Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

181쪽

II OTUS PROGRESSlVUS.

naribus, & auribus visa sit ex pristi ille q , & cunei quasi in aures iii. trusi sensus nascatur q & tympanuni denique diffringatur l ' .

Verum haec tota, ut immensa sit, aeris prellio nihil quidquain aufeit de celeritate sanguinis circuitum vitalem obeuntis, & meruit pro causi auxiliatrice contractionis arteri Oste a magnis viris haberi r . Nempe aeris incumbens pondus resiliit equidem dilatationi, quae a cordis impetu Omnes arterias dilatante sequitur. Sed paulo post, quando cor nunc laxum quiescit, premit eadem in arterias, earumque parietes ad axin urget, sanguini Gque iter promovet, aemulum certe munus nacta fibrarem , quae arteriam orbic latitu ambeunt. Non posse cerebri vasa de pleri , quia ab aere non premuntur, clari viri eit observatio s , & omnino in cadaveribus homi. num ex frigore emortuorum sanguis in vasa encephali congeritur s' .

s. XL Polidus partium corporis humani, quae arteriis incumbunt.

Utique musculi, & adeps, & cutis, aliaque corporis humani elementa , arteriis undique circumfusa, resistunt , dum sanguinis nova unda arteticis dilatat, easque partes omnes possis pro pondere habere, quod a cordis vi, arterias distendente , elevatur. Facilius hoc pondus, certe obiter aestimamus, quando poplitem alterius pedis , pedis alterius genu imponimus. Ita arteria poplitea, hinc resilientem nacta alterni pedis patellam , inde proprii femoris ossa carnesque , hoc ipsum, & una impositum pondus centum Multra librarum, alium nempe hominem genu acceptum, absque ulla difficultate elevat, quoties arteria poplitea, a sanguine de corde expulso in diastolen cietur. Magnum inde, ut priori libro citendimus, cordis robur adparet, nam in omnibus arteriis eum nixum exercet , qui in unica tot libras elevat. Verum nihil inde velocitati sanguinis decedit ; nam paulo post, idem quod cor elevavit pondus, in arteriam decumbit, eam comprimit, & sanguinem

una cum contracta arteria promovet.

182쪽

i a ID UI SECT L SANGUINIS PER ARTERIA ss. XII. Vis contractilis siue elater arteriae.

Enormis est , quam tot arteriae cordi Opponunt, resistentia. Membranae robustae sunt , neque facile extensiles, adeo durae , ut a ortam flo vix constringas, numerus arteriarum incredibilis, area major , quam quisquam fere aestimaverit, angustia in minimis summa , cum aucto parietum robore conjuncta. Et tamen hoc totum innumerabilium arteriarum sylleina , a velocitate sanguini impressa una dilatatur, & undique tumet. Totum enim corpus

animale in cordis systole distenditur , & quasi intumescit t . Deinde iniit in iniis potistimum canalibus arteriosis . unici Vlobuli capacibus, unaque, ut alias repetiimus cu), sere robustioribus χ , quo a corde remotiores sunt, oin tuum globulorum extimi diametri arteriarum latera contingere ,& cuneorum fere modo distendere Ο dicuntur, non absque probabili

ratione.

Verum etiam haec enormis, cordi utique objecta, resistentia paulo post viribus sanguinis motum promoventibus accedit , cum tantumdem procul dubio arteriae contrahantur, quantum paulo prius dilatatae fuerunt. Caeterum ex hac arteriarum vi, qua cordis motui resistunt, similia sere eorum phaenomena explicantur, quae modo proposuimus. In pediluviis , aut vaporariis, tepor, subrepensque per cutis poros aqua, arteriarum . venarumque parietes laxat, ita cordis dilatantes vires auget, dum aufert resistentiam. Vidit Cl. GAuri Est in ranis vasa ita dilatata, ut duos globu. Ios nunc transmitteret, quod unicum admiserat et ). Ergo eam corporis humani partem magis, quam reliquum corpus, communis cordis impetus dilatabit, totusque artus & tumebit a & rubebit. Non ideo sanguinis per eum artum motus aut acceleratur, aut eXpeditur. Cum enim vim contractilem vasorum minuat, tantumdem aufert de viribus in arteriarum systole sanguinem promoventibus , quantum viribus addit, quae in diastole operantur. Hinc laxato vasorum robore, tablata adeo aliqua ex causis sanguinis

183쪽

' MOTUS PROGRESSIMUS.

I73guinis motum promoventilius b , a pediluviis pedum cedemata nasci in-tur, & augentur. De pondere aquae in pediluvio cutem urgentis hic omitato dicere , cujus omnino minor , quam vis laXantis aquae , est emeacia. Sed neque caloris in sanguinem recepti vim contemplor , qui utique non in submerso artu, sed in toto corpore hominis sanguinis motum acces

s. XIII. Figurae mutatio.

Aliquantum plus veri est in hac causa , quae sanguinis vires retardare dicitur. Utique enim , & ibitus haec describentur d), sanguinis in arterias impulsi impetus flexiones omnes mutat, & partem arteriae cordi propiorem ultra partem remotiorem protrudit se , angulumque flexionis reddit acutiorem : arterias una in majorem & amplitudinem & longitudinem prod cit f , de hactenus vis a corde accepta in his mutationibus consumitur. tantumque decedit motui progressivo, quantum in arteriarum figuris mutatur. Deinde responderi potest, paulo post, in arteriae systole, flexiones omnes in priorem brevitatem redire, angulum flexionis increscere , arteriar a. xin in se ipsum reduci , & hanc ipsam restitutionem sanguini impulsionem eam reddere, quam arteriarum membranae sibi sumserant. Est tamen aliquid in hac arteriarum mutatione, quod vere de velocitate demit. Frictio nempe, cum mutata elastici, durique systematis vasculosi figura, plurima conjungitur : sed frictio, uti notissimum est, in omnibus machinis majorem partem impensae celeritatis destruit. Quare de hac retardationis causa liceat repo

Sequitur autem, ut eas causas consideremus, quae vere velocitatem a corde acceptam diminuunt. Primo loco eam enumerasse liceat, quae fita dilatato tubo arterioso , sive a lumine trunci minori, quam sunt con juncta lumina ramorum.

184쪽

ιτ LIB. VI. SECTI SANGUINIS PERARER I sis

Rem, ut in anatonae arteriarum descripta est, proposuit Gur selmus Co-t e li , indeque deduxit, sanguinis circulationem retardare, quae circa cor nimis rapida sit. Ornatius Κ E I L I u s modestam quidem trunci ad ramos rationem stibi sumpsit, quae potius infra veram sit. ncmpe Io Ooo ad

I 2387 i , numerosas vero divisiones adoptavit triginta , quadraginta ι , & demum quinquaginta cin) , retardationes sanguinis e

normes sequuntur, in ratione nempe ad nascentis aOrtae celeritatems 233. & 4 3o7. Deinde in me senterio aliam rationem velocitatis primae ad ultimam dare, uti fas I. ad I. Denique per venosas mesenterii r diculas sanguis, secundum Cl. virum, ea fluit celeritate , quae est ad nascentis arteriae melantericae celeritatem, uti I. ad I 6 I 3 O .

Magno cum plausu haec theoria sere ab omnibus physiologis sp hujus

scculi recepta suit, neque calculum suum penitus negavit Petrus Antonius M Ic HELLOTTus q , non perinde caeterum KEtLIANARUM hypothesitum fautor. Longe aliam rationem secutus est nuper Vir Cel. Franciscus S Au v GES cr . Ex ratione nempe loci oo ad Ioa γε, a ortae nempe ad suos ramos , primum progressus s ), posuit arteriolas rubras minimas unius globuli rubri capaces este : diametrum ergo habere pollicis aequalem st), hinc calculo posito reperit, divisiones intercedere a 3 inter ultimam arteriam, primamque u , numerum vasorum minimorum in ea divisione esse 4 s

185쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

17 4, 6O3 , OGO N), eorumque conjuncta lumina aortae lumine una tertia sere parte latiora , cum id lumen pollici aequale sit, lumen vero ramorum conjulrctorum ἰI,' pollicis aequet I . Caeterum non supra divisiolies Is in me- lenterica arteria ad venas usque repetit g . Ego Vero, ut ab anatonae principium iaciam. , non credo aut trunci ad ramos rationem , aut divisionum numerum definiri posse. Illa quidem in magnis ramis parva est, & sere sesqui altera ca) , ut summa luminum ramorum pro 3 , lumen trunci pro a haberi queat. Sed ea trunci ratio videtur eundo augeri , ut Omnino in minimis , unius globuli vasculis ratio luminis trunci ad ramorum lumina dupla sit b Adeoque in minimis ramis contraria ratio obtinet , ejus, quae in majoribus dominatur. Deficit autem experimentorum fides, qua definiatur, quot divisiones magnam trunci ad ramos rationem habeant , quot parvam , neque leX nota est , qua haec ratio it diminutum. Sed neque numerus divisionum notus est. In humano corpore, ab aO ta orsus, numeravi ad retis usque arteriosi in convexitate intestini positi ultimas conspicuas fissiones , divisiones omnino et o , quibus aliquot divisiones adjecisse aequum fuerit, cum ultimas arterias unius globuli oculus noster non adtingat. Si nunc ratio sesquialtera constans laret esset in vigesima divi. sione ratio trunci ad ramos, uti potentia vigesima numeri et ad potentiam numeri 3 , sive uti Io 8 76. ad 3 , s 8s , a I 8, 3OI , quae ratio ad istam redit; I ad 3 2 o. Verum ex eo calculo rctardatio , perinde ut in KEILIANO , nimia sequeretur, & etiam major fieret error, si plures divisiones admiseris. Et in universum , quo minorem trunci ad ramos mediam portionem

sumseris, & quo plures divisiones seceris , quo imajorem denique sumseris

arteriam capillarem, eo major emerget luminis ramorum ad lumen trunci ratio. Ipse vir clar. eodem loco , patentiores in visceribus arteriolarum fines recipit c , & expeditiorem inde per vilcera circuitum d). In me-

senterio demum rationem ramorum setoo ad truncum facit arteriae mesentericae

186쪽

1 6 LIB. VI SECT. I. SANGUINIS PER ARTERIA S

tericae sedecuplam ec valde certe a priori diversam. Ad numeros verorem reducere, Omnino Praecocis Videtur consilii, neque in anatome iundamentum habet.

In calculo Clarissimi B o I s s I E R statim adparet, gratuito arterias minimas omnes sumtas esse unius globuli capaces . cum & in LEEuwEN-Ho Ecgi Nis experimentis f), & in meis g denique . multae arteteriolae mininiae plurium globulorum diametro sint. Quo plures autem globulos admiseris, eo magis ramorum ad truncum ratio crescet. Manifestum vero est . minimam arteriolam , & ab aona remotissimam esse, quae in venulam Icontinuatur. Ut videatur haec trunci ad ramos portio infra veram esse:

g. XV. Inde omnino sanguis retardatur. Ex hydraulicis notissimum est h , celeritatem liquidi in cono inversio,

cujus sectiones continuo majores fiunt, continuo decrescere , & in singulis ejus coni sectionibus celeritates semper es te in ratione luminum, ut tanto minor velocitas supersit in dilatati coni qualibet sectione, quanto ea sectio lumen coni liquorem recipiens superat. Neque difficile est pet spectae, unde haec celerit glis diminutio proveniat. Paucae nempe particulae fluidi celeritatem, in angusto Iumine acceptam, nunc in ampla sectione in plurimas particulas diffundunt, ut multas ab unica particulas propelli necesse sit; inde vero aequum est exspectare, numerosiorum particularum singulas

retenturas eam velocitatem , qt ae sit ad velocitatem ejus particulae unicae plures impellentis, ut numerus particularum ad unitatem. Hinc in canale amplo , qui cum angusto canali communicat, vel citates. sunt in utroque canali, in ratione orificiorum inversii i . Hinc in vase ramoso , per cujus truncum & ramos aqua a Vi emboli agitur, etsi ramotum lumina summam trunci lumine majorem constituimi, tamen de ramis omnibus nihilo plus amuit , quam de trunco , etsi ampliores sunt, & in

187쪽

'MOTUS PROGRESSIVUS. I 7

ramis dilatatis , in experimento , celeritas emuentis liquidi decrevit ι .Hinc, cum ejusmodi systematis ramosi unicus ramus dilataretur , velocitas in toto systemate decrevit cm . Hinc in tubulis , quorum diametri erant 3 a. i8s. & 9 o. sive fere 8. q. Ω a. aquae eodem tempore emuentis quantitates fuerunt I79. 33 2 I , minor nempe pro portione celeritas canalis latioris n), & angustioris major. Hinc aliquo ramorum obturato aquae copia augetur, a Ioo ad Ios n ). Ita in tubis duris & inanimatis res se habuit. Sed etiam in corpore animato aliqua experimenta exstant , quae confirmant, eamdem etiam in hoc tuborum genere legem Obtinere. Ita manifesto vidi, in aneurysmatibus , sue natura ea generassset οὶ , sive arte ea aliqua produxissem p , sanguinis certe celeritatem in arteriae parte dulitata , memorabiIi ratione diminui. Neque alia procul dubio causa est , cur& in meis experimentis , & in claror. virorum r adnotationibus aneu-rysmata sere fornice polyposo & grumoso obducantur , inque cavea meu-yysmatis sanguinis coagula constanter reperiantur. Vidi vero, ex eadem ratione , sanguinent sub aneurysmate iterum a celerari s , & angultiorem tubum celerius a globulis paucioribus percurri. Vidi denique , cum truncus ramum emitteret angustiorem, celeritatem in

eo ramo majorem fuisse ct ),Εx istis manifesto sequitur , sanguinis per arterias fluentis velocitatem in aOrta quidem maximam esse , in prima jam divisione minui, & magis &magis in repetitarum divisionum minoribus surculis decrescere , donec in minimis

Menwir. Iur is monoement oscing mo. go Negavit ita fieri Cl. VANDELLE epist Ι. P. LXvIII. quem mitor fidem uegare nieis experimentis , cum sibi fidenr haberi postulat. a p. 72.

188쪽

1rs L. VI. SECT L SANGUINIS PER ARTERIA s

nimis arteriarum finibus minor supersit. Quanta vero portione diminuatur tunc demum intelligemus, quando constantem legem cognitam habebimus , qua lumina ramorum trunci lumen superant , & quando arteriarum minimarum mediocris diameter rectius definita erit; atque adeo numerus divisionum a trunco aortae ad minimam arteriam certis in numeris expressus notusque habebitur.

l. Frictionis vis retardat M.

I. A vasis longitudine.

Potentissima causa retardatae velocitatis, qua ex corde sanguis expellitur , est utique frictio , sive adtritus particularum fluidi contra asperam superficiem internam canalium, quos id fluidum percurrit, quo praeterea Omnem consumtionem celeritatis acceptae referimus, quae plurima fit in mut tione figurae canalium & particularum adeo exigua discessione , quae eos canales constituunt. Ea frictio in canalibus aquilegum maximam potestatem exercet, sive lignei fuerint, sive metallici, sive terret: efficitque ,' ut de. vltimis tubulorum ostiis multo minor in dato tempore quantitas effluat, quam quidem ex castelli amplitudine, & aquae per lapsum adquisita celeritate, licebat exspectasse. Ut liquidior sermo fiat , quatuor minimum modis frictio profluentium aquarum celeritatem frangiti Ergo ipsa longitudo tuborum , etiam amplorum . & cylindricorum, tamen frictionem auget, cum confrictam superficiem, asperorumque punctorum numerum augeat, contra quae elementa fluitida adteruntur iι . Hinc aquae ductibus praelongis aquae celeritas maxim pere minuitur , & aquae transfluentis aut copia , aut saltus decrescit die ). In tubo mille ulnarum . in experimento , undecim duodecimis partibus minus de ultimo labro effluxit , quam ex calculo oportebat in dato tempore emuxisse I . In systemate suo ruborum reperit clari Olim amicus u) Noollae term T. I. p. 233. 24s. Fraim. Bolsar in Memoinde e Acad. aer Scirere. de Folin I s s. p. 4ν. QMI a silperficie frictioiieni non augeri , s edesse in ponderis incumbetitis ratione , docuerunt , ii de solidoriini frictione unice intelligi debent, neque etiam eam si ietionem recte aestimant. Frictio a duplicata superficie quarta parte aucta est, a duplicata prediolae dimidia parte NOLLET p. X ΜARIOTTa traite o nisuomneus des eaux p. 49a. edit. Belg. MUSCUEN B Ro 1 C κ ris 1 de re sique P. 389. B o a s s I R R Mem. de Eertis. I ss. P. 47. dus. Dr la

189쪽

Mo Tus PROGRESSI PUS.

79cus nostet B am Roai Ns o N emtaxus aquarum esse in ration8 inversa radicum quadratarum longitudinum tuborum g ) , in eadem nempe ratione. quam calculus postulabat ca . Iterum , perinde in duris tubis minimeque dilatabilibus comperit J Adolphus E D E L I u s , diminuta longitudine rubi, quantitatem emuentis aquae augeri b). Denique in flexilibus tubis , ad animata corpora pertinentibus, experimentum fecit Franciscita Boiss IER e : in selis nempe intestinum tubulum adligavit ; invenit, celeritates , atque adeo quantitates em uentis ex fine intestini aquae, esse fere in ratione longitudinum inversa , ut per intestini pollices 36 intra roso temporis

tes ea copia aquae exiret , quae intra partes temporis aequales ex imtestini parte I 8 pollices longa elaberetur, & intra I 34 partes temporis easdem de intestini particula non supra sex uncias longa , quem quidem experimenticum calculo consensum admiseris. Alibi idem vir clarissimus , decurtato tubo , caeterum aeque lato , tamen copiam transfluentis aquae augeri confir mavit , apertis vero ramis, de tubo adeo nunc longiori, minorem aquae pose

tionem produe d . g. XVII. II. Ab angustia tuborum.

Angustia tuborum, quos liquor percurrit , utique frictionem auget, deque celeritate demit, auget enim puncta contactuum liquoris ad pari tes tubi sui, minuitque numerum particulorum, qLae in latiori canale inoffensae per liberum lumen canalis transbant e). Dudum viderunt aquileges, ex tubo duplae diametri plus f aqtae fluere . quam ex duobus tubis, quorum diameter prioris tubi subdupla est, atque cmnim, quadruplum aquae fluere ex tubo , cujus diameter ad minotis tubi diametrum

se non penitus uti A ad i , sid uti ad i habet g .

Porro

s Εminus nempe suerunt rνs. 133. s' I ex tubis quorem Iongitudo erat 8. 4.

. l. c. P. 29.

190쪽

18o L. UL SE . L SANGUINIS PER ARTERIA s

Porro repererunt, in perangustis tubis incredibili sere portione vim

frictionis retardantem crescere. In tubulo nempe, cui trium linearum diameter est, minuitur celeritas tribus totis decimis h); deinde in vase , quod eundo arctatur, aut in quocunque demum minori tubulo, aiunt ι celeritatis diminutionem tanto majorem esse, hac prima diminutione , quam to vasis minoris diameter minor fuerit diametro trium linearum. Si adeo vas capillare diametri fuerit, quae est globuli rubri, nempe non major quam pollicis , quae diameter est trium linearum pars q8sta, erit etiam decrementum velocitatis in arteria minima ad decrementum velocitatis in arteria capillari, tantum , ut non supra rex, partem essiuat ejus sanguinis, qui quidem emueret, si haec angustatio non intercederet; enormis ratio, neque incredibilis , notissimum enim est per tubulos vitreos, multo quam pollicis laxiores, nulla sere vi liquidissimam aquam embolo pelli. Saepe memini,& hic repeto , me anelliano sphone aquam quidem hactenus per tubulos

argenteos subtiliores ursisse , quam primum vero ea aqua coloratas particulas receperat, nihil ultra secutum fuisse. Si nunc arteriam trilinearem comparaveris cum aorta , constabit etiam eam arteriam multum de celeritate amisisse . quae in aortae principio est, in tubulo ergo capillari, si haec firma sunt , multo minorem , quam partem velocitatis superes te, qua cor sanguinem expulit.

9. XVIII.

III. Fririlionem auget celeritas. o velocius liquor quicunque canalem suum perfluit, eo plures in dato tempore particulae fluidi ad solidam tubi superficiem confricantur , eo

ergo frictio major fit, quod est simplicissimum k .

S. XI κ

SEARCH

MENU NAVIGATION