Praxis medica. Ad usum Scholae Valentinae

발행: 1786년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

bilia sunt ab ortu , aut aetatum progressu : febribus tertianis maxime autumnalibus lacesiti : atra bile, hypocondria-Ca , hysterica, scor butica affectione vexati: cruditatibus obnoxii, aliisque hujusmodi. ob specialem diathesim huic in Irbo suscipiendo aptissimi sunt. Sed animadvertere oportet, frequenter plet horam , obstructionem, & diathesim Conjungi in hoc malo, quod ad curationem aggrediendam necesse est tirones considerent , inde enim fit, ut inflammatio , etsi

non unica neque perpetua sit hujus doloris Causa, frequenter tamen ipsum producat aut Comitetur. Inter efficientes Causas aer , ejusque alterationes maximam vim habet ad hunc morbum generandum. SiC aestate & autumno hoc malum viget magis quam hyeme & Vere, atque CertaS annorum Constitutiones huic affectioni inducendae vires accommodatissimas habere, Conspicimus. Diaeta multum etiam Conserthuic morbo producendo ; si enim pravi humores ex multis, vitiosis, nec bene Coctis alimentis in prima regione Cumulentur et si potibus Spirituosis Calidis , exercitationibus violentis Corporis aut mentis , immodica venere , aut alio quovis modo corpus nimium incalescat, facile haec affectio excita tur. Animi pathemata vehementiora , Sed praesertim iram, hoc malum saepius accersisse , omnibus notum est. Sic videre est apud Tulpium , fidissimum Observatorem , foeminam ex vehementi iracundia i leo lethali correptam sa). Praevisis his omnibus, in historia doloris Colico-iliaci tradenda, praemonere oportet : primum phoenomena utrique affectioni communia , deinde quae cuique, prout magis vi get, propita sunt , tum demum finiendi modum esse proponenda. Igitur affectio haec Sicut pueros, Seniores , & foeminas raro, ita frequenter juvenes & Consistentis aetatis ho-m1nes adoritur. Interdum repente ingruit, Saepe praecedunt cruditates, fastidia, languor, Crurum, impotentia, oris insuavitas. Sub initus, morbo jam praesente, dolor acutus modo vehemens, modo remisior ventrem OCCupat, nun C fixus , nunc vagus, superiorem, in seriorem ventris regionem, aut latera

132쪽

124 morbis infimi ventris.

invadit. Hinc passionem iliacam Barbari miserere mei appelIaverunt. Vomitu S sequitur Corruptorum humorum, Crudi enim,

biliosi, pituitosi , virides , quandoque etiam nigri per oS 4, Ciuntur Cum anxietate , implaciditate, fastidio. Alvus clausa est & raro quidquam dejicit, idque incipiente tantum morbo fit, Cum excrementa , in sernam alvum sub ejus ingressu OCCupantia, eXpelluntur , postea prorsus recluditur. Venter inflatur . tenditur. Pulsus subduri, densi, aliquando inanes, inflati, falsam magnitudinis speciem repraesentantes. Febris perpetuo adest, ita tamen , ut aliquando obscura , ut plures Credant , aegrum non labricitare , aliquando manifesta , ejus tamen indolis , ut calor in habitu Corporis lentus neC nimium acris percipiatur. CreSCente morbo , atagentur omnia, sed accedit multa sitis , multumque aquae bibendae deside-Tium , quod ipsum tamen potationibus non quiescit: ructus etiam fiunt, & interdum , aeger jamja in eruciatur US , protinus cohibentur. Respiratio cum anhelatione : aC si quidquam per Clysterem fuerit injectum, aut non admittitur , aut a miSSum retinetur , exitu negato, aut si fuerit redditum, erit mixtum viscidis & spumosis. Itaque si tenuia laborent intestina atque adeo dolor in iliacum magis vergat, his omnibus accedit Continua vomitio , ut etsi per os assumpta ad stomachum descendant , non multo poSi Vomitu rejiciantur, subindeque pravi humores & olentes Cum alimento corrupto, vomendo , ejiciuntur. Singultus adesse Solet, & aegrotantis Corpus Sed praesertim facies, nigrescit. Febris acuta fit: caput nutat: vigilia : Venter ita tensus , ut chordae instar distringi videatur, quod veteribus Occasionem dedisse fertur, ut malum hoc Chorda pSon apsellarent , Latini volvulum. Morbo jam ad Summum statum eVecto , praeter Omnia dicta phoc nomena implaciditas adest maxima ; per inserna nihil solidi, ne quidem natus ejiciuntur : vomitus immanissimi, ut stercus ipsum humoribus dissolutum, foede tamen Olens , per os ejiciatur. Interea pulsus languent: Corporis e trema frigent: Sitis intolerabilis: animi abjectio, mentis aberratio: singultus frequens : lingua sicca : nervorum distensio: gelidus Sudor, Cordis tremor, Sy laCopa, Omnia Certissimae mortis nuntia. Cum vero dolor in colicum magis vergit

133쪽

Cap. X. De Dolore colico-iliaco. 1 et s

crassa occupans intestina, eisdem symptomatibus in mortem duCit, malo ad superiora intestina translato, facito enim in iliacum & acutum Convertitur. Ex situ doloris , Symplomatum vehementia & acutie, vomitus saequentia & conditione, labris indole , malum ad Crassa & inferiora intestina m gis vertere, quivis in observando attentus intelliget. Quod

si in salutem aeger tendat, praeterquamquod omnia praedicta remissiora sunt, aegerque ex intervallis quiescit, somnumque conciliat, neC vomitus ita frequentes nec male olentes molestant, aliaque Symplomata Sua vehementia non ita necem minantur , id etiam habet, ut purgante mediCamento ore sumpto alvus dejiCiat primum quidem siccum ex Crementum , alias more ovilis sterCoris in globulos intortum, alias instar bubuli, leve, flatibus plenum, atque aquae Supernatans. Reddito autem sterCore, aut emissis flatibus, le-Vatur aeger, quiesCit, plaCide respirat, omniaque Venturae salutis inditia apparent. Sed perpetuum non est, affectionem hanc in salutem aut mortem directe terminare , quoniam in alios morbos saepe mutari solet. Igitur transitum colici

doloris in epilepsiam saepe lethalem , & in paralysim , ex Paulo AEgineta jam vidimus : at in articulorum dolores, &impotentiam, Communi observatione videmus. Relictis etiam superioribus sedibus . in ultimam Suminis partem, intestinuin rectum , & Vesicam urinae delabi , non raro contingit , atque haemorroidum fluxum superveniente interdum sanari, expertum est. HOC mali genus numquam discrimine vacat, sermeque inter acutorUm morborum terminos finitur , dum enim Chronicum fit, non tam dolore , quam molestia afficit, quibus enim non penitus eradicatur , haec patiuntur : GlaVitaS adest, senSusque molestus, dum aeger a

cibis abstinet, ipsis autem assumptis inflatur, & difflandi quidem cupiditas eum incessit, sed inferius exitus intercluditur ructibus tamen facile tentantur , & aliquando eructandi finem non assequuntur : quod si qua parte flatus erumpunt, virosi plane odores sunt, Sursum petentes, & acidos ructus' aut alias corruptos excitantes. Renes & vesica in partem hujus mali adducuntur & urina modo Cohibetur, modo cum labore instar stranguriae emittitur. His omnibus fa-

134쪽

126 Lib. III. De morbis infimi ventris.

cies tumet, Color Vitiatus , membrorum impotentia , atque temporis progressu abSCessus , & ulcera non mitia, aqua intercutem , & phthisis supervenire solent. Neque id omittendum affectionem Colico-iliacam, Cum semel occupavit, nullo negotio iterum invadere ; praesertim si intestina debilia , aut labefactata sint, & errores in diaeta Comitantur. Ad curationem doloris colico-iliaci attente inspiciendum genus morbi, an inflammatio, ut saepe fit, an ex humori bus vitiosis obstructio , aut excrementis retentis, an diathesis specialis, an omnia simul Concurrant ; Uaria enim esse debet pro harum rerum varietate. In primis si inflammatio adest, nulla interjecta mora, Sanguis mittendus , primum ex brachio , deinde ex pede ; multum tamen sanguinis non est extrahendus, intestina enim, sicut ventriculus, ex multa sanguinis evacuatione labefactantur, neque audiendi illi sunt. qui, intestinis inflammatis, Sanguinem aSserunt, ut in pleuri tide, esse educendum. Quod si simul Cruditas adsit, quae ex vomitu facile cognosci potest, parce Sanguis extrahendus, simulque danda opera, ut Crudi humores excernantur. Post haec ad diluentium, laxantium, & refrigerantium usum statim accedendum. Igitur Conficiendum est jusculum ex pullu gallinaceo, Carne vitulina,'additis bu gloso, borragine , in- tubo , quod quaternis horis est propinandum, ita ut alterne intermediis horis detur Ciatus aquae purissimae Di gidae , pauxillo nitri alteratae , idque usque ad diem .quar tum efficiendum. Interea Clysteres ex aqua , oleo , & SaC- charo injipiendi, atque pro re nata repetendi. Eodem tempore frictiones & lotiones crurum, itemque Cucurbitulae ad femora applicatae magnam saepe opem attulerunt. Post quartum diem aqua neC tam frequens, nee tam frigida est praescribenda, sed ex longioribus intervallis, ita tamen, ut loco nitri syrti puS violarum, aut Capillorum veneris substituatur. Eo tempore Clysteribus parum mellis, aut mannae Calabriae addi potest. Post diem septimum eadem peragenda , sed locosyrupi violarum syrupus de mucilaginibus, aut de althea Fernelii praescribendus. Post diem nonum, si labris remittat, & venter ad tactum laxus neque renitens sit, purgatio ex rhabarbaro & syrupo rosarum solutivo lactis sero di-

135쪽

Cap. X. De Dolore colico-Iliaco. ' I 2 7

dilutis tuto instituitur. Ab ipsis morbi initiis confert oleum

amygdalarum dulcium reCenter extractum , Seu in juSCulo, seu alias ad arbitrium Medici propinatum. Confert etiam omentum VerveciS recenS Ventri applicatum, itemque vesica bubula lacte calido repleta , eidem apposita. Si malum

tur, secta prius vena CalltionibuS Supra positis , per unum aut alterum diem idem aquae frigidae USUS COu Venit, non quidem nitro, sed syriapo Violarum alteratae , ut mollities &laxitas tum intestinis, tum humoribus obstrilentibus indu catur : quo facto , nulla amplius Spectata mora , purgans medicamentum exhibendum, quod ad nutum Μedici confingi debet. Mihi tamen in eo Casu prae Caeteris arridet medicamentum, ex mannae Calabriae unciis duabus , salis anglici uncia una, aquae malVarum UnCitS Sex, Compositum. Quod si medicamentum Vomitu rejiciatur , iterum est repetendum. Caetera ut in inflammatione efficienda. Memini , post factas venae sectiones , & post suffiCientem diluen tium usum, in hae mali specie , grana duodecim trochiscorum alliandat cum unciis duabus olei lini recentissime extrac-μ , mirificam stercorum & Corruptorum humorum colluviem p.r inferna eduxisse, praesentaneo aegrotantium adjumento: sed leviora prius tentanda sunt. Monitos hiC velim tiro nes , morbi hujus tantam esSe feroCiam', ut quibus vis adhibi auxiliis , ipse tamen tenaciter , quaeVis artis opera eludendo , permaneat, forte quia etsi plethora & obstructio his medicamentis Cedant, durat tamen diathesis malum fota vens , atque fateri oportet , SpeCisCa , Ut v OCant, medica mina diathesi colico-iliacae tollendae appropiata hactenus desiderari. Ergo si malum diutit S premat, neque propositae methodo cedat, ad laXantia & anodina recursus est. Balneum , tinctura anticolica ex Palacios , parca tamen dosi exhibita quia Opium Continet, thel iaCa, idque genus alia praescribenda sunt moderatissimis dosibus, ita tamen ut purgantia , Clysteres , laxantia non omittantur : imo anodinis prius quies, evacuantibus deinde humorum eXCretio promoveatur. Hinc vides, quae vulgo pro hOC malo adducuntur specifica , ut pulvis hepatis & intestinorum lupi: Sanguis anguil-

136쪽

12 8 Lib. III. De Morbis infimi ventris.

guillae : ossa mespillorum: lumbrici terrestres: jecur caprillum : umbilicus infantis nuper nati: corallum tritum : erinaceus ustus, aliaque bene multa , ad muliercularum aniles fabulas,-otosiorum hominum figmenta esse releganda.

APHORIS ML

I. Ab ileo vomitus, aut singultus , aut convulsio , aut delirium

Cum Hippocrates sub ilei nomine , intestinorum, tum tenuium, Cum CraSSorum , dolorem Comprehenderit, neque quibusvis harum partium doloribus vomitus superveniant, proinde eos adesse malum esse pronuntiat, quod etsi generaliter Certum sit, de vomitus significatione in doloribus colico- iliacis etenim singultum, convulsionem, delirium iis a C Cedere , periculosissimum esse, nemo non intelligit , pauca praelibare juvat. Igitur si affectis intestinis, humorum vitiosorum Colluvies ex nimia ingestorum , aut Cruditatum ante- Cedentium Copia, ventriculum , hypoco nuria , partesque vicinas occupet , natura robusta interdum eos per vomitum spe salutis evacuat, idque ex Conserentia & tolerantia, aliisque bonis signis Cognoscitur. Hae ratione affectiones histericae, hypoCondriacae, scorbuticae aliquando levantur. SuC- cedit etiam vomitus colicis & ileosis , cum deficientibus vi morbi intestinorum facultatibus attrahente & expellente, alimenta in ventriCulo Corrumpuntur , atque pravis humoribus mixta vomitu evacuantur, quod semper magno aegri discrimine fit, nihil enim per inferiora dimitti, atque intestina gravi malo affici, ea per os exCretio monstrat. Longe autem perniciosior est vomitus in his malis , Cum simul singultus , Convulsio, aut delirium comitantur , indititim enim est, inflammationem intestinorum instar erysipelatis ad superiora converti, quod prorsus lethale esse, quivis intelligit.

137쪽

. Cap. X. De Dolore collao iliaco III.

Luibus ex urinae stillicidio ilios supervenerit , in septem diebus pereunt, niSi , febre superveniente , urina abunde suxerit sa). Haec Hippocratis sententia, etsi verissima, gravissimorum scriptorum torsit ingenia. Galenus, postquam fatetur ignorare Se verum aphorismi sensum , an legitimus is sit, in dubium vertit b). Casalius noster Aphorismum hune de alio morbo , nempe de ischuria renati, non de ileo superveniente, intelligendum censet c). Ego autem memini. me bis vidisse transitum stranguriae in dolorem illiacum. Igitur intestinorum superiorum dolores vi naturae in recti intestini a sectiones converti, atque ob vicinitatem affecta vesica, post colicos dolores stranguriam supervenire, CommunibuS Obser-Vationibus passim videmus : quas morborum vicissitudines jam pridem notavit Aretaeus d). Quid igitur vetat, quominus malum ex vesica & intestino recto ad superiora intestina de-Volvatur3 Sane morborum mutationes, meta StRSeS, translationes , hos aliosque similes eventus quotidie monstrant. Ergo cum quis ex urinae stillicidio in dolores intestinorum Colico iliacos inciderit, videndum , num febris superveniens malum iterum ad urinae vias deducat, ita enim fiet, ut per Copiosam urinarum excretionem morbus solvatur, Sin minus aeger perpetuis vomitibus ileosorum more morietur e).

In ileis nihil descendit ad inferiora, S hoc est proprium 6' ins

parabile passionis... Si vehementius distorqueantur , Stercus eis ascendit, atque Singultiunt: quidam vero desipiunt S convelluntur compatiente nervorumprincipio stomachipassioni M.

sent. IO.

138쪽

rao Lib. III. De morbis ventris.

legitur , quam in doloribus iliacis vehementioribus stercora non modo vomendo per oS educi, sed & Clysteres per alvum injectos vomitu rejici: imo' non desunt qui affirment suppositorium alligatum femori, ad superiora raptum, per o, exiisse. Sed quam multa in obSer Vando commissa sint men da , quam sutiliter & vane multi in mirabilibus enarrandis operam perdant, norunt illi omnes, qui in legendo obser- . Vationum particularium Cumulo , quo non Obruitur , i Sed opprimitur prorsus medica ars, tempus inutiliter transigere

coacti sunt a . Morgagnus, quae de ii eosis proxime pro

Suimus , accurate examinans, in adversariis anatomicis primum ea si non omnino negat, in dubium saltem revocare videtnr. Postea in eximio opere de Causis & sedibus morborum, &C. eandem rem tractans , erudite quidem , ut Solet , eam persequitur, atque eXempla expulsionis excrementorum per os novo eXamine percurrens, neC tamen in negativam sententiam tam' arcte propendens , in id incumbit, ut rationem eorum ex anatome reddat. Sed ab eo labore

supersedere potuit bonus senex, nihil enim quod ipse Mondisfitetur tam recte dici pote,t, quin possit probabili Conjectura impugnari b . Ego autem sic existimo , Stercora in intestinis crassis seorum enim hic locus proprius est) numquam diutius detineri, nisi quod horum vis in illis immutandis praeter naturam inversa sit , aut nimio Calore Se inflammatione indurata & resiccata sc), quae duae Causae generales sunt adstrictionis alvi. In iis , qui ileo conflictantur, stercus antea in intestinis prae existens non ascendit ad os cum ipse viderim, sub initiis hujus morbi ea stercora per

infernam alvum aegros excernere, quae ante morbUm Cumulata erant, quo facto ita Clauditur inferior venter , ut Progrediente morbo , parum , aut nihil dejiciatur. Id ipsum ante me vidisse Petrum Salium, ex ejus tractatione de deo satis

a) Vide quae de hac re diximus in Praef. ad Hipp. Progn. g. III. pag. 9sq. b) Vide Morgag. Advers. anat. II animadvers. IX. pag. ra. ci de teib.

139쪽

Cap. X. De Dolore colico-iliaco. I 3 Ius patet a limo & ipse Hippocrates in historia mulieris

volVulse 'e inquitς Seceratu crudi., tenues pauci b). Ergo peros exit in jleosis vomitus stercori simils ac foedo olens, quod indicat, malum aisque ad superiora intestina & ventri- Culum ita propagatum., ut Circa alimenta id efficiant, quod lege natu Iae Crassorum intestinorum proprium & peculiare, meQulςdias scilicet Ciborum partess Corrumpere', & Certa putredinis specie am re. Cum vero id ipsum intestina Superiora 9 ventriculus efficere nequeant, quin & ipsa Cor rupta sint, putredine Conspurcata , 9 in gangrenosam labem Conversa, iude. fit, ut ileost , quibuς ster rosa substantia per os ejicitur, inevitabili. gangrena Pereant..HNocondriorum. Bepatis, cordis oris Ventriculi) partiumque

umbilico circumpositarum; dolores , excluio Sanguine,periculo funguntura, non excluso,tanterimunt In doloribus spartium ventris sanguis sponte fluens seu pernaemorrhoidas, seu per anum, utilis esse Solet, eOSque SolVere, si fatidis viribus, Conserentia & tolerantia Comitantibus, excretio fiat. haec enim omnium: accommodatisSima lest ad hos inurbos tollendos. Si vero viribusi Iahguidis, aegro extenuato, morboque diutius trahente, sanguinis ex elio per in ternam alvum superveniat , instantis mortis nuntia esse Consuevir d). Docemur utique, in his malis ad missionem sangui nis, ad applicationem hirudinum, ast Cucurbitas admovendas:

infringunti ''V -Viribus morbi vim

ventriCuli lor, crurumque ac tartium inferiorum, Puniventer in m lam assurgit, ph otomia expis, S alvi or

140쪽

aa et Lib. III De Morbis infimi ventris.

vium. Ibi tum febricitare , calamitosum , quia diuturnae sunt febres S validae '. quin etiam inde veniunt tusses dis Multas spirandi, atque singultus , quae omnia quando exolvi debent coxarum praegrandis dolor si crurum, aut puris expectoratio supervenit, atit oculiS cupiuntur a . Pulchra sententia observationes continens Circa morbos partium ventris Cum dolore Conjunctos scitu dignissimas. Qui colicis doloribus per intervalla conflictantur, validis s bribus , saepe diuturnis , interdum aCutis Cum ventris inflatione , & intestinorum doloribus corripiuntur. Si inflammatio, horum malorum Origo , aCuta sit, Celeriter aegri moriabo destinguntur , quamquam saepiSSi me morS ea Omnia ex- Cipiat : ex vero enim inquit Aretaeus de his loquens: ,1 Co-

,1 lici sand volvulo , & stropho id est torminibus) celeriter

D necantur: b)., At si inflammatio lenta fuerit, temporis trac tu ea symptomata, quae in textu reseruntur, BCCedere solent, ut non semel vidimus in iis, qui ex podagra retro pulsa ventris dolores patiuntur. Sed maxime notanda horum malorum solutio, etenim praegrandis dolor COXarum hoc est, eorum ossium , ex quibus hypogastati Cavitas in infimo ventre constituitur &icrurum , damnum ex intestinis avertit. Id unum restat, sub hoc casu 4n acuta inflammatione phi botomiam prodesse , non purgationem arte factam: utramque utilem esse inflammatione lenta, ita tamen : ''Ut ubi-υ Cumque purgationis & phlebotomiae necessarius incidit DusUS , a phlebotomia auspicandum : qui Contra facit. tam Mest in Vitio . . quam si ipse manu S adserret, aegroto , quod, morbum alioqui sanabilem ex eventu saciat insanabilem sc).is Vellem tamen ego, ut tirones imitentur Hippocratem , qui tam religiosus fuit in purgando , ut non , nisi summa neCessitate coactus, catarticum exhibendum putavit, ac solo Clystere Contentus medicinam lacile instit Aeri d).

a) Hipp. in Coac. Duret. lib. a. cap.

d) Vide Duret. loco citiato. i

SEARCH

MENU NAVIGATION