Rhetorica ecclesiastica ad tyronum institutionem, cum brevi appendice nonnullarum orationum, ... Authore d. Thoma Bari sacerdote campiensi

발행: 1691년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

lotus,& Amplificationes, aeres, & gra Ues . Vide nunc quot, &quae prae oculis habenda sint, ut aptὸ , & apposiνὰ dieatur. Persona scilicet Dieentis,& Audientis, Genus causae , Partes Cori elonis, Oratoris officium , & rerum die eradarum Natura. Adde & circumstantias Loei, Temporis,&e. De quibus nihil monendum puto, ne orato .ris Prudentiam laedam potitas , quam juUem; at que hic ab Elocutione Pedem refecimus .. De

202쪽

De Pto nunciatione.

PARS QUARTA.

V Entum est tandem ad eam EloquentIae par

tent, quae in dicendo maxime dominatur, estque ad omne momentum persuasionia efficacissima. Ea est Pronunciatio, quam Cicero quamdam Corporis Eloquentiam, & quasi Sermonem nominat. Alii Animam , dc Uitam orationis vocant f languent enim singula orationis membra,& iacent velut emortua, sine sensu, sino motu; nisi vivae Uoeis spiritu animentur,& signia fiet Gestus virtute excitentur. IEst autem Pronunciatio, sive Actios utroque enim nomine appellatura Ex Terrem, O Herborum. dignitate, ricis,ct Corporis moderatio. I ta Cic. Vel, ut Alii: EIE eis, corpo que apta pro Rerum, O μ-ctuumque varietate, conformatιo. Partes ergo Pronunciationis duae sunt: Moderatio Vocis,& Corporis motas: illa aures , hic culos assicit, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat Affectus . A voce Pars haec Rhetoricae dicitur Pronunciatio; a Gestu nominatur Actio . De utroquo

breviter dicendum; at de priori prius, hoc est doVocesposterius de Gestu.

203쪽

generalibus ordimur , atque ea pilmstm da

Voce praecepta statuimus, quae ad universam rationem pertinent; mox ea speciatim, quae sin. gulas orationis partes respiciunt. Generaliter de voce haec iubentur, ut vox sit

CLARA Vox dicitur, quae mediocri subtilita. ee aerem secans, aures distincte, Sc integre attin-gici hanc amat Auditor . Obtusam vero , surdam, a usticanam , raucam, dc bubulam vocem fastidit,4 caversatur. Ad Clatitatem pertinet, ut distincte, & arti eu- Iatὸ loquamur, non turbide, dc confusim . Uerba singula integre proferantur : nulla eorum parst devoretur, aut destituatur: non distorqueatur,mui delumbetur ulla In pronunciando autem debet esse aliqua divisio, ut resumatur Spiritus, ire membris de incisis; & in fine Periodi tota voce aliquantisper quiescendum. Huic autem virtuti, tu obest summa celeritas, quae facit, ut sine distin ictione dieatur, sed uno spiritu, atque u RO impetu . omnia percurranturi ita nimia tarditas, qua nu merari syllabae potius, quam pronunciari Midenis eur, taedium, somnum, frigus, & oscitationeminuditoribus creatis Facilis Uox erit. si non multo nisu compulis erumpat, sed facile, & libere prodeat cum suavi eate quadam, non quidem is minea, aut affectata. sed virili, & naturali. Haec Audientium aurea mulcet, ac detinet; aspera Vero, clamosa , & que. Eula vox angit, vexat, & cruciat: ideo monet Fabius, ut vox ultra vires urgenda non sit, praeser-

204쪽

IIs, qui imbecilliori voce laborant i hi nam

que raro debent eam attollere, saepe deprimere, saepe Rectere. At CorusTANs ege Vox debet, hoe est firma, Perpetua, quae numquam a laudabili sono excedat; sed recte pronunciandi aequalitatem ad fine usque retineat. Ad Constantiam, & firmitudinem Vocis qua tuor conducunt, ut scribie Author ad Herenni u. I. Ut sedata, ac depressa Uoce principia dicamus, . laeduntur enim arteriae, si acri clamore exasperentur, antequam leni voce permulsae fuerinta. Ut longiuseulis intervallis distinguatur sermo; nam recreatur vox respiratione , & arteria reticendo acquiescunt. 3. Ut vox crebro immutetur . . Ut acutas e Telamationea vitemug.

FI exibilis etiam Vox esse praecipitur , Rem paut alias, atque alias mutationes, Rexus, & figuram induarine cuno semper, eodemque tono rigida Perseveret, qua continuata tantilena Mono toniam Graeci vocant nihil ingratius i sed pro reorum, affectuumque varietare varie, dc per gradus intendat se,& remittat; lenem,& a sperum, vehementem, & tenerum,gravem , dc acutum sonumessiciat; nec aliter oratoris em n gentis libitum se Q. quatur, quam mollis cera digitor. Postrema Vocis conditio, sed virtus est, ut sit APTA, tum Loco, tum Auditoribus, tum etiam partibus Orationis, Rebus, A Tectibus,& Figuris. In amplo,& spatioso loco voce utendum e IEIntesiori, ut lassicienter ab omnibus audiatur; imangusto autem,& brevi spatiosi vox intenda tuta dura,& insuavis fiet Audientibus. Ad haec videndum pauet ne sint, apud quos verba facimus , a complurimi. illos remissa, hos concitatiori voco alloqui oportet.

Inspicienda quoque est Auditorum qualitas

205쪽

& eonditio. Cum Rusticis paulo duri oti voeeloquendum esti Apud Urbanos, & Cultos viros

loquela sit suaviori Doctos, Sc Eruditos gravis, Mdecora vox decet, Indoctos re inissior, Ec facilior. . Venio nunc ad specialia de voce praecepta , quae Partibus Orationis singulis, tum etiam Rehus ipsis, Affectibus, dc Figuris conveniunt. In Exordio, nisi aliquo vehementiori aspectu constet, Vox sit submissa, dc verecundat valet enim plurimum ad conciliandos animos. In Introductione parumper Vox insurgat. Narratio simplicem,& apertam vocem requi inrit, familiarique sermoni, iam proximam ; n i si aliud in his, quae narrantur, poscant Assictus. Confirmationi Vox est. varia pro varietate rerum, quae ad probandum a Aruntur . Argumentatio plerumque agilior, aerior, Minstantior. Digressiones sere lenes, dulces,& remissae.' Amplifieationes gravi , & magniloqua voce sunt pronunciandae. In Peroratione, ubi praecipuum Amplificatio locum habet,& Affectus sunt concitandi, Vox sit excitatior, Be vehementior ι Pronunciatio ali.

quanto celerior. Res magnae, cum maiestate quadam , humiles demisse, moestae flebiliter, laetae iucunde, atroces incitate, mediocres moderate recitentur. In Ira Vox sit atrox, aspera, ac densa, de respl. ratione crebra. In miseratione,& moerore , flebilis, interrupta, flexibilis, Ec cantui proxima; nam, ue ait Cie. Etiam orbos, Hiduasque videas in ipsis fu--ribus canora quoa am modo proclamantas. in laetiistia sit plena, simplex, hilaris, fluens. In me tu , ac verecundia submissa, haesitans, Ec abiecta. In mansuetudine lenis, in audacia erectar de ne in lon-

ἀ . . sum

206쪽

gum abeam. IJ Vox attostitur incitatis assectibus. eompositis descenditoro utrinisue res modo,allitus,vel inferius. Cum autem venitur ad Figuras , observabiis mus , quae Vox sit propria interrogantibus , Admonentibus, Increpantibus, Irridentibus, die. eamque imitari studuerimus.

De Gestu, seu Actione.

CAPUT II

Oeem sequitur Gestus, sive Actio,de qua prae ovia haec monita habentur. I. Ut Gestus voci,dc rebus ipsis dicendis In geniose consormetur, nec ab eis ullo modo dis sentiat. II. Ut nee ante Vocem sit Cestus, neque post Vocem; utrumque enim deforme . II1. Ut decorum,& gravixas in Actione servivetur; non enim omnia, quae Comoedis couve niunt, conveniunt & Oratori. IV. Ut moderat. Gestibus utamur, dc potius Actio sit parca,quam superabundans. V. Denique ut Actionem ita instituamus ne artem redolere videamur. Praecipuae Actionis Partes in sex praecipuIgHumani Corporis partibus consistunt. Sunt a tem i. Truncus Corporis, L. Caput, 3. Vultus, ε. Uumeri cum Brachiis, s . Manus,s. Pede S. De Sin .gulis breviter. TRUNCUS CORPORIS Naturalem recti tu dinem servet, sive set,sive sedeat; talisque tecti iudinis situs modesta gravitate non careat. MatP 3 Uea-

207쪽

Veatur autem moderate, graviter,& Uenu M. Anterior pars dicentis mediam Auditorii pa item fere semper respiciat : cumque in alterutrum latus aliquando declinat, medium spatium omnino non deserat; sed mediocriter, & ex parte tantum id fiat. CAPUT etiam sit rectum non obstipum,aut Ineervicem reflexum non demisium, atque deiectum, utiqd discipulo convenit apud MagistrumeΑt nec rigidum , dc immobile , quo superbia, Scinentis quaedam barbaria ostendi Lur. Cum autem vel annuimus, vel repudiamus, Vel aversamur, vel minamur, vel indignamur a motio Capitis sit divis ,εc moderata. VuLTus consor metur rebus, qua dicuntur. In laetis vul tum induamus hilarem, in moestis tristem, in seriis severum, in placidis lenem, &c. In ipso Vultu non minimum valet frons, pla intimum oculi, non minus supercilia , quae si) oculos formant, Sc fronti imperant. FRONTIs Corrugatio moestitiam,& severitatem; Exporrectio clementiam , di hilaritatem

indicat supΕRcILIA composita, Scremissa, indictum praebent hilaritatis; deducta tristitiae . sublata su-

Perbiam notant, iram , & arrogantiam ; demissa verecundiam subdusta, vel etiam inaequalia sa- Veritatem: Altero ad frontem sublato, altero ad mentum depressa crudelitas indicatur. Ocuta, quos Animae ministros , dc iudices vocant, ut laudabilem Actionem exhibeant, sim modesti, mediocriter aperti, sibi qu e constantes : non arrogantes, de feroces, non immodice diducti,&dilatati non tremuli, &nictantes. At nec etiam

otiosi,& stupidi, ita ut in eodem loco immobili

208쪽

versiam coetum spatientur, Omnesque intueantur, Praesertim eos, quos alloquimur; nisi alite e Indignatio, dc aversio suadeat. Ad verba , 3c rex componantur, & aptentur. sint cIari in rebus se- eundis, nebulosi in tristibus, torvi in minis, at dentes in iracundia, in metu aperti, in dolore languidi , dc . . HuMERos nimium allevare, aut contraheres non decet; hic enim Gestus servilis est. si BRAc Hr A liberὸ, expedit dc concinne mant-bus subserviat, modiceque proiiciantur, maxim Ein Affectibus vehementioribus . Ut autem Braehium extensum, vel elevatum, O tentiam,& facultatem ad rem gerendam, conficiendamque significat,estque aut horitatis, roboris , & victoriae; ita contra Brachium cohibere est pudoris αMANus prae eae teris partibus vaIent in Pronunciatione ι non modo enim loquentem adium vant, si sed δc ipsae pene loquuntur. De Manibus hae habeto. Manus in Exordio parcae sint ad Gestus, de sinerullo Gestu prima Periodus pronunci et ori ubi a tem incaluerit oratio, increbrescat dc Gestus. ioptime, ut docet Fabius si) , Manus a sinistra parte incipit, in dextera deponitur. Manus sinistra si, numquam sola, gestum faciat sed frequenter accommodet sese dexterae,aἀquam actio praecipui pertinet e dc cum dextera sola gestum exercet 3 sinistra supra pulpitum qui e seat. Cilm vero utraque manu Gestum. exhibemus, semper in agendo dextera pria.

it Fab. lib. II cap. 3. tr. Causin. lib. s. cap. s.

209쪽

tipatum obtineat,sub serviat sinistra. Manum supra oculos tolli, infra pectus dem leti, ut indecorum damnatur. cla, At nec sa) manibus invicem alli sis frequentiorem plausum edere , aut pulpitum frequentius, dc darius verberare ab ullo ex oratoribus Probatur. Caeterum Manus ipsae Res & Uerba prosequatur; licet, ut Fabius si in monet, ad Sensus magis, quam ad Uerba sit Gestus accommodandus. Sive ergo rogamus, manus junctas attollimus. Sive de nobis loquimur, si manum pecto-xi admovemus.

Sive alios alloquimur , si, manum ad eos

extendimus.

Sive dolemus, e tristamur, 13 manus inter se pectina Lim iunctas, vel ad supremum pectus eri simus, vel ad cingulum demittimus. Sive auxilium, opemque praestamus, s 3 manum porrigimus. Sive tum tum componimus, & silentium indicimus, manum protendimus. c 3

Sive aversamur, cadi Uultu in sinis tum Iarus

Converso, manus extensas, di mediocriter elevatas, in oppositam partem coniicientes, rem odio. sam repellimus. Sive iuramus, manu dexteram attollimus. c3 .

In Poenitentia, vel ira ti compressa manus pectori admovetur. In Admiratione , manus modice supinatas, palmis ad Populum conversis, pectori admovemus, caputque leviter in dorsum reflectimus. ci Plura de manuum officiis,ac Gestibus, qui ve lit, adeat Quintilianum , Erasinum , 3c alios, qu

210쪽

fusius de hac re: interim aliquid de Pedibus. In Exordio a medio rostii non discedat Or tor. ita a magnis Uiris factitatum vidimus. Probationem incipere poterit a latere sinistro; In rein Iiqua autem Oratione huc , illuc cursitare vitio issum est . Pulsu pedum interdum utimur, cum vehemens ira,vel dolor vel rei, aut alicuius Personae conis temptus indicatur; raro tamen , modeste . & pruindenter huiusmodi supplosio fiat Haec breviter de quatuor Sacrae Rhetoricae Partibus dixisse suia ficiat a

FINIS.

INDET

SEARCH

MENU NAVIGATION