Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

111쪽

acidum plerisque corporis humani partibus adversari ac nocere excepto ventriculo , atque ab hac sententia non multum recedit Cornelius Bontehoe,

Vir sublimis judicii, solidae eruditionis ac indefessi

μιdii, qui loco calumniarum, quaου imbelles ejus. dem adversarii ipse Gergere conantur, summa in Medicina promeruit praeconia. Praeterea Dominus Bidloo eandem ferme fovet sententiam , quae quoque non parum confirmatur destillatione chymica , qua liquet tam ex fluidis quam solidis corporis humani partibus elici multum salis volatilis ac oleisubtilis , sed valde parum

acidi. Verum enim vero unde contingit, ut Dominus

Bonte Oe aliique ejus smiles in Medicina reliquos tam longe superent ac superemineant ' nimirum quia illi serientias per se inseparabiles servant conjunctas , probe scientes , neminem jure merito in rebus inclarescere posse Chirurgicis., ni simulg viter operam det Medicinae , ac nullum mortalium eximium devenire Medicum, ni si pariter intelligat Chirurgiam atque prater ea si strenuus ac solidus Philosophu . Plerique autem hujin tempomis Medici Chior-giae pariter ac Philosophia ignari esse reperiuntur ;CT ' quantum ad Chirurgiam, illi operam dare, fbi dedecori ese existimant, perinde ac M ignobiliu foret externis quam internis humani corporis morbis mederi; ο mistrum ac male fundatum Medicorum praejudicium t Chymicis operationibus intenti ma

112쪽

PRAEFATIO. 99

μου acfaciem atris carbonibus denigrare non recusetts , sedgloria vobis ducitu, in huc usque bene 3 verum cur Chirurgiam contemnitis s nonne externa partes corporis humani nigris carbonibus existunt nobiliores ' praeclarum est exercere Chymiam , sed longepraeclarius circa morbos versari vulgo dictos Chirurgicos. 'Et quanium ad solidam Philosophiam attinet, complures ab eadem non tantum abhorrent, sed alios etiam, discendi cupidos , absterrent, dicentes , Christianae religioni esse valde inimicam , ac homines eidem operam dantes refcta ad Atheifimum adducere; sed miserrime hallucinantur; nam haec Philosophia existentiam Dei, entis illiussummeperfecti, ac animarum nostrarum immortalia ratem certi simis ac evidenti simis probat demon strationibus , longe abeu, ut eadem induceret Athesmum.

Arannepraeclara ac pia sunt verba Cartesii in parte prima principiorum Philosophiae: inter Philosophandum ea nobis cautela est utendum ait ut semperquam maxime recordemur, dc Deum auctorem rerum esse infinitum dc nos omnino finitos ue ita si sorte nobis Deus de seipso, vel aliis aliquid revelet, quod naturales ingenii nostri vires excedat, qualia jam sunt mysteria Incarnationis dc Trinitatis, non recusabimus illa credere, quamvis non Clare intelligamus ; nec ullo modo mirabimur, multa cisse tum in immensa ejus natura, tum etiam

113쪽

am in rebus ab eo Creatis, quae Captum nostrum excedant.

Res est mehercule stupenda , quod Carisium, ejusque sequaces crimine adeo terribili denigrare

non vereantur, dum interim inter Medicos Gale-nin a plerisque tanti aestimatur, qui tamen, ut ex usdem scriptis colligere licet, nec creationem mundi , nec animae humana immortalitatem credidit. Inter Philosophos Seneca a compluribus magni nominis ac multae aestimationis Concionatoribuspublice sepissime citatur eum in finem , ut populus ad pietatemfermoveatur, quam falsis ac impias cogitationes miser ille Philosophus habuerit de Deo, ex hisce ejusdem verbis intelligere facile eLT : vis DCum Vocare mundum , non falleris , ipsis enim est totum quod vides ; ac alio in loco sad coercendos animos imperitorum sapientissimi Viri judicaverunt utilem inevitabilem metum, ut supra nos aliquid timeremus. Utile erat in tanta audacia 1 celerum aliquid esse, adversum quod nemo sibi satis potens videretur , ad conterrendos itaque eos, quibus innocentia , nisi metu, non placet, posuere super caput vindicem, & quidem armatum. Et quam male idem Philosophus senserit de Sabbatho, liquet exsequentibus: Legum Conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tanquam necessarium laboribus interponentes temperamCn

114쪽

PRAEFATIO. ro I Wtum. Idemque dicere solebat, quod Judaei septima

vitae parte otio suo abuterentur.

Nec minus falsa est ejusdem opinio de Diabolo . qua se imbutum profitetur his verbis : Cogita illa, quae inferos nobis faciunt terribiles, fabulam est e.

Pessime quoque judicavit de flatu nostro post

mortem, ubi ait : mors omnium dolorum dc solutio & finis est, ultra quam mala nostra non eXeunt, dc quae nos in illam tranquillitatem, inqua, antequam nasceremur, jacuimus, re- . Ponit. Ideoque naturam introducit homines hoc pacto alloquentem z ante omnia cavi, nequis Vos teneret invitos, patet CXitus, prono ἔ.nimam posui loCo. Et si unquam credere tenemur, Senecam puta visse id, quod scripsit, ante omnia credemus , dum verba sequentia in animo suo volutabat, quia tum temporis mortem fingulis momentis exstectabat:

Ego vero dc in ipsa suffopatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus acquiescere. Mors est, non esse id, quod ante fuit; sed quale sit, jam scio , hoc erit post me, quod a te me fuit; si quid in hac re tormenti est, necesse est, dc fuisse, antequam prodiremus inlacem, atqui nullam sensimus tunc veXatio nem. Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet, lucernae pejus esse, cum eXtincta est, quam antequam accenderetur 3 nos quoque dc accendimur dc extinguimur, medio itu

115쪽

to tempore aliquid patimur , utrinque vero alta securitas est. Qtucquid ante nos fuit, mors est, quid enim reseri, utrum non incipias, an deunas ξ utriusque rei hic est effectus, non

esse. Medicinam igitur ac Chirurgiam conjungamus , o , 'reto Seneca, omnibusque tu, qui cum eodem sentiant , solidis vera Philosophiae principiis eum Cartesio innixi libere philosoEhemur ,. parum curanus , quicquid ogganniet ignarum ac maledicum vulguη , quandoquidem haec , ut ego sentio , via eLE, qua omnes strenuos Medicos , salva vera religione, qua in charitatis atqueju stipiae exercitio σου iis, ad optatum veritatum medicarumportum

selicis r a nosZ tandem Zerducet. Benevole Lector,

Tuus

116쪽

OBSER VATIO I.

De Tumore frontis connato.

. Voli somestris erat in fronte deso

mata tumore valde rubente ac dolo ris etaperte , quem in utero adli delitescens ContraXerat. Mater aegrotulae, dum utero gerebat, vulnus in fronte accepit, ex quo multum sanguinis profue-bat, & quod dolorem satis magnum inserebat; quare mater, infortunii sui certior siet, volens , adiit speculum, &sic non parum perterrebatur.

Quis nescit jam temporis, quam arcta sit unio inter matrem, suumque foetum p idque mirum videri non debet, quandoquidem sanguinis circulatio utrique communis est. Sic Parisiis in no contio stultus ad annum usque vigesimum vixisse perhibetur, cui ossa brachiorum, crurum, aliarumque partium anativitate fuerant disrupta, non aliam ob causam, quam quia mater illius praegnans non sine terrore conspexerat malefico cuidam ossa a carnifice publicὸ Confringi. Si jam gravida mater tenello suo foetui tantum maloium accersere potis est, dum alium

117쪽

. Io4 Praxis Medico

molesto dolore aspicit affectum, cogita, quid contingere possit, ubi illa in proprio Corpore vulnus sanguinolentum & cernit & sen

De modo autem, quo illud eveniat, utpote ad praxin parum faciente , hic loci scribere supersedeo , & si quis curiosior sit hac in re, illum adire jubeo L. de la Forge in notis adtractatum Cartesii de homine, ut dc acutissimum Auctorem tractatus cujusdam gallici,. - qui inscribitur la Recherche de la Herite, qui non ineleganter de modo , quo hic effectus producatur, ibidem disserit. Ego conspecto huic tumori imposui corro- svum ex calce viva & sapone communi simul miXtis tantum, quantus erat ipse tumor, dc sic inducta fuit eschara. Sapo Communis scilicet conficitur ex lixivio & pinguedine simul Coctis tam diu, donec multi ramuli particularum pinguium disrupti sint, quod vel ex eo liquet, quod pinguedo

in vestibus producat maculas pertinaciter inhaerentes Oo ramulos, quibus se implicat fibrillis vestium, & sapo contra sola aqua facile eluitur.. Calx vero viva est sal alcalicum fixum &quidem satis acre. Calx viva igitur miscebatur non cum aqua, quia haec ob effervescentiam suam Cum calce vires ejusdem frangit, nec quoque cum Pingue

118쪽

Chirurgica Radiionalis. To yguedine, quae poros Cutis nimis obstruit, sectcum sapone communi sale suo lixivo calcis vi

xes non parum juvant .

Imposito hoc corrosivo vaporeS pro more solito egrediebantur ex arteriolis per poros Cutis in aeremi, ex quo iterum in locum a surelictum propellebant materiam subtilem, quae in transitu suo agitabat particulas salsas tam calcis quam saponis teretes , rigidas &Pungentes, easque secum tulit usque in cutim, quidem secundum longitudinem par- , ticularum non secundum latitudinem, sicut fagitta in altum missa non transversum aerem

secat, sed per longitudinem suam, quia hoc pacto minus resistit & faciliorem viam inumnit in aerct.

Particular hae salsae in cutim usque adactae , ac a materia subtili egregie ibidem agitatae, fibrillas cutis disruperunt ita, ac tubulos ejus dem ita distorserunt, ut sanguinis, humorum ac spirituum circulatio illic prorsus impediretur , ac illa pars emoreretur & sub formae-scharae in Conspectum veniret, quae brevi se arata omnis tumor aberat V Mare placentU'im meam duriusCulam, de qua saepius mentionem feci, imposui, quae carnem alias facile luxuriantem comprimebat, ac insuper CiCatricem Levem inducebat, quae primo quidem aliquatenus rubebat, sed ille rubor postea in totum sublatus est , ubi cicatrix aliquoties E L I

119쪽

1o s Praxis Medico leviter tangebatur oleo tartari per deliquia

Haec puella ab omni frontis deformitate hoc pacto feliciter liberata Chirurgis calcar addere debet ad tollendas multas deformes maCulas ac tumores, infantibus, dum in uteri ergastulo captivi retinebantur , impres ses, qui a non paucis pro insanabilibus haben

tur.

De incere cum carie ossis maxilia. ΜAtrona x8 annorum laborabat ulcere maxillae inferioris exiguo, profundo,' dolorifico, ex quo magna Puris copia quoti- die profluebat, ac caro semper spongiosa in ulcere luxuriabat, dentemque ulceri vicinurin Caries excavaverat, & praeterea in partibus ulceri conterminis durities non exigua digito palpanti sese offerebat, Prout aegrota mihi reserebat, ulcus hoc originem 1uam debebat tumori ingenti ac valde duro maxillae inferioris ac simul fere dimidiae partis faciei, qui suppuratus ac in oris multate sponte apertus multum puris emittebat , haec autem arpertura a saliva in ore contenta brevi sanabatur ; sed tumor hic extrin-

Mus MChirurgo sic t pellofuit apertus, haec-

120쪽

que apertura jam per aliquot septimanas aDiuerat, nullisque remediis obsecundabat. Ego igitur accersitus ad omneS Circumstantias accurater attendcbam , easque satis exacter examinabam, atque ita tandem, Omni praecipitantia in judicando evitata, Certissisime mini persuasi os maxillae inferioris exi- stere Cariosum , illudque praecipuo mihi liquebat ex Carne semper luXuriant , m majo-ri puris Copia, quam ulceris angustia requirebat , si non fuisset os carie insectum. Sed unde caro fungosa, in Ulcere cum carie ossis luxurians originem icthlip ut huic ouaestioni satis fiat, in memoriam revocanda Iunt ea, quae diXi in primae Decadis observatione octava, suaeque latius ibidem deduxi, nempe ossis car1em induci ab acido Corrosiv o, quod etiam exsequenti experimento patere potest. Cani os aquaedam devoranda eXhibeto, ac brevi ex ejusdem excrementis alvini, manifestum fiet , ostium deglutitorum compagem egregie es ne solutam a fermento in Canis ven-

triculo contento, cujus aciditatem nemo, uti puto, inficiabitum Acidum igitur corrosivum Osi a Cariosa red- dit, idemque vasa sanguifera aperit magis' quam par est , ex quibus tunc prolongatis

uens humor efformatur in carnem sponet

SEARCH

MENU NAVIGATION