae seminae in erectione basilicae iactum laudibus celebrarit, maiori tamen praeconio extulit, quod de vitiis taludibus nobilium templum Deo dic ret, nempe tres filias una cum filio. Fuit ecclesia illa nomine S. Laurenti; nuncup ta , eadcitiq. Ambrosiana dicta a ciuibus, in memoriam tanti viri, qui ea ni dedicat let, Zmbrolii. Ibi cum ageret sanctus Antistes,cum S.Zenobio eius ciuitatis Episcopo fami liaritatis inus ipsi intercessit, pluribus inter se ossiciis declaratus; quae Paulinus receimset, sicut de praeclara miracula ibidem Apollolis digna edita. Pennansit ibi Ambrosius, ut putatur, utque ad reditum Mediolanum, nempe ad biennium . conitat enim e dem auctore Paulino, Mediolanum non ante reuersitan, quam sub Consulatu Arcadii tertio atque Honorii secundo, quo anno Theodosius in Italiam descendit aduersus

. s Ceterum etsi Florentia recessit Ambrosius corpore, tamen virtute iugiter mansit: Annal. Eces. m. Iii a cuius

674쪽

CHRISTI

Annales βIRICII PAP.

THEODOSII

cuius quidem rei certum exhibuit experimentum, tum quod S. Tenobius restatus est, Ase mirando quodam modo, absente illo licet, vidisse tamen Ambrosij speciem i psum in omnibus reddentem quasi Orantem in basilica Ambrotiana ; tum etiam cum post obitum praesto illi ciuitati fuit aduerius ducenta millia barbarorum, dum oblidione cingeretur a Rege Radagaisb. At de his pluribus interius tomo quinto acturi sumus. ebu GD. Sed ad Eugenium reuerrantur. Falsa ipse spe illectus oraculorum ae diuinationum fruoi τηεο Gentilium, nihil non indulsit, quod iidem pro reliituendo collapso cultu deorum otii postulassent : ijsq. parare se coepit praesidijs ad resistendum Theodotio , ii armis decernere haberet in animo: his q. munimentis stabiliemium sibi curauit Imperium, homo alioqui Christianitatis terens imaginem ..Cum e contra Theodosius, i elatque iterum expertus, nihil adeo ac pietatem erga Deum ad barbaros ac tyrannos debellandos conducere, nihil antiquius habuit, quam diuinum auxilium quibus valeret Aoifcijs demerere, conciliarm .pijs legibus diuinum numen, quod sacrilegis reicriptis ab Eusenio sciret ostensum. Quod igitur magno animi dolore cognoui siet, Eugenii concessione restitui in Romano Capitolio aram Victoriae, occlusa diu relerari Gentii lium templa, fumare Urbem nidore detestabilium lacrificiorum , oracula consuli, exta l. inspici aut mali uim : quod tamen 1 ibi non adhuc integrum esset, his malis o

currere ι quibus Valuir modis,contrariis legibus repugnare nisus, hanc aduertas idiama I. e a. d. rum calliores edidit sauctionem :

Nullus omnino ex quolibet genere, ordine hominum, dignitatum , vel in pol state politus , vel honore perfunctus , siue potens sorte nascendi , seu humilis genere, conditione, ibrtuna, in nullo penitus loco, in nulla urbe sensu carentibus simulacris vel insbntem victimam caedat, vel secretiore piaculo larem , ignem , ero. Cgenium, penates nidore veneratus, accendat lumina, imponat thura, serta suspem datis . Quod ii quispiam immolare hostiam lacriticaturus audebit, aut spirantia exta consulere : ad exemplum maiestatis reus, licita cunctis accusatione delatus, excipiat lententiam competentem, etiam si nihil contra salutem Principum aut de salute quatierio . Susticit enim ad criminis molem, naturae ipsius leges velle rinii a seindere , illicita perscrutari , Occulta recludere , interdicta tentare , finem quaerere salutis alienae, spem alieni interitus polliceri. Si quis vero mortali opere tacta de aeuum passura timulacra , impolito thure , venerabitur , ac ridiculo exemplo metuens, subitoque ipse vel redimita vittis arbore, Vel erecta effossis ara caespitibus, . vanas imagines humiliore licet muneris praemio, tamen plena religionis iniuria hinnorare tentaverit: is ut Pote violatae religionis reus, ea domo, seu possessione mul- Dctabitur, in qua eum Gentilicia constiterat superstitione famulatum . Namque Omnia loca, quae thuris conititerit vapore sumi se si tamen ea in iure rutile thuran- . cantium probabuntur in Fisco imuro associanda censemus. Sin vero in templis, tarinisve publicis,aut in aedibus, agrisve alienis tale quispiam sacrificandi genus exercere tentaverit: si ignorante domino vii irpata constiterit, viginti quinque libras auri mutictae nomine cogetur interre: couniuentem vero huic sceleri par ac sacriticantem po na retinvbit:. Quod quidem ita per Iudices , ac Dei enseres , ae Curiales singularum urbium volumus cui iri , ut illico per hos comperta in iudicium detera tur , per illos delata plectantur . Si quid autem ii tegendum gratia , aut incuria praetermittendum cile crediderint: commotioni iudiciariae subiacebunt. Illi vero minniti, si vindietam dillimulatione distulerint, triginta librarum auri dispendio mulct, Ebuntur, Oilicijs quoque corum damno parili subiugandis. Dat. VI. Idus Novembris, Constantinopoli, Arcadio Aug. IL & Ruirino Coll. J Hi sitim primi Theodosij ad tutirum bellum apparatus ex religione comparati.

At nec id satis, sibi subiectum Imperium ab idololatriae sordibus expurgare: sed &Christianain religionem conatus est ab haeresum inquinamentis liberam reddere., quamobrem hoc ipsis anno aduerius haereticos ita rescripsit h r ' - ' Inhaereticis erroribus quoscumque constiterit vel ordinasse clericos, vel suscepi suta L, id osticium cleric arum, denis libris auri viritim mulctandos esse censemus : locum i o sus M ne in quo verita tentantur, ii ccinhibentia m domini patuerit, Filii nostri iuribus

Gὴμ aggregari. Quod si id possesserem quippe clanculii gestum ignorasse constiterit: com μ'' ' eius iun si ingenuus est te in auri libras Fili nostro interre pnxcipimuβ

. si seruili l

675쪽

A si seruili laece descendens, paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit, canus fustibus, deportatione damnabitur . Tum illud specialiter praecavemus: ut si villa dominica tuerit, seu cuiuslibet publici i uris, & conductor α procurator licentiam dederit colligendi; denis libris auri, propolita condemnatione mulctentur. Verum siquos talibus repertos oblecundate mytterijs, ac sibi usurpare nomina clericorum, iamnunc proditu i ierit; denas libras auri exigi singulos & interre praecipimus. Dat.XVII. Kalend. Iulii. Constantinop. Arcadio Aug. II. dc Rustino Coll.J meminit huius legis S. Augustinus in epit tota in Bonifacium M: Qua, inquit,Theodosius piissimae memoriae AE . promulgauit, ut quisquis haereticorum Episcopus vel clericus ubi libet et et inuentus . decem libris auri mulctetur, &c.J de eadem quoque mentionem habet scribens ad

Ianuarium V, necnon cum disputat aduersi Cresconium . Sunt haec TlacodOlij arma bris. 'Π..ν.

B aduersius tyrannum hoc anno in sequens bellum disposita, quibus &haec post mensem elapsum aduersus eoidem addidit 4: r, Deportatione dignus eli,qui nec generali lege admonitus, nec competenti sententia emendatus, & iidem Catholicam turbat & populum. Dat. XV. Kalend. Aug.Constantinop. Arcadio Aug. II. & Rustino Cost JQuod vero generali lege sancierat, occasione ut diximus) Ioviniani & iociorum

eius monachorum vagantium, ne in ciuitatibus monachi apparerent, ita deserta loca peterent: quoniam haec in iniuriam di damnum conuertebantur etiam illorum qui pij frugi q. essent: emendans quae Promulgauerat Theodosius ioc anno illa rescripsit : Monachos, quibus interdictae fuerant ciuitates, dum iudiciari is aguntur iniurijs, in myconorix,

prnimum statu i ubmota hac lege esse praecipimus. Antiquata siquidem nostrae clemen- bc tue iustione, liberos in Oppidis largimur eis ingressus. Dat. XV. Kal. Maij, nitan- : et u scis tinop. Arcadio A. II. & Runino Coil J sed& de Paschalibus ierijsita ad Tatiantini: Actus Omnes siue publici siue priuati diebus quindecim Paschalibus conquiescant. In his tamen & emancipandi & manumittendi cuncti licentiam habeant, do super his ante non prohibeantur. Dat. Kal. Ianuar. ij idem Cois. JSed & idem Imperator Theodotius cum illibate conseruatum voluerit ius ecclesia rum , ne id fieret damno alterius cauit: quamobrem de his qui contagiunt adeas , lita sanciuit ibi Publicos debitores, si coniugiendum ad ecclesias crediderint, aut illico extrahi de cilatebris oportebit, aut pro his ipsos, qui eos occultare probantur, Episcopos exigi. Sciat igitur praecellens auctoritas tua,neminem debitorum posit ac a clericis defenden- ccxx 1 M oe. x dii; aut pereos,eius quem delendendum esse crediderint,debitum elle soluendum. Dat. νὴν νιν

XV. Kal. Novembr. Constantinop. Arcadio Aug. II.& Rustino ColisJ haec plane ipsa lex est, cuius vigore compulsi is aliquando S. Augustinus per luere quod debebat qui coniugerat ad ecclesiam, pro eius debiti diliolutione de collecta facienda in populo litteras dedit, ex quibus illa describimus Si r Aestia. vιa. Cum frater noller Faltius debito decem & septem solidorum ab oppignorat ribus urgeretur, ut redderet: quod ad praesens unde explicaret se, non inueniebat; ne corporalem pateretur iniuriam, ad auxilium sanctae Ecclesiae conuolauit : illi etiam exactores cum proficisci cogerentur, & ideo dilationem dare non pollent, grauit imi . e., ik. me querelis onerauerunt, ita ut cis illum traderem; aut quod sibi deberi Ottendebant, is o D siro Vnde acciperent, Prouiderem. Cumq. obtuli Item Fallio, ut vestram sanit itatem de ψη - Σ necessitatibus eius alloquereri pudore deterritus, ne facere, deprecatus est. Ita ego ma tore necestitate coarctatus, a statre nostro Macedonio decem & septem solidos accepi, uos in causain eius continuo dedi, promittente illo quod ad certu diem cum eis αὐendis posset Occurrere ι & contem iente , ut si non pollet Occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam uaternam fratribus exhibere consueui istis. Nunc e go, quoniam absens est, rellat ut subueniatis, non illi quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae cuius exiistimatio vobis semper est praesens. Iam enim dies, eoi iter ad quem se promiserat occursumni, transactus est; & ego ei qui solidos tuos fidei meae commisit, quid respondeam, non inuenio, niti ut iaciam quod me facturum esse pro- so. misi. Sed quoniam non fiam de hac re commonitus, ut die Pentecostes, quando aderat invior vestra frequentia, sermonem inde iacerem : peto ut has litteras pro lingua mea praetente habere dignemini, admonente vos α hortante in cordibus vel tris ,

676쪽

CHRISTI

616 Annales

SI RICII PAR

THEODOSII IMP.

'Deo & Domino nostro,cui credidistis.J α paulo post: Quoniam ergo domettieus fidei est Christianus fidelis,Catholicus frater noster, pro cuius iuppleta ne ilitate vos peto ut faciatis quod Dominus imperat ; sine tristitia, sine murmuratione, & cum lanitia &hilaritate facite . J& in fine: Scripsi eis etiam presbyteris, ut ii quid minas fuerit post

collationem sanctitatis vestrae, com pleant ex eo quod habet Eccletia , dum tamen vos secundum quod placet hilariter offeratis: quia siue de vestro, siue de Ecele: ia detur, Omnia Dei sunt,& deuotio vestra dulcior erit thesauris Eccletiae,&c.J haec Ausa timis, quae occasione legis editae & ad insinuandum usum collectarum de quo multa liuo loco superius) recentuisse non piguit. Quod rursum ad S.Augustinum pertinet: hoc ipso anno,publica disputatione contulit cum Fortunato veternosse haeretico Manichaeo Hippone regio, spectante & audie cour νoia te populo, excipientibus eam Notarijs. Extant ipsa Acta eiusmodi exordio scripta : Quinto Kalendas Septembris, Arcadio Aug. bis, & Rustino viris clarillimis Consuli

bus,habita disputatio aduersus Fortunatum Manichaeoru in presbyterum in urbe Hipponensum regionum in balneis Solii sub praesentia populi. Augaitinus dixit, &e. J Hi ius autem congressius occationem Possidius ita describith: Sane tunc in illa Hipponen, si urbe Manichaeorum pestilentia quamplurimos ciues & peregrinos iniecerat & penetrauerat, seducente & decipiente ei uidem haeretis quodam presbytero,nomine. Fora nato, ibide conuersante atque manente. Interea Hipponenses ciues, & peregrini Christiani,tam Catholici quam etia Donatistae, adeunt Augustinu presbyterum, atque deposeunt, ut illum hominem Manichaeorum pre byterum, quem doctam credebant, e 1 Petr. y videret, &cum eodem de lege tractaret. Quod idem ut scriptum est paratus ad responsionem omni postenti se rationem de fide de spe quae in Deum est, potensq. exhor- Cd Tit. i. tari in doctrina 4 fana, & contradicentes redarguere, minime renuit: sed viruin etiam hoc Fortunatus fieri vellet, istis Pilatus est. At illi confestim ad ipsum Fortunatum id detulerunt , petentes & exhortantes & flagitantes quod id minime recusaret. Sane quoniam idem Fortunatus iam apud Carthaginem sanctum nouerat Augustinani adhuc in eodem isecum errore constitutum, cum eodem congredi pauitabat. Verumtamen suoru maxime instantia coactus ac verecundatus, promisit cominus se eita venturum , certamenq. disputandi subiturum. Vnde condicto die de loco, conue ' runt in unum , concurrentibus quamplurimis viris studiosis, turbis'. curiosis: et apertis Notariorum tabulis disputatio est coepta primo, α secundo finita est die. In qua ι.n et . ille Manichaeus praeceptor ut Gestorum continet fides nee Catholicam aikrtionem, , 2 42 i potuit macuare, nec Manichaeorum iectam, iubnixa veritate, valuit comprobare: sed Duo. deficiens responsione, ultimo collaturum sὸ cum suis maioribus ea quae refellere non potuit, prosὸcutus est: et si sibi torte de his satis minime feci sitat, suae animae consulturum . Atque ita ab omnibus, apud quos magnus & doctus videbatur, nihil valuissse in suae sectae aGrtione iudicatus est . Qua ille contusione assectus, de 1ὸquenti tempore de Hipponensi ciuitate proiὸctus, ad eantilem amplius non remeauit. Ac sic per m V moratum Dei hominem omnium cordibus, vel qui aderant, vel qui abs Entes illa quae gesta sunt cognouerant, error ille ablatus, Catholica est intimata ac retenta sincera religio. J hactenus Postidius. Fuislὸ autem haec nouit lima verba Fortunati, cum ab Augustino adeo arctatus esset , ut inusium prorsias nullum illi pateret, Acha docent: Fortunatus dixit: Sine praeiudicio

profestionis meae dixerim. Illa quae a te opponuntur, cu retractauero meis cum maior, Ebus: sin minus responderint interrogationi huic meae,quae similiter a te nunc mihi onertur erit in mea contem latione:quia dc ego anima naeam cupio certa fide liberari,& v nire ad huius rei inquisitionem,quae a te mihi ostertur, d Ostensurum te polliceris. At

gustinus dixit: Deo gratias. J hic finis illius disputationis habitae de origine mali, tu per quam totus cardo Manichaeae haeresis vertebatur. 1cripsit autem poli haec idem At RV sustinus duos libros de Genesi ad litteram contra eosdem Manici . necnon a sim .... versas disputation Adimanti Manetis discipulit. haec vero omnia cum adhuc prosbyter esset ut ipse testatur) contra Manichaeos, quibus Africa abundabat, Augustinus conscripsit. Quod autem ad Fortunatum ab Augustino victum spediat: clina inde re si stet, numquana redijd, sed a Manies is missiis est eius successes Hipponem, quem idem

677쪽

CHRISTI

THEODOSII IMP.

A S. Augustinus insectatus est, epistola ad eum scripta non enim haereticum hominem alloqui dignatus est ubi inter alia haec ad finem habet : Itaque denuncio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, s blae quaestionem in qua deiecit prae libr tuus Fortunatus,

& ita hinc ierat, ut non rediret, nisi cum suis disputatione collata, inueniret quid contra respondere pollet, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus: disse de hinc,& noli peruertere vias Domini, de illaqueare & venenis inficere animas ins mas : ne adiuuante dextera Domini nostri, quo modo non putaueras, erubescas. J haec Augustinus ad succei rem Fortunati. Quod vero Ecclesia Africana magnopere infestaretur a Donatistis antiquis ichi Lmaticis, Catholicae Ecclesiae perduellibus : Augustinus miseratus in primis imperitam incautamq. plebeculam ubique deceptam, eidem ignorantiae errore seductae in B primis opein terendam' putauit : sed quonam consilio, ipsum audi h : Volens, inquit, etiam causam Donatillarum ad ipsius humillimi vulgi & Omnino imperitorum at que idiotarum notitiam peruenire, & eorum quantum fieri posset per nos inhaerere memoriae: psalinum qui eis cantaretur, per Latinas litteras feci; sed usque ad , V, liti ram a tales enim Abecedarios appellant, dcc. J extat ipse psalmus, cui illud praefixam exordium ς:Omnes qui gaudetis depace, modo verum iudicate. 3 idemq. versus saepius ponitur repetendus in Psalmo,quo schismatis in primis origo cantatur, sed & diluuntur calumniae a Donati iiis Catholicis illatae: veru & demonstrantur ipsi extra Ecclesiam vagari, extra quam nulla penitus fas sit salutem sperare: aperteq. docetur, eos qui non iungam tur cathedrae Petri, in Ecclesia esie non polle : quod his versibus occini voluit: C Scitis,Cathclua quid sit, π quid praeci lini a vi te: J et post aliqua aduersas Dinnatistas praeseserentes formam sanctitatis, ilia subdit :Sed quid isti prodisi forma , si non uiuit de radice e

nnite fratres , si vultis, o inferamim tu vise . Dolor eis, eum vos videmus praecisis ita iacere .

. . , Numerare sacerdotes vel ab ipsa Petri sede: Et in ordine uti Patrum quis cui succcssu, videte. sa es petra , quam non vincunt superbae inferorum porta, oc. edidit quinque egregium commentarium aduersus Donati epiliolam : illa enim cum prae manibus serme omnium haberetur magnum inferebat ipsam legentibus detrimentum. Parauit igitur ipse veneno antidotum, cum eam contrarijs scriptis exagitauit 4: sed haec D elucubratio hactenus desideratur. At si scire cupis reliquos commentarios ab eo edit

vique ad sequentem post annum, quo creatus eli Episcopus: ipse docet: nimirum duo volumina de sermone Domini in monte ς : disseruit & super Pauli epistola ad Romanos i , necnon postea elaborauit expositionem eiusdem Pauli epistolae ad Galatas, & de diuertis quaestionibus prolixum opus, commentarium de Mendacio, ac tractationem de Fide & Symbolo, de qua dicemus anno sequenti. Sed est, ut &S. Hieronymi lucubrationes lingulas in hunc usque annum decimum quartum Theodosij Imperatoris editas perfacile enumeres, squae ad finem habet in commentario de Scriptoribus Ecclesiasticis, legas. Scripsit illum ad Dexterum V.C. item Praesectura Praetorij decoratum tulisse, ipse tradit in Apologia contra Rustinum ,

una ait S: Ante annos serme decem, cum Dexter amicus meus, qui Praetecturam ad-Σ minit rauit Praetorij. me rogasset, ut auctorum nostrae religionis et i radicem texerem; inter ceteros tractatores αJ scripserat ante idem Dexter ad ipsum Hieronymum hist

ria; quod ipse testatur his verbis h: Dexter Paciant, de quo supra dixi,fili uri clarus apud saeculum, de Christi fidei deditus, fertur ad me omnimodam historiam texuit se, quam necdum legi. J sed ea dispendio quoque nostro peri jt. Meminit eiusdem commentarij

Marcellinus in Chronico, traditq. ab eo recensitos viros illustres centum triginta quinque , eorumdemq. descripta volumina : quae sic accipias, ut Christianae religionis scri-Ptorum editin commentarios enumerarit aduersus Celsum, Porphyrium,& Iulianum, qui Christianos omnes imperitiae arguebat. Nam cum praefatur ad Dexterum, haec inter alia: Discant, inquit, Celsas, Prophyrius, Iulianus,rabidi aduersus Christum canes; discant eorum sectatores, qui putant

Ecclesiam nullos philosophos ae eloquentes,nullos habuiste doctores, quanti & quales

678쪽

viri eam scindauerint, extruxerint, & ornauerint; & delinant fidem nostram rusticae Atantum simplieitatis arguere, suamq. potitas imperitiam agnoscant. J ita ibi. Accidita Hal. a. plane miraculum illud prophetico ore cantatum: Tu dirupisti tontes de torrentes . tu ι ui . . , . sic casti fluuios Etham. J na idem Hieronymus alibi '': Quotusquisque nune Aristote-Ρν. in lib. a..tem legit e Quanti Platonis vel libros nouere vel nomen ξ vix in angulis otioli eos senes recolunt. Rusticanos vero & piscatores nostros totus Orbis loquitur, uniuersus inu

dus sonat.J ssed quod ad ipsam catalorum spectat, ipse excusat quod ultimo loco ilia. nimis. . o. quoque in eo scripta posuerit, ad Deliderium ita scribens ς: Post catalogum plurimo εαμ rum, me quoque in calce voluminis,quasi abortivum. dc minimum omnium Christianorum, posui. J Peruentile eumdem librum in Africam sine titulo, S. Augustinus ad S. . Hieronymum icripsit , eumq. prodi rogauit: sed&aliquid amplius desideratum ab M iplo,nempe ut ca adnumerat haereticos interscriptores Ecclesiasticos,in quibus cauendi Dessent,ipse admonitiiset,lignificauit; quod ut alio libello praestaret, vehementer rogauit: insuper quod optime senserit Augustinus aliquot ab eo praeterna illos scriptores Eeci si asticos, quo id consilio sit factum exquisiuit. Haec recensuisse voluimus ne suspecta iit

fides auctoris alicuius , qui non reperiatur in eodem catalogo scriptus: nam multi praetermi: s esse, Augustinus probe cognouit. Sed δ: miramur, cur ipse cum lucubrationes omnes a se editas usque ad praesente m,ou k' ' , annum Imperii Theodosi j decimiiquartu recensere sὸ dicat, ex eis tamen aliquas nume- Q - rare praetermisserit, nempe commentarios in Pauli epistol.ina ad Ephesios, quos ise test

, . tur scripsisse paulo poli quam Alexati tria recessissi, quo prosectum vidimus statimis . ut. α. ut Roma redijt Hierosolvinam: nisi quis velit, illud quod ibi, nuper, ait, ultra septen-sti ... . . a. nium complecti temporis spatium. Insuper ad Pammachias seribens paulo post mic C.a. sum ad eum Apologeticum quem ante hoe tempus se scripti de testatur in eodem commentario de Viris illustribus) Libros, inquit, sexdecim Prophetarum quos in Latinum de Hebraeo sermone verti, sit legeris,& delectari te hoc opere comperero 3 prouocabis nos,etiam cetera clausa armario non tenere. Transtuli nuper Iob in linguam nostram : cuius exemplar a S. Marcella consobrina tua poteris mutuare. J et paulo post:

Misseram quaedam si ύπο πιηυτω. in Prophetas duodecim lancto patri Damnioni, Samuelem quoque C Malachim, idest, quatuor Regum libros. quae si legere volueris ; probabis quantae dissicultatis lit diuiuam Scripturam & maxime Prophetas inrelligere,& interpretum vitio, quae apud suos purissimo cursu Orationis labuntur, apud nos scatere viri js. J haec ipse, quae ibi omissa sunt numerari: nec est ut quis putet ista , m. - δε claudi illa sententia, qua in fine dicit S: Multaq. alia de opere propiaetali, quae nunc ha, D rin. beo in manibus,& necdum expleta sunt.J nam constat haec ab illis sutile diuersa, quae ab ipsb iam,ut ait,edita erant atque ira: ita Romam. Quamobrem dici plane de eo polle videtur, quod iactari iolet de valde abundante diuiti js homine: adeo praedives fuit,

ut numerum nescierit diuitiarum siuarum.

Quod vero ait Hieronymus, se hoc anno, cum illa scriberet, inulta habuislse in m MLi. vita nibus de Opere pro boali; Plane alluitae visus est ad ea quae ipse habet in epiliola ad

xos.s irrA Chromatium Episc pa Aquileiens baa his verbis ' : Triennium, inquit circiter fluxit, ηος γ' postquam quinque Prophetas interpretatus sum,Michaeam, Nabain, Habacuc,Sopho ε Mi. . V niana,Ameum, ed alio opere detentus non potui implere quod coeperam . Scripli enim. se libruin de Illustribus viris, & aduersas Iovinianum duo volumina: Mologeticum

uoque, & M optimogenere interpretandi ad Pan inachium, & ad Nepotianum vel Ede Nepotiano libros duos.J haec ipse: et quod subdit: Et alia quae enumerare longum est. J hac quidem ultima periodo visius est clausisse Hiemi mus ea quae dicit se ii, buis l. prae manibus, sed nondum futile expleta, cum librum illum edidit.

ἱ - ... .uia. Quod vero in dicta epiti Ola de optimo genere interpretandi dicat , ante ferme biei nium scriptam epistolam a S. Epaphamo ad Ioannem Episcopum Hierosolymitanum arguente eum quorumda prauora dogmatu: phine ad hunc ipsum annii ea Epiphani Hilar . . . R. epistola esse referenda docetur. Insuper cu idem Hieronymus ad Pammachi u scribens aduersus eiusdem Ioannis errores, in fine eius epistolae testetur,iam ante ad ipsium Ioaris nem ab Epiphanio epistolam suille scriptam; cumq. conitet eam deditu. Hieronymum ad Pammachium anno sequenti: plane neces le est a viriliare,ante seque ite anna dictam

Epiphani, epistola ad Ioaimem data, prael ima scilicet. Sed viae, inquies, cunilat anno

sequenti

679쪽

CHRISTI

Ecclesiastici. δ' 'R ' 61

THEODOSII IMP.

secta Macedoniano, abdicata haeresi', spe illectum Episcopatus, illo tandem potitum Niesse: postea vero Origenis errorum se patronum exhibuisse, atque Origenistarum fau- A sequenti eam ad Pammachi u a Hieronymo esse scriptam epistolam ex eo nepe,quod in ea ipse meminit ingentis illius Solis deliqui j,accidisseq. ait ante paucos mentes, quod quidem sequenti anno factum apparet,Consulibus Theodotio tertium dc Abundanti Ex his igitur sic ordine temporum recte disponuntur tum S. Epiphanij, tum S. Hi ronymi scripta illa, quibus magni momenti historia texitur: ut hoc anno data dic tur Epiphani j epistola ad Ioannem, sequenti vero dictis Cois eam aduersus eumdem N M prisc. Ioannem a Hieronymo scriptam suisse dicamus: post sequentem vero annum, qui est Domini trecet et imus nonagesimus quartus,Cois Arcadio de Honoriineam ab ipso Hieronymo ad Pammachia de optimo genere interpretandi epistolam conscriptam fuisse intelligamus. Sunt omnes eiusdem argumenti, nempe spectantes ad causam eiusdem Ioannis Hierosi, morum Episcopi. At quamam fuerint ista, & quae hoc anno sanctus B Epiphanius in eum obiecerit, quaeve antea ips. Ioannes aduersus Epiphaniu egerit,a curate pervestigemus. Magni quidem ponderis historiam aggredimur, ερ perplexam dissicultatibus multis, nisi recto temporis tramite dirigatur. Iam superius de Ioanne aliqua conlisit enarrari . ipsum nimirum eX monacho, sed ei, i totum

torem ; eamque ob causam adeo iniensium fuisse illi aduersantibus SS. Epielianio , o,. . Hieronymo . atque Theophilo Episcopo Alexandrino , ut nullam praetermiserit Occasionem ijsdem molestiam negotiumque facessendi. At quamnam diu quaelitam arripuit ille occasonem contra Epiphanium agendi, cuius rei causa prouocatuS est ad

ipsum eam dare epistolam, primo loco dicendum est. Refert ipsum idem Epiphanius C in dicta epitiola ; sed primum ista praefatur h: Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam , sed custodia mandatorum Dei di obseruatione diligentissima hoc esse quod dicimur. J et paulo post : Nihil tibi nocuimus, nihil iniuriae fecimus, nec quicquam violenter extorsimus. In monasterio fratrum,dciratrum peregrinorum, qui proviriciae nihil tua deberent, de propter nostram paruitatem,& litteras,quas ad eos crebro direximus,communionis quoque tuae coCPertant

habere discordiam, ne viderentur quadam duritia & conicientia nostra antiquae si ςi k E , i, i, ab Ecclesia separari, ordinauimus diaconu; 5 postquam ministra uir, rursunt Pre byte okoiu sol ram: super quo debueras gratulari, intelligens quod ob Dei timorem hoc sumus iac re compulsi: maxime cu nulla sit diuersitas in sacerdotio Dei, de ubi utilitati Ecclesiae prouidetur. Nam etsi singuli Ecclesiarum Episcopi habent sub se Ecclesias, quibus cx

D ram videntur impendere, & nemo super alienam mensaram extenditur: tamen P ponitur omnibus charitas Christi,in qua nulla simulatio est: nee conliderandum quid

tactu sit, sed quo tempore, & quo modo, dc in quibus, & quare factum sit. J suit enim

tunc ab Epiphanio ordinatus irater S. Hieronymi, Paulinianim nomine, de quo idcm . mma. Qis. Hieronymus illaec ipsa refricans ad Pammachium scripsitς. . i. Sed pergit coeptam semel narrationem Epiphanius: Cum enim vidissem,quia multi ludo sanctorum iratrum in monasterio consisteret; d: sancti presbyteri Hieronymus dc Vincentius propter verecundiam cit humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia,& laborare in hac parte ministeri j, quae Christianoru praecipua salus est : inuenire autem dc comprehendere seruii Dei non postes,qui te, eo quod graue onus sacerdo- iij nollet suscipere, saepe sugiebat; sed nec alius quis Episcoporu facile eu reperiret: unde E dc satis miratus sum, quo modo dispelatione Dei ad nos venerit cu diaconis monasterii α ceteris fratribus,ut mihi satisfaceret, quia nescio quid aduersus eos habeba tristitiae.

Cum igitur celebraretur collectat necesesia villae, quae est iuxta monasterium nostrum: ignorantem eum, dc nullam penitus habentem suspicionem, permultos diaconos apprehendi iussimus, dc teneri os eius, ne forte liberari se cupiens, adiuraret nos per nomen Christi: et primum diaconum ordit rauimus, proponentes ei timorem Dei,dc compellentes viministraret; valde quippe obnitebatur, indignum se esse conteitan . Vix ergo compulimus eum, dc persuadere potuimus testimoni js Scripturarii, de propositione mandatorum Dei. Et cum ministraret in sanctis sacrificijs ; rursus eum, ingenti dii- ficultate tento ore eius, ordinauimus presbyterum; dc ij idem verbis quibus antea suaseranius, impulimus ut sederet in ordine presbyteri j. Post haec scripsimus ad sanctos presbyteros monasterij dc ceteros ista tres , dc increpavimus eos, quare non scripsissent super eo

680쪽

CHRISTI

Annales IRICII PARTHEODOSII

super eo , cum ante annum multos eorum queri audissem , cur non haberent qui sibi A Domini sacramenta conficerent, & illum omnes suo inicerent testina onio,& grandem utilitatem in commune monasterij testarentur ; quare tunc reperta GysCrtunitate non

scripsis nt nobis, neque super ordinatione eius aliquid popo cillent. Haec ita acta sunt, ut locutus sum, in charitate .Christi, quam te crga paruitatemerii rio 3 habere credebam: quamquam in monasterio ordinauerim,& non in parochia quae tibi nubiecta sit. O vere benedicta Episcoporum Cypri mausa do dc bonitas , &nostra rusticitas sensa tuo & arbitratu digna misericordia Dei. Nam multi Episcopi communionis nostrae & presbyteros in nostra ordinauerunt prouincia, quos nos comprehendere non potueramus 3 & miserunt ad nos diaconos M hypodiaconos, quos G scepimus cum gratia. Et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem Episcopum, 2 sanctam Theoprobum, ut in ecclei iis Cypri, quae iuxta se cratar, ad meae autem pa-: Brochiae videbantur Eccletiam pectinere , eo quod grandas esset de late patens prouincia, ordinarent presbyteros,& Christi Ecclesiae prouiderent. J haec de praetensa causa rixarum Epiphanius, cum re vera ob haeresium Origenis patrocinium Ioannes iracundia accenderetur.

Quod ergo etsi non sub Ioannis parochia,in Palaestina tamen Epiphanius ordinasset: -'E.,ia in monasterio tinctum virum primo diaconum , deinde presbyterii, maximas Ioannes Horri lucri aduersus eum turbas concitauit : cam tamen si quid perperam gelium esset, Epi: rn muri, pus Caesareae maritimae, quae metropolis totius Palaestinae erat. ut Hieronymas pollea a uor . . . a. i psiit expostulare debuisset. Sed excusandas luit Epiphanius ex caui, nuper relata.& ex consuetudine Ecclesiarum Cypri: verum etsi deliquisset s tanto tamen viro condonandum utique suisset, quem etiam ut idem testatur S. Hieronymus) Valens aces Cbissimus persecutor, cum alios exagitaret Catholicos Episcopos, ob insignem merit

rum excellentiam non tetigerat.

Q Sed quam excanduit Ioannes ea de causi in Epiphanium ; audi qujd Epipha-

ui. .4. .1,9. niti, ipse dicat: Audiui, inquit λ, qaba tumeas contra nos, de irascaris, & miniteris scribere in extremos rines terrae, ut loca prouincias q. non nominem.J sed alia quoque praetexebat Ioannes Episcopas causam iraru in Epiphania, quam subdit, sic dicens: Qui ut tristitias & rixas inter fratres concitent, te quoque turbauerunt, & dixerunt, quod in oratione, quando onerimus sacrificia Deo, soleamus pro te dicere: Domine, praesta Ioanni,vi recte credat. Noli nos in tantum putare rusticos,ut hoc tam aperte dicere Pt tuerimus . Quamquam enim hocin corde meo semper orem: tamen, ut simpliciter fatear, numquam in alienas aures protuli, ne te viderer parvipendere, dilectissime. DQuando autem complemus orationem, secundum ritum my steriorum, oc pro omnibus re pro te quoque dicimus: Custodi illum, qui praedicat veritatem. Vel certe ita: Tu prinna, Domine, δ custodi, ut ille verbum praedicet veritatis : sicut Occasio sermonis se tui rit, de habuerit oratio consequentiam.J haec ipse: sed praetextus inanes erant hi. Verum indignationis Ioannis in Epiphanium illa potissimum causse praecellerat, quod eum c ram redarguerat haeresum Origenis,monueratq. ab illis recederet . nam idem in eadem

istola ista subdit:

Quapropter obsecro te, dilectissime, Ic aduolutus pedibus tuis precor, praesta mihi,ui di tibi, ut salueris scuti scriptuni est) a generatione peruersa recede ab haeresi Ori-ANNeM HAM genis, de a cunctis haeresibus, dilectissime. Video enim,quod propter hanc caulam om- -- nis vestra indignatio concitata sit, rubddixerim vobis : Arij patrem, Origenem scili, Ecet, de aliarum haeres on radicem re parentem laudare non debetis. Et cum vos r garem, ne ita erraretis, & monerem scontradixistis, d me ad tristitia tu atque lacry-itias adduxistis; non Qtu autem me, sed& alios plurimos Catholicos, qui intererant. Inde, ut intelliso, ii ec est omnis indignatio &iste sumi;&idcirco minii ramini, quod mittatis aduerium me epistolas, ut huc illucq. sermo vester discurrat : et prGpter de ei

si inem haerescos , ad aer tum me odi. i suscitantes, rumpitis charitatent, quam in vos habuimus; in tantum,ut ieceritis nos etiam poenitentiam agere, quare vobis coiiam ciuicaruerimus ita Origenis errores dc dogmata defendentibus J subijdit his admouitionem de erroribus Origentis: ac demum de Palladio illa ingerit, quae superius recentiumus, ip' sum videlicet praedicare Origenis errores. Quae vero insuper ab alijs aduersu ipsa: n viis . .. Dipliauiiuu querelae icrrentur, ijsdem litteris ira conscribit :

SEARCH

MENU NAVIGATION