Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

181쪽

dis restondeo me nonscri se, ut aliis satis facerem , etenim impossibile prorsus esse judico ; f sacra volumina, quae dei instinctu scripta sunt, ab impiis acscelestis quibusdam hominibus arrodantur, quo pacto ego , tantum sum, o nilia humani a me alienum puto,

aliquid in publicum proferre potero, omnibus placeat, arrideat, satis aciat s Quid igitur Wdscribendum me impulit' dicam breviter; jam

doctoratum in Medicina consecutus eram, accersebar jam nonnumquam ad aegros, interim tamen mihi conscius eram , quantis praejudiciis, quanta ignorantia inscientia medica mea mens laboraret; ignorabam multa, dubitabam de pluriabus ; tenera conscientia mea mihi assidue haec verba dictabat;autpraxin medicam prosus a te rejicito , nefa reus homicidii, aut ignorantiam tuam pugnis ac Dilibus a te abigito, alterutrumpraestandum est, s vera animi acquiescentiafrui tibi volupe sit. uuid tali in labyrintho constitutusfecit volvi, pervolvi libros antiquorum medicorum, sed valde parum ibidem inveni, quod animo meo veritatis avido posset satis acere cum medicis ac chirurgis hujus aevi familiariter collocutus seum ,

sed eae iis haud majoremst iam collegi ; illiscilicet me instituere non poterant, aut nolebant, ideoque a duro necessitatis telo coactus sum ipse tenebras mea mentis dissipare , in praejudicia, quibus occaecatus eram , tollere, meque ipsum instituere ; atque hanc mei-i us instoutionem

182쪽

tionem in libellis meis mihi tantumproposivi , nihil praeterea, ac hoc ipsum pro voto meo consecutus pum, nihil aliudpromisi mihi antea, nihil aliud exilecto

jam temporis. Abstineant igitur malevoli a calumniis suis, quoin immerito me commaculare conantur ue ne-nem Udo , nullum mortalium ossendo , doceo meipsum, disco a meipso, sum doctor in discipulus in eadem persona , sum dotiior discipulus mei sim; si medicus sum, licet mihi propriis morbis

mederi ac per consequens etiam ignorantiae ac praejudiciis meis , qui morbi sunt mentis satis periculosi, ac isdem jam altas adeo radices egerant in mente mea, ut non consultum foret , diutius disse

re eorundem eradicationem.

Accipe igitur hanc quintam Observationum Chirurgicarum de dem, quam , cooperante summo numine , plures is posterum sequentur. Benevole Lector,

Tuus

183쪽

Uvenis sedecim annorum eX equo in terram delapsus vulnus satis magnum accepit in sincipite, & quidem tale , Ut os nudum in Conspectum veniret; interim aeger aliquoties vomebat &satis male habebat. Duae t lapsu vix praeterierant horae , Cum accersitus sum ad aegrum, in cujus capite nec fissuram, nec fracturam , nec introcessionem Cranii animadvertere potui, & vomitus tunc temporis Cessabat, ac aegrotus mediocriter Valebat, nec multum de dolore , nec de ullo alio conquerebatur in

Supervacaneum foret hic loci explicare, unde vomitus hic prodierit, quandoquidem hanc rem per se satis claram esse existimo. Derassis capillis vulnus linteis carptis siccis implevi, dc quidem duplici de Causa, primo 'r sanguinis fluxus hoc pacto sisteretur, deinde etiam ut labia vulneris aliquatenus a se invicem dehiscerent, ut ita secuturo die Cranium tanto melius pateret. Tunc superposui emplastrum ex sequenti malila consectum. Empl.

Diuili so

184쪽

Chirurgica Rationesis. I 7 rEmpl. diapalma j ij.

Postero die in cranio dotecto nihil mali apparebat , ac segrotus haud aliquo malo symp- tomate vexabatur, unde sperare coepi, Cranium intrinsecus etiam nihil mali passum fuisse,aC Cerebrum bene habere Cum utroque suo in-

Imposui igitur sequens labiis vulneris cosse prius contecto linteis carptis siccis

Et sic aeger brevi pristinae sanitati restitu

tus est. Emplasi rum imponebatur cum in finem, ut acidum temperaret, atque hoC modo, quicquid a contusione coagulatum erat, dissolveret cito unguentum applicabatur, ut ita circulatio sanguinis ac humorum , aliqua tenus in vulnere ob tubulos dilruptos aC distortos impedita, restitueretUr. Cranium denudatum linteis carptis siccis H 2 COR.

185쪽

17 a Praxis Medico Contegebatur, partim ne pus eX labiis vulneris ossi damnum aliquod asserret , partim ut aer ambiens hoc paeto arceretur a Cranio, cui valde inimicus est acido suo, quo abundat , ut quotidiana sanguinis per ventu sectionem emissi nos docet coagulatio ab aere Producta. .

Illud autem lintei genus , quod belgice dicitur taloen I in vulneribus haud convenit,

quia inflammationem non raro ciere Consile

vit angulis suis acutis, quibus donatum est, sicut id ope microscopii haud dissicile est co sp icere. Omnia pinguia hic sedulo vitavi, quia particulis su s ramosis valde angustos cranii tubulos satis pertinaciter obstruunt, atque ita efiiciunt, ut humores stagnent, acescant, &cranii salem volatilem Corrumpant, cariemque inducant e, ac tunc Curatio haud parum procrastinatur ob portionem ossis cariosam

quae prius separari debet. : . r . . . t

Scultetus in armamentario suo chirurgico partom vulneri Capitis vicinam inungit aliquandiu oleis astringentibus ad praecavendam inflammationem, ut ille opinatur, sed male, 13am sanguinis circulatio non debet sisti, sed promoveri in inflammatione, quandoquidem languis ac humores ob coagulationem suam in cadem stagnant plus quam satis, ideoque humores coagulatos per emplastra acidum

186쪽

Chirurgica Rationalis. 17 3 temperantia dissolvere multo consultius esse videtur hoc in casu. Venae-fectionem, quam plerique in vultam ribus capitis extollunt egregie, prorius omisi, quoniam non video , quid utilitatis inde provenire qUeat. Medicamenta distinguere in mundisican tia & sarcotica, atque illa prius, deinde haec in usum revocare , est res nullius utilitatis, nam solum nostrum unguentum sussicit, &praestat, quicquid necessarium est, dum aci- 'dum temperat, aC humorum circulationi mrestituit; 1ed interim ad hoc attendendum est, ut, omisio praesCripto unguento, lintea cai p ta sicca tandem imponamus, ubi carne ferme impletum est vulnus , nam alias caro nimis luxuriaret, aC altius e surgeret , quam par

Veteres in capitis vulneribus adhibebant fasciam, quae cancer appellatur, cujus dolineatio videri potest apud Scultetum ; verumenimvero jam temporis plerunque in usu est sudarium commune concinne applici

Vomitus in vulnere capitis utplurimum multum mali portendit, eundem autem non semper esse infallibile signum fracturae Cranii, fissurae aut alterius alicujus incommodi valde magni liquido constat ex proposito nostro C

187쪽

374 Praxis Medico Periculosae plena aleae res est vulnus Capitis, quod dum maxime arridet, tum insidias vel maxime struere solet , nullum igitur capitis vulnus, licet valde exiguum videatur, parvi faciendum est, aut leviter perfunctorieve tractandum , sed debemus hic potius omnia suspicari, quoniam non raro latet anguis in herba, cum apud Chirurgos alta securitas est.

Hisce paulisper in animo mecum volutatis operae pretium esse duco, hoc in Campo, antequam finem imponam huic observationi, paulo latius ac liberius exspatiari, quam soli rus sum, ut si non aliis, mihi saltem ipsi, in cujus institutionem haec scribo, hac in re satisfacere queam ' .

Extra omne dubium posita res est, vulnus Capitis valde parvum aliquando longo post

ictum aCceptum tempore aegroto necem aD ferre posse, verum hoC non impedit, quominus nonnumquam eveniat, ut aeger citra spem medicorum chirurgorumve a periculosissimo ac omnibus ferme pro lethisero habito vulnere capitis reconvalescat; sic memini patris mei curae Commimum fuisse ante aliquot annos aegrotum quendam , qui ligone vulnus adeo horrendum acceperat in sincipite, ut ab ictu inflicto non tantum valde magna Cranii , sed etiam haud parva ipsius cercbri portio avelleretur, & tamen hic aeger vivit ad

188쪽

Chirurgica Rationalis. 27shuc Arenaci & valet, remanente tamen he

Hac historia forsan falsitatis convincere possem opinionem clarissimi Willisit, dum lectori periuadere Conatur, quod memoriae sedes reperiatur in Cortice cerebri; nam si illud

verum soret, tunc patientis moX Citati me moria vacillare deberet, cum tamen eadem non minus vigeat jam temporis, quam antequam aeger vulneratus est.

Sed quid loquor de iis , qui ab horrendo Ca pilis vulnere revaluerunt ξ nonne multo mira bilius existit, etiam ingens beneficium iC-dundare in aliquem ex capitis vulnere tam PCriculoso, ut a plerisque pro mortifero habeatur ue maXime, & tamen non desunt exempla tale quid testantia; sic apud Schenckium legere licet, quo pacto aliquis, accepto pcriculoso capitis vulnere liberatus sit ab Epilepsia inveterata & valde pertinaci ue ad haec si tibi molestum non sit inspicere celeberrimum Hildanum Centuria secunda , observatione Octava , ante oculos tibi ponetur casus satis rarus, scilicet quendam ad conjuuctionem

suturae sagittalis cum Coronali Dadturam cranii accepisse, eundemque postea, remanente tamen Ulcere, hoc modo sanatum suillea magna ac ianhlesta Ceph alae a, qua antea per longum temporis intervallum aegrotaVCrat. Tales historiae, quales modo commemo-

189쪽

176 Praxis Medicoravimus ,raro admodum contingere solent ,ac idcirco praestat in capitis Vulnere, qualecunque etiam sit, semper solicitum esse quam securum nimiS.

Vulnus autem capitis multo dissicilius sanatur, ubi patiens lue laborat venerea, ut&si eadem capitis pars tapius antea fuerit vulnerata ; nam in morbo Gallico plerunque

peccat humor acido-Corrosivus vulnerum sanationi haud exiguum apportans impedimentum, ubi autem Contingit, Ut eadem pars saepius saucietur, manifestum es , tubulos ibidem haud paucos mirum in modum distortos manere, unde sanguis& humores obstaculum quoddam offendunt in circulari suo motu, cujus tamen beneficio propemodum tota peragitur vulnerum sanatio.

Atqui circulationem sanguinis & humo rum aliquatenus impediri in parte semel aut saepius vulnerata, licet vulnus jam diu coaluerit, vel hinc manifestum evadit, quod partes antea vulneratae plerunque solito frigidiores

sintdc tempestates ingruciates non raro Praesentiant. Praeterea vulnus capitis magis aut minus

periculosum est , prout huic aut illi capitis parti infligitur ; sic vulnus oCcipitis minus periculosum aestimatur, quia os ochipitis ob crassitiem ac soliditatem suam raro fracturam aut fissuram patitur, etiamsi ictum satis ve-

190쪽

Chirurgica Rationalis. ITThementem recipiat; ac ubi jam contingit, ut os occipitis fractura aut fissura corripiatur , tunc sordes tamen in hac fractura aut fissura collectae non ita facile in subjectam durammeningen destillant. Vulnus autem valde periculosum habetur in bregmatis illo ossiculo, quo maturior aetas locum in infantibus apertum postea replet , absque dubio, quia illud ossiculum tenerum est Sc vicinum suturis. Sic vulnus temporum valde so idolosum

existit pluribus de gausis, & primo quidem

quia musculus temporalis contectus est peri- Cranio , deinde quia latet illic arteria satis magna, quae vulnerata inducit haemorrhagiam valde periculosam, quaesistitur dissicillime ea de causa, quod, dum loquimur aut comedimus , musculi temporales commoveri debeant, & sic sanguinis fluxus jam cohibitus non raro redire solet ac renoVari. Tertio quia nervus in musculo temporali laesus saepius spasmum excitare consuevit, dc quidem talem, qui belgice dicitur de silem, ac nos comedere prohibet , sic ubi musculus temporalis valde laeditur, contrahitur oppo situs ac excitatur illa affectio, quae oriS tortu

Quarto quia sectio artificialis , aliquando necessaria in capitis Vulneribus , nonune pe xiculo fit in musculo temporali.

SEARCH

MENU NAVIGATION