Praxis medica. Ad usum Scholae Valentinae

발행: 1786년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

cap. X. De Dolore colico- iliaco. 133 VI.

Ex bpocondriorum dolore, febres malignae; quod si S sopor acceserit, pestiferum sa).Hyppocondrii nomine Hippocratem hic praecipuas infimi ventris partes intelligere, censendum b), atque de iis inflammatis pronuntiata est sententia, ut si diceret, febres acutae ex doloris acerbitate viscerum hypocondriacorum natae, sunt terrificae atque malignae.

Luibus hypocondria dolent sine in ammatione, his febris superveniens , solvit dolorem sc). Non utcumque febris hypoCondriorum dolores tollit, sed Cum inflammatio nulla subest, neque febris ab initiis comitatur , sed postea supervenit. 1 Ergo inquit Celsus si sine in D flammatione dolori est, nihil imponendum est, hunC enim D statim ipsa febris solvet. . . Nam praeCordiorum doloresis si sine inflammatione sunt, finit, & in jocinoris dolore suc-

Ctim intestinum in dextra parte dolebat, G articulari morho correptus est , quietior erat: poStquam autem hic curatus

fuit, magis dolebat se).

Consensum partium ventris Cum Summa Cute ex Hippocratis mentemin Physiologia monstravimus 0 ; at hic ea Tumdem partium Consensus cum articulis observationibus Confirmatur ; etenim saepe Vidimus , ventris dolores colic iliacos translatione in articulos facta solvi, eosdemque

142쪽

ia 4 Lib. III De morbis infimi ventris.

materia in ventrem iterum r duce , de novo excitari. In iis, qui podagra, ischiade, aliisque articulorum morbis laborant, id passim observamus, ex hisque edocemur , frietiones , e tremarum parti una lotiones , CuCurbitularum applicationem, in doloribus intestiuorum magni usus CSse debere. inuae autem ex papaveris succo , S altereo , G eo frui

dis composita medicamenta sunt , simul omnino S refriσerant dy siccant: qua ratione non solum ut sensui torporem inducentia salutaria sunt, sed etiam ut humorum tenuitatem cogentia atque craSSantia , praeterea vehementem calorem re frigerantia. Vbi vero crassi glutinosique humores exuperant, alienissima sunt quae torporem inducunt, cavendusque magnopere in ejusmodi affectibus eorum usus est a . Agit Galenus in De loco de sedandis doloribus , .sed praesertim loquitur de his, qui intestina occupant, atque talia adducit ad veram praxim documenta, ut hac de re

omnino Consulendus sit. Opiata , ut vocant, medicamenta in hoc malo a quibusdam summis extolluntur laudibus , alea tamquam ad sacram anCoram Confugientibus. Contra

alii, ea medicamina Cane pejus & angue fugienda , existimant. Si intestina ex calida ti sicca eorum intemperie, qu)e ob diuturnitatem hectica a quibusdam: appellatur', de bilia & dolentia sunt, optata nocent, atque falsas inducias dando, aegrum prorsus Conficiunt, debilitatur enim his intestinorum Compages, & malum non avertitur, quin potius exasperatur. Si adest inflammatio , aut Copia Crassorum humorum, vel flatuum proventus , noxia Sunt o lata , etenim humores cogendo es includendo, naturam gravant, de debilitant. Adde, hoc mali genus raro, ex humoribus Ca-Vitatum , saepe ex his, qui inter tunicas intestinorum continentur , procedere, quibus optata mediCamenta opem Butes.lam. afferre, sed Cogendo, damna inducere , quivis intelliget.

143쪽

cap. X. De Dolore colico-iliaco. 13s

Dolent aliquando intestina ex ataxia spirituum, subtili inquinamento affectorum ut in histericis, iisque, quibus laxa &debilis est intestinorum compages. His ergo Convenit difflationem promovere, tranSpiratiCnem sartam tectamque ser yare , tum demum laudanum liquidum sub moderata dosi praescribere. Generaliter Certum est, eos, qui Constanti animo Cruciatus perferre student neque mediCamentis obtunde re , Citius, certiusque ex morbo evadere. X. Novum illud inventum , nempe odisma e fumo tabaci, quid hic praeStet, experientiae relinquitur sa). Laudandus labor eorum, qui . indesinenter nova inquirunt remedia pro morbis magnis debellandis ; curandum tamen, ne praepropere noVis fidamus inventis; sunt enim multa, quae , ut recte dicebat Verulamius, primo spem Innant, deinde destituunt. Apud Heisterum longe describitur usus fumi tabaci per Clysterem injecti in ileo curando. tum praesertim Cum ab hernia incarCerata oritur. Describitur etiam instrumentum , quo sumus in intestina introducendus, aC multis laudibus en Omiis hoC remedium proponitur b). Aliud inventum, noVam nempe machinam ante paucos annos fabriCatam , ad illeum desperatum sanandum longa oratione CommuniCat Antonius de Haen .fatous litto'ras a Μedico Μediolanensi in Italia enim haec mach a e cogitata es sibi datas proponit , multisque experimentis

in canibus factis, quibusdam etiam Corolariis & problematicis assiectis , exornat. Sed post haeC omnia : DJure minis quit Italos Μedicos & Chirurgos laudandos, qui in, di, vis hominibus , ne una ViCe nimium urgendo obessen lente adeo, & prudenter progressi sunt C).rat Hippo rates folle fabrili flatum in ventrem immitebat in hoc malo Drventrem & 1ntestina distenderet, deinde extracto sol e es s

144쪽

136 Lib. III De Morbis infimi ventris.

rem adhibeat a . Denique ne quid intentatum relinqueretur, globulos plumbeos , & argentum vivum, haustis quandoque libris tribus , in aqua Calida propinare non dubitarunt homines alioqui non ineruditi. Sed ut rebus arduis fieri solet , alii hoc remedii genus tamquam suspectum reiecerunt. Ego autem non video , qui possint intestina tam diro morbo debilitata immane adeo metallorum pondus sustinere, quin oneri prorsus succumbant. Nec video etiam , qua ratione inflammatis intestinis prodesse possint metalla humanae naturae insensissima b . At, inquies plumbum & mercurius non adeo noxia Sunt, quin imo tamquam optima remedia interdum assumuntur. Scio equidem, nihil tam a surde fieri posse , quod non aliquando apud Cordatos homines approbetur. Scio etiam, in Anglia & Scotia nostris diebus inductum esse novum morem apud homines integre valentes , mercurium vivum ad ungias duas assumendi horis matutinis c). Sed novitatis amor haec, aliaque plura absurdissima in usum induxit,quae matura inspectio sensim emendavit. Ego , fateor , numquam hoc remedii genus praescripsi , sed propono, ne tirones ignorent quae a gravibus scriptoribus traduntur: neque displicet Vans vietenti hac dore judicium, qui ita loquitur : Negari tamen non potest ,, in morbo hoc adeo periculoso tentari posse & usum re medii , licet suspecti, si spes Sit , imminentem mortem ,, sic evitari posse d .ra Quod ad plumbum attinet, notiss1-mum est, metallum esse nostrae naturae inimicissimum, ne-uue id probationibus i indiget, Cum apud innumeros sernae nostrae artis scriptores amplissime demonstratum sit, imo &intestina praesertim offendere , Communi sere omnium Consensu innotescit. HinC non solum a foro medico, sed ab arte Couuinaria excludenda esSe Vasa omnia ex plumbo , Nnere consecta , eXperti omnes recte Consulunt. Legendus

hac de re VansWietentus , qui colicam Pictonum his de

ei Viue Acta ta Observ. Societat.

145쪽

Cap. X. De Dolore colico-iliaco. 7 3 7

causis natam observasse affirmat a). Lectu etiam dignae sunt duae dissertationes de hoc morbo, ex metallicis vaporibus, plumbeis praesertim , orto , quae extant apud Disputationes Pathologicas curis Halteri editas b), quamquam non inju-Cunda est, quae ibidem extat, de venae Sectione in cubito in colica Pictonum, disputatio a Joanne Astrue ad laborata c). Sed omittere hic neC possumus , neC debemuS , Valle sitim nostrum de hoc argumento egisse, veterum Omni tinusque ad sua tempora testimonia CollegiSSe, ut probaret, vasa Omnia ex plumbo , aere , Stanno ne eXCepto quidem argento pro uso pharmaceu tiCo, & Culinario, hominum saluti multum officere d) : indeque si prudentissimo Principe Hi paniarum Rege Philipo II. lege Cautum est, ne Pharmacopolae, in aquis destillandis , vasis aeneis, etsi stanno obductis, sed vitreis tantum , uterentur e . Cum Vero praedicta remedia, non sine magna Cautioue , magna etiam Urgente necessitate , a plicando sint, id , bene monente Μorgagno , sub initiis morbi festinate efficiendum, dum Valida adhu C sunt vis-Cera : eo autem jam multum progresso intestinis fracidis &ad sphacetum properantibus, Suspecta omnino haec auxi

Sed intestinis hactenus actite dolentibus perierat prius omnis doloris sensus : nemo enim s. ut Senecae verbis id efferam potest valde dolere , si' diu . . . Sed mali auguria est, do rem hao ratione deliniri, ε' alvum ex indolentia fleri citam ... accensa quippe intestina ut facile emoriuntur , sic amittuntosa facillime sensum doloris , S praecipitant aegrum non tam in sudorem frigidum, quam ipsam mortem g).

146쪽

138 Lib. III. De morbis infimi ventris.

Omnis dolor tribus modis sedatur : ablatione, SeuCorrectione causae , quae fit Victrice natura, aut remediorum op ablatione SensuS, Cum parS emoritur , aut narcoticis obtundi: tur : mentis desectu, debet enim ea Concurrere ad doloris

sensum a . Ex his modis prior salubris : alter periculosus aut lethalis: ultimus numquam sine discrimine fit. Ergo si colici dolores , & iliaci deficiant, alvus laxetur , & aeger frigidus

Cum SudatiunCula appareat, gangrenam subesse, inditium est, atque Cita alVus , non ex Cau Sae morbificae excretione, sed ex naturae impotentia oritur , quae omnia mors inevita

bilis sequitur. Idem interdum accidere in flatuum expulsione per inferiora in his morbis, dum , victa natura , Cum Signis lethalibus erumpunt, in Illustrationibus ad Hippocratis Prox nostica monstravimus b .

Ubi per haec consequuti sumus , ut ex inferiore parte spiritustrasmittatur . erre potui mulsum tepidum non multum iam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat si id commode cessit, adjicere sorbitionem sc). Spectat Celsus in malo intestinorum acuto, ut flatus per

inferna ejiciantur, ad potum & sorbitionem exhibendam, optimo sansi consilio ab ejus duce Hippocrate desumpto, qui in morbis acutis diaeta tenui, & in acutissimis tenui sima utebatur d). Μethodicorum mos fuit, in Celeribus affectionibus aegros intra diatriton sic tres primos morbi dies appellabant) fame macerare, ut passim apud Galenum e)videre est. Si umquam alias a Cibo & potu aegros abstineri oportet, Certe in acutis intestinorum malis id congruere debet, cum partes istae ex morbo lacessitae nec alimentum ad Se trahere, multo minus per Corpus digerere

147쪽

possunt. Quod si ob aegri debilitatem , anni tempus , Consuetudinem , ipsum alimento reficere Conveniat, paucum id sit, & ex longis intervallis , ne intestina graventur: V Vietumis valde tenuem inquit Syden hamius de iliacis loquens) aegro νν praescribo, ita ut non nisi Cochlearia aliquot jusculi, ex pullo νγ gallinaceo parati, sorbenda bis vel in die permittam sa).' Fatendum tamen, paulo liberalius potum ex aqua simplici& frigida concedi posse , etenim morbus postulat humectationem cum refrigeratione ,& si sorte : V Qua intemperan-ννtia subest, tutior est in potione, quam in esca b) '

Dolores, qui in ventre sunt, eis Pati quidem, leviores: non ei vati vero vehementiores c). In hujus aphorismi Commentario ait Galenus , dolores

ventris eIevatos ab Hippocrate vocari eos , qui Continentes abdominis partes occupant, adeo , ut quiCumque Supra peritonaeum fiunt, sublimes vocentur : qui vero infra, hoe est, in ipsis intestinis atque ventriculo, non sublimes, seu non elevati dicantur. Qui in praxi sunt exercitati, non semel viderunt, dolores modo leves, modo aCerbissimos. nunC fixos, nunC vaganteS , Ventris partes molestare , qui longe a colicis & iliacis distant, neque horum Symplomatibus propriis &: peculiaribus Stipantur, Subinde revertentes , non acuti, Sed in longissimum plurium mensium, &aliquando annorum terminum Sese extendentes. In his curandis venae sectiones & purgationes, atque quorumvis remediorum multiplex farrago nihil aliud efficit, quam morbum exasperare , & aegrotantem Consumere. Igitur eos tempori, naturae, & aetatum mutationibus Commiterre: balneationibus : diaeta humectante , aliisque rebus non naturalibus mediocriter ac temperanter uti, maximum remedium est. Videre utique convenit Carolum Pisonem , scriptorem opti-S a mum,

pag. 23. Vide Hipp. libo a. Ashor.

sent. II.

148쪽

1 o III. De morbis infimi ventris.

inum, qui de ventris doloribus longo & accurate tractavit,

etsi nimio medicamentorum usu, sui temporis more , cura'

tionem instituat a,

De Iecoris insammatione. VEteres Graeci hepaticos vocabant eos, qui hepatis

phlegmone afficiebantur, quod vocabulum postea ad alios hepatis morbos translatum est b). Galenus hepatis inflammationem hepatitim a Graecis vocari dixit sc), quo nomine apud recentiores Communiter indigitatur. Ergo hepat, iis seu inflammatio hepatis est: Praeternaturalis jecoris ex an descentia cum febre acuta, sl' hujus visceris tumore. Adest ergo in omni jecoris inflammatione tumor , Crescit enim, dum inflammatur , hujus visceris moles, ut aliquando phlegmon, quandoque erysipelas ipsum occupet: unde necesSenon est, ut tumor in magnam semper magnitudinem aC- Crescat , Cum interdum phlogosis , non multum aucta hujus partis mole, eam molestet. Inde fit, ut excandescentia &febris modo graves multumque sensibiles sint, modo obscuro atque lento igne tantum patefiant. Haec affectio mo bus est in intemperie omnis generis , organo vitiato , & aliquando etiam unitate Soluta, ut inflammationibus commune esse Solet , quemadmodum,in Pathologia monstravimus d). Inter hujus morbi differentias ea praecipue adno-Ianda, quae partem affectam respiCit, nam etsi hepar in hoC malo perpetuo afficiatur, tamen modo pars gibba dia-phragmati viCina, modo pars Cava stomacho proxima inflammatur. Quae ex magnitudine & parvitate in caeteris morbis desumitur differentia , hic maxime locum habet, quia interdum iussammatio magna est , totumque Ventrem elevat, a) Carol. Pis. de Morb. d prouum

149쪽

Cap. XL De yecoris inflammatione. IAI

Vat, aliquando pars parum intumescit, quae magnitudo quamquam ad sensum varia sit, tamen , quod ad morbi vehementiam attinet, non raro contingit, ut inflammatio ex mole parva graviori periculo conjuncta sit, quam magna. occasionales Causae omnium morborum plet hora, obstructio , dia thesis, sicut in omnibus inflammationibus, ut pluries dictum est & in Pathologia monstravimus a), sic in hepatis inflammatione perpetuo juncta ConCurrunt, nam Vinna portarum, & Cava, quae hOC viscus praereptant, faei te plet horam in ipso.Cumulant. Bilis, quae naturae lege ad

hepar ducitur , ut in Physiologia vidimus b), obstructio

nem cum Calore & aestu induCit, praesertim si crudi humores , ut fieri solet, in hac parte Cumulati Conjungantur. Diathesis , qua humores ipsius partis assectae , atque de novo aCCedentes speCiali modo Corrumpuntur & vitiantur. hic presto est, multa enim excandescentia Cum pauca difflatio ne ad id non parum ad juvat, aC, nisi amplitudo venarum SUCCurreret, hepar Corruptioni & speciali inflammationi ma-gis adhuc obnoxium foret. Inter efficientes Causas aer , ut ad Caeterarum partium morbos, ita maxime ad hepar inflammandum vim habet, tum Calore & aestu , ut fit tempore aestatis , quo hujus partis affectiones nimium vigent, tum pra Cipue vi occulta ipsum laedendo. Diaeta quantum hepati officiat, dum ex rebus Calidis , vigiliis , violentis exercitationibus conficitur, omnes norunt. Animi etiam pathemata uti alias ventris partes, ita potissimum. hepar afficere, nullis

probationibus indiget sc).

Hepatis inflammatio morbus frequentissimus est, Contra quam vulgus Cogitat Medicorum. Quocumque anni tempore invadit, sed praesertim vere & aestate. Pueros &iso .minaS raro, Senes aliquando, juvenes:& viros frequenter adoritur , maxime Cum Cibis calidis , potibus spirituosis. nimiis exercitationibus , intempestiva venere, aliisque rid 'genus incommodis, nimium excandescunt. Sub initiis rigor,

150쪽

rget III. De morbis in I ventris.

postea dolor gravis potius quam pungens in hypocondrio

dextro, modo fixus & stabilis, modo ad superiora usque ad claviculas & jugulum ascendens, & interdum , quod mamgis mireris , per.thoracem lateris oppositi diffunditur, ut non raro sub falsa pleuritidis vagae & inconstantis specie Μedicos sesellerit. Tumefactio ventris, praesertim partis dexterae , Comitatur dolorem , ita tamen , ut ea in magnis atque vehenientibus tantum inflammationibus appareat, saepe enim latet in occulto ignis , neC tam magno tumore, quam magna vi jecur inflammat. Interea febris est acuta, ardens Cum pulsu Parvo . denso, celeri. Adest praeterea sitis & oris insuavitas es amaritudo. Orificium superius ventriculi dolet interdum etiam regio umbilici. AEger anxius est, ad vomendum pro- Clivis, ac frequenter vomitu rejicit corruptos humores bile pallida de flava, nec raro viridi aut nigra permixtos. Urina navesCens , aut instar flammae Cum ardore ejicitur. Lingua Cum virore pallida: cutis squallida, siCCa : oculorum album savedine tinctum: alvus, si hepar validum sit, ClauSa. Sin

minus, lubrica: sed excrementa nunC flava, mordentia, aCria, nunc albescentia instar pulmenti evacuantur. Crescente Ino bo augentur haeC omnia, accedit tamen Singultus, Sanguinis stillae ex naribus, icterus, Cardialgia, languor. Μorbo ad Summum Statum evecto, praeter haeC Omnia, mentis alienatio , Contractio membrorum, summa Cutis ariditas , linguae siccitas & nigredo, urinarum Color obscure rubes-Cens, febris vehemens, accessionibus tamen & remissionibus Constans, inaequalitas pulsuum Cum duritie, tensione , frequentia. His omnibus saepe accedunt eXanthemata, quae tum indole, cum figura, pro aegrorum & temporum Constitutionibus , varia esse Consuevere. Hepatis inflammatio terminatur in salutem mortem, aut in alios morbos mutatur.

Si igitur, ea in summo vigore constituta, pulsus in dies languidiores fiant, tussis, inanis, & respiratio difficilis quae

symptomata quosdam ab initiis comitantur) nimium crescant , si frigeant extrema cum viscerum aestu , aut prorsus

remittat dolor permanentibus, imo & auctis propositis malis. mors inevitabilis sequitur. Quod si sub statu morbi sanguis consertim ex naribus fluat, eumque fluxum sudor

SEARCH

MENU NAVIGATION