Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

81쪽

Praxis Medineo OBsERvAT Io II. De dolore capitis. VIr annos natus quadraginta & duos doso re capitis vexabatur acerbissimo, & quidem tantum Circa tempus unius lateris, ubi nXUSPermanebat, quem si quis hac de causa clavi nomine insignire vellet, per me lice

ret.

Causiam hujus doloris esse judicavi humo-Fem acido corrosivum ibidem satis profunde delitescentem & stagnantem propter obstru ctionem valde pertinacem. Aderat medicinae studiosus, qui sibi per suadebat hujus affectus curam optime perfici poste sudoriseris, quod ego tamen propter pertinaciam obstructionis in hoc morbo aeque impossibile censebam , quam in panaritio, quod tamen nunquam audivi per sudorisera fuisse sanatum, quamvis itidem ortum suum debeat humori aCido corrosivo , nam Valde Parva sudoriseri pars est, quae ad partem do lentem pervenit. Ego igitur parti affectae potius imposui Pulverem Cantharidum cum propria saliva efformatum in vesicatorium circa vesperam, di per noctem reliqui.

Clarissimus Sylvius Cantharidibus addit

82쪽

Chirurgio Rationata. 69 acetum, putans exinde oriri fermentationem quandam, & sic vesicatorium melius opera

ri, imo doctissimus Willisius plerisque vesi-Catoriorum formulis etiam adjungit acida, quod dc ego saepius secutus sum, sed toties, etiam post integrum totius diei intervallum, nullam vesiculam a Cantharidibus excitatam fuisse observavi, quoties illas miscueram CumaCeto, hac scilicet de causa, quod ab aceto sal volatile Cantharidum enervetur , in quo tamen praecipua earundem virtus Consistit. Sequenti die adveniens vesicam ingentem a Cantharidibus productam Conspexi, ec, ex aegro dolorem prorsus abiisse, intellexi.

Dolorem autem illum ob vesicam, & propter aquam CX eadem aperta promanantem,

sublatum fuisse, minime mihi persuadeo, nam aqua profluens nec acris gustabatur, nec talis ess e poterat, quandoquidem alias ante vesicae apertionem su edtie cuti aliquem intulisset dolorem, quod tamen non fecit, licet cutis epidermide hoc modo sublata, satis sensilistit, ut patet eX eo, quod ab aere ambiente non raro laedatur & dolorem sentiat.

Sed ciuidnam ergo fuit, quod dolorem illum sustulit ξ sal volatile Cantharidum, quod,

a vaporibus ex Cute egredientibus in motum satis celerem ConCitatum , Pervenit usque ad humorem acidocorrosivum, eumque tem-

83쪽

τ o Praxis Medico peravit & incidit, ac obstructionem sustulit Verum unde tunc vesica suam traxit originem p dicam ; interea temporis, dum particulae Cantharidum volatiliores satis alte penetrabant ad humorem peccantem Corrigendum , aliae crassiores & acriores circa Cutim

subsistebant, in qua fibrillas quasdam diffringebant , quae in cincinnos resilientes tubulosita obstruebant, ut humores, in circulatione aliqua ex parte impediti, colligerentur insuperficie Cutis ac cuticulam elevarent in sormam vesicae, quod facile Contingere potuit, quia fibrillae, quae cutim cum cuticula jungebant, jam disruptra erant a particulis Cramoribus & aerioribusCantharidum citatis.

Atqui aliquis dicet hic fortasse, quod aqua illa ibidem congregari non debuisset, sed potius soras egredi per poros Cuticulae, per quos sudorem tam saepe promanare videmus, Cui respondeo, particulas crassissimas Cantharidum mansisse & haesisse circa cuticulam, ejusque poros valde constrinxisse , quod nemini mirum videbitur, qui vel semel in vita vidit, quam facile ignis calore membranae possint corrugari, & quod ignis communis, qui membranas ita Corrugat, etiam aliquando excitet vesiculas , prorsus similes illis, quia Cantharidibus producuntur; quia aurem pori cuticulae ita constricti sunt, ideo

84쪽

Chirurgica Rationalis. ' 7r vapores alias libere exhalantes accumulantur , augentque copiam humoris in vesica

Contenti.

Siquis tandem, ratiocinio nostro nondum plane Convictus, credat tam diu Cantharides ob vesiculas excitatas juvare, donec pro bati alicujus scriptoris auctoritate flectatur, illum adire jubeo Laetarum Riverium , qui

centuria i i i , Observ. X iv reseri, quodve sicatorium dolorem a punctura apis relictum intra quadrantem horae abegerit Omuino, vesicis non excitatis ob moram exiguam.

Franciscus Redi in tractatu de insectis assirmat, se vidi sie humorem albicantem dc absique dubio acido Corrosivum , ex aculeis stor pionum profluentem, . lc talem humorem in puncturis apum ex earum aculeis itidem pro- manare valde vero simile videtur, qui doloris causa existat, undejam manifestum redditur, quod dolor, de quo Riverius loquitur, eva nuit, quia humor acidus, qui ex apis aculeo profluxerat Sc dolorem eXcitabat , temperabatur a sale volatili Cantharidum.

Apum autem aculeos cavos esse nemo mirabitur , qui unquam vidit tubulos vitreos arte Consectos, quibus utuntur ad sanguinem, aliosque liquores per microscopium eXamia nandos dc conspiciendos, quandoquidem illi, licet pilo tenuiores sint, Cavitate tamen aliqua donantur.

85쪽

humeri.

JUVenis duos & viginti annos natus brachium inflexum & rigidum post fracturam

ossis humeri sanatam extendere non Potuit.

Causa hujus mali remotior fuit incuria chirurgi, qui brachium per quinque aut sex septimanas reliquit inCurvatum, cum potius illud singulis, quibus vicibus fracturam religabat,aliquoties extendere debuisset,ad quod

in praxi exercenda bene attendendum eu. Hoc autem adeo mirum non est, Cum quotidie videamus arcum , qui aliquandiu remansit incurvatus , non resilire , imo quis non aliquando in semet ipso expertus est, quam dissiculter incedere atque pedes eXtendere posset, postquam per unicum tantum diem in curru consedisset immotus. Verum erum vero quandoquidem haec comis paratio rem nondum satis illustrat, ejusdem causam paulo altius hic investigare animus

est.

Ubi scilicet brachiumincurvabatur Circa cubitum , tendo musculi bicipitis cubitum flectentis contrahebatur quod autem hic di-

86쪽

Chirurgica Rationalis. 73citur de tendine musculi bicipitis , de aliis musculorum cubitum sectentium tendinibus etiam intelligi potest atque ita pori fibrillarum, ex quibus tendo Constat, prius rotundi , mutabantur in ovales, sic ut major po- Torum diameter respiceret latitudinem fibriu

Interim humores ex poris arteriarum egressi, qui prius ob motum saepius institutum libere circulationem suam perficiebant, jam ob quietem aliquatenus subsistebant intendine, imo brevi temporis intervallo parti-Culae quaedam satis Crassae eorum humorum sese insinuarunt profunde in poros illos ovales fibrillarum, eosque in oblonga illa figura conservabant atque Confirmabant, imo progresita temporis citatae particulae tam pertinaciter inhaeserunt poris moX nominatis, ut ViX ac ne vix quidem illas expellere liceret, atque hinc tendo musculi bicipitis fiebat brevior , non aliter ac videmus funem, pannosque novos aqua conspersos fieri breviores. Hinc etiam tendo dictus apparebat durus& rigidus ue atque ita satis liquido Constare

existimo, cur brachium extendi non potue- ἀτit; nam mus uti brachium extendentes munus suum obire non possunt, quin prius Comtrahantur, nequeunt autem Contrahi, quintendo bicipitis cum suo musculoa Contra-ictione incipiat cessare, hoc vero impossibile D erat

87쪽

74 Praxis Medico erat ob poros fibrillarum , ex quibus tendis conflatus erat, a particulis dictis obsessos Caula hujus phaenomeni hoc pacto investigata modus curandi non dissicilis fuit inventu ; scilicet particulas poros obstruentes CX- pellere oportebat, quamobrem usurpavi fomentum eX vino, cui herbae, aliaque multo sale volatili constantia incocta erant, ac deinde applicabam emplastrum de ranis cum Mercurio, & postquam per aliquot dies illud continuassem, aegrum aliquoties pondus aliquod manu gestarc jussi, ut ita particulae inporis obstructis heterentes , ac per praedicta medicamenta maceratae aliquo modo belgice lystgetoepisti vi quadam ejicerentur', a que ita aeger brevi temporis spatio pristinam

1anitatem recupermit.

De vena Secta.

V Ir triginta sex annorum venam in stexura brachii sibijusserat secari, sequentidie unciae aliquot humoris limpidi ex venae vulnusculo profluxerant, ac per aliquot dies idem perseverabat Continuo essiuXus, atque interea brachium nec dolebat, nec rubebat srarum sane phaenomenum, quod in tota praxi mihi nunquam contigisse memini. . Sci-

88쪽

Chirurgica Rationalis Scilicet forte vasculum aliquod lymphati- Cum supra venam secandam jacebat, quod in venaesectione sauciatum, ac a particulis quibusdam circa vulnusculum stagnantibus reacescentibus irritatum, leviterque Continuo convulsum hanc humoris limpidi copiam

emittebat. Ego acidum circa vasculum Lymphati- Cum p cans temperavi oleo therebinthinae

calide infuso, & sic aperturam Coalescere, dc humorem limpidum brevi subsistere vel potius per naturalem viam iterum cirCulare Coegi. Praeterea novi quendam in Chirurgia Tymnem , qui in sectione medianae si jectum tendinem pupugit, unde dolor, rubor, iisque

sanatis laudem affuit Contractura tendinis musculi bicipitis tanta, ut brachium jam perlongum tempus incurvatum ab aegrota minime posset extendi, cujus mali curationem Patiens consequuta fuit haud aliter , quam in praegressa dixi obsiet vatione. Scilicet humores aliqui stagnantes acescebant circa tendinem Vulneratum , eumque irritando, spiritus animales majori solito Copia influere faciebant, unde tendo Cum anne Xo mus Culo contrahebatur, & brachium i CurVabatur, quod postea ita mansit inflexum ob particulas quasciam , quae poros fibrili rum in tendine eodem modo obstruXerunt,

89쪽

- 6 Praxis Medico quem fusius expliCui in observatione praece

dente.

Dolor autem ruborque, qui tendinas puncturam non raro Comitantur, eandem Causam& medelam agnoscunt, quam in punctura nervi proposui. Plerique Chirurgi, ubi sanguinem Craia

sum evacuare volunt, majorem plagam infligunt Venae, minorem vero, quando ipsis animus est , emittere sanguinem subtiliorem, sed male; nam si crasse sanguinis particulae satis accurate cum tenuibus miXtae per arterias , venasque Capillares circulare queant, nonne sole meridiano clarius est, quod vulnusculum tam exiguum in Venae sectione fieri non possit, ex quo cum subtiliori sanguine non itidem expellatur ille qui crassior existit 8 Quod acutissimus Bayle bene animadvertit.

Clarissimus Dominus Leehwenhoech per microscopium detexit , sanguinem humanum constare ex globulis rubris in humore crystallino natantibus , qui ubi sanguis post Vemesectionem in vasculo eXceptuS Coagum latur , motu suo amisio , descenderent ad fundum, humore Crystallino, per quem sparsi prius movebantur, supernatante. Mirum certe inventum, nec injucundum quoque , sed in praxi Medica nullius usus, nam qui ex hoc fundamento Febrium, alio- rum4

90쪽

Chirurgica Rationalis. 77rumque morborum causas dc medelas cinere ac deducere conantur , garrire mihi videntur, Omnemque operam perdere, qui, si at tenderent potius ad acidum, salem , amarum, dulce, aliaque in sanguine sine controversia contenta, absque dubio multo majorem in sanandis aegris utilitatem inde percipe

rent.

Multi Authores volunt ut cephalica potius , quam Mediana aut Basilica aperiatur, scd perperam , quandoquidem ego saepius expertus sum, illam facile eX loco proprio a eccis dere, atque ita, dum secatur, plagam int en

Saepius iobservavi in pinguibus venam statim post ligaturam injectam satis esse tumidam &manifestam, eandem vero, nisi mox aPCriatur , CX Conspectu evanescere , dum

scilicet sanguis pinguedinem subjectam &' facile recedentem deorsum premit , ut ita, non obstante ligatura, venam iterum libere

Cum vena satis occlusa videbatur, non raro sanguinem inde magno impetu iterum pro fi uentem ConspeXi post sectionem venae, dc quidem nulla alia de causa, quam quod ligaturam & linteum comprimens imponergiat prius , & post brachium incurvarent, nam hoc pacto labia vulnulculi, quae priuS in ex- tonso brachio erant conjuncta , iterum a se

SEARCH

MENU NAVIGATION