Metalogicus. Ioannes Saresberiensis. E codice ms. Academiae Cantabrigiensis

발행: 1610년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 Io. SARESBE, RIEN SIs licet Parmenides AEgyptius in rupe vitam egerit , ut rationes Logices inueniret, tot & tantos studij habuit succellores, ut ei inuentionis suae, totam sere praeripuerint gloriam. Τradunt ergo Apuleius, Augustinus, & Isidorus, quod Plato Philosophiam persecisse laudatur. Physice, qua Pithagoras,& Ethice , qua Isocrates plene docuerant, adij ciens Logicam,per qua mdiscussis, rerum morumque Caussis, vim penderet rationum, non tamen hanc in artis redegit peritiam, praeerat tamen usus & exercitatio. quae sicut in aliis ita & hic, praecepta antecessit. Deinde Aristoteles, artis regulas deprehendit & tradidit. . hic est Peripateticorum princeps, quem ars ista praecipuum laudat auctorem,& qui alias disciplinas, communes habet cum auctoribus suis: sed hac suo iure vedicans, a possessione illius exclusit caeteros,& licetalibi de eo plenius scripserim,nequaquam hic silendu credidi,quid de ebdicit Quintilianus , Quid iam Leelem memorem,

ct ia disseremia demonstratiua , tumque

VI αε N τ ε s itaque peripatetici quod opus A sium. sim transire potest in artem quod vagum fuerat & licentiosum, certis regulis sub-

92쪽

lecerunt: cludentes mendacia, supplentes imperfecta;resecantes superflua;&in omnibus pri-cepta congrua praescribentes. profecta igitur hinc est, & sc perfecta scientia disserendi; quae disputadi modos,& rationes probationum aprurit : procedentibus viam parat,quid in dictis v

rum, quid falsum, quid necessarium, quid impossibila sit innote icit: alijs philosophicis disciplinis posterior tempore, sed ordine prima.in choantibus enim philosophiam, praelegenda est. eo quod vocum&intellectum interpres eae sine quibus nullus,philosophiae articulus recte procedit in lucem. Qui vero sine logica philosophiam doceri putat, idem a sapientiae cultu,

omnium rerum exterminet rationes. quia eis logica praesidet. ut diuerta mus ad fabulas φρονιαν sororem alethiae , nec sterilem , reputauit antiquitas: sed egregiam eius sobolem, casis Mer- . curis iunxit amplexibus:est enim soror veritatis prudentia. 8c amorem rationis, & scientiae , per

eloquentiam, secundat, & illustrat. squidem hoc est philologiam Mercurio copulari .pro eo namque Logica dicta est, quod rationalis id est,

rationum ministratoria&exanimatrix est. Diuisit eam Plato in dialecticam,& Rhetoricam: sed qui esticaciam eius altius metiuntur, ei plura attribuunt. Si quidem ci demonstrativa, probabilis, & sophistica subiiciuntur, videlicet demonstratilia a disciplinalibus viget principiis,

& ad eorum consequutaua progreditur.necessitate gaudet:& quod cui videatur,dum, tamen ita esse oporteat,nati multum attendit. Decet hoc

Philosophicam, rede docentium , -cstate m

93쪽

quae suo, citra auditorum assensum, roboratur arbitrio. Probabilis autem versatur in his , quae videntur omnibus,aut pluribus aut sapientibus,& his, vel omnibus, ves pluribus , vel maxime no iis,& probabilibus , aut consecutiuis eorum. haec quidem Dialecticam,& Rhetoricam, continet.quoniam dialecticus, & orator, persuadere intentes, alter aduerserio, alter iudici, non multum referre arbitrantur,vera,an falsa sint argumenta eorum, dummodo veri similitudinem teneant. At sophistica, quae apparens, & non assistens sapientia est, probabilitatis, aut necessitatis, affectat imaginem: parum curans quid sit hoc aut illud, dum phantasticis imaginibus,&velut umbris fallacibus,inuoluat eum, Cum quo sermo conseritur , profecto, quam, praeceteris, omnes ambiunt, sed pauci, meo iudicio , assequuntur. Dialectica est, quae nec ad docentium aspirat grauitatem , nec undis ciuilibus mergitur,nec seducit fallaciis, sed prompta& mediocri probabilitate verum examinat.

tapoid Dialectica se unde dicitur.

ES et autem Dialectica, ut Augustino placet, bene disputandi scientia.quod quidem ita

accipiendum est, ut vis habeatur in verbisne scilicet:dialectici credatur,quos casus iuuat artis beneficio destitutos. Item bene non disputat, qui id,quod intendit,uere, & probabiliter, nequaquam probat.pace dixerim demonstratoris,

94쪽

ME TALO o. LIB. II. PI& sophistae, quorum neuter bene procedit ad propositum dialectici: si alter probabilitatem

non habet, alter deserit veritatem: uterque tamen,si suum metiatur officium, bene probat, dum non omittit quicquam ex contingentibus

suae facultatis. Est autem disputare, aliquid eo-xu,quae dubia sunt, aut in contradictione posita, aut quae sic vel sic proponuntur ratione seb- posita , probare, vel improbare. quod quidem quisquis ex arte probabiliter facit ad dialectici pertingit metam. Hoc autem ei nomen Aristoteles auctor huius,imposuit,eo quod in ipsa,&pet ipsam , de dictis disputatur ut enim Grammatica de dictionibus, toste Remigis; sic ista,de dictis,& in dictis est.illa verba sensuum principaliter ; sed haec examinat sensus verborumnam λεκτον, graeco eloquio sicut ait Isidorus indictum appellatur. siue autem dicat a graeco, quod locutio interpraetatur,sicut Quintiliano in praeexercitaminibus placet, siue a λε- , quod dictum nuucupatur,non multum refert: cum examinare locutionis vim & eius , quod dieitur veritatem, & sensum, idem, aut fere idem, sit.vis enim verbi. sensus est. quo si destituatur, sermo cassus,& inutilis est,& ut sic dixerim mortuus. ut quodammodo, sicut co pus ad vitaru vegetatur ab anima, sic ad vitam quandam verbi, sensius proficiat. qui enim sine sensu sermonem profert, utique non loquitur, sed aerem verbgrat.

95쪽

γa Io. SAR EsBERIENs Is CAPITULUM. V. De partibus Dialecti Osine Logicorum. VE RVM ut a specie redeamus ad genus

quoniam quaedam adhuc videntur dicenda; communiter lyriam diuiserunt auctores inscientiam inveniendi & scientiam iudicandi; eandemque totam in diuisionibus,dissinitionibus collectionibusque versari docuerunt.siquiadem inveniendi & iudicandi magistra est. & diuidendi .distiniendique ,& argumentandi peritum habet, immo facit opificem . Inter ceteras

itaque philosopbiae partes, priuilegio duplici insignita est: quia & principalis membri decoratur

honore,&in toto philos'phiae corpore , essica cis instrumenti exercet ossicium. Physicus enim,& Ethicus, in suis allertionibus non procedunt, nisi probationibus i Logico mutuatis. Nemo eorum recte defimi aut diuidit nisi eis,artis suae, Logicus gratiam faciat.alioquin succellus eorum,non scientia Ad casus, promovet..is is enim costet ex nomine, quis,et sit in philosophia processus , qui rationis expers est : licet enim quis perspicem habeat rationem , animae virtutem dico, in philosophiae tamen negotijs ad multa sebsistit ostendicula si non habeat rationem propositi faciendi: quae quidem est methodus, id est ratio compendiaria,propositi pariens & expediens facultatem. Versantur autem

in his & quae dictae sinat pertinentes ad Logicam disciplinae. Na demonstrativam probabilis σ

96쪽

ME TALOG. LIB. II. pue

,omnes quidem consistunt in inventione,& iu 'ditio,&itidem diuidetes diffinientes& colligentes, domesticicis rationibus utuntur:&si materia aut fine,aut modo agendi .dissimiles sint, cum vel b ratio multipliciter dicatur, latissime patet hic officium nominis . neque enim coartatur ad id dumtaxat,quod ratio est: sed ad id protenditur etiam, quod videtur. Nam ut alias taceam nominis significationes, dicunt hoc nomen grammatici ab durum, quod ad intelli sentiam sui, non indiget adiectione, ut Deus: nili forte causa significantiae,ut cum dicitur Deus omnipotens, aci differentiam idolorum , quae nihil, aut d moniorum , quae minimum possunt. Sic ratio necessaria, aut vera, ad differentiam eius, quae casus potest, vel mendacio, viciari. Est autem hic, ut opinor, ratio quicquid adducitur, vel adduci potest , ad statuendam opinionem, vel sententia roboranda. Opinio enim plerumque labitur; at sentetia seper assidet veritati. Ita qui- 'dem, si recte sermonidus utimur: usurpatur tamealteru pro altero. ergo&Sophistica sic rationalis

est: D quavis fallat sibi inter partes philosophiae

locum vendicat. Suas enim rationes inducit, &nunc te demonstrativa simulat,nuc Dialecticam mentitur. nee seipsa profitetur alicubi, sed ubi--que habitu induit alienum. appares namque sa-Ψientia est vi inducit ad statuendam opinionem eruimque,non quod verum aut verisimile, sed - quod alterutrum videatur. Interdum autem uti tur & ijs cavillatrix enim est, Sc saepe a veris &manifestis perminutaου interrogationes, aliasve

doli sui insidias, aiu dubia & falsa progreditur.

97쪽

. transfigurat enim se in ministram lucis, & Ne .ptuni more quem indevia abducit, aut periculis exponit, aut risuj. Philosophua autem, demon strativa utens, negotiatur ad veritatem: Dialectucus ad opinionem: siquidem probabilitate contentus est. Sophisbe aute sum cit, si vel videaturesIe probabile. unde non facile dixerim eam esse inutilem scitu quae non mediocriter exercet ingenia , & ignaris rerum efficacius nocet, si sit ignota. Dolus enim,scien ii non infertur:sibique imputet,qui casum declinare noluit,que praeui dit. Qui aulcm demonstrativam & probabilem. no amplectitur,utique non diligit veritatem .sed nec probabilium quaerit habere notitiam: Plane nec mutem quι ne deritate , allequitur : & qui probabilia contemnit,non probatur. .

. . I. . . .

nes assequuntur.

EX praemissis is/quo magnu aliquid videt

logica pollicerti quae inuentionis& iudicis copiam prae tat : diuidendi, definiendi ,& convincendi, ministrat fg ultatem. & sic philotaphiae pars insignis est, i per omnia membra eius quadam spiritus vice discurrat . inς senim est omnis philosophia , quae ad logicam non disponitur. merito ergo ad eam tantus undique est cursus populorum , ut sela plures teneat occu Patos, quam omnes Ruη ossicinae illius, quae actus

98쪽

ctushumanos disponit , & verba , certe & cogitatus si recte processerunt . Philosophiam loquor , sine qua, quicquid est,insulsum & insipidum est, od plane erroneum, & bonis moribus

displicens: Clamant omnes ad inuicem, occupet ex

tremum scabies, & qui non accedit ad logicam, continuis & perennibus versetur in sordibus. ergo mihi turpe relinqui est, probrosum , & periculosum ι vellem videre Iumen , quod solis istis praeconibus reuelatum est.accedo & humili sapplicatione deposco, ut me doceant,& si fieri potest, similem sui faciant. promittunt grandia; sed interim Pithagoreorum silentium mihi in- dicunt . quod ad arcana Mineruae, quae sibi credita elia iactitat. permittunt tamen im λ & praecipiunt, ut congarriam eis: hoc si quidem est talium disputare. Tandem, cum ex longa familiaritate benignius audior, diligentius insto, vehementius pulso,affectuosius peto, mihi ostium artis aperiri. A definitione ergo incipimus. docet me paucis , quicquid voluero definire , iubet enim ut eius, de quo agitur, gςnus praemittam: eique aggregem differentias substantiales, donec ad conuertentiam propositi coaequentur.

Suprema enim, quia genere; dc infima quia differentiis carent,definiri non possimi. eis tamen

descriptio applicatur quae fit ex proprietatibus. quam alibinon reperitur collectio. Substantialis enim definitio, sine genere propositi, & aliqua substantialium differentiarum , esse non potest: ecce sic artem definiendi edoctus sum: iubetque me quodlibet propositorum commode definire uel talem describere. Progredimur ad diuidedi

99쪽

6 Io. SAR EsBERIENs Isscientiam, & genus in species, aut per differentias , aut per affirmationem & negationem, suia ficienter diuidere moneor. Totum integrum incas partes resoluendum est, ex quibus integraliter constat. uniuersale in iubiecta,& in potentias virtuale. Si vocis est diuisio facienda, aut significationes illius, enumerentur, aut modi. Ac Ci-dens in subiecta diuidere doceor admonitusque

illius susceptabilia sint, aperite: su biectum quoque in accidentia, cum eorum, quae ei acciduntdinersitatem contingit assignare : Sed & accidentis in coaccidetia;cum, pro sublectorum varietate,excedentia esse docentur,& excesta. CO-

pendiose itaque institutus sium , duas partes CX-ercitii huius. Restat tertia quidem magis neces.saria, si haberetur, & longe verbosior , ut docetur, ars scillicet colligendi: quae ad aduersarium convincendum proficit : vel in philosophia , ad veritatem demonstrandam, quicquid

1entient auditores.eius itaque proponuntur pauca praecepta, & quae ego compendi, gratia paucioribus dissera. Est itaque dilligeter obseruadu. v t ad faciendam fidem eius de quo agitur aliquid praemittamus .ex quo illud probabiliter inferri possit,aut necellario quale est genus,ad positionem ipeciei: aut uno contrariorum polito reliquum tolli : Procedo itaque quoniam homo obtusioris ingenij sum, & cui fides est ex auditu &qui vix & raro intelligere possum audita veliscripta : Quoniam ergo regulae innotescunt, sollicito doctores , dc qui nihil nescire dignantur, ut deductis exemplis librorum me illarum doceant usum. Non enim magnum est ei, qui

100쪽

. artem definiendi habet, si in definitionibus pri. dem scriptis, aliena inventa incenseat. Siquidem, si Logica definitiva est , eo quod aliquas habeat definitiones; & multae disciplinae, quia pluribus abundant definitionibus,magis definiciua; eryne. IndignaMur ergo puri philosophi,&qui omnia, praeter Logicam dedignantur, aeque grammaticae,ux Physicae expertes, & ethicae,&me impcobum,obtusum, & caudicetnmit lapidem Giminantur. Sustieere enim debuerat, ad Jartis triplicum facultatem , quod praedictum est. Urgent etiam ad solutistnem promitae meorie ih. in od si excipi iuxta illud ethicum, morieeLmapeltas quid emm in. Z Continuo teplicant, iuxta. eundem, culpa 1centis scilicet arsuitur,eum ιn iam parte mamilia nilsalit Arcadio inueni.Sic, sic, inquiunt, nosse olluntomnes,mercedens oluere nemo; quia itaquevereor ingratitudinis notam. Doctrinam, pro doctrina, necessariam pro necessarii, eis rependo . Regularum trado compendium, indicens eis, ut earum sibi comparent usum. dc quia tres artara accepi, easque uviles, tres itidem

doceo, sed utiliores. Sit ergo prima militaris, secundia medicinalis ἱ tertia iuris ciuilis, & decretorum , & totius ethicae perfectionem absoluat. Quotiens ergo cum hoste congrediendum est, caute provideas .ne is hostis ledat in aliquo. Adctu in primo conflictu totus insurgas in eum.& illestis vulneri vulnus infligas. donec ille aut te fateatur esse victorem, aut exanimi. tibi iudicio publico victoriam caedae. In Physica vero ante omnia causam aegritudinis praevide; eam que cura, dc amove. & exinde tamdiu repar xi,

SEARCH

MENU NAVIGATION