Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

281쪽

MOTUS LATERILIS.

27 Isacit t & disertis verbis, nasalem pulsu na u , qui per eam sedem evacuationem praesagit, ad dicroti signa delinea: Coturnisans pulsus χ a diverso

differt, quando ter in uno intervallo pulsus celerrime se consequuntur. Inci. pulsus est , quando supra primum pulsum secundus robustior in largit, supra secundum tertius . ut in mari quidem unda violentior priorem super.

venire solet. Eum pulsum Francisciιs SOLANO definivit 3 , & cum mollitie sudorem g cum duritie icterum a credidit portendere.

Denique nuperrimus auctor b multo plenius novas pulsuum classes , novaque a pulsibus praesagia excogitavit. Criticum ergo primum a non critico sive irritationis pulsu separavit, quod ille obiticulum quidem , sed evacuatione critica & a natura superabile , & continuo superandum , iste frustra futuros naturae conatus . nervorumque steriles tumultus designet. Criticus ergo in universum pulsus dilatatus, mollis, & expansus erit c oportet enim auctoris voces ex proximo sequi 2 qui criticus non est. is concentratus d), arctus , frequens est & durior. Deinde pulsus criticus per alia sua signa variarum corporis humani partium Obstructiones designat,& imminentes ex iis partibus criticas evacuationes praesagiti Si in capite morbus fuerit. & a superioribus corporis partibus evacuatis speretur, putilas superior e erit, nempe dicrotus, qui praecipitem reduplicationem , sive unicam diastolen in duas divisam habeti Si in pectore vitium fuerit , &inde speretur evacuatio . pulsus inna mollis erit, & undosus , & aequalis f) : si a gutture . aliquanto celerior , & dutior , & cephalico propiarest g . Si a capite crisis sequetur, durior erit una, validior. celerior, vere dicrotus h . Pulsus inferior inaequalia habet intervalla, neque raro

282쪽

ti r LIB. VI. SECT. II. SANGUINIS PER ARTERI as

intermittenti proximus est i , & cum subsultu conjungitur l . Iterum vomitum indicabit, si una durus , & purum inaequalis fuerit l : evacuationem per intestina . si magis inaequalis, pene intermittens saepe , & subsulatibus mistus fuerit m . Pulsus haemorrhoides praesagiens una dicrotus, durus. frequens, minus inaequalis est n . Verum plura repetere omitto ; cum auctor anonymus SOL Λ Ni aedificio manifesto suum , sed ornatius & amplius superstruxerit: id autem structurae genus experimentorum iteratione oporteat aut stare. aut everti, quorum utrumque otium, & opportunitates , & liberum inprimis a praejudicata opinione animum polcunt.

Sec Tio III. Motus sanguinis per arterias esseclas S. I. Frictio.

QVae sequuntur non unice obscura sunt . sed id praeterea habent ingratius . quod omnino ad verum cominus accedi nequeat. Quare quae pauca . hiulca , vere tamen cognita habeo , brevis propono : hypotheses

etiam brevius ex aliis narratur .

Dum sanguis per magna vasa celeriter incedit, primum est, ut frictio aliqua nascatur. Erit autem ea multiplex. ' Nam ad parietes quidem arteriarum globuli impellentur , sive arteriae flexae fuerint, sive in coni modum ad minorem diametrum contrahantur, utraque enim causa facit, ut non possit non globulorum pars magna in parietes illidi : in priori quidem exemplo ii inprimis, quos fluentum e directo ad flexionis convexam partem ducit: in altero eae omnes imaginabiles globulorum series in anulo contentae . qui differentiae luminum aequalis est. Demum ipsae globulorum lineae, quae axin tenent, necessario in calcaria inpingunt, quae inter duorum ramorum divisionem , angulum tenent. Ea illisio quidem , absque impetu in nostris o experimentis fit, in calidis tamen animalibus, & in arteriis majoribus

283쪽

LIB. VI. SECT III SANG. PER ART MOTI EFFECTUS. a 3

non est absque violentia, cum in flexa sede arteriae sere dilatentur p .' Si vero parietes arteriae mutantur, aequum est, etiam globulos sanguinis, ct quidquid praeter eos vitalem humorem componit , inter vim urgentem cordis , & arteriarum vim resistentem & repellentem premi q , ab artoriae reactione in se ipsos comprimi. etiam magis, quam elastica corpora , quae in illisionis sede ex notissimis experimentis lavea excavantur. Quare, si ab arteriae quidem pariete globulum repelli posueris, ab aliis vero, qui sequuntur, globulorum ordinibus insequentes contrariam in sedem urgentur , poterit globulus in minus volumen conprimi, quod densari vocant. Ita enim & superficies undique ad centrum urgetur , & quicunque tenuior humor , vacua , inter veros globuli atomos , intervalla replet, is exprimitur, ex quo fit, ut quae supersunt atomi , in eodem volumine plus habeant materiei Deinde obtinetur, ut quae mistae in unam moleculam concreverant diversi ingenii particulae , eae soluto nexu discedant. Ita crediderim , in exemplo , Oleum cum aqua subactum , quod chylum v cant . post aliquot horas evanescere , cum oleum nativam pelluciditatem recuperet, postquam ab aqua , quasi expressum , secessit. Arteriosi vero parietes a particulis, si quas sanguis alterius a globosa figurae habet. irritabuntur r , effodientur. aut ea, quacunque ratione mutabuntur , quae indoli earum particularum conveniet. Sed etiam extensio, quae cum omni arteriae diastole conjungitur s , & flexio in arcum convexiorem r a teriae particulas minimas quassat & dissolvit. Haec omnia maxima erunt inaortae prioribus ramis u , per quos majori celeritate languis urgetur . tam major unda anterior potentius resistit. Maxima ergo ea sede in arteria quidem detritio, & ab elementis de sua sede depulsis crebriores fove lae, & ad dilatationem major erit inpulsus. Ea omnia in convexitate fle. xionum iterum majora erunt, quo sanguis vi projectionis suae, & centrifuga potestate acrius nititur χ . In minores vero moleculas globulos illi

sos distatvi I , nondum equidem vidi z . Aliud

284쪽

aliud frictionis genus est, quod inter ipsas moleculas exercetur , quae sanguinem constituunt. Etsi enim eae in frigido animal e 1 bi parallelae rectas lineas sequuntur a , aequum tamen est creditu . non ab experime to quidem, sed ex sanae rationis dictamine , moleculas sanguinis varie comtut bari , inter se collidi, seque de suo de tucbale itinere. Nam eae massulae , quae ab arteriae parietibus repercussae b . molliter, sed mutata

tamen ea , quam sequuntur linea, ad EX in quocunque sub angulo redeunt, eae non possunt non lineas aXi parallelas secare, inque eas moleculas illidere , quae has lineas tenent. Sed etiam contractio arteriae , qPae globulos ad axin repellit, non potest non secundum lineas , quae axiii ad perpendiculum secant, globulos parietibus primo proximos , denique qui eos interiores contingunt, in eos globulos repellere, qui axin tenent. Con. tra , qui a x in tenent lineas ve axi viciniores, pressione ea , qua reliquos ordines dimovent, eos utique ad parietes secundum perpendiculum, cogunt illidi. Ita dum iis occurrunt Ordinibus, qui a parietibus repercussi redeunt, non potest non globulorum ad contrarias moleculas collis brum confrictio fieri. Iterum, cum aliquanto celerius nova unda insequatur. prior aliquanto

lentius fugiat & cum unda prior sequentem inpellat, poterit quaevis unda haberi pro corpore inter potentiam urgentem , & iesilientiam conpressis. Ita nascitur illa in motu globulorum conturbatio, quam nos alibi repetemus. Oppositorum vero in sanguine torrentium d J pugnam & collisionem experimenta manisello demonstrant, ut omnino duo contraria sania guinis fluenta contra se nitantur, mutataque a mutua resistentia directio in lineam abeant, quae ad perpendiculum in axin nititur. Rotationem globulorum circa axin a viris minime contemnendae auctoritatis partim ex

th oria. R ad experimenta e demum propositam, ego quidem nunquam

vidi. Uti vero sanguis per laxatam , perque contractam , arteriam sertur, ita aliae ejus aliaeque sunt adfectiones. In diastole sanguinis elementa , in ampliorem circulum dii fusa , a se secedunt mutuo , & a globulis globuli longius diltant, ia contactus molacularum, adeoque adtractio minuitur, quae directamc a seconit Men3.sιν is mono. dit sane exp.63. 64 SP. & r. 23 Cl. R E N I tlisp. p. 3 . ψ3.

285쪽

tam rationem contingentium se superficierunt, inversam vero & mLltiplicatam dii tantiarum tenet. In contractione arteriae horum contraria fiunt. Cum enim arteria secundum lineas ad axin perpendiculares undique angustior fiat, globuli sanguinei undique ad axin , inque angustiorem circulum comprimuntur, ct ad alios globulos propius accedunt. Ita frictio. quam modo dixi , augetur,& nunc id maxime fit, quod ex theoria Cl. viri fieri f docuerunt, quae particulae in sanguine sphaericae non sunt, ut sphaericae fiant. Potest enim quaevis ejus generis particula haberi pro numerosa veetium compage , qui

in centro magnitudinis conveniunt, ad universum vero arteriae ambitum eriguntur undique. Eorum alii longiores sunt , breviores alii : fi enim mquales feceris , facies ut radii sphaerae sint. Quicunque adeo longiores sunt , eorum extimus finis a centro magnitudinis longius distat, eaque sede adeo a minori potentia flectitur, & debilior est. Dum adeo ea sedes ab aliis spherulis percutitur, poterit flexus is finis , & debilior abrumpi, deteri, donec aequa undique resistentia aequalium vectium supersit, in quibus nulla ratio superest, quare alius alio facilius deteratur : sed ea sphaera est. Ita theoria permittit, nam Oculus utique in sanguine nihil videt, quod sphaericum non sit. Eo modo particulae quidem grandiores in sphaerulas

abeunt, minora vero ramenta detrita per easdem causas, perinde figuram undique aeque resiastentem adquirunt. Ita , dum ex majoribus moleculis fiunt minores , sanguis utique adtenuatur. Utique vero haec omnia majora erunt, si cordis impetus major, sanguinis moleculae solidiores, arteriae, ad quas confricantur, duriores fuerint.

9. II. In ramis ut se habeat.

In ramis majoribus omnia sere eodem modo se habent. Celeritas equidem sanguinis minuitur g atque adeo hactenus frictio minor est. Sunt tamen aliae causae , quae non sinunt multum minui. Luminum enim in ramis summa major est , quam lumen trunci, cumque ad eum Circulum , qui lumen metitur, ejusque similes totius tubi sectiones, frictio se minis fiat . eam' hictionem augeri necesse est, aucta superficie , quae con

286쪽

ανε Lm VI SECT III. SANGUINIS PER ARTERIA s

Sed etiam perpetuo plures particulae ad internam arteriarum superficiem contricabuntur, cum lumina ramorum perpetim decrescant, atque adeo line rum , in quas lumen maximum nascentis rami diviseris, major utique mMmerus in parietes arteriae incurrat. Quare etiam iiὶ arteriarum ramis ea omnia manebunt, quae de trunco diximus, presso nempe lateratis i , &globulorum ad concavam & tuborum arteriosorum faciem adtritus, e rumdem cum sui similibus confrictio , conpressio , densatio. Ne vero facile arteriarum rami. his a causis, rumpantur, cavit CREATOR, dum in

tiores fecit densiores , aque majori demum impetu violabiles, quam quidem trunci sunt. Non ideo aut vigesies sexies ὶ impetu innitentis sanguinis fortiores esse crediderim , aut a nullo cordis conatu superabiles. Nam in apoplectico homine m , & in alio , qui vomitum medicamento sibi moverat n , arteria coronaria rupta fuit, & in ophthalmica co

aneurysma ex risu natum idoneus omnino testis vidit , & de arteriis cer bri res vulgo nota est, deque variis vasis, quae a nixu rumpuntur.

6. III. Vis anastomostium.

Deinde anastomoses contemplabimur, quarum aliae majores sunt, minimae aliae. Majorum commune officium est, expedire sanguinis motum,& obstructionis pericula minuere, nam omnino tolli , neque in sanguineis vasis obstructionem locum habere , id quidem nimium est p , neque cum phaenomenis inflammati oculi, & grandescentium manifesto arteriarum conciliatur. Obstrui vasa vocamus, quoties quodcunque in vase sau-guineo obstaculum sanguinis liberum per sedem obstrumna iter moratur. Inde sequitur, ut super sedem obstructam sanguis a corde jugiter submissus congregetur : sive quod idem est , ut arteriae obstructae sedes cordi propior dilatetur. Ita in vincta arteria animalis calidi manifestum est q in , neque

287쪽

MOTI EFFECTUS

plerumque parum crescit, dum perstat insuperata. Eam vim sanguinis cor contra sedem interceptam urget, arteriaeque utramque diametrum auget.

Sed is ipse conatus in arteriam conicam s , ad ramos decrescentem, prosundius urget, si quid intus est obstaculi : cum enim id in caveam emineat, lineas it anseuntis sanguinis excipit , & cum iis ad minima pellitur s , neque expeditur , siquidem continuo angustior vasculi diameter , obstruenti massae se praebet dissiciliorem. Ita sequi videtur, ut vas obstructum rumpatur: sed duae causae faciunt, ut rarissime quidem hoc infortunium accidat. Nam

primum, cum nulla longe sine ramo arteria producatur, sanguis, quem per truncum cor impellit, in ramum supra obstructionem nascentem copiosius determinatur, neque ea mala in obstructo vase sinunt nasci, quae nascitura videntur. Revinime ergo arteriae rami supra sedem vinculi nati. tument sanguine ,

eumque reddunt uberiorem, si incideris t . Inde a vinculo aortae injecto oculi rubore suffusi u , anxietates, a collecto in pulmonem sanguine, & pulsus arteriarum superiorum evidentior χ , aliaque collecti in vasa elatiora cruoris signa. Inde a femoribus ligatis, & adstricta adeo cruris arteria , continuo pulsus auctus, & doloris & plenitudinis in utero signa, & mensium retent rum emuxus I . A cruris amputatione salacitas 3 3.

Plurimum tamen hic adjuvat vis anastomosium. Sanguis in obstructam arteriam impalmis neque potest, per priora, a trunci submissis undis expediri, cum conica natura impediat. neque vere expeditur, cum sanguis desertis obstructis vasis et ad libera vascula transeat. Verum pone nunc in obstructa arteria gr mum sanguinis cohaerere, qualia ex congestis globulis coagula saepe omnino vidi a ): pone eam arteriam continuato ductu in aliam arteriam continuari,

288쪽

ars LIB. VI SECT. III. SANGUINIS PER ARTERIA s

quod vocant anastomosin. Nitetur ergo per liberam arteriam sanguis , veniet ad sedem obstructam . & coagulo facile viam expediet, cum in latiorem& inanem canalem absque resistentia cedat, & ut aliquid itineris peregerit,

singulo quasi passu in latiorem b , & faciliorem arteriar sedem redeat, quae

non invita inipactum grumulum recipit. Repulsos autem ex obstructione grumulos & Antonius v. LEEu ENHo Ecκ cc vidit, & BEER- ΗΑ avius ), & ipse demum vidi, ut alias ab aucta cordis vi coagulum dissiparetur e . alias omnino oscillatio , mistum nempe cuin vero sanguinis contrarium iter , verum sanguini motum restitueret f . Alia anastomosium utilitas est, destructas aut immeabiles arterias compensare. Arteriae corporis humani vicinae ubique, nisi paries medius interces serit, mediocribus ramulis inter se communicant, ut propago superiori loco ex trunco emissa, in redeuntem e contrario ramum arteriae aut ejusdem, aut vicinae alterius se continuata inmittat g). Pone nunc arteriam principem sub ramo emisso conprimi, destrui , aut alioquin inutilem reddi , averteretur certe a toto reliquo artu arteriosi sanguinis influxus, & perit et sideratum , quidquid ultra sedem violatam est, nisi benefica vis analtoniosium intercederet. Nempe cum rami arteri Osi , super vinculum ex arteria nati, pIus sanguinis accipiant, & dilatentur ch) , fit sensim . ut aucti diametro hi rami, nunc pro trunco sint, & vitalis humoris commeatum adulteriorem artum continuent, periculumque sphaceli avertant. In brachialiabus arteriis exemplum notissimum est. In trunco nempe humerario, qua parte venae medianae subjacet, in venae sectione , vulgatissima certe, & tamen distacili, administratione frequentia aneurysmata fiunt, ut chirurgus incisam arteriam vincire , & demum utrinque Iino interceptam excidere cogatur. Ita. Cum ulnaris arteria , & radialis , S interinea , sanguinis commeatu priventur, pulsus in carpo evanescit, & digiti frigent, & periculum gangraenae praesentissimum inminet. Plerumque tamen, dum latu interim aromatico putredo

arcetur,cma Speculationem habet Atur Nus ad lat. L. II. c. I

289쪽

MOTI EFFECTUS.

tantum ad artus partem vinculo subjectam redit, quantum ad pulsum, vitamque lassicit. Perinde vidi evenire, cum arteriam brachialem ligari pra cepissem, neque enim alia supererat via , qua sanguinis de arteria pollicis subinde renascentes jacturas compescerem. Per arcum nempe Volarem utrumque in sanguis, ex ulnari trunco in radialem , post brevem moram rediit. dedetiam , cum brachium pene integre praecisum fuisset, tertio die pulsus rediit , inque manu calor n . In canibus carotidem saepe aut alteram , aut utramque vinculo intercepi o . neque quidquam inde mali eveniti Cum tumore carotidem & externam una jugularem chirurgus absque detrimento sanitatis exstirpavit p . Obiter ista , nam anastomosium aliae, & quae magis hujus loci sint, ad-

sed tones sunt. Cum nempe duae arteriae ramus habeant contrario ductu mutuo in se inmissos, potest directio facilius mutari, qua sanguis per minora valcula fertur. Si in arteria superiori, in exemplo . celeritas major fuerit . sanguis deorsum per alteram arteriam agetur , quae nunc pro vena erit. Si inferioris superius momentum fuerit , sanguis stirium repelletur. Haec non ex theoria unice quasi conjectura aliqua hauriuntur, sed eXperimentis utique.& inprimis nostris q confirmantur. Dudum etiam monui r , facillime , ut situs jubebit ratio , per arterias perforantes, sanguinem a dorso manus in volam commeare, aut vicissim ex vola in dorsum tendere. Multa inde vitae humanae commoda accedunt: ut sanguis, qui incitato torrente in arteriam aliquam fertur, effugium inveniat, neque ea tota Vi eam in arteriam nitatur, quam a corde accepit. Sed etiam ab obstructa sede, utero in ex .emplo, sanguis spermaticarum arteriarum in hypogastricas avertitur, ne in uteru ri

c p ὶ S c u w R M R E P. R . ρ ExP. 6s. M 4. x ι. Etsi enim non in anastomosi sanguis contrarium iter secutus est, susticat in eodem canxie columnam validiorem eam superasse, quae debiliori motu serebatur. In analici moli velaosi hoc Phaeuomeuou vidi exp. ι a.

290쪽

uterum gravis nitatur, & quae alia sunt ejusmodi. Si subtilius rem placeret urgere. ratio hic inveniretur, qua celeritas sanguinis in maximis morbis , & inflammationibus ipsis, frangitur. Iterum ex anastomosibus conflictus sanguinis memorabilis sequitur, ut contrarii sibi torrentes s obnitantur, atque globuli in globulos impingant. Ita quidem solet fieri. ut in ramum aliquem , aut quodcunque instium in sede conflimas t patulum, sanguis utriusque columnae irruat. Non tamen potest fieri, quin & de velocitate sua sanguis amittat, quem

effectrum dudum tetigi u , & praeterea frictio inter globulos rubros ea nascatur, quae est maxima , siquidem non obliquo ductu . sed directo , in globulum globulus incidit. q. IV. Et retium. Huc retia redeunt, quae BELLI sus N ubique in corpore limmano, NATUR A certe plurimis locis fabricavit, nos alias delcripsinius Nihil enim retia sunt, nisi repetitae ramorum cujuslibet trunci a teriosi cum vicinorum truncorum ramulis anastomoses. In iis retibus cel ritatem minui a ), adfrictumque globulorum , eaque omnia , quae eX confricatione nascuntur , augeri certum est. Solvi sanguinem volebat B EO Li Nus a) , quod hactenus admitti potest, ut omnino a tritu minores,& eminentes molecularum sanguinearum quas1 ramos deteri, certum sit, atque adeo & majores moleculae minores fiant. & multae novae ex pri rum ramentis decedant. Haec ratio suadet, experimentum nullum confimmat. Misceri praeterea, siquidem humores duarum arteriarum diversi fuerunt , utriusque liquoris particulas, tertiumque componi, qui utriusque generis particulas habeat . eadem ratio ostendit.

SEARCH

MENU NAVIGATION