Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

321쪽

MOTI EFFECTUS.

plani redduntur, & tamen sanguis in pulchre rubentem laelatinam vertitur. Contra spiritus acidi sanguinem terreo ' ingratissimo colore timgunt , & tamen globulos non destruunt et ., Sed neque a densitate rubor nascitur , etsi cum denso sanguine conjungitur. Solent ita docere ca ut minores massulae in unam majorem Coactae ruborem induanti Eam opinionem credo ex coagulis b) natam

esse . quae omnino a multiplicatis globulorum seriebus rubedinem saturati rem concipiunt. Nam caeterum etsi superficies sphaerae majoris minor est , non ideo aut color variatur aut densitas: neque aureus globulus majoris V

luminis densior est aureo globulo minori , cum utriusque idem sit pondus specificum cc : neque globuli sanguinei ex minoribus aliis compingu tur d). Ρoterunt demum minores globuli densiores esse deletis, qui inter eos erant poris ce . Lucis particulae subtilissimae lant, eaedemque demsissimae.

Iterum . si velis alio modo densitatem sumere, ut ad crassitiem superficiei retangentis pertineat, sitque ruber globulus venosus f) , in exemplo. Crassus r56I TUS : arteriosus autem globulus ad aut si id malis, fac ruborem fieri a crassitie duobus ex foliolis sanguineis composita, quorum singulum album est & τσόου555 crassum g), ut omnino rubor densitatis enfectus sit, tunc utique ad physica theoremata reditur. ad quae neque an tome Pertinet, neque etiam audacior physiologia. Et in priori quidem hypothesi majus inter arteriosum & venosum sanguinem discrimen sumitur , quam quidem natura admittit h . Deinde densissima quidem corpora aurum, mercurius, plumbum non valde raro rubrum colorem induunt i , quando in calces rediguntur; non ideo haec ad globulos nostros possent traduci, paulum aqua graviores, & quibus plurimi liquores densiores sunt, neque ideo non pellucidi, argumento .vitreorum globulorum, olei vitrioli

322쪽

&e . Denique intersperso aere, quem natu adigimus, rariori adeo reddita massa, tamen rubor augetur Ne id quidem verum est, a majori propinquitate ruborum globulorum

ruborem pendere. In sanguine enim a solutione salis l aut a fixo in alcati, ave sale Epsomensi ii) pulcherrime rubente, globuli vere semoti ab Ill. viro visi sunt , sepeque & stipatos globulos flavos vidi, & solitarios pulchre rubere o

Denique a densitate omnino , quae ex cohaesione pendet, globuli non rubescunt. Corium enim pleuriticum rubra placenta mulio tenacius, tamen

album est p .

Sed neque in pulmone rubor oritur, quaecunque demum ejus prori. ma causa fuerit. Nam piscibus , ranisque sanguis nihilo minus eleganter rubet quam homini, pullo incubato g etiam laetius, qui mediis in aquis natat r). Et insectorum succi dantur omni sanguine pulchrius rubri. Si a respiratione rubor non est , non erit ab acreo nitro, quae praeterito inprimis seculo celebris hypotesiis fuit s & hactenus superest , ut certe ab aere ruborem a viri derivent, cui nitrum non nominant ci . Duobus experimentis tota haec theoria nititur. Sanguinis quidem , qui ab admisto nitro fluidum ruborem induit iι : deinde cruoris in patellam recepti , cujus facies obversa aeri floridius rubet, dum ea , quae landum vasis contingit , & ab aere distat, obscurior sit, & pene ad atrorem inclinati Id experimentum in asini sanguine ARisTOTELEs χ secit, deinde plurimi nuperorum repetunt cy). Etiam lien in cadavere iustus , in superficie

323쪽

MOTI EFFECTUS.

cie aeri exposita rubescit Z blultis modis utraque hypothbsis evertitur. Primum nullum in sanguine , neque in reliqua natura nitrum est , &abutuntur utique Cl. viri acore illo universae atmosphaerae indigena . qui nondum nitrum a) est, & cum terra vitriolica in vitriolum cum terra inflammabili in nitrum b , cum alia ad lixiviosam naturam tendente terra in salem marinum abit. Id acidum purum quidem vix innotuit. & quando meracum habetur , sanguinem potius tetro aliquo colore inficit ). Minime vero philosophi eit, corpori cuicunque dotes tribuere , quae sunt alterius. Sed de nitro aeris alias accuratius dicetur. Deinde, etsi utique globuli solitarii non pallent, in sano certe animale. d , verum est tamen , congestos rubedine MIe intensiori se , uti omnes utique aliquo colore tincti liquores sutim calorem eo magis saturatum possident , quo plures laminae coloratae stibi incumbunt. Ita fit, ut supremi globuli, qui tenuem hactenus simplicemque laminam efficiunt, cocco nativo splendeant, inferiora autem ejusdem sanguinis strata eo profundiori sint purpura , quo plura sibi incubuerunt f . Omnino uti vinum rubrum , cujus' singulae guttulae Pallent, dum idem in scyphos majores congestum nigricat. Dudum ergo ostensum est, in sanguinea placenta nigram faciem . quae patellae fundum contigit, inverso coagulo sanguinis supreinam nunc factam laete rubere g , atro remque, & tristem colorem ad cam laminam nunc descendere h γ , quae pulchre rubebat. Νunc enim simplex est laxatarum spharia 'rularum lamina, quae hactenus plurimis , & sibi incumbentibus globulis conponebatur : ulliuia vero innumerabilium laminarum fit, eaque ab omnibus reliquis tecta, quae olim suprema fuit

Ideo sit, ut in lata, & parum p: oi unda pelvi r sanguis totus ru-

324쪽

beat; in profundo & angusto vase omnino, ut de vino diximus, nigricet Inde ni etiam, ut sanguis in aquam emissus, laxatis globulis, qui solebant in placenta congeri , pulchriorem purpuram induat si . Hinc statu, tritu, aere inter massulas cruoris interposito, semotis adeo globulis sanguis coccineus redditur l . Inde in ipso moribundo animale , aut mortuo demum i inflato pulmone aut pulmonali vena , diductis vasis, & aere inter venulas i tersperis , rubor excitatur floridus m . uti vasa rubra per cutem pellucentia roseum colorem essiciunti Inde sanguis venosus nigrior n adparet. quod multum de aqua sua & lympha amiserit. Iterum ea, quae sub crusta pleuritica sanguinea placenta latet, &nusquam aerem contingit, tamen superiorem superficiein pulchrius rubentem habet o . Is etiam sanguis, qui de vena in clausum tectumque vasculum salit p , potius rubicundior eo est, qui aeri exponitur. Denique in ipso spatio inani q . grumi sanguinis lacies superior florido colore est, tristi quae imum fundum contingit, & vicissim eadem, nunc suprema, absque aeris usu laetum colorem recuperat. Omitto idoneos testes , quibus ostenderem, inversiae placentae superficiem aeri obtentam, non semper laetam rubedinem recuperare r . Non negarem, globulos imos a supremis compressos figuram mutare . Se cum ea colorem floridiorem deponere , cum experimenta producantur , in quibus pars placentae cruoris superior solidior, ima mollior esse dicitur 1 . Verum sacilitas, qua inverta placentae facies.superior ruborem recuperat , non videtur admittere, ut globulorum figura mutata fuerit. Alias de ruboris origine hypotheses chemica ct experimenta suppedi. tarunt. Videbant lac cum lixivioso sale coctum rubere tι , similemque colorem

netrare.

325쪽

MOTI EFFECTUS.

colorem ex oleo , aut sulphure per lixiviosos sales ditatuto nasci κ aut ex vini spiritu, super ejusmodi sales adfuso 3 : aut ex salibus urinosis volatilibus cum sulphureis spiritibus digestis Z , aut ex inflammabili elemento adtenuato a . Videbant pallido & cachectico sanguini serum prespiritum cornu cervi ad susum ruborem restitui b ). Ejusmodi ergo aliquam causam ruboris esse , & in alcatini principii cum sulphureo conjunctione latere fere persuadebantur Cl. viri, non memores , diversissimas similis phaenomeni causas es te posse . & fere ejus vitii complices, quo ex singularibus phaenomenis nimis late patentia corollaria deducuntur. Nam etiam ex acidis principiis rubor nascitur. In vegetabili regno ita pIerumque cum rubro colore acor conjungitur, ut semper conjungi Cl. L i N-N R υ s pro lege posuerit. Acidis fructibus solum adfulgens solis jubar ruborem impertit. Coccus americanus ab acidissimis spiritibus solutus ruborem suum elegantius impertit, qui ab urinosis salibus in purpuram deprimitur. Serum & lac cum acidis spiritibus evidentius, quam cum sale fixo lixivioso rubet t c . Non ideo quisquam acido sanguinis elemento ruborem tribuerit. Denique repetimus, neque lixiviosum d in sale sanguinem esse, neque cruoris oleum ab eo spiritu solvi. Unico verbo tangimus nuperi scriptoris, ex pictorum ossicina ce pr deuntis , hypothetin. In centro globuli rubri album punctum esse auctor est, quod per multum serum translucens rubrum adpareat. Nobis quidem argenteum ejusmodi jubar f non semel in solitariis globulis visum

est , ut naturam ab eo pictore visam esse non negemus. Verum non eo minus certum est, medium globulum adeo non album esse, ut in ea ma.

jori crassiue rubor intensior habitet g .

326쪽

3is LIB. UL SE T III. SANGUINIS PER ARTERIAS.

XVIII. Aliae de causa rub Iris conjecturo'

Cum priora omnia non satis firma vireantur , tentandum est, ut ali qua magis probabilia prose tantur. Primum ergo memoria repetemus, a vivalida cordis ruborem nasci h , eumque in sanguine minui, inque fla. vorem relabi, quoties in homine aut incubato pullo i aut in rana h , vis cordis fracta languet. Sed etiam et susum e X tra Vasa cruorem, ex ruisbore in prillinum flavorem redire. Contra flavam lympham facile aut ad

moto igne O , vini spiritu in ) , aut lixivioso aliquo sale , aut ab

aliqua non satis nota causa n iubescere. Denique sanguinem non du. hie ex flavo vitello nasci, primaevuin sanguinis colorem flavum esse . qui per varios rubiginosi coloris gradus in ruborem confirmetur o . Videtur a.deo nos propius ad verum accelsuros, si fl.ivi coloris causae detegantur', quae erutu faciliores sint.

Ergo calcinata sanguinis terra flava p , crocoque martis adfinis, eademque ipli vitro encaustico q), flavum colorem impertit, qualem idem& a ferro fossili accipit. Porro ferrum coctis argillis, adfinique cancrorum thoraci, & gemmis r denique ruborem dat. Nunc hujus ferri copia in 1 3lis fere rubris globulis reperitur I , paucior procul dubio in animali dehili , cui sanguis flavet, copiosior in robusto, cui intense rubet t . Iterum ferti elementum t' chl Oroticis flavisque puellis ruborem legitimum , solitamque genis purpuram restituit u . Non ergo improbabile videtur

327쪽

II O TI EFFECTUS.

3 17 videtur, eam terram cum 'leosa parte sanguinis subactam , multa vi cor dis x vividique in circulum motus subactim , mistamque , ruboris causiam esse, elli nondum utique explicare suscepero , quo mechanismo id elementum in lamellas rubrum potissimum colorem reflectentes praeparetur.

XI X. Densitas.

Etiam haec sanguinis adsectio cum vita, cumque 'igore vitae nascitur& a morte aliquamdiu perstat. Sed demum & ipsa deletur, cum sanguis inflavam aquam rei blutus dispereat ' . Primumque omnium a visciditate densitatem separare oportet, cujus diversissimae cauiae sint. Densa fluida sunt, quibus sub eodem volumine multum est mali, , edeoque ponderis : viscida quorum particulae aegre a mutuo contactu dimoventur. Cum densitate lanima fluiditas persectissima conjungi potest, in argenti vivi exemplo : cumque raritate visciditas, ut in oleo : interque sanguinis elementa , globuli quidem rubri densissimi sunt, sed iidem ad motum obeundum aptissimi.

Deinde non oportet coagulum cum densitate confundere : illud enim a glo- 'bulis vitiose unitis & confluentibus fere nascitur , densitas autem ex globulorum rubrorum aucta copia , adque reliqua sanguinis elementa portione. Coagulum quietis partus est, densitas a motu nascitur.

Vera densitas in sanguine vel totius masta est, vel globulorum , vel utriusque. Quaecunque sit, cum rubore semper conjungitur; quo laetius enim sanguis rubet, eo major globulorum ad serum circumfluum portio est,& pariter eo firmior cujusque globuli compage 3. dii vero sanguis absque densabili placenta carnium loturam refert, is una debiliter rubet. Densitas totius mast, est in glo9ulorum numero, adque serum portione. Cum enim, quam serum , Ponderosiores sint, eo major etiam sub eodem vo lumine sanguinis inalsa erit, quo ma; totius sanguinis portio globulis constat. Quo major contra seri est portio , eo minus in eo sanguine est ponderis , ruboris, calorisque g ' Iterum globulos ipsos valde probabile est, alias solidiores esse , mol-

cae Hinc puerperae pallidulae per corporis exercitium, tisumque at omaturii & idoneo-rimi remedioriini , Iegitimum ruborem recuperant , aque vi nasturcinori im medicaminii mali e cachecticae feminae parem in colore tuo emendationem exPertae sunt. S c u is a N A ap. 94. Id a E a de plor. uasurian. P. fia.

328쪽

Iiores alias, quod jam Antonii v. LEEu WEN Ilo Ecκ aut inventum suit a ) , aut experimentum. Inde vero aut tenerius , molliusque coagulum erit, aut densius, robustiusque. In tenera virgine, in hominibu pulmonem debilem nactis, in animale multo usu aquae laurocerasi quasi venenato b ejusmodi delicatum sanguinis coagulum est, rubrum tamen , & laetissimi col ris sed minus cohaerens , fluidoque humori proprius. Denique poterit utraque sanguinis densitas conjungi, nempe & densi glo-huli esse possunt, & multi : potest etiam utriusque dotis contrarium obtinere. Ita in aucta utraque densitate & major placentae ad serum erit portio, &placenta ipsa firmior solidiorque , inde & totus sanguis in eodem volumine plus hisbebit ponderis. & placenta seorsim c . Contra in debilitate chlo-totica & seri major portio est, & qui supersunt globuli in mollius , minusque densum coagulum abeunt, quod aliquando prae levitate tero lana

Densitas utraque unde nascatur , est ut inquiramus. In pulmone languinem densati, magni viri conjectiara fuit e , quod sanguinem in eo viscere majorem tritum pati crederet : quod in venam angustiorem sanguis de pulmone redux conpingatur : quod a destructo pulmone , aut inutili , sanguinis phthisica tenuitas naicatur f) : quod pilaium minorem. & minus dentam placentam esse persuaderetur : quod sanguis pulmonis emcaciam passiis in vena hujus visceris magis g undique sibi similis, & florido rubore sit; quod per pulmonem celerius sanguis circumeat . eodemque tempore Omnis totius animalis sanguis circulum obeat , quo per totum

corporis ambitum circumfertur.

Adfinis hactenus alia theoria est , quae sanguinem a frigore suscepti per respirationem aeris in pulmone addensari ponit, plurimosque , ab ipso retro CARTEsro h auctores habet. Contra utramque hypothesin interim observamus , in ranis , aliisque

animalibus pulmone ipso destitutis . & globulos esse , & densabilem sanguinem ci . Deinde omnia ulcera perinde sanguinem dissololvere,

329쪽

MOTI EFFECTUS

3 49 neque quidquam in pulmonum ulceribus peculiare esse. Demum sanguinem a multo majori frigore minime addensari , quam quidem vulgo eXperimur : quae vero de sanguine Venae pulmonalis praerogativa dicuntur, ea eXperimentis repugnare.

Alio ergo videtur recurrendum. Massae quidem sanguineae densatio ota tinetur, quoties plurimi globuli, parantur. Oportet adeo eorum materiem. adipem , ferrum , copiose praesto esse : multamque vim circumeuntis sanguinis eam materiam, uti diximus l . in globulos figurare. Oportet eas vites vitae esse , & viscerum imprimis praeparationi chyli prae orum ut materies globulis parandis apta omnis elaboretur neque , per diarrhoeas crudaque alvi excrementa disperdatur. Aquae copia minuitur bona & ube riori perspiratione, sudore , expedito per Omnia excernicula sanguinis commeatu , viribus iis, quae non sinant crudas manere particulas, ex quibus

globuli parari possint.

Singulae sanguinis massulae ut densentur, sere diximus. Si recipere Ii cet , lactis globulos albos m , grandes, & laXOS esse , poterunt utique ii globuli pressi , multaque vi per angusta minimorum vasculorum cola acti, aqua. & leviori, aut peregrina materie liberari, ea Vero elementa , quae globulorum propriam naturam constituunt, in propiores contactus urgeri, ut pori .minuantur, leviorisque materiei portio decrescat , densiorque sit. periit. Ita lactis, chylive pondus specificum augebitur n ut feto primo, deinde cruori aequale fiat. Neque dubium est, globosam figuram facere ut ponderosioris materiei in dato volumine plus sit, quam ulla in alia fi gura esse potest. Etsi nunc naturae arcanas fabricas utique minime penitus perspicimus, tamen indubitatum est, musculorum diligentem usum, corporisque mul tam exercitationem in homine, inque ipsis animalibus adipis & aquae potiationem minuere, globulorum vero copiam augere , sanguinemque rubrum reddere densumque: febrem denique ο γ, quae & ipsa auctus cordis labor est, pene subito coaguli duritatem augere . & aquae portionem minuere, inque vivi hominis aneurysmate sanguinem eodem ordine densari eo ma gis, quo cordis vires potentiores eXperitur, ut iuuma arteriae mollia coagula

330쪽

LIB. UL SECT III. SANGUINIS PER ARTERIAS

3 aciteneant, laminae parietes vestiant sacci, lubricae intus, extus duriores o- ἰquae ipsa maximo argumento est, Veras nos addensationis causas proposuisse. Nihil enim febris ad densandum sanguinem conferre potest . praeter motum cordis auctum, & aquae diminutam portionem. Deinde contraria horum. sanguinem laxum . aquosum , tenuem generare , Otium nempe , shm-nuna, refrigerantia medicamina , & quaecunque cordis irri Iationem , pulsuumque robur & numerum minuunt. Adparebit utriusque obpositae causae effcacia, si debilis virginis aqueum sanguinem & decolorem, cum robusti agricolae densabili cruore comparaveris. Caeterum, perinde ut fluiditas, ita densitas quamdam in motu sanguinis mediocritatem postulat. Quies lamminem quidem cogit, sed Iaxe. Motus mediocris fluiditatem reddit, major addensat, iterum major resolvit. Seri languinis dentatio ab iisdem causis pendet, &a febre etiam magis, quam grumi densitas ct , subito augetur. Incertum est unice , num seri elementa globulorum aliave figura sint.

s. XX. Elementorum separaris.

Etsi ornatius haec humorum tenuiorum a sanguine secessio repetetur , paucis tamen verbis oportet hic monere , de sanguine arterioso decedere plurima, quae in principio venatum desiderantur , ut omnino, eo certe Ioco q) , sanguis venosus arterioso crassior sit. Quae enim de sanguine decedunt . ea pleraque sanguine tenuiora sunt r S fluidiora. Eigo de sanguine decedit adeps s), lympha ct , vapor exhalabilis varius u). haec ubique , deinde lao quolae loco peculiaris aliquis humor die γ, saliva, urina , vapor perspirans, ludor , sebum , nervcus succus , aut dearticulationum unguentum , & alia id genus. In venulas ergo nascentes cruor quidem omnis transit, nempe globuli rubri : deinde liquor tenuis, in quo liglo-

r Hinc sanguinem in minimis vaestu diiuniri sic depravari stripsit Ε. Ηoam

SEARCH

MENU NAVIGATION