Metalogicus. Ioannes Saresberiensis. E codice ms. Academiae Cantabrigiensis

발행: 1610년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

M ET A Lo C. LI B. I. 2

motris animae est,aut motu excitat primitivum, Rriem anima exercet in rerum investigatione. unde M per se dicitur, Nevi , eo quod nullius Praecedentis opem expectat,&omnes praevenit, cte iuvat subsequentes. praecedit enim investiga tio Comprehensionein, examinationem,& cti se odiam omnium sciendorum . itaque proficis. Citur a natura, studio iuvatur,& exercitio : ut quod difficile fuerat in prima agitatione ab af- iriduitate usus reddatur facilius.&cu regulas.hoc faciendi deprehenderit fiat, nisi desuetudinis&negligentiae torpor obsistat, facillimum.& haec quidem est omniu origo artium, ut cum natura periaces usum & exercitiu studi j peperit,usius&

exercitatio artem; ars autem, eam,de qua nunc

agitur facultatem. valet itaque per se ingenium, exercitatio, ex usu ab utroque memoria a dc ab his etiam ipsa ratio conualescit, artesque producit. & hoc quide pro capacitate ingeniorum. Horum autem tria sunt genera sicut Carnotensis senex Bernardus, frequenti colloquio, suis auditoribus tradere consueuit. Aliud enim aduolas

aliud infimum , aliud mediocre est. Advolans quidem cadem facilitate, qua percipit , recedit i perceptis nec in aliqua sede invenit requiem. Infimum autem sublimari non potest, ideoque perfectum nescit at mediocre& quia habet in quo sedeat& quia iublimari potest, nec de profectu desperat,& philosophant is exerci- tio accommodissimu est & in hac quidem specie naturam,opinor artium fundamenta iecille usus enim huius studio invalescit. est autem, sui Liceroni placet studium, assidua dc vehemens

52쪽

a 8 Io. S AREsBERI ENII sanimi applicatio ad aliquid agendum magna

cum voluntate. Memoria vero quas mentis area firmaque & fidelis custodia perceptorum. Ratio eorum quae sensibus, aut animo occurrunt examinatrix animi vis est, & fidelis arbitra potiorum quae rerum similitudines dissimilitudinesque perpendens, tandem artem statuit, quasi quandam infinitorum finitam esse scien tiam : Cum enim in i desinant nomina infinita, ea omnia taminino definiuntur articulo . ij sexclusis, quae certa suae proprietatis assignatione distinxit. Species infinitae sunt ed hoc in eis finitum tradidit, ut cuicunque adest species, & genus.Numeri infiniti: omnem tamen parem vel imparem esse definiuit& ut quod dicitur, liquiado comprobetur exemplo,Disceptationem primam catus intulit: usum disceptandi exercit tio auxit. Disceptandi formam,quae ars eius Op ris est, ratio deprehendit,ars culta contulit 1acultatem : & quia artium natura mater est, merito in iniuriam parentis redundat contemptus earum : sedulo igitur ingenium, tam studi, quam remissionis moderatione excollendum est:vt ab altero conualescat, ab altero eon meetur unde egregiς sapiens quidem c cui dicti habeo gratiam) Mingenium a natura profici iacitur,iuvatur usu.immoderato labore retund1tur.&temperato acuitur eXcrcitio .si enim cominpositum fuerit, & legitim E exerceatur,non m Dis do ad artium capacitatem sussiciet, sed ad res quodammodo naturaliter inaccessibiles rectam& expeditam inveniet viam:&ad discendum aut

53쪽

M,ET ALOG. LIB. I. 2 a docendum quicquid oportet aut expedite fidelissimum erit.

de artes dicantur liberales.

SE D cum artium multa sint genera , ingenio philolophantis animi primae omnium liberales occurrunt. liae quidem omnes, aut Triuis,

aut Quadrivii ratione clauduntur & tantam dicunt obtinuisse efficaciam apud maiores, qui eis diligenter institerant, ut omnem aperirent lectionem, ad omnia intellectum erigeront, &omnium quaestionum quae probaripossint, difficultatem susticerent enodare , neque enim doctore egebant in aperiendis libris aut quaestionibus dissoluendis iiij quibus aut ratio Triuii , OmnIum sermonum, aut Quadrivij lex , totiu- naturae secreta exponebat. Vnde sicut artes dictae sunt, eo quod arctant regulis &praeceptis Vel a virilite quae grecae ἀρε dicitur & animos roborat ad percipiendas vias sapientiae aut aratione, cui alimenta & incrementa parant quae a Graecis ars nominantur. sic& liberales dicta sint,vel ex eo quod antiqui liberos suos iis procurebant institui , Vel ab hoc quod quaerunt hominis libertate, ut curis liber sapientiae vacet& sepissime ab iis liberant curis quarum principium sapientiano admittit. Necellarias quoque saepe excludunt,ut agitationi mentis ad philosophiam sit expeditior via.

54쪽

Vnde dicatur Grammatica. HAR VM autem omnium prima est logica ab ea tamen sui parte, quae in prima fiermonum institutione versatur, ut nomen logi

ces,sicut iam dictum est,quam latissime pateat:&non modo ad disterendi sesentiam contrahatur, est enim Grammatica, scientia recte loquendi scribendique & origo omnium liber lium disciplinarum eadem quoque est totius philosophiae cunabulum, & ut ita dixerim totius literatorij studij altrix prima: quae omnium

nascentium de sinu naturae teneritudinem excipit, nutrit infantiam, cuiusque gradus incrementa in philosophia provehit,&ledulitate materna, omnem philosophantis producit &custodit aetatem unde a primis, tam scribendi quam loquendi. principiis grammatica appellatur. Grammatica enim , litera vel linea est,&inde literatis: eo quod literas doceat quo nomine, tam simplicium vocum figurae, quam elementa idest voces figurarum intelliguntur aut etiam linearis est , eo quod sicut in magnitudinis incremento , dimenso lineae prima occurrit: & quasi quaedam materia est superficet aut corporis. sic aspirantibus ad profectum sapientiae, disciplina haec prima succurrit,quae linguam erudit; & tam per aures,quam Per oculos, ut sic procedat oratio, sapientiam

55쪽

introducit: verba enim per aurem intromissa, pnlsant & excitant intellectum qui ut ait Augustinusὶ quaedam animae manus est,reru cataX, M perceptibilis objectorum. Literae autem Idest figurae primo vocum indices sunt,deinde rerum quas animae, per oculorum fenestras opponunt& frequenter absentiu dicta,sine voce loquuntur. Tradit ergo prima elementa sermonis ars ista oculorum & aurium iudicium instruit, ut non facilius queat aliquis pr aeter eam philosophari, quam inter philolophos eminere qui semper caecus &surdus fuit.

Suae ipsa es si naturalis non fit, natu

rum imitatur. CO E T E R v M cum haec ad placitum sit,non a natura videtur esse profecta,siquide nat ratia eademstuat apud omnes,haec autem apud

omnes non eadem est artium vero matrem superius collectum est, esse naturam:sed licet haec aliquatenus immo ex maxima parte ab hominum institutione processerit , naturam tamen imitatur es pro parte ab ipsa originem ducit eique in omnibus, quantum potest, studet esse conformis,unde & ad eius mItum,Vocalium numerum , apud omnes gentes, quantum aὸ elementa spectat, quinario inclutat.nam apud plerosque , figurarum 'numerus multiplicior est. Duriam tamen noster, grammaticus scientia quam opinione potentior, etiam in sonis ele

56쪽

mentariis ampliorem numerum convincebat.

Si enim attendantur vocum ut ait differentiae septem sunt in ipsis quoque consonantibus, diuersas species semivocalium & mutarum, item simplicium dupliciumque, natura formauit:quarum differentiam patienter aduertit, si quis attendat ora, mirabili lege naturae, modulantia voces&potestatem eorum subtili examinatione perpendat. Ipsa quoque nominum impositio, aliarum que dictionum etsi arbitrio humano processerit, naturae quodammodo ob noxia est : quam pro modulo suo probabiliter imitatur. Homo enim ad exequendum diuinae dispensationis effectum, & ad instituendum inter homines verbi commercium, rebus eis trimo vocabula indidit,quae praeiacebant, naturae manu formatae & quas illa , vel ex quatuor elementis, vel ex materia ae forma compegerat &distinxerat, ut rationali creaturae pollent sensibus obiici, earumque diuersitas, sicut proprie-eatinus, sic & vocabulis insigniri. Inde ergo, sicut Boetius auctor est) contigit ut hoc docetur homo. illud lignum, aliud vero lapis & sic substantiis omnibus , sua quasi impressa sunt nomina. Sed quoniam ipsarum multae sunt differentiae: aliae quidem a quantitate, aliae a qualitate, aliae a variis accidentium formis: item aliae ab his, quae famili ra sunt. & ad esse conducunt : Idcirco quibus hoc designaretur nomina sunt inventa quae possient adiici substantivis,& eorum vim & naturam quodammodo depingerent : sicut praemisae substantiarum differentiae suis propriet tibus exprimentur. Sicut

57쪽

enim accidentia substantiam vestiunt, & informant , sic quaedam proportione rationis, ab adjecti uis sitbstantiva informantur & ut familiarius rationis institutio naturae cohoereat, sicut substantia cuiusque rei, intentionis & remissionis ignara est, Iic substantiva ad Comparatio- .nis gradus non veniunt sed nec nomina diis rentiarum substantialium, licet adiectiva sint, eo quod substantiae quandam iudicent qualitatem. Item nec illa comparantur, quae adiiciuntur substantijs a quantitate,eo quod ipsa quantitas, non sitscipit magis & minus & in semina sicut solum accidens comparabile est, nec id tamen omne, sic sola adiectiva accidentium, nec ea tamen Omnia comparantur Nec in solis nominibus conspicua est haec naturae imitatio, sed in aliis omnibus orationis partibus . si diligentius attendatur pro eo quod substantia, quae sensui aut rationi obiicitur, sine motu, quo agendo vel patiendo aliquid temporaliter mo- metur esse non potest, ideo ad designandos motus temporales agentis aut patientis excogitatasiant verba unde quia motus non est sine tempore , nec Verbum esse potuit sine temporis

consignificatione & sicut motus is non semper uniformis est, sed,ut sic dicam, multicolor alio aliter vel alias agente vel patiente, ad exprimendas differentias eius admodum nominum adiectivorum adverbia procellerunt. Quid etiaquod verba quaedam, aliquibus temporibus carent sicut meditativa, &inchoativa, praeterito eo quod gerendorum deliberactio non statim completur, nec initia rerum, ad sui perse-

58쪽

fectionem accedunt hoc nonne est expressum naturae, apud humanam rationem vestigium.

CAPI TvLvM XV. adiectiva sicundae impositionis,substan -

Ωws rimae non apte copulantur, tequus patronomi m.

PR Oe 2 D A T ratio ad secundae impositio. nis originem, ubi,etsi non tam liquido, dominantis i men naturae claret authoritas rebus itaque ut dictum est cum nomina primitus es sent imposita, reuersus ad se animus imponen iis, ipsis nominibus vocabula indidit per quae sermonum doctrina procederet dum eorum adminiculo, alter, in mentem alterius suum traiiceret intelectum. Ergo quod casualiter fle- ..ctitur,& temporis expers est. dictum. est no

men substantivum quidem, si substantiam significat , aut substantive. Adjectivum, si formaliter,ut sic dici liceat,id quod inest substantiae vel aliquid ad imaginem eius. Quod autem motum eius significat temporalem, sita tamen vetemporaliter) verbum est appellatum. Achivum quidem,si eum,ut in agente passivum, si ut inpatiente significat. Ad similitudinem itaque dictionum primae impositionis, earum, quae secundario processerunt, facta est institutio ut quemadmodum in illis, tam substantivis,qu madiectivis , dicuntur quaedam propria singulo rum , alia plurium sunt sua ratione comm ias

59쪽

ita quaedam singulariter dicta, quaedam accepta communiter inueniantur in istis. Quod enim nomen dicitur , aut enunciatio, ad substantiuorum accedit rationem. quod appellativum, aut categorica praemissis adnectuntur , adiectivae Virtutis explet officium , quae substantivorum . determinat qualitatem. Verumtamen, sicut in operibus naturae subtilior est speculatio eorum quae insunt, utpote simplicium, quam eorum,

quae compositio sensui ingerit, aut intellectui; sic in adiectivis fecundae impositionis, si non adiiciantur his, quibus naturaliter addicta sunt quid significent, difficilius est intelligere , solidior est enim natura substantiae quam Verborum : bc accidentia eius, quam eorum, sensui aut intellectui familiarius occurrunt. Adeo quidem,Vt qui secundae impositionis adiectiva,primae institutionis substantivis applicant, aut ni hil omnino dicant, aut nugilo qui sint. Si enimequ- dicatur patronomicus aut hypothetici seculam ;iunctura incompetens est praepediente quidem rationem intelligendi principali significatione verborun imonaliqua discohaerentia accidentiu. Nam quod ad genus numerum, & cassim attinet , substantivo satis coheret adiectivum. Sed principalia significata coniungere , non modo mentiri, sed etiam nugari est. Reus acyrologi Virgilius criminatur, dices gramineo in capo eo quod graminoso in capo dici oportuit & planὸ magis xeus esset, &procul-dubio longe nugarior, si dixisset in campo cathegorico, vel patronomio Dissoluit autem instantiam eorum , qui ex solis pituntur accidentibus , in similitudine cohae-

60쪽

36 Io. SAR EsBERIENs Isrentibus sibi, quod non omnis consonans , V cali subiuncta, Syllabam facit. Siquidem I & Vconsonantes subiunctae', non magis proficiunt ad Syllabam, quam adiectiva secundae impositionis, primis substantivis apposita , ad rectam&arquimodam locutionem. Constat eqhidem duo esse percata loquentium , alterum mentientis; alterum transgredientis postam loquutionem. quod ad minus isti committunt. Primae dc secundae personae pronomina , Verbis inepte coniunguntur, nisi causa discretionis, aut significantiae , lieet sibi satis congruunt accidentia dictionum. Nugatoriar autem dictionis ratio- .nem , non hic ita coarcto,ut idem frequenter

dicere, intelligatur.ut si iii substantivo, adiectiuum, quod in eo intelligitur, quis fot se adiiciat quale est, hym rationatu ambuiat: sed ad omnem dicendi formam extenditur, ubi dictionum iumctura inutilis , & quodammodo suae legis im-l,lendae inesticax est. Sed nec inutilis est iuncturaicet falsi nota sit, & quod nunc explicat nunc involuit. Lex enim grammatices, mentiri non irrohibet ὶ sed si ea socientur, ex quibus nultu', inguete peritiam habenti, prouenit intellectus. Ex eo autem liquidius est quia primis, secundatiorum competens non fit adiectio, quod si adlactiva aequipollenter in alia resoluantur, suis forte reddatur pro nominibus definitio) appo-stionem aequipollentis termini nequaquam horrebit animus er ipsius adiectivi secundae impositionis formidabit auditum. Verbi gratia rapactio praedicativa est, hoc aequi pollenter videtur asserere ; quod simpliciter, id est, sine con-

SEARCH

MENU NAVIGATION