장음표시 사용
61쪽
o Praxis Medico Imo Fabritium Hildanum, expertissimum illum ac celeberrimum medico chirurgum, hoc non latuit, quamobrem ille in carie ossis nihil magis damnat, quam oleum sulphuris, vitrioli, aquam fortem dcc. acida es, & quidem merito
Iam dudum sciebam ulcera cum carie ossis comite sanari non posse, nisi osse prius resti-'ruto , atque ideo ossis cariosi medelae primo incubui. Non ignorabam quoque pinguia ossibus valde nocere, quia illa ramulis suis facile ob-sTuunt angustos poros & tubulos ossium, dc quidem satis pertinaciter, qua de causa omnia pinguia cane peius & angue hic vitavi, a ossi carioso inspersi pulverem euphorbii, quod multum salis volatilis, & quidem acem rimi , continet, atque ita brevi tempore omnis caries sub forma pulveris impalpabilis
ex ulcere sen11m evacuata fuit.' Quod acredo euphorbii non sit acida, ut aliquis forsan conjiceret, sed salina, man i- festum redditur ex eo, quod tam vehementer sternutationem moveat, non aliter quam spiritus salis armoniaci, qui a nemine salsus eme negatur. E Contra naribus admoveto spiritus acidos nitri, vitrioli, salis & sulphuris, animadvertes illos, licet acerrimi sint, sternutationem tamen minime moVere.
Ut autem externis medicamentis per inf
62쪽
Chirurgida Rationalis. ω terna opem ferrem , inter usum euphomii aegrotulae cxhibui decoctum ex china se saparilla, aliisque multum salis volatilis continentibus Constans.
Si caries hisce cedere noluisset, adhibuissem serrum candens, quod a quibusdam dicitur Cauterium actuale, ad distinctionem cauterii potentialis , sed male, nam cauterium Potentiale non datur ; omne cauterium, hO est, omnis res urens agit; & si illud cauterium potentiale dici meretur, quod, quamvis
jam urere nequeat , brevi post tamen illud Praestabit, tunc glacies optimo jure habebitur pro Cauterio potentiali, quia illa reduci potest in aquam bullientem, & quam inepta sit talis locutio , aliis judicandum relin
Ferrum candens autem duabus de caufis in osse carioso juvat; primo namque sermento acido-corrosivo in osse haerenti tantum de motu suo communicat, ut illud evaporare
possit, sicut spiritus vitrioli in destillatione
Per ignem in altum elevatur ue secundo illam portionem sermenti acido-Corrosivi , quae reliqua manet in osse Carioso, temperare potest, nam ferrum egregie resistit acido, ut Pated Consectione vitrioli Martis, in qua manifesta satis excitatur fermentatio, dum spiritus vitrioli infunditur limaturae chalybis, atque ita
brevi temporis intervallo spiritus vitrioli mul- C tum
63쪽
s o Praxis Medico tum amittit de sua vi corrosiva ac de acore suo, imo dulcescit. Carie ossis sublata reliquum ulcus brevi carne impletum fuit sola therebinthina Communi cum vitello ovi imposita , ac Cicatrix r lintea carpta sicca inducta fuit, quae im- ibunt continuo pus , quod in ulcere relictum cicatricis generationi non parum ob
Complures sunt, qui arterias & venas ex parte sublatas nunquam regenerari existimant, quia nempe sunt partes spermaticae sic ab illis vulgo nuncupatae, sed falluntur, nam qua de causa sanguis ex arteriola abscissa prorepens non posset ad latera protrudere particulas quasdam ramosas & ad motum minus aptas, quae sibi invicem implicitae formarent ibidem rudimentum alicujus tunicae , quae arteriolae nomen mereretur, dc Cur idem languis, in Cursu suo tandem impedimentum aliquod offendens, non posset reflecti, dc siC, particulis ramosis iterum ad latera projectis, ibidem producere rudimentum alicujus UC-WE, non aliter, ac videre licet post aliquot ab incubatione dies in ovo, in quo arteriaeqUC venaeque eodem modo ex Colliquamento prO- veniunt Z haec res sane intellectu est facilli
Imo blandus tantummodo contactus illius - tenellae Carnis, qua ulcus de novo impletum; est,
64쪽
Chirurgica Rationalis. est, statim sanguinem prodire facit, quod
Certe non fieret, nisi arteriae, venaeque e usque essent prolongatae. Sed si forsan aliquis adeo incredulus reportatur , ut dictis fidem adhibere nondum queat, illum dimitto ad industrium dominum Blanchari in collectaneis Medico- physicis subi narrat, vel se, vel alium quendam in ulceribus prius cavis ac nova carne iterum repletis detexisse venas dc arterias per microscopium, imo per nudos etiam oculos ac nullo mi-Croscopio munitos , si pars sanata prius at quandiu fugeretur. Atque hoc pacto puto me phaenomena in hac aegrotula occurrentia modo tam perspi-Cuo explicuisse, ut ab omnibus queat intelligi, longe aliter, quam facere consuevere nimis anxii veterum sectatores, nam si illos interrogassem, unde tumor ille h umeri, de quo antea locutus sum, exortus esset in aegrotula febricitante, mox reposuissent, naturam se ibidem loci exonerast e, ted hoc aeque absurdum judico, ac si ego interrogarem, Cur CC revisae recens coistae faex per dolii foramen
evaciletur, ac alter regereret, naturam ce
visiae se ibidem loci lchoc pacto liberare ab
onere suo, cum potius dicendum foret, Ce- revisiam fermentari, hoc est, motum quendam intestinum esse in parvis cerevisiae particulis, atque ab illis particulas ramosas aliasque 'C α ad
65쪽
ad motum illum non satis idoneas protrudi
eodem, ubi ad motum tam celerem non CO-guntur.
Si porro rogassem, quare tumor ille potius in humero, quam alibi se praebuerit conspiciendum, in promptu sequens habuissent responsum, nempe hoc contigisse ob debilitatem facultatis expultricis in humero, bellum sane ratiocinium, tot Chimaeras, quot verba, continenS.
Quod si aliquis ex vase capaci liquorem quendam tenui ac aequali semper radio infunderet in Cantharum angustioris colli per infundibulum , ac primo videret liquorem eadem celeritate egredi ex infundibulo, qui intraret, deinde autem observaret, liquorem in infundibulo magis magisque accumulari, an ille non egregie 1e unicuique exponeret ridendum , si pro causa hic in medium afferret debilitatem facultatis expultricis in insundibulo, Cum vera causa sit obstrumo in infe- .riore ac angusta infundibuli parte ue aut in angusto canthari collo, inducta a corpore aliquo crassiore in liquore forte contento p quiCunque jam haec omnia attento animo perpendere voluerit, rem in utroque casu eodem modo se habere animadvertet, ac rationem utrobique allatam inveniet aeque ridiculam. Antequam hanC observationem finiam,
unum adhuc problema mihi discutiendum restata
66쪽
Chirurgica Rationalis. stat, nempe an ulcus aut vulnuS caVUm non posset impleri alia quadam Carne, quae toti agglutinaretur, sive illa caro desumeretur exalta quadam parte ejusdem hominis, seu etiam ex alio homine, aut bestia aliqua ξ priesertim Cum videamus ungues, quibus galli contra gallos gallinaceos in pugna utUntUr, CX pe clibus exsectos Capiti non tantum agglutinari, sed egregie etiam augeri brevi tempore, sicut hoC quotidie videmus , dum galli gallinacei castrantur, imo etiam nemo fere eth, qui non aliquando conspexerit, quam belle ramulus
CX Una arbore eXCisis cum trumo alterius arboris coalescat Sc uniatur.
Sed dispar longe ratio est, nam tubuli in Unguibus gallorum, inque ramulis arborum Constantes sunt, ita ut sectio iIlos ais torquercnon possit, quare liquorum circulatio per eosdem facile peragitur, etiamsi in alienam partem aut aliud corpuS Inserantur. In carne vero nostra tubuli adeo tenelli sunt, ut a sectione aut alia quadam vi statim valde distorqueantur, atque eorum latera hoc pacto sere ad se invicem accedant, atque ita tum tem poris humorum circulatio per eosdem prorsus impeditur.
67쪽
s 4 Praxi, Medico OBs EuvATIO IX. De fractura tibia. VIr triginta annorum e curru desiliens se cturam passus est obliquam in medio sere
ossis tibiae, aderatque cruris in aequalitas, cremptius ossis, dolor est motus imbecillitas. Una nempe tibiae extremitas ob fracturam acuta in hanc, altera in illam partem vergebat , unde cruris inaequalitas , & dum illae extremitates ad se invicem allidebantur, ossis Crepitus exortus est, ac dum periosteum, partesque vicinas acie sua premebant, prima doloris causa prodibat, secunda autem tunc,
sua Cogebant humores, ut in tubulis partium Vicinarum stagnarent, acescerent aci fibrillas
Dum autem fibrillae hoc pacto ab ossium acie & humoribus acidis vellicabantur, spiritus animales non poterant potius in hunC quam in illum musculum determinari, sed sine discrimine proruebant ad omnes partes vellicatas, & si qui adhuc in parva quantitate ad
Certos musculos accedebant, eosdem tamC
intrare & inflare nequibant ob tubulos ipso-. Tum musculorum ab humoribus stagnantibus obstructos, dc si qui spiritus eosdem mus Ἀ- lOS
68쪽
Chirurgica Rationalis. ystos adhuc intrarent & inflarent, tamen nihil agebant aliud, quam ut unam ossis disrupti extremitatem scindentem in hanc, aliam in illam partem moverent, unde nil nisi vellicatio , pressio, novusque dolor proveniebat, atque ex his satis manifestum redditur,quae Cau-1a extiterit imbecillitatis motus. Ego accersitus ossa fracta statim reposui, atque tum temporiS hoc agere praeCipue volui , ut restituerem impeditam circulationem
humorum & sanguinis, qui absque dubio hic atque illic etiam stagnavit, ideoque ad acidum peccans temperandum partem assectam lavi spiritu vini, in quo aliquid gummi ammoniaci dissolutum erat, ac in eundem finem imposui emplastrum ex diapalma, bolo, sp,
ritu vini ac oleo camomillae compositum, tandemque ad ossa reposita retinenda ligaturas, atraque idonea applicui, atque hR C per intervalla quaedam renovavi, atque ita patiens in tra sex septimanas iterum incesiit. Non dicam hoc in loco, quod fractura pertransversum facta facilius possit retineri,quam obliqua, nec etiam, quod pro signo bonae restitutionis it racto tibiae osse plerumque habeatur, si pollex pedis directe respiciat genu, quandoquidem haec nimis nota sunt , nec magis causam reddere conabor, cur dolor post Os repositum mitigetur , quoniam liquidum
es , hoc fieri, quia prima doloris causa, de
69쪽
36 Praxas Medico qua modo locutus sum, aufertur tum temporis , sed antequam finiam, explicare decrevi, quo pacto callus producatur, qui ossa fracta conglutinat. Quando sanguinis δc humorum cireulatio restituitur iterum tam in osse fracto , quam alibi, tunc partiCulae quaedam eX Poris arteriarum egressae transeunt per tubulos ossis, &, Cum perveniunt ad eXtremitatem ossis diffr eii , amplius pergere nequeunt per lineam rectam ob tubulos a fractura interruptos,
ideoque deflectunt ad latera, ubi ossi dc sibi
invicem adhaerentes Constituunt tandem caulum , qui ossa iterum Conjungit. Callus hic in senibus & debilibus tardius
generatur ob languinem viscosum lc Crassium, qui per angustos ossium tubulos transire non potest, atque ideo in tali casu crassiores samguinis particulae debent attenuari per lapidem osteocollam dragmae pondere quotidie sumtum , imo nocere non posset, si lapidis ejusdem pulvis commisceretur etiam cum emplastro; quod eXterne imponitur. Sed in aegroto nostro res longe aliter se habuit , nam callus in indecoram molem CXCrescebat, quamobrem imposui emplastrum de ranis cum Mercurio dc strictam ligaturam , ut scilicet emplastrum hoc particulas quasdam calli ita attenuaret, ut avolarent, Scligatura calium ita comprimeret , ut novae aP- poni non possent. At
70쪽
Chirurgica Ratio' alis. Atque ita finem imponam huic observationi, postquam dixero, quod erus aegroti sem-Per extensum jacere jussi, & Curam gessi, ut Calx pedis inniteretur pulvinari parvulo, in Cujus medio soramen erat, nam alias Contingere posset, sicut experientia testatur, ut fangraena invaderet calcem , quia vasa & tu- uti partium a longo decubitu vehementre
Reperiuntur nonnulli, qui in fractura tibiae Commendant viscosa, quae ego, ut noXia, rejicio, quandoquidem in corpore se non eXercente obstructiones non parum augent, quae CContra potius diminuendae forent. Ο Β s E R V Α Υ r o X. De distocatione humeri. VIr triginta duorum annorum, e curra prolapsus , passus est dissocationem ire humero sinistro, sicut Caput ossis, in inferio- rem partem prolapsum, causa foret ibidem alicujus eminentiae , dum e contra in part superiore deprehendebatur cavitas insolita; aeger Conquerebatur de dolore satis valido,
nec manum per partem anteriorem ad frontem, nec per posteriorem ad Collianae movere valebat.