Praxis medica. Ad usum Scholae Valentinae

발행: 1786년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

Cap. VL De Cholera. 73

mixtae. Incipiente morbo vomitus adest alimentorum Crudorum . itemque humorum biliosorum , serosis atque pitui'tosis immixtis. Simul cum vomitu adest alvi fluxus, quo ea dem ejiciuntur. Interea summa adest totius ventris pertUrbatio: anxietas , Cardialgia , sitis, implaciditas, jactatio. Cres, Cente morbo vomitus & alvi fluxus ferme Continui, magis biliosi , minus crudi : anxietas maxima : inquietudo: vigilia : sudor: sitis implacabilis , pulsus par Vt, densi, obscuri, debiles : capitis nutatio: visus hebetudo, eXtremorum frigus. Cholera ad statum evecta , Supradicta Omnia : alimenta, potus, & quaecumque assumpta Cito Vomitu, dejectione pelluntur : vires languent: pulsus debiles : sudatiuncula: frigiditas. Quod si aegrum ad interitum ducat, his accedit totius Corporis frigus , quasi marmoreum : Sudor frigidus glutino-Σus : pulsus obscurissimi, parVissimi, formicantes: oculi ca-

gidae, uno verbo facies cadaveri similis , quam vulgo Hip-POCratiCam Vocant, quoniam ab Hippocrate describitur in Prognosticis. His ita Constitutis, aeger inter vomitus & ventris dejectiones syncope perfecta Correptus interit. Dum vero morbo in statu constituto vomitus & alvi dejectiones ex longioribus fiunt intervallis , ut alimenta & potus detineanturusque quo natura reficiatur , si interim pulsus vividiores

sint, facies minime Collapsa , frigus absit, atque Sudor Calidus. universum OCCupet Corpus , Salus Spectanda est, quae multo certius supervenit, Si his omnibus somnus accedat placidus neque levi de Causa interruptus. Νlorbus hic acutissimus est, ut nicthemeri spatio ferme Cursum peragat, ad summum autem extensus quartum diem attingat, idque advertendum, perpetuo exitialem esse , si quod evomitur male olet , aut SterCoraceum est. Magnum item periculum portendunt dejectiones ab initiis sincerae, singultus , surarum braChiorumque distensio , lotii ob vesicae Convulsionem retentio. Raro enim ea omnia mors non sequitur doloribus plena per Convulsionem , strangulatum, & inanem vomitum miseranda. Fereque Sic inCidit, ut pueri minus quam Ceterae aetates periclitentur: Seues raro hOC Corripiantur morbo : sed carissime evadaiat.

82쪽

4 Lib. IIL De Morbis infimi ventris.

In curatione Cholerae duo maxime prae oculis habenda. PrimUm , ne materia Corrupta intiis Coerceatur. Alterum , ut vireS languentes foveantur. Prima intentio postulat , ut viae laXentur; Cum enim quis Corpora purgare VO luerit , oportet ea fluida reddere sa). Deinde humorum Corruptio CoerCenda , eorumque acrimonia temperanda. Secunda intentio exposcit, ut Cibo & potu , ac , si fieri poteSt , Somno Vires Sustineantur & reficiantur , quae duae timetentiones etsi in enumerando dispares sint, in opere tamen praetico simul eodemque tempore exerceri debent. Igitur in ipsis cholerae initiis, nullaque spectata mora Coquendus est pullus gallinaceus in libris decem aquae Communis. S,mul parandum est jusculum ex arietina Carnei, gallina , aut perdice ex more Consectum. Ex decocto pulli injiciendi sunt Clysteres pro re nata repetendit; sed per os alterne s

mendum decoctum pulli, & jusculum praedictum , ut Singulis duabus horis sumat aeger pulli decoctum, aliis duabus horis transactis jusculum , quod ita faciendum , donec

materia Corrupta sit penitus evaCuata. Caeterum , quae peros assumuntur , pauCa quantitate Sunt exhibenda , atque interdum expedit , ut inanes Vomendi Conatus moderentur, oleum amygdalarum dulcium recentissime extractum decocto

pulli immiscere. Quod si materia majori ex parte eVaCuata , aeger vomitu & alvi fluxu, magnisque symptomatibus vexetur , Cum id non a Copia sed ab irritatione fiat, aut naturae impotentia , expedit decoctum pulli ita efformare , ut pullus rosis siccis impleatur , pulvere trochiscorum Ramichinspersis b) , ita enim per clysteres atque os aSSumptum

humorum acrimoniam lenit , naturamque labantem restituit. Si autem haec non sufficiant, parum succi agrestae jusCulo misCere Convenit, atque aquam frigidam guttulis aliquot vini temperatam ex intervallis propinare. Jam vero Cum haec omnia bene riteque praescripta malum non Coe Cent , potionem praescribere oportet ex Consectione hyacin .

ib) Vide Pharmacop. Matrii. Secun

83쪽

orum , aqua theriacali, pulvere Crystali montanae praeparatae, additis ad summum guttulis quatuor laudant liquidi ex descriptione Syden hami , aut granis octo electuarii diascordii Fracastorii. Simul totam spinam ex posca , aut SuCCo agrestae linteis accepto madefaCere, utile est : imo &Cucurbitam inter scapulas affigere non est incongruum. At si his nihil proficientibus : is omnia aeger inquit Aretaeus)υ vomitu rejiciat, udor perennis effluat, frigeat laborans. lividus fiat, pulsus etiam prope extincti sint , & vires DCadant: Cum ita , inquam , se habuerint , inde honestam

D fugam Capessere bonum est a .ra Ego autem Consulo, ut Μedici aegros, quamquam de eorum Salute deSperent, numquam deserant, quamdiu spiritus membra regit , nam cum Salutem exoptatam restituere non possunt, tamen vitam pro virili tueri tenentur. Sed id in fine non omittendum , purgationes & vomitiones ex arte factas in hoC morbo summe eSSe noxias , atque venae sectionem Cane prius & angue

fugiendam esse , his enim omnibus aeger in Syncopam immedicabilem labitur.

I. opiriae febres non nisi superveniente cholera exolauntur Lypiriae sebres dicuntur illae, in quibus interna tirunturdum externa algent, Suntque periCulosissimae , ut pauci admodum sint qui effugiunt. Sed duplex est lipyriae febris genus : alterum ex erysipelatae Viscerum natum , quod prorsus est immedicabile, atque Summa externarum partium frigiditate , summo etiam internarum ardore & inexhausta siti aegros ad interitum ducit. Altera lipyria febris ea est, quae ex collectione bilis flavae , aut atrae in visCeribusjnascitur hancque natura per Choleram Solvit. Tertianas autumnales

84쪽

6 Lib. In De Morbis infimi ventris.

urentissimas, frigore tamen extremorum Comitatas, Chole ra superveniente tolli , natura monstravit, ut hinc Medici eam imitantes didicerint, nullo modo eas febres tutius Curari quam praescripto mediCamento emetico , quod simul vomitum & alvi fluxum promoveat , quod remedii genus in tertianis hyemalibus, ubi Crassi humores nimium redii dant , non aeque Commodum est. ObServatione notum est quibus hypocondria aestuant sine febre, ut in affectionibus hypocondriacis Contingere solet, dum pedes aliaeque partes extremae ob ventriculi aestum frigent, Commode per Choleram periodice supervenientem sanari, morbus enim hic quibusdam accidit Certis intervallis , Omnemque Corporis redundantiam, una Cum vitiosis humoribus ventriculum partesque vicinas occupantibus , Commode educit a .

Porrὸ in morbis natura non raro totum animal per easdem venas purgat, non tamen eSt ea evacuatio Sanguinoa , sed pro ratione infestantis succi : ita nimirum S in cholaris per venas , quae ad intestinu m S ventrem pertinent , totum va

Quemadmodum ingesta ex ventriculo & intestinis in totum Corpus diffunduntur, ita ex universo Corpore humo res in ventriculum & intestina Confluunt, ex quo Occasio plurium morborum fit. Ergo in cholera intento animo dies quirat Medicus an ex Capite , hypocondriis , aut habitu Co poris vitiosi humores in ventriculum & intestina ruant, ut remedia mittentibus partibus adaptentur. Id perpetuo tenendum , calida medicamenta & roborantia raro in hoc morbo prodeSSe, Saepe nocere, quia si humores ex aliis partibus in ventriculum fluant, eo roborato , minus suscipit & expellit , unde partes mittentes laeduntur. Si humores Choleram efficientes in prima tantum regione Sint, per roborantia

85쪽

Cap. VI. De Cholera

tia acriores redditi & intus coerciti gravissima mala indu

Μonuit Hippocrates in labre epidemica optimum suisse signum urinae stilicidium SuperVenienS, Omnes enim Superstites mansisse, neque ullum ex iiS mortuum aSSerit, quibus morbus in urinae vias se Converterat: V Alvi enim etiamsi humec-ννtae essent maligno modo, mOX Sistebantur, Cibosque omnes libenter sumebant C). Colicos atque iliacos dolores materia in urinae vias Conversa Solvi, in serius videbimus. Spiritus nitri dulcis tum temperando , tum ad urinae vias ducendo materiam morbosam , in CholericiS prodesSe expertus novi.

Praescribi potest in jusCulo , aut aqua frigida ad guttas quatuor pro singulis dosibus, identidem repetendis.

olera periodum fere observat tertianariam, ita nempe ut de tertio in tertium moveatur diem , Seu pluS minuS exaspe

observavit Μortonus , intermittentes febres interdum manifestas , Saepe oCCultas hoC est per pulsum aliaque febris communia indicia non agnosCendas periodis tamen CertiS repetentes, Cholera saevissima sub accestonum initiis stipari, omnibusque frustra tentatis remediis, soli Cort1Ci pe ruviano rite praescripto cedere se . Quod bene notent tirones , id enim me saepius observasse memini. V.Famula Onesidemi in Larissa ulcerata est ventrem S intesta

86쪽

τs Morbis infimi ventris.

num I bile sponte commota, S prodibat sursum ac deorsum bilis S sanguis , S febris tenebat . . . tertia autem mortuaeSt vesperi, cum febris Viam corripuisse valde fortis sq. , Fuit itaque inquit Vallesius hic cholera morbus , ve-ννrum Cum febre eaque tertiana Continua. . . Estque hoc γγ magnum quoddam exemplum venenorum, quae in noso tris Corporibus sponte gigni solent b .ir Humores Corporis, per Corruptionem, veram venenorum naturam aCquirere posse , Communi Celebriorum auctorum CalCulo Comprobatur. Videre sufficiat Garciam Prosessorem Valentinum , & Nicolaum de Andrade. Ursaonensem, qui ex professo , ut Munt, de hac re tractarunt C . Sed, quae exterius admoventur, Choleram saepissimh inducere, atque ita eneCare, Compertum est. Discimus hine fugere ea medicamenta , quae ad venenorum naturam aCCedunt, qualia sunt Vitrum antimonii, mercurius vitae , aliaque id genus, Chimicorum furnis in hominum perniciem elaborata. Discimus etiam ea vitare alimenta & potus , quae humorum acrimoniam augere & in venenosam indolem eos Convertere apta nataque Sunt.

Athenis virum cholera corripuit, vomebatque deorsum deji-riebat ly dolebat, S neque vomitus neque dejectio sisti po- cerat, F vox desciebat, S moveri e lecto non poterat, G oculi caliginosi 6' cavi erant, S convulsioneS tenebant , ab alvo. D intestino singultus , dejectio autem multo major erat quam vomitus.. . frigidus verὰ factus est, cylavatus est inferne valde multa usque ad pudenda , usque dum superna incaluerunt , S vivebat. Postera autem die

polentam tenuem bibit ex aqua d . Cum Vallesii commentaria in Hippocratis Epidemica, teste

ex edit. Volus.

87쪽

Μarciano , ab ipsomet Hippocrate manasSe Videantur , optandum Sane esset, Ut ea tirones nocturna , diurnaque manu

versarent a). DCholera inquit hic sapientissimus scriptor)υ morbus est acutissimus pariter ac periculosissimus. Plerumnque primo quaternario finitur , rarissime superat Septima-υ nam , aC sortasse numquam , Si legitimUS morbus is sit. ...1 In morbis hujusmodi, quibus evaCuationes praeter naturam DConjunctae sunt, fruStra neque sine majori periculo tenta-Dtur adstrictio, antequam Copia eXCrementi VaCuata sit..., Frigidus vero factus est, debilitato ob effusos spiritus calore ranaturali. .. Usus proinde est aqua calida inferne valde mul-Dia... Fieri etiam potest haeC Caloris revocato linteolis ca- lidis admotis brachiis & cruribus. Deinde Cibatus est potermuta tenui ex aqua, Cibo sane tenui, ut a debili etiam facul-Dtate Commutari posset. .. In hunC usum nos utimur amylon ex jure pulli, aut gallinae. Considera hiC antiquorum pru- Ddentiam circa victum debilitatorum , qui recens eXpurga ratis , ut alioqui sponte exhaustis, tenuis Cibi exiguum exhi-isbebant. . . Contra aC vulgares Medici faciunt, tribuentes o multos bene Crassos Cibos Cum vino, quasi quod multis die-υ bus exhaustum sit, una sint reposituri b .u

In cholera sicca venter insatus est , S strepitus insunt , F δε-lor laterum ac lumborum : secedit autem nihil deorsum, sed alvus adstricta est c). In cholera sicca aeger haeC patitur. Venter Cum rugitu &perturbatione agitatur : vertigo adest Cum oculorum caligine. & Crurum impotentia : ni hil humidi per os & alvum excernitur, sed flatus per ructus & crepitus ejiciuntur , ita tamen ut initio accessionis eructationes , flatuumque per Superiora emissiones multae & Continuae sint, Crepitus autem pauci, stridentes cum partium infra umbilicum strictura.

88쪽

8o Lib. III. De Morbis infimi ventris.

Durat parogismus per aliquot horas , qui tamen Certis temporum intervallis redit, & circa finem imminutis ructibus Crepitus frequentiores & faciliores emittuntur. Μalum hOClongum eSt, neque multum alit periculi, si bene tractetur, eosque ingruere solet, quibus atra bilis in visceribus delitescit. Si autem male tractetur, in hydrope in SiCCum, it eum, aut Convulsi vos morbos facile transit, & parum aut fere nihil differt ab ea affectione, quam Hippocrates sub nomine morbi ructuosi describit a). Calida medicamenta adversus flatus, quae vulgo Carminantia dicuntur , in hoC mali genere noxia sunt. Purgantia quantumvis levia prorsus fugienda. Commi tenda magis Curatio naturae & tempori , quam medicamentis. In accestone , si fieri possit, aeger levi motu deambulando se exerceat, ut flatus Commoti lapillus exeant, neque properandum nimis, suum enim terminum habet pa-roxismus, atque inutile, imo & noxium est, ipsum ante definitum tempus extinguere velle. Sinendus ergo aeger , Ut eructationibus continuis & Crepitu statum Commotum expellat. Quod si strangulatu aut doloribus multum urgeat, oleum amygdalarum dui Cium, aut seminis lini recens extra tum ex aqua egelida propinatum prodest, sicut etiam lotiones Crurum eX aqua Calida, & frictiones. Extra accestones dieta ex humectantibus , modice refrigerantibus , & boni succi alimentis , exercitatione item, & aetatis mutatione ma-hum hoc leniri, & interdum tolli Consuevit. Quod si aegrotans a vino Citra infirmitatem abstineri possit, melius sibi consulet, quam ipso bibendo. Choleram siccam accuratissim h descripsit & explicavit Petrus Salius b), mentionem de ea fecit Syden hamius c) atque tum demum observatione spe

ciali illustravit Bianclitus d).

Eu chides ex cholera morbo in cruribus ne vorum distenSionem

a) Hipp. lib. a. de morb. Sec. 3.

bin Petrus Salius de Amaib. parti .

89쪽

Cap. VI. De Cholera. 8 I

sensit cum inferna alvi dejectione. Bilem abunde saturatam multam , S uehementer rubram ad tres dies noctesque vomitione rejecit cum corporis imbecillitate-incontinenti jactatione. Nihil vero continere poterat neque cibi neque po- . tionis quicquam. Urinae quoque multa suppreSSio , ejuSque transitus qui ad inferiora tendit. Vomitione sex mollis pro

diit S deorsum quoque projecta est a .

Hanc choleram ex Hippocrate adduco , ut tirones intelligant, quam varie aegros hoc malum torquere soleat. HaCdata ocCasione notare oportet, hanc historiam merito laudari a Francisco de Savvages : immerito autem ab eo Vituperari quam de viro Athenis Cholera Correpto paulo ante adduximus. Forte si Vallesii Commentationes auctor hiC, CerthCommendandus, serio inspexisset, aliter sentiret. Neque praetermittendum hic est quod idem Savvages de cholerae indicae Curatione affert, Cujus : Primum & praecipuum remedium νγ est Combustio pedis admoto veru serreo e latere ad tali par-υtem magis Callosam, uSquequo aeger dolorem sensisse signi s=ficet, quo facto statim veru tollitur, & paucis ictibus pars

ambusta impetitur calceo molli, eo fine ut phlyctenae prae-υ caveantur b . i

De Lienteria.

π Ienteria Graecis , Latinis laevitas intestinorum, est: C

ter ciborum S potuum per infernam alvum exitus , externa eorum facie parum aut nihil immutata , ex defectu cocti nis V digestionis. Ventriculus & intestina duplicem exerCentactionem in alimenta ingesta scilicet coctionem, & digestionem. Per Coctionem mutantur, ut aCCipiant primordia naturae humanae , Cui per mutationem adaptari debent: per digestionem , Seu evaporatione, Seu resorptione, per univer-L sum

90쪽

8 2 Lib. III. De Morbis in imi ventris.

sum corpus distribuuntur sa). Cum vero actiones istae de-

fCiunt , neque alimenta immutantur per Coctionem , neC per digestionem distribuuntur, calore partium internarum Corrupta , a natura tamquam Corpora extranea pelluntur. Fit tamen aliquando, ut aliquam ConCoctionem susCipientia, albescente colore tincta ejiciantur , quam affectionem aliqui passionem caeliacam appellare solent, quae reipsa a veralienteria non differt nisi gradu tantum, quo parum aut nihil assumpta per os Concoquuntur , priusquam per insernam ab Vum exeant. Lienteria est symptoma in excretis: sed Cum

hoc symptomatis genus nusquam fiat sine actionibus lae- Sis b , proinde scire expedit, in hoc morbo laesam esse vim ConCOquendi, retinendi, & attrahendi, usque adeo ut interdum abolitae saepe plurimum imminutae sint harum facultatum functiones. Morbus hujus symptomatis generator est intemperies, quandoque organi vitium , & unitas Soluta. Ex intemperie frigida & humida ventriculi & intestinorum Coctionem retentionem alimentorum impediente fit in Senibus, puerulis & delicatis hic morbus. Calida etiam &humida intemperies laxando & Corrumpendo CibOS potusque,aeStatis praesertim tempore , hanC affectionem Creat. Sed ea demum intemperies , quae in vitiata partium substantia Consistit, potissima est horum symptomatum Causa, si enim humor nativus ventriculi & intestinorum determinata Corruptionis specie alteretur , sicut una Corruptionis forma Choleram,Vomitum, Cruditates Creat, ita determinata sed incomprehensibit specie infectus omnes serme vires amittit. Ex organi vitio fit lienteria Cum SCirrus , praVa Consormatio, absCestas , aut id genus alia ventriculum occupant & intest, na. Ex unitate soluta procedit hiC morbus , Cum ulcusCula, quae Graeci aphtas vocant, eas obsident partes. Pars in lienteria affecta sunt ventriculus & intestina , quoniam hae alimentorum coctioni & distributioni a natura destinantur. Praeter differentias communes , proprias etiam Suscipit lien

SEARCH

MENU NAVIGATION