Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

221쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

& minus resistant, & cordis vim propiorem & integriorem patiantur su).

Verum in lumine vasorum minorum neque oculus mutationem percipit, neque microscopium , neque tot in experimentis, quando calidorum anumalium sanguinem circumeuntem speculabantur clari viri χ , unquam dilatationis meminerunt, aut ari latae vicissim diametri : aut fibrarum musculo: arum, quas parvas esse oportet, si globulo rubro minores sunt, quem globulum, iisdem in periculis , clari viri potissimum contemplabantur, &facillime conspiciebant. Sed etiam in pu lo , qui in ovo est , aorta ipsa ,& reliquae, praeter umbilicales, arteriae absque pulsu sunt, quem oculi certe etiam armati percipiunt ). Demum, cum observata per numerosa e perimenta', arteriarum firmitudo sit ejusmodi Z), ut in universum eundo crescat. & arteriae artuum manifesto, quam trunci cordi propiores, robustiores sint, non est improbabile. minima & capillarium de arteriarum tribu vascula eadem in calidis bestiis esse firmitate , quae est in vasculis , etiam majoribus , frigidorum animalium. Si firmitas eadem est, sequetur ut a dimia nuto per tot causas cordis impetu nequaquam eleventur: atque adeo vicissim non contrahantur. Denique jam olim monuit, Franciscus Boiss IER a , differentiam velocitatis undae prioris sanguinis undaeque posterioris . perpetuo minui. quo longius a corde receditur, atque adeo principem causam diastoles arteriosiae in arteriis minimis debilissimam superesse, ut etiam ob hanc rationem dilatatio duri bris & magis resistentis minoris arteriae minus exspectari debeat. Id dederim, in vasis , quae sano homini non micant, per morbos pulsum nasci b , si nempe per inflammationem crutatior cordis impetus in ea vasa sanguinem egerit. Idem enim tunc fit,

quod fieret, si cordi propiora reddidisses e ).

Si pulsu destituitur totum arteriarum fere systema , quod minus est sexta parte lineae, magna certe Pars ejus novae celeritatis deletur, quae a contractione arteriola speratur. Maxima enim pars vasculosi systematis, ad

D d et hanc

222쪽

ata LIB. UL SECT L SANGUINIS PER ARTERIAS.

hanc immobilem arteriarum classem pertinet, & musculosa pars arterioli tu bi multo nunc minima superest. Sed delentur etiam omnia, quae a vi irritabili & oscillatione vasorum minimorum Clari viri exlpectarunt d . Si enim arteriae minores non contrahuntur , sequitur neque irritabiles esse, neque sanguinis iter promovere. Sed repetere non necesse est , quae alibi ad hanc hypothesin monuimus e .

s. XXXIX. Hujus contra tionis caussa.

Contractionis arteriarum causam aliqui scriptores simplicissimam secerunt, ut ab elatere membranarum s f unice pendeat , quibus arteria conis stat. Eas enim membranas habent pro chordis alioquin tensis, quae a vi dilatante cordis, & sanguinis nixu in majorem convexitatem actae, atque adeo nunc longiores, quam sunt sibi relictae, in flatu sunt violento, ex quo ad naturalem bre, itatem cliniissae se restituunt. Experimenta adducunt , arterias etiam a morte aiunt contrahi, Se vulneratas plicas agere, vulnusque claudere; quae quidem vulnerum obturatio a fibris g longitudinem sequentibas, nunc tumentibus derivatur. Elaterem autem , ut alibi monuimus hin, arteriae non modicum inesse pergunt, ut distracta duplo se ipsa angustior fiat, antequam se patiatur rumpi , & triplo, & quintuplo longius dissecta se retrahat, quam quidem nervus i , & quae alia suo loco

diximus hin.

Plerique recentiorum accedere putarunt vim musculosam vitalemque l , de genere irritabili. Excitant fibras carneas in majoribus arteriis apprime conspicuas, eas ex natura carnibus communi in brevitatem niti recte docenti Quare alii ipsis quidem venenis irritabilem vim demonstiari posse quoca nT TY phylad. Og P & olini M A L o υ i M tr. des solides ae stiliter.

223쪽

MOTUS PROGRES IUUS.

tractionem produxerunt o . Sed & nervos addunt arterias adire p ) , posse adeo in iis tubis & nimiam vim sensus, sive erethi istim locum habere ,& verum demum spasmum q . A spasmo arteriae pulsus durior fit u gs-NAi r . A contractione carotidis spasmodica a poplexia s . A convul

sione libraruin longarum auriae palpitatio t . Demum ab irritatione a cta, hinc accelerata arteriarum actione febrem derivant , & id praecipuum BoERHAAVII inventum esse, grati praedicant cu . Inde vim irritationis porro & inflammationis deducunt , quae facit, ut sanguis in aliena ct se- rosa vasa dolentis in exemplo oculi transeat N . absque cordis ope. Haec ita decet proponi, ut ne supra verum aliquid a damus. Musc losas arteriarum majorum fibras distentas se restituere non est dubium :neque carnes naturam suam contractilem hic deponere aequum est suspicatu. iod ab externis venenis, aut a cultri ratione non contrahantur arteriae st , partim a plurima superjecta cellulosa tela explico, quae carneas fibras protegit , partim a fibrarum carnearum parvitate. Vim magnam exspectare Vetat ipsa earum fibrarum eXilitas Z , tum sensus , qui in arteriis per expertimenta minimus et a) , neque a minutissimis nervis major potest exspectari. Convulsiones adeo in arteriis locum habere, ut oculis conspici ponsint, nullo experimento confirmatur Augeri irritabilem naturam non re pugnavero , ut tamen eam mutationem a mentis potius subtilitate excogiatare liceat, quam sensuum testimonio confirmare. Ut irritabilis natura ad inflam

224쪽

xi. LIB. N. SECTI SANGUINIS PERARERI 1s

inflammatas b partes sanguinem congreget, nondum credo explicatum fuisse , & faciIius sorte a venarum vehentium constrictione aliqua explicari crediderim, etiam penis exemplo, quam ab arteriolarum minimarum qu Cunque vi contra illi Denique liceat ex pathologicis addidisse, in hominis persectiori fabrica hanc arteriosi systematis tesistentiam ad cordis dilatantes vires ita contemper tam esse , ut cordi cedat, sed eadem proprio robore se restituat. Si comdis vires superaverint, fundamentum jactum est aneurysmatis Per totum vasoruni sistema eam debilitatem posse dominari d vel ex iis eraemplis adparet, in quibus in majoribus quidem arteriis multa per totum

Corpus aneurysmata fuerunt , in minimis vero ex pari debilitate, diminuta resistentia, & inde natae maculae ce . Ex eadem denique causa arteriae rumpuntur , aut pulmonalis truncus sy γ , aut frequentius quidem rami ao tae. Huc evidenter pertinent eorum haemorrhagiae, qui artus amiserunt g . Cordis enim vires eaedem sunt, arteriarum resistentium systema minus. Quando cordis vires non lassiciunt, ipsum quidem amplius redditur, ut vulgo in

senibus amplius est g , & aneurysmaticum g . denique etiam ex hereditaria dispositione ch , neque absque exemplo est, omnino medium dia

1uptum suisse ch g. XL. Vis derivationis.

Etsi adeo vim arteriae contractilem nimis ornatam fuisse persuadeor, ad occultae tamen contractionis speciem, vim non illubens referrem, quam dixi , derivationis , &. quae & in vivente animala, ct in nuper mortuo, sanguinis

θὶ Lauci s. p. r t. ed. prioris. Adgnosti ex pulsatione dextri lateris , ct ad tit- nepotes propagari credit. o um. Emon. T. Tv. P. 3 i. 34. Prank m . T. II. 6α.

225쪽

MOTUS p ROGRESSIVUS.

nis motum sola gubernet. Nempe de incisa arteria , & perinde quidem de secta vena , sanguis maxima velocitate effuit i , eo modo , ut de vicinis truncis ramisque , & secundum circuitus sanguinei leges,& contra easdem , in vulnus ruat, ut etiam contra ponderis vim ci & directionem naturalem in rimam se praecipitet. Ita etiam in stagnante sanguine m) nova nascitur velocitas ,& evulso demum corde n , aut revinctis magnis aortae ramis, atque recita adeo ab arteriis cordis potentia, tamen sanguis novam velocitatem adquirit. quae neque a corde est , neque a pondere, neque ab ulla potentia nobis cognita. nisi Occultam, atque sutatilissimain vasorum minimorum contractionem admittas, quae sanguinem contentum undique urgeat, pari vi, Ac quae motum nullum generet , dum omnia vasa integra sunt, tunc autem se exserat, & sanguinem in novum motum restituat, & denique per vulnus exprimat . quando locus aliquis natus est, a quo eam aena pressionem demseris. Non ideo velim me videri contraria dicere priorum . quando contractilem vim ab arteriis eorum

animalium minoribus abesse scripsi o . Phaenomena eo loco narravi, negavi conspicuam in minimis arteriis contractionem reperiti , de nunc sinc rus aliut phaenomenon propono . quod non videtur absque aliqua contractione intelligi posse : ea vero contractio a vita non pendet, neque musculosae est indolis, qvie a morte supersit. At ad nativum potius elaterem tensae fibrae cellulosae spectat ; ea enim alio etiam in exemplo, sed lente .& multis continuis diebus cp , alterias calidorum animalium resectas extinanit , diametrumque minuit, & lumen delet. Motum sanguinis hactenus haec latens contratio adjuvat, quod distentam a corde, fibrarum carnea. rum auxiliaris socia , arte iam arctet. Tunc demum conspicua se exis. iit, quando conditio nata est , nunquam in vivente sanoque animali nasci tura . membranarum nempe violatio , ex quibus arteriae componuntur. Nullum vero manifestum motum videtur producere, quod per arteri.

sum systema ita sit distributa, ut minita arteriarum fines omnem pressionem

226쪽

ais LIB. UL SECTI SANGUINIS PER ARTERIA s

nem majorum vasorum, sua reactione aequilibrent, neque sinant eam truncorum contractionem ullum conspicuum effectum edere , quod quidem cum anato me apprime consentit. Tunc vero utique in effectum eadem presso erum- Pit , quando aliqua a parte arteriae aequa parietum repressio ablata est. Ita putaverim phaenomenon exponi posse , quod absque interpretatione q in priori commentario narravi, ne hypothesin rebus gestis miscerem. Nunc in pleno opere existimavi, non fore indecorum, si aliquanto propius ad veri speciem accederem. Inde vero fit, ut non vulnere quidem inflicto, sed debilitata aliquarum arteriarum resiissentia, eo sanguis congeratur. Inde a pediluvio menses cr) : linde capitis ab eadem causa levamen, subtracto quo Onerabatur

sanguine sys. X LI. Motus musculoram.

Sequitur earum causarum, quae praeter cor sanguinem movent, utique potentissima , musculorum motus , quo omnino statio . ejusque mutatio .gressus , saltus , pronunciatio , respiratio citatior, deglutitio , denique se-vetior animi ad difficile opus intentio pertinet. Et in universum , quicunque musculi celerius, & constantius ab animae volentis imperio in motum fuerint exciti, nova inde semper, eaque maxima , in sanguine velocitas excrutatur. Sed etiam in homine , aut animale , quod exanime languere videtur , integrum caeterum , & expers putredinis . aut coaguli , motus intestianorum , vomitus , sternutatio t , aut quicunque vehementior musculorum motus latentem vitam explicat . & sanguinem a quiete ad circuitum essi- Caciter revocat. Inde a cursu summus rubor , calor , sudor , urina flammea, putredo humorum su), debilitas, omnia demum eadem, quae sunt iuacutissima febre χ , & demum febris ipsa , intra paucas horas sunesta sequitur cf. Inflammationem universi corporis, quae fit a lato nimis incitato cursu , leporum

227쪽

MOTUS PROGRESSIVUS.

a ITIeporum exemplo solebat ΡRRCEPTO R Z confirmare , aque tetano corpus omne nigrescere, & Ill. medici observarunt, & vulgo quidem notum est. Perinde vero , ut a contrariis etiam argumenta nostra petamus , ce tum est . motu musculari neglecto , sanguinena ubique , sed in abdomine maxime, retarduri , calorem corporis universi minui, perspirationis copiam decrescere , urinam augeri, adipem in cellulas subcutaneas, in omentum , in hepar congeri, reducem a pedibus vaporem stagnare. colligi , in conia picuam aquam converti , uno verbo eadem symptomata nasci , quae a diminuta cordis potestate exspectari possunt a .

Qua ratione corporis exercitatio & musculorum . motus sanguini novam velocitatem addant , alibi utique fusius dicemus : breviter hic tamen enarrari visum est . cum incerta vitae superstitis spes. & forte prius dudum communi naturae legi mihi parendum sit , quam quidem id volumen absolvi potest. Ergo Clari quidem viri docuerunt , musculum , dum contrahitur . expallescere b , nempe sanguinem suum expellere , ut adeo vis muruculi secundi cordis vice fungatur, & sanguinem per sua vasa cogat fugere. Verum innumerabilia certe experimenta me convincunt, nihil quidquam agentis mustuli. rubori decedere c , & in vivo animale , vitro convexo ad arteriam adhibito, quae per musculi superficiem decurrit , omnino sanguineos globulos, eorumque continuatum motum percipi , quando quam maxime caro in conicactione vertatur, pauloque post velocissimum actionis musculosae tempusculum , ea vasa utique sanguine perinde plena esse , ut quidem ante eam contractionem plena fuerunt. Alio ergo modo oportet, a carnium actione sanguinem promoveri. Nempe inter majores musculos ubique trunci artariosi , venosique ambulant , & venosi potissimum. Verum musculi , dum agunt, tument, quod notissimum phaenomenon interim recipimus. uoties ergo vasoruni fasciculus medios inter musculos incedit , toties utique per totam eorum vasorum Iongitudinem compresso undique adplicatur , quae parietes ad axin urget. & ejusdem est effectus . ac si ipsis valorum parietibus nova vis contractilis quasi infunderetur. .

228쪽

LIB. VI SECT'. L SANGUINIS PER ARTERIAS

In arteriarum sanguinem minus potest musculorum pressio : nam minores arteriae durioribus membranis continentur, & saepe omnino extra musculorum potesstatem profundiori loco secundum ossa meant : neque perinde utiliter utique premerentur, quae valvularum praesidio destitutae sint. ut omnino non magis ab ea communi carnium pressio' sanguinis arte-riosi motus adjuvetur, quam quidem, repreta ad cor fluento , ab eadem 'causa retardaretur. Si usquam , iis locis aliquis musculorum in arterias admitti posset, quoties os inter & potentem musculum arteria ponitur, ut tota ejus carnis vis comprimens ab arteria excipiatur, quae cedere nequit. Potest etiam musculosum cingulum aliquam in corpore animato caveam ambire & arctare, quale in abdomine exemplum est, cujus quidem ci guli, & conjunctae diu phragmatis efficaciae , vis in bile, & venae portarum sanguine promovendo alias ostendetur : sed vena ad portas, si ad valvulas respexeris, arteria est. In ejus certe ve ae ramis stagnatio oculis manifesti Lsima se offert, quam primum incisoris manus musculos abdominis desti

Sed etiam in arteriis celeritatem sanguinis a motu musculorum aucto incitari interi in recipimus, & alibi ostendemus. Cordis nempe ab ea causa vites Lllicitantur & increscunt, & sanguis in arterias velocius exit.

XLII. Phaenomena motus progressivi turbati languentis.

Superest ut turbati Se languentis , & denique subpressi motus progressivi phaenomena exponam, meis sere eXperimentis usus , quae ex frigido. tum equidem animalium contemplatione sumta , de calidis tamen perinde vera esse videntur, cum & paria in calidis bcstiis phaenomena observemus,& causim non reperiamus , cur his in phaenomenis a frigidis dissideant. Oportet autem diligenter, & non absque aliqua patientia in animale vivo phaenomena speculari , quae vividam inter vitae vim . plenamque mortem intercedunt, & quibus, tamquam gradibus, a legitimo sanguinis motu in plenam quietem transiitur.

Animali vivo primum in motu sanguinis vitium est, lentius moveri e , eademque debilitatis & mensura est , & effectus. Nam & cordis pulsationes rariores fiunt. & sanguinis per arteriam motus lentesciti Inde

229쪽

MOTUS PROGRESSIVUS

ars Inde turbatio sere sequitur. . Equabilis in sano animale impetus est, quo sanguis per arterias fluit , veloci , scd una tranquillo rivo similis, in quo neque celerius unquam unda fugit , neque vicissim suspenditur. Contra in animale languente, inaequale fluent uni est ., & modo tar uni serpit. modo nova velocitate restituta luit f). Cordis nempe vis est, quae subinde novo conatu sanguinem . quem a venis accipit , in arterias inpellit . ut velocior unda reIdem illam priorem acceleret Aliud & nuperius aliquando vitium solet esse, ut sanguis, qui lentius per arterias advenit, nunc omnino contra cor retrocedat g . Ita fieri in vivis animalibus expetimento con stat, ita in liaminibus se habere jam stensum est ch . Causa hujus vitii fere in derivatione est, ut sanguis arteriosius ad sedem vulneris retrorsum ruat, aut in coagulo sanguinis, aut, & plerumque proculdubio , in minori cordis robore , quod resistentiam vas

rum minimorum nequit superare. Morienti pullo sanguis ex umbilicati membrana in seiuna redit i . Retrocessionem sanguinis, nisi mors excipit, sequitur oscillatio h frequentis limum in vivis animalibus phaenomenon. Si nempe sanguis ad

cor redibat refluus, eum vis cordis luperstes incitata in nativum ordinem restituit , cogitque porro ad extremos ramulos ferri. Sed causa, quae motum sanguinis invertit, eadem porro se cordi obponit : ergo paulo Post sanguis ex ramis in truncum regruditur . novoque a cordis inpulsu in legitimum ordinem reducitur, donec vel plena cordis victoria sit, Vel, quod nunc ponimus, motus sanguinis omnino subprimatur. Nulla autem linea est, secundum quam sanguis non eat redeatque, non ex ramis in truncum proprium unice , sed ex ramo per canalem medium in ali uiui truncum, aut per ipsum divisionis punctium angulique verticem. ex ramo in alterum ejus trunci ramum, aut mille demum aliis modis. Diu oscilla- E e et tio

230쪽

didio LIB VI. SE r. I SANGUINIS PER ARTERIA s

tio superest, multis saepe horis l . maxime in ramo, qui duos truncos unit. Oscillatio sataguinis motum saepe rei tituit in . In deteriori animalis statu, quem ponimus , post oscillationem succedit quies n . Ea a partibus extremis plerumque incipit, ut a corde quidem adaortae brevem particulam sanguis Ο expellatur; ad reliquam arteriae Iongitudinem & ramos, in exemplo , mesenterii, nihil de eo motu veniat quid. quam , sed inmotus sanguis in iis ramis stet p), aut sensim potius, quod

continuo dicetur, de ea tota corporis parte fugiat. Ea vero quies in alti quibus ramis praevalet, dum in aliis sanguis moveri pergit, sensim vero major pars arteriarum immaea redditur. Ita in homine saepe, diu etiam ante mortem , uno alteroque die . pulsum & pene calorem a manu ab suisse vidi , cum interim caput vigeret, mentisque imperia lingua libere exprimeret. Neque quies in ramis arteriosis absque spe, neque rarum est, a novo cordis vigore sanguinem, qui motum amiserat , iter suum ite-tasse q : estque inciis arteriae, venaeve hic pene certus effectus r . Inanitio arteriarum plerumque cum languore incipit cs , & in quiete perficitur. Decrescit sensim ordinum numerus , quos globuli in eodem trunco effecerant, ut pasiciores t ) sensim fiant, & denique tota arteria inanis est: sive nunc occulta illa , jam a nobis excitata lentaque arteriarum contractio in causa fuerit , sive cordis debilis impetus remotiores globulos sensim a se , suoque principio eas in sedes removeat , ad quas nulla porro a corde essicacia pervenire possit. Altero die cu) in animalibus sti-gidi sanguinis plerumque arteriae inanes reperiuntur. In G v I L I E LM 'O lli. nullus a morte praeter pulmonem sanguis fuit χ). Arteria in crure , quod amputabatur, inanis, sanguinem nullum dedit χ' .

SEARCH

MENU NAVIGATION