Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

191쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

g. XIX.

I V. Et Aurae in vase mutatio , ob plicas.

Dixi l .' arterias quidem ex situ suo motas restitui paulo post, inque ea restitutione fluidum vitale urgere, neque adeo vim totam perire , qua latera arteriarum distenduntur , & mutantur, & qua arteriae inflexae pars secunda a principio motus educitur & repellitur in .

Magnam tamen partem motus accepti in mutatione minimarum particularum, quae canalem constituunt perire, utique certum est. Mutationem vero, quae fit in flexione corporum , magnam cohaesioni minimorum elementorum vim inserre constat, cum ea sola, repetita, omnia aut

solidissima, aut flexilistinia corpora, paulo citius paulove serius rumpantur. Sed etiam in solidissimis & levissimis tubis curvitas celeritatem minuit, dum particularum fluidi in parietes illapsus , atque adeo contra minimas asperitates earum particularum confrictionem augeti In canale enim ad angulum rectum flexo , facile intelligitur, maximam, partem fluenti recta illabi in secundi lateris gnomonis parietem ulteriorem. Quare, etsi in ejusmodi canalibus . liquidissimo humore plenis, nullam retardationem admiserunt viri clarissimi n , experimenta tamen ostendunt, utique etiam in his tubis flexionem magnam partem acceptae celeritatis destruere co . Datam aquae copiam rectus canalis transmittit intra tempuscula novem. Idem , aut aequalis canalis, quater flexus, I 4 tempuscula requirit, ut eadem aquae copia perfluat, & I 8 , si octies flexus fuerit Non ideo continuo oportet BELLINI p calculum probare , qui vim plicarum in minuenda celeritate nimii secit , & singulam plicam tantam de velocitate primigenia portionem demere adfirmavit, ut celeritas a plicae actione deicta , sit ad eam primigeniam velocitatem , ut unitas est ad pi, carum numerum. Ita in Canale quater millies octingenties plicato, celeritas est , secundum virum clari ad celeritatem ejusdem tuta in rectitudinem ex- Porrecti

192쪽

porrecti, uti unitas ad 68oo. Hic enim calculus tum demum verus est, quando tota fluidi celeritas per plicarum repetitionem destruitur. Quare neque alterius clari viri q calculum sequimur , qui etiam majorem plicarum in celeritate destruenda rationem fecit, ut sex plicae duplo majorem velocitatis portionem destruerent, quam quatuor. Aliud genus plicarum internum est, tum in arteriis, quarum facies imterior rugis quibusdam plicisque exaratur , ut in arterioso pueri modo nati

ductu . in arteria bronchiali, lienati, hepati r ; aut alias plicae nonnullae ad originem ramorum eminent s . Illae aliquam utique , hae vero parvam

omnino frictionem excitare poterunt , eodem sere modo , uti viae scabrities rotas magis , quam persecta aequoris planities moratur. Facile vero intelligitur, utramque retardationis causam eo potentius mperari, quo canalis plicatus minor fueriti Eo minor enim erit numerus parisucularum, quae abique illapsu ad parietes per canalem flexum transfluuati

s. XX. Ob Auram conicam.

Alia causa, retardationis , quae cum priori ad idem fere redit, est in mgura conica, directi. Nam etiam haec figura iacit . ut liquor in canalis p rietes illabatur, eos dii tendat, eorumque ambitum muteti Vel leviter enim meditatus intelliget, posse quidem totam massam sanguinis pro filorum serie haberi , qualia utique in animalibus frigidi sanguinis etiam oculi ostendunti Deinde tu singulo ramo arterioso . cujus amplius ostium admittit sangu nem, angultius emithit , reliquis omnibus aequalibus, absque illapsu quidem exite illorum sanguinis numerum illius aequalem, quem minus ostiunt tiansmittit; reliqua fila omnia, quae anulum faciunt , quo Ostium minus a m jori superatur , utique in parietem arteriae illabi, eumque conari distendere . donec lumen vasis minus lumini majori aequale sit τ . Etiam ex ista causae aliqua pars celeritatis sanguinis primigeniae destruitur . est enim haec arteriae distentio vera flexio, ex breviori curva in longam magis. Hinc, si cylindro tubum conicum adpenderis, eo celerius evacuatur, Mo iste tubus magis

193쪽

MOTUS PROGRESSIVUS

gis divergit u . e utardius adeo, quo magis convergere c. Hinc cum in venam arteria per vulnus utrique commune pateret, ipsa arteria latior facta est iι . Hanc speculationem addidi, veram, si arteria conica convergit. Verum curatior anatome utique detexit, arterias series esse cJlindrorum . ad singulos ramorum exortus minorum u

g. XXI. IV. Ob majores angulos.

Nunc ad angulos transimus , in quibus pariter sanguis retardatur. &pars ejus velocitatis perit, qua primum a corde prodiiti Velocitas a corde accepta optime conservatur in ea sanguinis arteriosi parte cae) . quae per axin fluit, aut axi certe parallela manat, & ad quam vis motrix , parietum nempe cordis contractio , ad perpendiculum operatur. Sequitur ut tanto plus de ea velocitate pereat, quanto majori sub angulo, ad lineam per axinducentem facto , sanguis e trunco arteriae in ramos dilaedit, sive, fluida de Lstulis , aeque latis, & oblique erectis, & ex trunco exibunt eeleritatibus, quae sunt in ratione perpendicularium linearum , quae obliquas elevationes metiuntur Omnis enim motus obliquus potest in duos resolvi ' , qui, in exemplo , erunt motus quidem progressivus . quo a corde sanguis recedit . alterque . quo secundum angulum quemcunque ab axi . & linea recta motus progressivi directrice . ad latus declinat. Ut enim haec linea augetur . Omnibus aequalibus , ita certe minuitur linea motus progressivi, sive spatium , quo eodem tempore sanguis a corde recediti Simpli. cius adhuc , si sanguinem in hypothesi vix quidquam diversa a vero , habeas pro globulorum catena , dubium non est, quin globuli a corde velocitate primigenia imbuti, longissime propellant globulos. qui in eadem linea recta jacent, & quos ad perpendiculum feriunt : minus vero longe propellanteos , qui ad angulum aliquem cum primis, motum impertientibus globulis, disponuntur, & ad quos oblique motum suum transmittunt . tanto minorem . quo est obliquior, & quo angulus lineae directionis obliquae cum linea motus progressivi recta major est. Minor enim erit velocitas anguli semirecti

194쪽

mitecti, minor recti . minima obtuli. In recto sola. pressio lateralis sumis rest , deleta pressione recta : in obtuso etiam de pressione laterali muli uni perit , cum latera lis presso tunc obliqua fiat , secundumque angulCrum cum linea rectum angulum intercipiente factorum augmenta lateralis prelsio minuaturis Etiam hanc retardationem rejecit avunculus olim noster J. ΑDOL pilus

v go EL g) , & effluentis liquidi eamdem quantitatem in experimento

reperit, quocunque demum angulo ramus , in systemate ruborum consentietitium , a trunco natus fuisset. Brevitas χrte systematis hic in vitio fuit. Cl enim viri gener, quem etiam libentius laudo , postqviam graves mecunI inimicitias exercuit, GE o RG i us ERRI ARDus PI A M B E R G E R a , in simili systemate repetitis periculis reperit, majorem quidem celeritatem lu- . peresse in ramis ad angulum acutum de trunco natis, minorem in iis , qui angulum cum trunco rectum interciperent , minimam denique , in maj ribus inprimis angulis, si ad obtusum angulum ramus prodiret. Sed etiam in fluminibus, aqua eos ramos, qui ad angulos rectos Obtulasve de praecipuo flumine prodeunt b , detrectat subire. Porro Cl. Bois si ER 11-phoni duos tubos vitreos appendit , quorum alter erat in directione trunci, alter cum ea directione angulum intercipiebat. Longius utique progressiis est, migrante embolo, aqua quae in tubum directum prodibat c o Inde sequitur. in ramis minorem , quam in trunco sanguinis velocitatem esse d). Soleo vero hac occasione monere , ne projectilium corporum consideratio admisceatur , quorum iter ex gravitate, & motu trajectorio temperatur, & in quibus angulus semirectus ad maximam distantiam corpus

motum promovet e . Motus enim projectilis mensuram aliae , quam labentis liquidi, adisitiones ingrediuntur-

. XXIL

Pς inmunto in globo iacto, qualem grauiasin vocavi , in quo tamen infra 4 s major Pio-jectionis favor fuit.

195쪽

MOTUS PROGRESSIVUS. ras

g. XXII. uec ad corpus animattim transferuntur.

Non desunt experimenta , ex quibus probabile fiat, etiam in animato corpore leges hydraulicas valere. Ita a longitudine vasorum retardationem nasci suadent aliqua , & alia demonstrant. Majorum animalium pulsus rari sunt f . minorum celeres, interque homines Ill. Archiatrorum comes J. B M

tisa SENAc g pulsus proceriorum militum pauciores deprehendit .

quam virorum minoris staturae , quibus nempe brevior a corde ad carpum

via esset li . Deinde arterioIa exigua , plus omnino landit sanguinis ,

quando ex magno arterioso trunco prodit i , quam alia etiam latioris diametri arteria . quae extremis membris propior nascitur. Quare non pen tus immerito Clari viri. nostrique h) inprimis amici receperunt , tardiores in sanguine motus esse, quo longius a corde recessum fuerit. Sed ab angustia potissimum magnorum canalium magna retardatio m rito exspectatur, quae tanta est, ut nostra quidem vascula omnibus capillaribus tubulis minora sint. & per ejusmodi poros mechanica emboli vi, aut ponderis impulsu , liquorem aliqua cum celeritate promoVere nequeaS. Si enim minima vascula P nas aliquanto majoris esse luminis , quam est globuli rubri diameter reperies aut non majora esse , quam pol

licis , aut Omnino, ut ego quidem existimo, minora l . Inde intelligitur, quemlibet nunc globulum superficiei internae canalis sui in omni flexu sui canalis adplicari, cum in majoribus vasis multa certe pars sanguinis inoffensa flexum superet. Deinde id fluidum, quod rubro sanguine subtilius est, utique plurima parte sui ad parietem sui canalis fricatur. Si vero eousque haec consideratio ornetur, ut sumatur, tota sua superficie m) globulum minimum totam superficiem sui capillaris vasculi radere : si praeterea addatur, adeo angustam per minima vascula viam esse , ud

196쪽

ut globuli rubri ne conservata quidem figura sua transitum inveniant, inque ovatas Omnino moleculas transeant, quarum minor nunc diameter iter sibi persu una vasculum aperit n , facile quidem video , incredibilem frictionem nasci , si lumina minimorum canalium minora ponas maximis globulorum sanguineorum circulis , & eos globulos omnes toto maximo circulo suo , contra totos circulos luminum canalium minimorum incune ' tos imping. re'. atque eos parietes ita distendere ponas, ut figuram suam a resistentibus luminibus cogantur mutare. Augentur enim aliunde fructiones , quoties corpora, quae punctis unice se contingebant, nunc totis superficiebus se contingunt. Vetum eam figurae in globulis mutationem nondum video ad eam Nuidentiam pervenille, ut tuto theoriam superstruere liceat p , & quidem mihi semper hic nimii aliquid visum est, facitque , ne eam admittam , celeritas minime exigua, qua vidi eos globulos per suarum venularum angustos maeandros circumferri , cum Omnino ab ea distentione angustiorum Iuminum maximam retardationem aequum laret exspectasse.

s. XXIII. Plicarum vis in corpore animalium. Si in duris & immotis canalibus aliqua plicarum & frictionum retardatrix potestas est r erit multo major in canalibus flexilibus & elasticis ,

quorum figurae ab illapso fluido vitali cit) omnino mutantur, inque ea mutatione pars motus progressivi consumetur. In unica equidem plica , arte facta , flexuve unico arteriae venaeve vivi animalis , non potui satis certo eam retardationem percipere N . Sed in animalibus utique arteriae non unica flexione incurvantur, quae motus impressi exiguam particulam con. sumat : repetitae & numerosae sunt, & grandium truncorum flexiones cy),

. Maxime alteri aritin , quae partes adeunt, quarum vatiabilis est Iongitudo, lingualium . iacialium, spleui camini. Fide L. IL p. 34-

197쪽

& minimorum , plurimis locis, vasculorum , frequentiores tamen In utero. reneque. Ita , dum singula plica tantillum de velocitate demit, conjumetis multarum effectus utique majoris erit momenti Z . Ita in epididymide minime obscurum eli exemplum , argentum vivum , fluidisti iniim certem talium , vi magna columnae impendentis a , aut excitati, ut cgo solebam , vacui spatii, impulsum , aegre tamen totam vasiis unici , sed innum ris maeandris plicati , longitudinem relegere, & lentissime demum eo motu defungi, si omnino cauto labore eo urgeatur, aliud vero levius liquidum. aut coloratam aquam, nulla vi emboli eo adigi, ut ad caput usque epidi- .dymidis veniat. Hinc a retardato languine , flexae , & contortae arteriae

intumescere solent saὶ eaque serpentina figura in adulto homine augetur. Sed etiam, ut in nonnullis experimentis b meis, ita in alitis saepe

vidi , quantum etiam unica plica in motu per canalem aliquem retardando possit. Saepe , dum coloratum sebum injiciebamus , ut a brachio e X luderem , cadaveris infantini brachium unice super pectus reponebam, ut acutus brachialis arteriae cum subclavia flexus fieret. Ita, quae magno cum impetu in exten- , fiam brachium irrumpit cera, eadem a solo hoc flexu aversa, in brachium ferri desinebat. Ita umbilicales , grandissimae arteriae , Ob insignem , quem cum extenso puero intercipiunt anfractum, continuo sanguinem desinunt suppeditare. Ita ab efflensione colli sola nata est apoplexia , cum si

guis celerius in cerebrum ferretur c). s. XXIV. Vis ar litorum. In repletione vasorum, quae fiphone fit. & cordis utique vim hactenus imitatur , quod per arterias humanas liquorem qualemcunque impetulat, saepe observatum est, eos ramos a liquore neglectos fuisse, nihilque a communi penu recepisse, atque adeo. per ea vasa cel tritatem non fractam unice . sed omnino deletam fuisse , quae ad angulum retrogradum nascuntur d , ut in spinali arteria. Umbilic alium itur corum , qLOs modo excitavi, par fere est ratio, cum certe contra propriam, sanguinis per aO

198쪽

ist L. VI SECTI SANGUINIS PER ARTERIA s

tam descendentis directionem, sanguinem sursum revehant, etsi vere ad aemium angulum de aorta nascuntur. Deinde in Vivo animale sanguinem celsrius per truncum fluere, tardius. & pro magna portione, in ramis ad Mcutum angulum ratis, viri in natura colenda exercitati est observatio e Inter meas observationes sunt equidem D , in quibus sanguinis per ramum , quam per truncum velocior motus eae Verum multa sunt, quae hunc eventum . praeter naturae Consilium , potuerunt producere , ut libera anastomosis, in quam ramus se facilius depleret , aut vicinum vulnus. In alio certe experimento. Cuius nullum . quantum novi, vitium fuit, sanguis Per ramos ad acutiores angulos natos . celerius fluxit g & constantiori flumine . quam in iis quidem ramis, quorum a trunco origo majorem angulum comprehendebat.

Ex hac caeterum angulorum contemplatione subtiliter olim dedisxit Georgius M AR aei ΝΕ h velocitatem in corpore humano, & in ramis cordi proximis, & in iis aequalem esse . qui remotissimo a corde loco pronascuntur : cum rami cordi propiores ad angulos fere rectos oriantur. in quibus velocitas frangatur , rami vero ultimi , & capillares, ad angulos Peracutos prodeant , atque adeo de motu progressivo minimum amittanti Sed anatonae huic speculationi minus favet, cum passim retia minorum vasorum ad varios omnino angulos dividantur et . Aucta sanguinis celeritate , perinde ut in tubis inanimatis . etiam in animalium Vasiis frictionem augeri, atque adeo hactenus sebrem sibi ipsi remedio esse . non improbabilis est conjectura , cum & theoriae consentiat,& in febribus hujus frictionis manifesta vestigia adsint, plus nempe te rae per urinam egeratur , & sedimenta aqua graviora nascantur h . Febrem vero sibi esse remedio ita intelligendum est, ut de nimio impetu , quem sanguis a corde accepit, plus quam in naturali sanguinis itinere , per frictionem dematur, quae una cum Gisitate sanguinis aucta est

S. XXV.

199쪽

NOTUS PROGRESSIVUS.

189s. XXV. Aliae causae retardationis.

Resistentia quam sanguis in ramis experitur.

. Sunt praeter has conditiones, velocitatem primigeniam destruentes, antimato corpora x inanimatis tubis communes , aliquae, quae corpori animali peculiares sunti Ita ipsa repetita ramorum in animali divisio , retardationis genus incit, cujus extra animal exempla rara sunt. Minime enim dubium est, quin frictiones ramorum celeritatem minuant, qua trunci sanguis eu cuatur ; ramorum enim plicae essiciunt . quod essiceret pars luminis clausa ι . Nam, ut semel repetam, quanta portione trunci celeritas per ramos minuitur, tanta portio luminis trunci potest pro clausa haberi. Sed ea quasi obturatio motum progressivum retardat, & in lateralem pressionem convertiti Truncus ramosus , cum uno ramo aperto dedit uncias aquae 29 cum dimidia.

Arteriarum anastomoses hactenus sanguinis motum adjuvant, quod p viculam obstructionum minuant , caeterum non possunt non inter Causas esse, quae sanguinis celeritatem minuunt. Saepissime enim , etiam majores arteriae, contrario perse te ductu sibi occurrunt . inque unicum canalem beunt, cujus duae sunt sanguineae columnae , utraque a corde projecta , quae in medio arcu contrariae sibi obnituntur. Ita in arteriis melantericis. me colicis, millisii circulo, arteriis recurrentibus cubiti. Unaeque, arteriis epigastricis & mammariis, arteriis intercostalibus & dorsalibus, & alibi , innumeralibus in corpore humano locis, inque capillatium denique vasorum per totum corpus animale dispersis retibus . arteriae contrariae in unum truncum coalescunt m . Non potest autem fieri, quin contrarii sanguinis torrentes in se invicem nixi, aliquam partem celeritatis suae sibi mutuo destruant. neque eam exiguam , cum sanguis eo elatere destituatur ,

qui in collisione obviorum sibi corporum durorum amissam ab ictu mutuo A a 3 velocia

200쪽

tyo L. VI. SECC. I. SANGUINIS PER ARTERIAS.

velocitatem regenerat. Sed etiam in vivo animale hos contrariarum cotti narum ictus vidi n satis saepe vividos. Ita , paulo alio modo, sanguis etiam in venis minoribus , quae in majorem se inmittunt, a torrente majoris trunci repulsus de sua celeritate amittit ο . Insignis iste anastom situm effectus . nondum, quoad nunc memini, a quoquam scriptorum j tramathematicorum consideratus fuit. .

s. XXVII. Sanguinis Discor.

Minime vero negligere oportet potentem utique causam retardationis , quae est a sanguinis visciditate. Neque enim dubium est, quin sanguinis fluida natura a solo motu progressivo sustentetur sp . cum in homine , & in aliis animalibus, majoribus q etiam magis, sanguis suis ex vasis emissus continuo . & intra brevissimum temporis spatium in solidam gelatinae naturam cogatur. Nunc sit motus sanguinis intercedit, ne is vitalis liquor coeat. necesse est ejus motus partem ab ipsa ea visciditate consumi, cujus effectum motus progressivus destruit, sive, ut simplicius rem exponamus, ejus motus partem in dimovendis a se elementis sanguinis, aque vi adtractili absumi , qua ii globuli in mutuos contactus nituntur , & quam motus progressivus superat. Experimentis enim constat, motu sanguinis in vivo animale lans iente r , aut destructo s b, globulos continuo , amissa, ut videtur, sphaerae figura coire : eosdemque iterum solvi , prioremque dullinctoruin globulorum figuram cuperare, quando motus restitutus est H. Deinde notistinium et t. & in frigidis animalibus vulnera arteriarum liqum re rubro , alba circumdato nebula, continuo claudi tι , qui compactus rimam arteriae obducit, utique non fluidus , cum vulnus Obturet, cordis- Uz

SEARCH

MENU NAVIGATION