Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

71쪽

3 8 . Praxis Mediacosteum, partesque comprimebat vicinas, unde dolor , qui incrementum capessebat ex eo , quod in tubulis partium compressis &disto tis humores stagnarent, acescerent, ac vellicarent fibrillas. 3Motus brachii consuetus peragi non poterat, quia eaput ossis e cavitate propria pro- . pulsum, non gaudebat, ut ante, loco Cavo, glabroque qualis ad motum ipsius obeundum, requiretiatur huc etiam faciebat, quod ii- ritus animales, per tubulos ab humoribus Ita

gnantibus obstructos & ab osse dissocato,

compressos, musculos intrare, eosque inflare nequirent; huc tandem accedit, quod motus sieri non posset, quin caput ossis magis adhuc premeret partes conterminas, unae dolor de novo exoriebatur, qui ad motum rite Peragendum non parvum quoque afferebat obstaculum. Ad aegrum vocatus os dissocatum moX reposui, statimque -motus redibat, & dolor quidem aderat adhuc aliquis, quia humores acidi stagnantes fibrillas adhuc aliquatenus, irritabant, sed tamen valde diminutus erat, quia caput ossis jam in propria cavitate CO tentum non amplius comprimebat partes sensibileS. Osse reposito humores stagnantes per aCi

dum temperantia dissolvere. ac Circulationem,

humorum restituere studui, quare partem

72쪽

Chirurgica Rationalis. affectam lavi spiritu vini, in quo gummi ammoniacum diolutum erat, dc imposui em plastrum Compositum ex dia-palma , bolo, spiritu vini ac oleo camomillae, tandemque, sub ala posito linteo in pilae sormam conVoluto , adhibui idoneam ligaturam, sicque aeger brevi temporis spatio senatus est. Petrus Pigraeus, Gallicus auctor, ac Chirurgus laude dignus osse reposito commendat

adstringentia, sed space tanti viri dictum sit

in hoc egregie fallitur, nam astringentia augent obstructiones quae potius essent mi

nuendae.

Paulus Barbelle vult, ut insuXus humorum hoc in casu prohibeatur, sed male, quoniam ille, utpote naturalis, prohiberi non debet. Vidit illo vir absque dubio partes vicinas

in dissocatione non raro elevari in tUmorem, observavit praeterea per crebram eXperientiam,thus, mastichen, bolum, similiaque hunc tumorem fugare, &bene, sed ubi judicavit tumorem hunc produci a solito copiosiori influxu , dc ubi secundum hoc praejudicium putavit medicamenta sua ideo juvare, quod influxum istum prohiberent, tunc, inquam, er ravit , nam obstructiones in causa sunt, ut humores eoacerventur dc in tumorem Cleven tur , ac acescant, dictaque medicamenta prosunt ex eo, quod obstructione S tollant ac acidum temperent.

73쪽

6o Praxu Medico Jam locutus sum de dissocatione humeri subito Contingente , restat adhuc alia tarde invadens, ac tardius adhuc sanabilis,cum scilicet a vi aliqua externa ligamenta humeri contunduntur, sicut tubuli distorqueantur, unde humores per ligamenta circulantes, ibidem subsistunt, ac progressu temporis se ins1-nuant in poros fibrillarum , ex quibus ligamenta Constant, eosque poros CXtendunt non secundum latitudinem sed secundum longitudinem ligamentorum, quia ligamenta,dum motus peragitur , in longum saepius extenduntur, atque ita ligamenta, quae caput ossis alias in cavitate sua Continebant, jam prolongantur adeo, ut os eX propria sede prolabatur. Haec dissocatio facile restituitur, sed os repositum difficillime retineri potest. Medicamenta eXterna, quae, octe in locum suum redacto, hic prosunt, sunt talia, quae multo sale volatili constant, quod sal volatile partiCulas in poris ligamentorum haerentes potest attenuare, ac eX poris ita propellere, dccirculationem humorum restituere. Curatio autem facilior & brevior reddetur, si externis medicamentis opem feramus per internum decoctum Constans ex ligno guajaco, radiCesarsae parillae, chinae, aliisque medicamentis inulto sale volatili gaudentibus. Mima Observationum Chirurgicarum Decadis

FINIS.

74쪽

. .. ,

runt , theoria profud inutilis es , ae praxis boni continer perparum , quapropter ego manum operi admovi . mihique proposui totam chirurgiam rationalem per pari, cularium casuum historias absolvere ; nam

quicunque agunt de rumore, vulnere M. in genere, non tantum occupati videntur circa rem nullim momenti, quod adhue aliquo modo tolerandum esset, sed circa merum ens rationis , quod in rerum natura non reperitur nam sicut datur hic aut ille homo quidem, non autem homoingenere, Ac epiam hunc aut Ulum tumorem vel vulnuου invenise licet, tumorem autem aut vulnin is genere nusquam in rerum natura ofendes. In prima decari omne id, eirca quod chiarurgia plerumque versari dicitur,attigi agens ibidem de tumore, vulnere, ulcere, fracturas di oratione, in hac secunda decade iterum non tractabo, nisi caseusparticulare; chirur-

75쪽

ci PRAEFAΤΙΟ.gicos , quos mihi mea praxis suppeditaris, in

qua vel eo nomine non parum delector, quo de die in diem mihi plura praebeat experimenta qua mihi non parum inserviunt ad id, ut majores major0que quotidie in amoeno vera

aesti philosophiastudio faciam progressus

accipe igitur hanc secundam observationum mearum chirurgicarum decadem, amise L mr, ac plures inposterum eas α.

76쪽

De punctura nervi.

Uvenis viginti annorum , chirurgiae operam dans , novaculae mucrone laesit digitum indicem dictum manus sinistraei cirCa medium articulum, unde dolor primo non adeo magnus, qui tamen sequenti luce in immensum exauinis est, ac praeterea totum digitum. invasit rubor, ardor acrintumescentia, cutisque panlida ac insensilis inlocis vulnusculo vicinis separabatuv. Postquamphaenomena haec attento animo eonsiderassem , nervum a novacula laesum fuisse judicavi, unde primo quidem dolor non valde gravis exortus est. Sed ob tubulos nervo vulnerato vicinos dca vulnusculo interruptos humores, alias libere circulantes circa vulnus substiterunt & acia di evaserunt, atque ita ab humoribus a tergo insequentibus propulsi sunt ad vulnusculum nervi, ubi, permisti cum spiritibus animali bus per nervum properantibus, effervescentiam quandam concitarunt ratione salis volatilisin spiritibus animalibus contenti, atque hoc

77쪽

' Praxis Medico hoc pacto particulae acidae in magno satis motu constitutae fibrillas nervi vulnerati late rum suorum acie egregie vellicarunt, sicque dolorem illum gravem excitarunt , de quo

mox locutus sum. Humores autem acidi ita cum spiritibus animalibus effervescentes non tantum nervi

sauciati fibrillas irritarunt & agitaverunt, sed etiam fibrillas partium Vicinarum, imo totius fere digiti, unde tubuli multi distorti sunt ita, ut sanguis & humores in illis substiterint,& brevi mora naturam acidi assumserint, atque hinc facile deducitur rubor , ardor αtumor totius digiti, vel ejusdem inflamma

Eaedem particulae acidae effervescentiam: suam exercentes dissecabant prorsus illas fibrillas , quae cutim circa vulnus sitam cum partesii ecta connectebano, atque ita Cutis

1hparabatur, & quidem pallida & insensilis,

quia saepius citatae particulae acidae & scindentes plurimas fibrissas ipsam cutim constituentes disieeuerunt, quae in cincinnos resilientes tot & tam pertinaces obstructiones. Pro Xerunt, ut sanguinis, humorum & spirituum circulatio per cutim in totum impe

diretur. . ..

Rebus ita stantibus vulnus satis periculosum esse judicavi, ideoque ejusdem medelae gnaviter esse incumbendum, quandoquidem

78쪽

chimetica Rationalis. 6s ego jam dudum videram militem Gallicum,

Cui nervus Circa cubitum ab ense leviter tam

tum Compunctus erat, & qui post longum Moria progressum & multas superatas dif-ates non sine summo labore tandem pristinae sanitati restitutus est , imo vidi praete-xea rusticum, cui nervus in semore a globulo Plumbeo per pulverem pyrium impulso vulneratus , excitata convulsione, brevi post vulnus inflictum tempore lethiferus fuit. Saepius jam oleum thererinthinae Cum oleo vitrioli acido miscuerant I ac videram in e exurgentem effervescentiam, imo senseram meis manibus manifestum satis calorem inde productum in ampulla vitrea dictos liquores Continente, atque hinc perfacili negotio intelligere potui, quam egregie oleum therebinthinae resisteret acido, dc per Conse quens quam belle conveniret in hoc nostro casu, quapropter infudi in vulnus oleum therebinthinae , & quidem satis Calidum, ut ita ipsus particulae in majori motu positae facilius & altius penetrarent, atque validius age rent ad acidum peccans temperandum ; imposui praeterea emplastrum sticticum Par celsi, quod quoque temperat acidum , tan demque toti digito, ac etiam manui cum linteo duplici super imposui lavamentum con-1tans ex spiritu vini, aqua sambuci, camphora di sile primellae , atque his quotidie bis

79쪽

66 . Praxis Messies iteratis, & cute a subjecta carne jam separata per λrficem sublata, juvenis noster brevi sanatus est.

Sed interim notandum est, quod valde industrius fuerim in aere ambiente arcCndo , quandoquidem ille acidum in se Continet, quod vel ex eo patet, quod lac Coagulet, imo etiam ipsum sanguinem, qui eXtra vasa effusus brevi coagulatur ab aere, cum idem Per aliquot dies in fluore solito persistere reperiatur, si in vasis alicujus cadaveris permaneat, ubi ab aere immunis est. Ex dictis jam satis manifestum redditur, cur dolor multo minor sit in nervo prorsus disiecto , quam in eo , qui tantum punctus aut alio modo leviter sauciatus est , nam ubi pervus in totum disiecatur,. una eXtremitas in hanc, altera in illam partem retrahitur &a carne absconditur, atque humor acidus in vulnere haerens & aere ambiens ad nervum pervenire non potest. Clarissimus Sylvius dolorem ingentem, aliaque phaenomena in vulnere nervi Occur rentia deducit ab alia longe causa, quam ego, Putat nempe, quod, fibrillis quiousdam in nervo disiectis, reliquae, integrae adhuc, tanto magis patiantur a tensione continua a spiritibus animalibus producta , atque hinc oriri dolorem, convulsionem, aliaque mala in talibus casibus non raro observata, sed pace ta ti

80쪽

Chirurgica Ratianalis. 67ti viri dictum sit, haec causa mihi non arridet, quandoquidem ex ea deducere nequeo, quod cutis pallida insensilis a parte subjecta non raro separetur, imo illius Causa repugnat eX- perientiae, quae docet puncturam nervi esse periculosiorem, quam si nervus ad medium usque sectus sit, cum tamen in nervo, C US

dimidium disiectum est, multo plures fibrillae disiecentur, quam in nervo Puncto, in quo saepe paucissimae tantum fibi illae laeduntur; sed certum est , quod ipse Sylvius sibi persuaserit, rationem suam non sufficere, quan doquidem dicit in eodem capite xxiij lib. 8, quod phaenomena in punctura nervi se exhibentia , illi videantur somnio similiora, quam observatione alicui per sensus factae. Ut imitur tandem hanc observationem spiam, dico, quod in vulnere nervi peccet aci- idum, & quod talia oporteat adhibere medi- 'camenta, quae acidum infringunt, atque hac

de causa Commendatur etiam oleum cerae dccerum en aurium; aCida Vero hic exulare debent , quod etiam observavit Felix Platerus, qui in libro observationum pag. 468 dicit acidum nervoso generi valde esse inimicum.

SEARCH

MENU NAVIGATION