Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

261쪽

MOTUS LATERALIS.

et rmare, uti febris calorem in humano corpore excitat, ita vicissim ca-Ior febrem auget. Inde funestissimae febres h calidis hypocaustis , a velamentorum lectorumque calido operimento. Pulsus in somno frequentio. res ad calorem recte resert BroUUne LANGRisH r , & ego olim re

Cibus sumtus, chylum cordi submittit, pulsumque, non minima ratione , reddit frequentiorem t . Iterum omnia obstacula. quae sanguinis per arterias liberum iter sumaminant, cordis motum vehementer augent, quanadiu ejus organi vires valent. Vinculum aOrtae injectum miram in corde conatuum vehementiam eracitat u) , quia languinem a venis accipit, neque potest edere, neque se liberare stimulo. uod vinculum id polypus facit V . Eadem ratio est eorum obstaculorum ' , quae, in febre, inque inflammatione subtilio.

ra, sanguinis per minima iter morantur. Quoties nempe omnia plena sunt, & per arterias humoris vitalis circuitus abique mora eXpeditur , toties cor facile stimulo se liberat, & integre , ut perfecte vacuum longiori demum tempore denuo eam sanguinis copiam recipiat , quae ad pulsum excitandum susscit. Oties vero per arteriam sanguis cessat exire . neque vires hactenus deficiunt, toties cor stimulum venosi cruoris retinctdiutius, & malignius expedit, atque adeo celerius pulsat & violentius. Haec est causa pulsus vehementis febrium inflammatoriarum, in quibus lympha ad cotii modum lentescit. neque per minima vasorum sanguis libere

Sunt qui hos cordis contra resistentiam objectam insurgentes conatus animae tribuunt, quae vires pro resilientiae ratione intendat. Eos viros vellem in rana , capite destructo & spinali medulla dissecta, aortasvinculo intercipere ' aut cor ipsum, cum vasis ligatum de corde evellere, atque ejus cordis,

I i a vi

262쪽

2sa LIB. VI. SECT IL SANGUINIS PER ARTERIAs

ui nervea dest tuti, animaeque subtracti imperis, motum speculari. Vid bunt certe, ut ego vidi. perinde cor contra Obiliculum niti, etiamsi anumae consilium nullum nunc luperest. Eadem fere debilitatis g est ratio, quae obstaculi. Quando enim vi res corporis universi fractae motui vitali perficiendo nunc ina res succum bunt, utique cor nunc languidum minus recte se venolo sanguine liberat, hinc pluries ad eum sanguinem ejiciendum contrahit, eum vero, ut debile eit, parum promovet. Hinc equae debilis pulsuum numerus a 4o ad 1 oo in minuto primo adscendit ca). Hinc moribundis animalibus pulsus cum parvitate celer b , & fere eumdem numerum adtingit, qui in saliente puncto est, & quem intenta anima medici aegerrime numerat, circa I o c . in primo minuto. Alia denique cau a cordis celerius & frequentius contracti latet in stumulo , sive nunc nervi a quacunque causa vehementer sollicitentur . sive sanguinis vis increverit . qua cor in motum ciet. Ergo ab adfectibus animi, d ica, terrore & pudore, variisque passionibus pulsus acceleratur , ut etiam medici praesentia in tenerioribus seminis arterias frequentius cogat micare ce . Sic vehemens animi in dissiciliori labore studium pulsum a celerat, caloremque & sudorem denique movet. Demum nullus sere major

dolor f esse dicitur absque velociori pulsu , quae ea spina est. non ignor ta H E L χ ο N T i O g ). A dolore equae pulsus a 36 ad so & demum ad ioo adscenderunt h . Et alteri equo , libero pulsus in eodem semper primo minuto fuerunt ψO , continuo vero , cum acrius torquer

Ad stimulum calorem refero, qui a frictione oritur. Sed etiam elec- . trici

263쪽

MOTUS LATERALIS.

et S 3 trici ignis excitatus torrens . pulsum non infrequenter acceleravit h . ad decem l , & duodecim m . & sedecim demum in minuto primo

vices. Alias tamen nihil mutavit cir , Constantior in excitando celeriori pulsu vis est sanguinis, occulta ce te , sed aliqua tamen ratione ita mutata, ut cor vehementius, quam sani hominis sanguis, sollicitet. Ejusmodi pulsus est , qui a pure sanguini corn- iii isto nascitur, in febre nempe hectica, quae non a pulmonis solius vitio , ted perinde excitatur, sive hepar , sive ren, sive artus aliquis ulcere con-lumatur, uti quidem saepe, etiam in ostium remotorum artuum vitiis vidi Aliud exemplum est gangraenosae febris, quae per tristia exempla notissima, a cortice peruviano . ut aliae febres, saepe feliciter superatur. Quoties nempe putridum liquamen, in cellulosam telam emisum, venis hauritur uberius , utique pulsus cum debilitate citissimus, cumque tendinum tremore & desipientia levi conjunctus supervenit, a quo ad mortem brevissima via est. Ejusdem generis eae febres sunt, quae a contagio manifesto acri pestis ,

variolarum o , dysenteriae, accumbentis hominis phthisici p , carceris vaporibus faetidis pleni, stagni pleni q sordibus q' , aperti sepulchri

q'' , adeo frequentes nascuntur. Ejusdem denuo naturae pulsus est cutatior , qui a sermentatis liquoribus , alcohole gravibus cr) , & a cadidis medicamentis nascitur: In cane , . aqua laurocerasi pulsus a 78 ad I, in equo a 34 auxit ad Io 3 s . Sed etiam ab argenti vivi acti ne, dum saliva fluit, pulsus ad leto & ryo incitatur t . Denique pulsus magnus una& celer u veram in sanguinis circuitu celeriatatem demonstrat, nam multus sanguis quoque pulsu de corde expellitur, & se

I i 3 quentior

264쪽

as 4 LIB. VI. SECT. II SANGUINIS PER ARTERIAS

quentiores undae sunt. Cum parvitate, conjumst, frequentia pulsus unice cor, dis auctum laborem demonstrat,

g. XV. Pulsus rari o tardi cati .

Facile inteli gitur, hujus pulsus causas contrarias esse causis pulsus ve- Iocis : nempe cor minus irritabile , aut diminutum stimulum , a quo irritatur. Rarus ergo in universum pulsus senis χ ) , aut animalis vetuli . rarus animalis magni I , rarus hominum, quos phlegmaticos vocamus quibus cor minus irritabile, totaque nervorum universitas surda magis sit ad stimulos et ) , rarior ab usu papaveris Omniumque medicamentorum , quae nervorum tumultum sedant. Deinde , per eadem , rarum pulsum esse adparet . quando minor copia sanguinis cordi remittitur. Rarus ergo pulsus est animalibu frigidis a quibus cor parvum; rarus homini quiescenti, cujus neque mens curis agitatur acribus , neque corpus musculorum motu e

ercetur.

Sed etiam frigus, quod motum in tota natura supprimit, de pulsuum frequentia demit: ad decem in minuto primo vices, ex Cl. viri experimento. b). Pauciores ergo pulsus hieme c , animali hibernanti d), homini frigidiorem Europam incolenti e . Rarior est etiam , quando a sanguine omnis vitiosa acrimonia abest, quae forte inter causas est, quare infantea A sepe & blandissime dormiant f senes somnum tristes & frustra saepe e . spectent avidi. Iterum rarus pulsus est . quando quam minima in universa sanguinis via resistenua cordi obsistit. Nam persectius cor depletur, adeoque intra brevius tempus tantumdem expellit sanguinis f : ut omnino praeter omne

P. 29.

265쪽

Uxperimentum a vasorum obstructione & a nata inde res stentia , & viscido sanguine pulsum retardari BELLI Nus scripserit g . Minus enim saepe

embolum agitare oportet, quo magis expedite aqua de siphone prodit :pluresque non dubie ictus requiruntur, quam primum oportet obstructos .& valide elasticos tubos dilatare- Hinc sanissimo homini pulsus rarus, neque fere vitium in nimia raritate esse potest h . Summum signum se-hris fideliter declinantis , pulsus est nunc rarior. Memini , qui tot febres continuas exanthematicas, aliasque, passus sim , quot vix quisquam alius, etiam in vehementissinia miliari, & in erysipelacea febre, cum in summo periculo vita mea versata fuisset, omnem me metum abjecisse, cum ad pulsus I 8o in duobus minutis illa enormis pulsuum frequentia rediisset; neque unquam spem me fefellisse, quoties ad eam sere mensuram malum d

ferbuerat.

Neque ego unquam aut in febrium intermittentium principio cr), aut in lentis h , aut in acutis ὶ febribus pulsum ad so descendisse vidi,

cum etiam in intermissionibus tertianae aliquanto frequentior sit, etsi utique debiles & humiles pulsus fuisse viderim. Certe mecum in parOxysmis febrium intermittentium frigore celerem & parvum pulsum reperit Cl. olim

paroxysmo pulsus Ioo ad isto FLOYERus n . Quare pulsus febrium malignarum o tardos, aliosque ejus generis experimenta aut absque ii rologio , aut ad hypothesin facta esse crediderim, aut peculiare aliquod pulmonis vitium cum febre conjunctum pulsum retardasse. Sed neque alias epidemicas, & deterioris ingenii febres vidi, in quibus pulsus neque robore suo a naturae modo dissentit, neque celeritate sp, Quoties

266쪽

L. VI. SECT. ΙΙ. SANGUINIS PER ARTERIAs

Quoties nempe pulmo quacunque de causa, a polypo , glandulis scir.

rhosiis, spasmo forte nerveo impeditur , neque sanguis expedite a dextro ventriculo in sinistrum venit, neque interim magnus & sebrilis conatus sanguinem per pulmoneS urget. tunc utique pullus cum vitio rarus erit. Neque enim arteria sanguinem accipiet, neque med ci digitus ejus dilatationem in carpo sentiet , quando ad aortam sanguinis parcior copia venit : non veniet autem, nisi per pulmonem ad sinistras corporis caveas via patebit. Ergo anhelosis pulsus rarus q ut in amplissimo sene , vehementis in asthm tis paro xysmo , non dudum vidL Homini , cui sanguis crassissimus continuo cogebatur , quamprimum eX vena fluxerat, & in cujus cadavere amriculae sinistrae aucta erat cavitas, pulsus, dum vixit, fuerunt a 2 3 ad 3s r , quo numero nunquam minorem aut vidi, aut usquam legi. IIajor & vitiosa una raritas in pulsu est , quae intermissio dicitur , Ω 'cujus par omnino causa est, sanguinis nempe etiam parcior in aorta penus , quam in raro pulsu suit. Ergo in asthmaticis, & in peripneumonicis & in anhelosis quidem hactenus cum minori periculo pul- sus intermittit, ut medelam a vena incisa id malum accipiat t) quod maximum terrorem incutiebat. Ita ab Osseo diaphragmatis centro pulsus intermittens ortum duxit su) : & a polypo, qui magnam arteriam obturaverat κ , & a valvulis aortae ostio praepositis quae osseam naturam induerant, ut & in aortam parcius sanguis veniret , & in cor ipsum c geretur redire.& a gibbo pulmonis libertatem minuente I . In lento . ab ao ita sorte dilatata & cartilaginea , pulsus intermittens g . Deterior causa est, quae a corde debilitato movenit, quod parvum stimulum non percipit. Ita in pessimis febribus . vitalem vim penitus Dan. gentibus , pussus ita penitus intermittit , ut pene nullus supersi , qualia in

esse NAUCRARY de prasu crepit. u. I.

267쪽

natura morti destinaverat. Ita certe periculosus is pulsus est , ut etiam , quando unicus inter quadraginta pullus delicit, 21Ominem non ultra menses totidem vitalem supereste , Chinenses inter firma praesagia receperint ; proximam vero mortem instare moneant , quando ex septem pulsibus unus desideratur. Denique mors in animalibus plerumque post pulsum intermittentem longisque intervallis redeuntem d fere supervenit, ut paulatim auctis intervallis, denique integro in primo minuto unicus pulsus percipiatur. Eo in rerum statu animalis tanta est debilitas , ut cor nonnisi ad majorem stimulum contractionem perficere valeat , cum praeterea sat guis ad auriculam dextram redire cesset. neque adeo cordis vires eo gradu sollicitentur, qui ad contractionem ericiendam requiritur. Quare tarde,& post multum tempus, tantum demum sanguinis ad cordis dextra atria

venit, quantum pro legitimo stimulo lassicit. Ad debilitatem pertinet, si quid serii est in Francisci SOLANI pra dictione, qui a pulsu intermittente instantem di arrhaeam praesagiri docuit se,

Denique , etiam ante mortem pulsus omnino nullus Percipitur, quando vires cordis sanguini ad remotiores aortae ramos propellendo non su-ssiciunt , solamque partem magnae arteriae replent, quae cordi proxima COntinuatur f . Inde ille notissimus pallor , qui paulo ante mortem supervenit, funestumque frigus Ita in animalibus factuni vidi, ita fit in paraly

ticis g , hemiplegicis ch debilibusque r mortalibus, aque eo statu

mors proxime distat. Aliqua debilitas pulsum celerem & debilem reddit , maxima omnino suspendit & intercipit. Haec causa est mortis falso creditae, ex qua homines subinde excitantur, quae laus ASCLEPIADI, &

268쪽

et 18 LIB. VI. SECT IL SANGUINIS PER ARTERIA s

I . V Irtui enim videbuntur , q rit, i, a t. r .i dir: disierat Est tamen ut ab que tanta debilitatς, unice occupato a Ort e ostio , aut impervio cor.

de , aut pulmone impedito , pulsus in carpo nullus percipiatur. Ita ab anguito corde frigus perpetuum , pulsusque omnino nullus fuit rn Aphthisi cum thoracis hydrope conjuncta , quatuor integris ante mortem mensii bus asphyxia n), & ab hydrope solo . in alio exemplo o . Quadragesimo ante mortem die pulsus insanti de suit, cui pulmo vomicis plenus erat p). Ab an eurysmate a ortae maximo , carneque pleno pene tendinea , pulsus lateris alterius pene nullus q . In icterico , cui pulsus fere defecerat, polypus in corde coactusque sanguis erat r . Cum ventriculus cordis adipe quasi repleretur, asphyxia aliquot dierum ante mortem praecessit cr' . Quoties vero in altero latere pulsus intermittit s) , superitos in altero , arteriam ejus loci solam laborare necesse est. Quibus absque morbo utrinque pulsus deficit t , vitium in arteriis aliquod osseamque naturam esse crediderim , quae diu absque conspicuis functi unum naturalium vitiis toleratur.

g. XVI. Pillsimn numerus pro diuersa aetate.

Cum in omni rerum naturalium historia utile sit mensuras definire &numeros , hic in signo adeo gravi , adeo perpetui usus , & primario Omnis prognoseos fundamento , utilissimum fuerit accuratius , perque numeros , determinasse , quis sit sano homini pulsus , quis febrienti, ut distin tia a valetudine integra , ad que eam reditus ad certiorem rationem definiatur. Facile intelligo, latitudinem aliquam his in rebus esse, neque omnium ejil'-dem aetatis hominum , neque in eodem morbo diversarum personarum eosdem

269쪽

dem pulsuum es. numeros. Sed propius tamen ad mensuram veri accedit , quicunque numeros exprimit , & terminum certe figit , quem ultro citroque natura modice discurrat, nunquam tamen longillime evagetur. Primus, ni fallor . vir ad inveniendum verum natus, KEPI. ERus il pulsuum in dato tempore numerum definire suscepit, nam cardinalis Cuias Asi pulsuum ad clepsydram enumeratio , nunquam ad ipsum Opus per

ducta Diti Inde proprio libro Johannes FLOYER ν uberius pro ho

minum morborumque varietate pulsuum numeros & rationes descripsit,

& Cl. RYE b . Sed etiam ego in proprio corpore, & familiarium meorum carpo , ad horologium secunda minuta indicaturum , numerosus ma innumerandis pulsibus experimenta seci c γ. Nuper Cl. Franciscus de S A u-v Ao E s pendulum cum pulsu carpi isochronum pro pulsilogio proposuit d).

Ut a prima origine animal repetam , puncti salientis pulsus adeo numerosos inveni, ut Vocum pronunciatione nequiverim adsequi e quandiu nempe suum animalculo robur, & nativus calor inest. Qui in minuto primo numeravit I 3 e) pulsus CL FLo Y ER, mihi potius intra verum substitit Te videtur, cum etiam octavo a partu die majorem in homine numerum alius Cl. BRITANNus recenseat Noviter nascenti homini parem i34 pulsuum numerum idem tribuit cl. FLOYER f), BRYANus vero . eo, quem excitavi loco, post Octoa partu dies, omnino Iso g) : quem quidem numerum ego nunquam inire, neque ultra Iψo progredi potui.

Uti pulli ovo erepti pulsus continuo vehementer decrescit h , ita hominis in lucem editi : Trimestri puero, in eodem semper minuto prumo, pullus fuerunt Iao r, Quinto anno sextoque pulsus numeravit

270쪽

diso L VI. SE . II. SANGUINIS PER ARTERIA s

i os & Ios idem, quem saepe laudabo. Iohannes FLOYER l . . Septimo anno pulsus 9o, decimo quarto 8o fecit Franciscus Bois si Est l . Anno undecimo, in puero vigilante inter so & roo pulsus

numerat Cl. olim HAMBER GERUS Ω, in puella annorum J hannes FLOYER n . Nempe in universum intra pubertatem numerus pulsuum major est. Adulto homini pauciores, quam puero , & infanti pulsus sunt , varistatem facit sexus, anni tempus , regio . temperamentum. Eam varietatem inter so & 8o crediderim contineri, neque insta sexaginta pulsus facile admitterem, neque, in sano homine, & quiescente . multum ad 8o ad. derem. Qui scriptores εο o & pauciores, quam so pulsus numerarunt , in phlegmaticum hominem incidisse videntur, aut rariorem aliquam corporis humani fabricam. Eo refero Ill. virum T rornam Sc ΗwENκE,

qui viro 6s annorum pro matutini pulsus numero adsignat s s ad so :& BIair R Oa isso N , qui pulsus matutinos s4 numerat q) , & magis etiam Cl. RYE r , qui non excedit , etiam matutino tempore, pulsus 4s. Sed neque naturae ubertati resipandet F. N MAR UET , qui So infanti pulsus, so adulto adsignat s , aut Gui Do Tus t , qui pro summa mensura intra horam 33oo pulsus, in primo adeo minuto 6sponit, aut MALAEus u qui 32oo facit; neque Guillelmi C o κ-su RNE e pulsus in febre 37. 4o I recte numerati essie videntur , facile enim, nisi penduli secunda minuta vibrantis oscillationes sequaris , Vulgare ad horologium in numerando erratur. Dudum numerum sopulsuum rarum esse KEpLE Rus monuit 3 , deinde FLOYERus g), qui vix unquam minorem vidit. propius

v I Us uti.

SEARCH

MENU NAVIGATION