Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

291쪽

Ab arteriolis unius globuli capacibus conica equidem natura abest. cum utique cylindricae sint b , & hactenus pressio lateralis minuitur o . Verum aliae sunt horum vasculorum adlectiones, quae frictionem inmensum augenti Unicum enim globulum utique transmittunt, cum etiam venulae minimae unius globuli diametrum admittant , arteriolas vero venis majores fingere , neque ratio admittat, neque clarorum vivorum consentientia experimenta e . Ergo cum arteriolae minimae aut paulo globulo rubro majores sint g , aut aequales , & denique minores ch ab aliis Cl. vitis habeantur, cum preteterea solidiores sint, & duriores, pro diametri portione non potest non quilibet globulus suae ad arteriolae parietes toto suo circulo maximo confricari, & frequenter ubique , & in flexionibus maxime, quae in his vasculis uberrimae iterantur. In flexione enim etiam aliquanto minor globulus ad parietes undique adteritur. Ita fit, ut flexilis globulorum natura, omnino ambitum suum in circuli figuram tornet, cujus diameter arteriolae diametro paulo minor est , aut aequalis. Hic adeo

modulus i est, qui globuli rubri magnitudinem definit. Sed ad reliqua de sphaerula eminentia tubercula deterenda, is idem , per angusti canalis parcam diametrum malignior transitus, utique potenter confert .g V1. Et retardationis essetius. Porro per vasa minima sanguinis celeritas minima superest , cui tot a

causas

292쪽

α a LIB. VI. SECC. IIL SANGUINIS PER ARΤΕRIAS

caussis continuo portio aliqua decesserit cl). Diminuto nunc motu , quo sanguis secundum axin fertur, augetur vis ponderis & adtractionis, quas quidem vires celeritas progressiva non sinebat sanguinem regere in . Sed glabuli sanguitiei fracta vi cordis aniant confluere fri), in unguenti tardam speciem, atque adeo summa hic ad concretio item aptitudo nascitur, si praeterea memor fueris , lymphae vim magnam de arterioso sanguine decessisse, quae in majores demum venas per lymphatica vasa reddatur. Ea enim aqvula remota, pene solus ly minimis vasculis Ciuor superest, qui omnium humorum humanorum ad coagulum pronissimus vergit , & cujus coagula omnium prima nascuntur . quo tempore nulla reliuquorum humorum particula concrevit O . Haec sanguinis in minimis arteriolis tarditas , & ad coagulationem aptitudo, conjunctae causae sunt, cur plerumque, & in morbis acutis p etiam magis, sanguis in arterias colligatur . neque in venas transire possit. Inde in hydrophobo c. q) sanguis

in arteri is omnis repertus est, ut venae inanes essent. Summum ergo hac

in sede stagnationis & obstructionum periculum est cr . S. VII. Quomodo ab his callisis sanguis mutetur. Fluiditas iras trir.

Exposuimus . quae mechanice a motu sanguinis per arterias majores .& minores, sequantur, transeundum est ad mutationes, & eilectus. qui ab eodem motu in sanguine obtinentur, & ad dotes, quas sanguini, & uni. versis humoribus, is motus impertit. Optabile quidem foret, ut eos effectus Perpetua serie, cum mechanicis motus phaenomenis Conjungere liceret. Ve

293쪽

MOTI EFFECTUS.

283 tum de nonnullis sanguinis dotibus nimia ea spes foret, suffeceritque interim , aliquam partem veri perspexisse. Existimavi, & aliis locis idem sequat

consilium , optime me acturum, si geometrarum rationes secutus, pili hiemapro soluto, & aequationem pro constructa haberem. id fiet, si dotes sanguinis vivi hominis vasa legitime perfluentis, cum sanguinis in integeret mo cadavere restitis , & sanguinis ex vam emissi, & sanguinis demum ita sitis vasis, aut quiescentis , aut debiliter moti natura conparaverim. Ese enim 'dotes Omnes , quae sunt in vivo motoque sanguine , & quae in sanguine lente moto minuuntur, a sanguine vero quiescente absunt eae omnes a motu proculdubio sequuntur. qui solus in his axemplis sanguini aut integer ereptus est , aut pars subtracta. Si quis alienam ab hac causa respirationis considerationem admiscere volet. adque respirationem ea phaenomena referre , quibus motus sanguis a quiescente differt, eum quidem unice monebimus , praeter solum calorem, omnia reliqua phaenomena in animalibus nullo pulmone instructis perinde reperiri, neque adeo a respiratione pendere. Quae vero pars causae caloris ad pulmonem a claris viris relata est , eam utique Oportebit tunc demum expendere , quando respirationis historiam dabimus. Primum , quod sanguis lentius motus, aut quiescens, aut etasus,

mittit, id quidem est suida natura , qua per vasa ferebatur. Stat enim , uti alias ostensum est , gelatinae modo, globulique in acervos colliguntur.& in cadavere s , & in vasculo, in quod de vena missus est ci . &dum aerem de nare sani hominis percuriit, & in tubulo de animale u in animal sanguinem transmittente, & in aneurysiuatico Μ sacco , &in ligatis arteriis sy , Se alioquin in animalis debilitati vasis Z . Deinde in cadavere, etiam quando sanguis in thron hos non coit , fluit tamen lutulentus, globulique in sero pigri labuntur a ). Ut ostinino exsanguinis hirundinum conservata fluiditate merito concludamus, non abseque motu sanguinem fuisse b . Contra reddito motu coagula globul N n a

294쪽

rum dissipantur , ut singulae denuo moleculae solitariae fluant b ). Ita flocculos in syncope natos credit aborta palpitatione solvi lil. A R c M i A T E R& obstructiones vasorum conjunctivae tunicae ex vinculo ortas palpebrarUm

nictitatio dissipat b' .

uomodo fluidam liquiditatem sanguinis vita conservet, hactenus facile intelligitur. Primum enim non dubium videtur, quin coagula ex adtractione fiant, eam adtractionem vero is motus impediat, quo sanguis' a corde ad extrema Vasa progreditur. Is enim motus globulos a mutuo contactu continuo dimovet, neque vi adtractili tempus dat . quo elementa adunire possit. Deinde elementa sanguinis vivi hominis certa temperie commista seovantur , in qua sola fluiditatem conservanti Si adipem enim ab aqua separaveris , etiam quando utriusque eadem portio manet , non dubium est , quin ille quidem stet coactus. Si vaporem ab utroque abegeris . multum videtur de sanguinis ii quida meabilitate decedere , cum serum abacto vapore c in gelatinam vertatur, serumque pars magna & fluidior sanguinis sit. Νunc in quiete sanguinis, in cadau vere, vapor quidem levis avolat: reliqua elementa secundum pondera sua separantur, serum innatat d , globuli ima petunt , seque incumbentes& deprimunt & adtrahunt. Contra , quamdiu vita viget , communis r pidusque sanguinis torrens vaporem, aquam, globulos, adipem, albumen mista servat omitia, neque sinit in propiores contactus particulas pingues aut gelatinosas, aut mucosas, venire , sed interposita aqua, & tenui halitu , adtractilium particularum vicinitatem impediti Violentum flumen cum aquis& arenas & avulsas volvit de montibus ornos, idem, quando in planitie impetum sedavit, proximis in arenis ponderosa quaeque deserit, ubi primum velocitas aquarum subsederit. Calor etiam ad fluiditatem facit. Sanguis in calore, quem a digestione vocant , per mensem c e fluidus mansit, parque fluidae naturae tenacitas in sugillatione visa est , cum effusum cruorem vitalis calor laveret f . Nempe calor intestinum motum sanguini imprimit, cor progressivum, a neutro sinitur quiescere. In principio exacerbatae febris intermittentis san

guis lentus est, sub finem fluidior g .

295쪽

MOTI EFFECTUS.

An molecularum moles ad' fluiditatem faciat, quaeri potest. Non ignoro adtractiones esse ut superficies, has autem in majoribus moleculis augeri, cum globulus ex sex aliis coalitus non dubie minorem superficiem habeat sh . Verum non ideo fluidiora sunt, quae majoribus fiunt elementis cr) , elementa ignis omnium maxima , deinde etetheris elementa majora facere volueris, quam aquae mOIeculas terrae . Num motus intestinus inter particulas sanguinis locum habeat, numisque ad fluiditatem omnino necessarius requiratur, hoc loco disputari potest Plerique recentiorum scriptorum vortices , & turbines , & consulam agitationem in fluidis animalibus recipiunt, eumque motum a sanguinis ad curvae arteriae parietes collisionibus repetunt h) , aut a communi demum omnibus liquidis intestino particularum motu , quem iterum plerique rei naturalis scriptores ita adoptant, ut ab aqua glacies potissimum hoc motu sublato l differat. Alii ab aere repetunt m). Nos intima rerum non prospicimus. videmus autem viros universae naturae peritissimos Ostendisse, particulas fluudorum non actit, ut vocant. Vereve moveri, etsi minimo motu dimoveri ii se patiuntur. Deinde in sanguine motum intestinum a Cl. viris non adis

mitti o , etiam ratione addita, quod & progressivo motui obsistat sp) .

& fermentatis , aut putredo , adeoque intestinus motus , a perpetuo fluxu . etiam impediatur q . Experimenta mea nullum ejusmodi interturbatum motum in frigidis animalibus, admittunt r , cum rubri certe globuli lineas in motu suo teneant, quae a corde ad vasorum fines rectissimae d cunt , neque apud LEEU ENHOECKI Uri,aut quemquam scriptorum muΝ n 3 croscO-

Med. n. a Da

296쪽

croscopicorum certum aliquod interni motus documentum reperio, ut omnino , si in calidi singuinis animalibus a calore motus intestinus excitatur , ejusmodi sit, quem oculi adsequi non possint. Excitari vero credi potest , cum in motu calor consistat, caloris vero certa, aut Vi arteriae parallela

directio nulla cogitari possit. s. VIII. Et calari

Non ab igne innato , fervore, putredine.

aeque fere celeriter, uti liquida mobilita i sanguini de vasis effuso, in vasis stagnanti decedit, ita calor. Friget cadaver. friget in patellam effusus sanguis, friget etiam unice tardius motus in deliquiis animi, in submersis, in animulibus hieme latentibus. Sed gravior est quaestio, num a sanguinis motu calor nascatur, num alia cum motu progressivo utcunque conjunita causa subsit. Phaenomeni historiam non repeto. Fuse exposui , in animalibus pleno pulmonis usu gaudentibus , caloris supra atmosphaerae aquam congelantis hibernae frigus gradus 64 in sano sanguine generari s) : deinde pisces non valde memorabilem calorem t , sed tamen ejusmodi producere , ut in gelidis aquis , ultraque frigoris congelantis gradum rigentibus, Vivere, sanguine mque fluidum conservare , & denique aliquantum super id frigus tepere possint. Hujus caloris sons quaeritur & causa. Et primum ostendere oportet, eum calorem in sanguine sedem suam h here, aque sanguine reliquas corporis animati partes incalescere. Facile id fit, cum artus frigeat , cujus arteria revincta fuit cu) , exemplo brachii cujus principem arteriam ob aneurysmatis e) curationem chirurgus lino intercipit : id enim tamdiu friget, usque dum restituto sanguinis commeatu pulsus in carpo redux percipiatur. In tibia , cujus arteriae lumen contractum

fuit I ), inque artubus, quorum arteriae osseae et factae sunt, perpetuum stigus

297쪽

MOTI EFFECTUS.

Saepe in me ipso, cum febrirem, nimis accurate percepi, ut ignei torrentis modo sanguis per brachiorum arterias ad manus an eas sub initium exacerbationis progrederetur. Post jacturas sanguinis magnas, cum sanguis reparatus esset, aeger quasi ustionis sensum percepit a . Cum aucto Hibore calor, cum pallore frigus perpetuo sere foedere conjungitur. Et corporis humani partes majorem calorem possident, quaecunque plus habent sanguinis, eaeque frigent, quae paucissimum nactae sunt. Oculus cum testibus , carnes cum partibus albis comparatae sunt pro exemplo. Ultimum in cadavere dotasum tepet, eo enim sanguis, suo a pondere . congeritur. Sequitur ut inquiramus, unde Calorem suum sanguis concipiat. Breviter veteres innatum calorem cujuscunque demum is naturae esset , in ipsum cor posuerunt, ex cujus efficacia sanguis incalesceret. Inter scripta H i p.

Poc RAT 1 A libelli sunt b , qui hanc hypothesin continent. Sed etiam A RE Tagus c cor arteriae calorem tradere scripsit, neque GALE Nus dissentit, aut de schola medica quisquam. Id tenue utique discrimen in hac opinione superfuit , ut A RisTOTELEs d dextrum cordis ventriculum calidiorem faceret, auctor vero libelli de corde ,&GALE Nus e ,

eam Iaudem sinistro ventriculo tribuerent, cujus carnes hunc innatum calorem praestare & ipse CLAu Dius f , & alii vi nuperiores addiderunt.

Adeo Vero in vivo animale calere, ut aestus aegre a manu serri possit, C OL irrisus ch auctor exstat. Unde demum is in corde calor nasceretur. veteres unice securi , quaerere supersederunt. Celeriter errores invalescunt, lente imperium deponunt , etiam hactenus morborum epidemicorum similes. Priori seculo, quo plurimum in vivis animalibus incidendis laboratum est, haesit tamen , in tanta opportunitate videndi veri, mentibus fatalis arundo. In septo cordis calorem habutare CONRiNGius r) auctor fuit , luculamque vitalem E N T i o sadmisit

298쪽

α88 LIB. UL SE T. III. SANGUINIS PER ARTERIAS

admisit ch . CARTEs Ius l), cum scholarum hypothesibus minime parceret, tamen infitum, & potentissimum calorem retinuit , quem virum

tota secta - , & qui pene nuper ex vita decessit Guntheriιs Chrisophori t

SCHELM MMER n secuti sunt. Cum tamen ea ipsa CARTE fit schola causas rerum curiosius indagaretur , repererunt clari viri varia phaenomena chemica, in quibus conflictus contrariorum salium calorem generat: iis subsidiis studiose usi sunt. Primus . nuperae theoriae antiquior auctor, J. Baptisa UEL HONTius co calorem a sulfure & volatili sanguinis sale in corde confricatis deduxit. Et Ngantius aliquanto Francisci ιs SYLvius p), cum sua secta sq) , etiam illustribus prosectoribus t r adsentientibus, sanguinem corporis indigenam

urinosae naturae propiorem , cum novo, acidoque chylo, & acida lympha , lato cruore effervescere , ita calorem nasci , multo cum plausu docuit. Paulum aliter, in eumdem tamen sensum , Cl. HENI HAU s fermentationem sanguinis vitalem ex chylo & sanguine deduxit. Ex acidis spiritibus, & sedintento sanguinis alcatino cordis fervorem derivavit Johannes P Asch L t ;ex novo sanguine in recessibus cordis calefacto & rarescente V. Ρ. Ρ L E M p iι ; ex prioris cruoris reliquiis Dachimus T A R G i R u s χ ; ex acidas .ilina lienis tinctura J. M. TiLI No ex acida materie , quae in fibrarum cordis loculos deflueret Petrus Cui κ Acca ; ex bile & lymphab Avio Lus a ; ex acido spiritu & lympha alcatina simul & sulfurea

b Antonius D E i o i E R ; paulum aliter Pornpeius S Accisus c ,

299쪽

MOTI EFFECTUS.289 ab alcatina natura alimenti & acido spiritu vitali ; ex acidis denique &volatilibus in chylo particulis Guillelmus CowARD cd . Denique neque

magna illa mens NEWTONI ita ab hypothesium amore pura fuit, quin ex sermentatione humOium spiti tus in ipso corde generari conjecerit, quiabus id organum in motum cieretur e . Diu vero etiam magnorum virorum animis servor intestinus sanguinis haesit, quem neque u i L L i s I u s D deseruit, neque M A L P I G H I U S

vE N s o N m . Sed etiam S r Α Η L I u s n praeter motum vitalem principium etiam internum luminosum retinuit, quod calorem ad sanguinis motum diffundat, & TARGIRus co) sanguinem in se ipso sermentationem concipere, eXque ea calorem nasci, quem, & vitam una, & spilitum, singulis corporis animati partibus distribuat, eamque sermentationem a primis retro vitae primordiis, sub initium seculi scripsit. in quo vivimus. Cum praeterea ad oculorum testinionium contra sanguinis effervescentiam provocaretur, regessit HONE ERGIus p , dari veram effervescentiam, perennemque, quae oculis conspici nequeat, & ipse ejusmodi fervorem spiritum inter nitri & cantharides experimento confirmavit, non manifestum nisi aer accesserit. Acida vero & urinosa sanguinis elementa inter se milia confligere, atque in ipso adeo ciuore effervescere VI EuS SENIUS

Porro

cana mora. Πον. valet. P. 4 .

300쪽

αρο LIB. VI. SECTIIT SANGUINIS PER ARTERIA s

Porro, ut probabilem aliquam rationem ejus intestini servoris invenirent, Cl STE vENso N calorem ab alteratione deduxit cr), quam ali-naenia & humores perpetuam experiuntur. C.roui A MORTI MER s a fermentatione aerem in sanguine liberari posuit, qui ignem in motum cieat. Cl. ΒΑΣΣ3cALuvE ct eundem in sanguine servorem ab igneis particulis derivavit, quae ex ruptis globulis sanguineis eXhalant. Proximus Georgius krhardus HAMnERGER, sive priorem hypothesin ornavit, sive propria cogitata secutus est , calorem sanguinis a resolutione sulfurea rum sanguinis particularum repetiit, quas particulae urinois aut lixiviolae adgreliantur, experimentum etiam adduxit rι , quo avium congesta cadavera incaluerint, uti ex fimi columbini χ acervis , exque foemose , nata incendia nonnulli scriptores, aliis quidem refragantibus Z , orta fuisse reliquerunti Eum virum alii secuti sunt a neque valde longe recessit adversarius viri Cl. PERLI et, qui calorem a motu intestino materiae caloris in sanguine habitantis communicato derivat b , ejusque men-lutam fecit magnitudinem motus aetherei intra poros excitati cI Brsvius nuperi, virtutem Vitalem calorem generare docent, ad veterum pene

simplicitatem reduces d).

s. IX. Quae contra has opiniones dici posivi.

De cordis primo insito calore nulla nunc dubitatio superest. Primus utiliter monuit Iacobus B Ac κ e , cor in vivo animale reliquis visceri bus nihilo potentius calescere. Experimento B A c K II adnotationem con

SEARCH

MENU NAVIGATION