Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

91쪽

8 Praxir Medico invicem dehiscunt, dum brachium inflecti

tur.

Saepe lividitas aliqua post venae-sectionem reliqua reperitur , cujus causa non raro est malus usus aceti, quo linteum Comprimens quod aperturae venae imponitur, imbuitur, quandoquidem satis manifestum est sangui nem ab acido coagulari, lividumque ac ni gricantem colorem nancisci. Antequam finiam, addendum restat consi lium Petri Pigrati, ut inde, si possibile sit, fructum adhuc aliquem eliciamuS. Praecipit Clarissimus ac dexterrimus ille Chirurgus , ut post Vena -sectionem apex aura illinatur oleo quodam, si animus fit e dem die ex eodem Foramine absque nova apertura iterum sanguinem educere. Si autem oleum impediat aliquandiu, ne vulnusculum venae rursus Coalescat, Vides, quam male agant illi , qui olea adhibent in vulneribus, idque non aliam ob causam, quam quia illud a Magistris suis fieri conspeXerunt, Ut oleum hyperici ex: gr: , nam si hypericum prosit vulneribus ob 1 alem. suum. volatilem acidum peccans temperantem, Cur tincturam hyperici non potius eXtrahunt per spiritum vini , in quem salem suum volatilem multo facilius dc copiosius transferet, quam in OlCum , quod vulneribus nocet, quia , poros echubulos obstruendo, sanguinisin humo m.

92쪽

Chirurgica Rationalis. 7'circulationem sistit, cum tamen illa potius promovenda sit, ad quod non parum valet spiritus vini, quoniam egregie temperat acidum, quod sanguinem & humores in vulneribus plerunque coagulat, & circulationi ineptos reddit 3 sed ne nimis prolixus videar, huic observationi finem imponam.

Foemina quadraginta trium annorum post

solito majorem laborem in manu dextra passa fuit impotentiam ad motum , tumorem& dolorem ; ac tendo in manu situs, cum digito premebatur, sonitum edebat. Est hic affectus, qui in praxi non raro OC- Currit, quamvis a nullo, quod sciam, hactenus tractatus sit, quamobrem ego eundem crepitum tendinis appellabo. Ab insueto scilice: labore Fibi illae tendinis distorquebantur ita, ut humores in circulatione impediti ibidem subsisterent ic Coagu larentur, Unde motus impotentia , tumor, dolor ac tendinis Crepitus facillime deduci

Metuebam, ne humores in tendine stagnantes indies magis magisque coagularentur ,& sic exoriretur tumor, qui Ganglii nomine

plerisque notus est. D Imo

93쪽

o Praxis medico Imo formidabam praeterea, ne partieulae quaedam humorum subsistentium reciperentur intra poros Fibrillarum tendinem componentium , eosque obstruerent ita , ut in Observatione tertia hujus Decadis requiri ostendimus ad contracturam dc rigiditatem. tendinis inducendam. Quapropter manum medicam mox adhibendam esto censens , spiritum vini accendi, Curavi hoc pacto , ut vapor inde eXUrgens to tam manum affectam circumvolitaret, hocque peracto imponijussi emplastrum de ranis Cum Mercurio, atque ita humores coagulati. dissoluti, obmuetionesque sublatae sunt, aCaegrota paucis interjediis diebus in totum pristinae sanitati restituta fuit. OBsARvATIO VI. PDe haemorrhagia ex ulcere. tibiae varicos. . Ceminae quadraginta annorum ulcus in ti- bia dextra exortum est a cauta interna si pra varicem satis amplum, quod nullis remeatis obtemperabat, aderatque tumor & erysipelas satis grave nullis medicamentis morem

Post aliquot dies inopinato ab humore aci-do-corrosivo illic haerente apertus est varix, ex quo ad minimum duae librae sanguinis ni

94쪽

Chirurgica Rationalis. 8, I

ricantis ac sui astantes asseverabant) in e Guxu valde foetentis promanaverunt. Ego placentam illam durius uiam eX me dicamentis acidum temperantibus conflatam,

quam in Observatione sexta primat Decadis laudavi, a Chirurgo imponi curavi, & sic

variCem non tantum obturavi, verum etiam

aciduse illud in ulcere haerens temperavi, quod alias corrosione sua varicem facile ite Tum aperuisset, ae praeterea ulceris curationem impedivisset. Erat visu mirabile , quod , postquam Varix inexpectato apertus tantam sanguinis Copiam profuderat, erysipelas, aliaque symp- tomata mox evanuerint, & ulcus , de die in diem melius habens, intra tres septimanas solius praedictae placentulae Ope prorsuS Coa

luerit.

Ego jam temporis minime mihi proposui

originem ac medelam varicis, ulceris, ac Crysipelatis tradere, quandoquidem illud in Observatione sexta primae Decadis satis aCCurate executus sum , & mihi semper , si cuiquam alii, crambe bis cocta mors est. Sed animus mihi est hic loci per eXperientiam confirmare, quod dixi & egi in primae Decadis observatione sexta , quam indubitatum nempe sit erysipelas ac ulcus originem suam trahere ab acido , & quam Opportune instituerim sectionem varicis in ulcere illo tibiae varicoso. D s Haec

95쪽

82 Praxis A edico Haec autem sine ullo negotio ex allato exemplo deducuntur, nam nec erysipelas neCulcus ullis remediis cedebat, quamdiu varix ille tanta nigricantis & absque dubio mora sua. acescentis sanguinis copia repletus erat, quam primum sanguis ille peccans assiuXerat , erysipelas evanuit , ulcusque non longo post Coaluit. OBSERvATIO. UI LDe ingenti contusione brachii.

MAtrona quinquaginta se3 annorum post

lapsum ab alto conquerebatur de ineptitudine ad motum lc summo dolore brachii sinistri , quod valde intumefactum apparebat , quamvis ejusdem cum cute sana esset Coloris. Ex pulsu sanguinis motum solito concitatiorem animadvertebam ob terr xem scilicet, quem Patiens eX lapsu Conce-

Perat.

Postquam accurate satis causam hujus mali per totam brachii longitudinem inquisivi mus, tandem nec fracturam nec distocationem adeste animadvertimus , sed summam contusionem totius brachii, sic ut multum sanguinis extravasati, ut id humorum in tubulis brachii a contusione distortis haerenti

umstagnaret, di brevi post acesceret, unde

96쪽

Chirurgica Rationalis. 8 motus imbecillitas, tumor dc dolor haud disesiculter deduci potest. Plerique ad sanguinis motum placatiorem

reddendum hic statim venam secassent, Cum tamen ego e contra , omissa vcnae sectione, tincturam anodynam ex opio aliisque paratam aegrae propinaverim , quae multo secu rius dc majori cum utilitate sanguinis motum diminuit. Post aliquot horarum intervallum aegrotae

exhibui pulverem sudoriferum , simulque

acidum sanguinis eXtravasati id humorum stagnantium temperantem , quem duabuPsubsequentibus vesperis cum Commodo iteravi ue Constabat autem ex antimonio diaphore lico , oculis Cancrorum praeparatis, sale pru-nellae antimoniato, aliisque; atque hinc dolor non parum remisit de 1ua vehementia, resanguis extravastatus propulsus fuit usque ad Cutim, quae tunc per totum brachium ab humero usque ad digitos egregie livescebat,imo nigricabat. Chirurgi, qui mecum aderant, invito me, in principio brachium totum inungebant oleo

Tosarum, quod non tam nocet propter rosa. , quam propter oleum olivarum, nam licet hoc

aliquid boni praestare posset, tamen prodes o

nequiret nisi perveniret usque ad eum lo-Cum , ubi sanguis extravasatus d humores stagnantes jacent, eo autem PerVenire non PO

97쪽

8 Praxis Medico potest nisi sub sorma halituum, calor autem

nostrorum corporum impotens est ad oleum olivarum in halitus Convertendum, quandoquidem ignis satis vehemens ex ligno & Cespitibus constructus debilior est , quam ut particulas olei olivarum ollae inditi ad formam habituum redigere possit. Tantum autem abest, quod oleum olivarum prodesset ut contra id, quod supposui, potius obesset, quoniam particulis suis ramo sis obstructiones augeret, ac ita essiceret, ut sanguis & humores adhuc magis stagnarent, ac praeterea, poros Cutis Claudendo, impe diret , ne alia medicamenta ad locum debitum pertingerent. Si rosae communes frigidae forent, ut plerique sentiunt, easdem hic rejicerem , sed quia ex amarite & penetrante earundem od Te contrarium potius colligi debet ab illis, qui, sepositis luis praejudiciis, non tam Vetustatem, quam veritatem sequuntur, ideo, oleum rosarum improbo hoc in casu ob oleum

olivarum. non autem ob admixtas rosarum particulas nonnullas.

Iidem Chirurgi, brachio toto oleo rosa Tum inuncto, imposuerunt emplastrum illud defensivum , cujus descriptionem exhibet. Pharmacopaea Ultrajectina, quod quidem hic non rorsus rejicio, quia continet multa ingredientia acidum temperantia, qualia sunt

98쪽

Chirurgica Rationalis. 8ς. bolus, terra sigillata , lithargyrium, aliaque; sed quorsum baccae myrthi, oleum myrthi . num id vinum rubrum austerum p illa sane poros cutis astringunt, atque ita aliis idoneis ingredientibus viam penetrandi ad partem aD sectam prorsus praecludunt. Ratiocinium autem meum experientia brevi confirmavit, Cum pustulae multae per totum brachium dispersae in conspectum veniebant. Quamobrem ego sequens Iavamentum praescripsi, quod in locum olei ac emplastri 1ubstitui, utpote acido egregie resistens &per Consequens sanguinem dc humores coagulatos optime dissolvens.

Coque in vase bene Clauso cum vino galli-Co, ac Colat: ae8. adde

Gumm. ammon. 3 ij Salis tartari Si.

M. F. Lavamentum.

Atque ita pustulae evanescebant, dolor di minuebatur , motusque paulatim redibat,

99쪽

86 Praxu Indico ac lividus Color mutabatur in croceum. Deinde, volentibus Chirurgis, ut mutarentur medicamenta, loco emplastri defensivi, quod illi iterum proponebant, praescripsi sumtum acidum temperantem & Constantem ex baccis lauri, juniperi, thure , mastiche, myrrha, aliisque, nam si haec posteriora juvant in praeditio emplastro, ubi a sevo dc cera ligata jacent, multo magis proderunt, ubi sub forma fumi brachium ex superiore parte contechum Circumvolitant, & ab igne non parum agitata poros brachii a calore satis apertos ingrediuntur. Tandem spiritum vini' accendi jussi, cujus vapor ad brachium ascendens dc per poros intrans acidum, quod sanguinem & humores non parum coagulaverat, infringebat, atque ita Patiens sanata fuit, dolore ac flavedine sublata, & motu brachii restitutoi Certissime mihi persuadeo, quod contusio non tam magna fuisset, si in brachio aegrotae affuisset fractura ossis ; nam illud tunc, Cum frangitur, recedit, nec Contundit amplius, sed ubi os integrum manet & per Consequens obduritiem suam resistit egregie, ac ubi ab altera parte adest Corpus solidum Contunden',

tunc caro intermediae non aliter utrinque pr

mitur, quam si sub praelo posita soret, atque

ua mirum in modum contunditur.

Atque hoc est, Quod Praxis. quotidiana

100쪽

chirurgica Rationalis. 8 eonfirmat, in qua saepius videre mihi licuit,

contusionem, osse fracto , multo minorem esse, quam eodem illaeso remanente. Formidabam, ne sanguis eXtravasatus adeo coagularetur, ut postea dissolvi non posset,&sic tam acidus dccorrosivus tandem evaderet , ut partes vicinas inficeret gangraena ;nam non ita pridem ad JuVenem vocatus sum, qui tibiam valde contusam per octiduum neglexerat, quo demum tempore ego adveni, dc tunc coactus fui partem Contulam scalpello aperire, & eximere multa satis magna

frusta sanguinis valde coagulati, nigri & putrescentis, qui cavitatem, in qua continebatur , jam aliquatenus infecerat gangraenae, quam tamen lotione per spiritum vini & inspersione pulveris myrrhae , aloesque brevi sustuli. OBsERvATIO VIII.

De Ganglio in manu . . . .

olescens sedecim annos natus ConqUerebatur de tumore duro, indolenteque, qui, in superna. manus deXtrae parte situs, mole sua nucem avellanam adaequabat, Cratque ejusdem cum cute sana coloris; atque jam tertius mensis erat, ex quo aeger post labo-T consueto majorem hoc malo affectus est. J -

SEARCH

MENU NAVIGATION