Ausonii Popmæ Frisii De ordine, et usu iudiciorum, libri tres. Nunc primùm editi. Ad praxin omnibus in foro, & judicijs versantibus, utilissimi

발행: 1617년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

Post litem vero contestatam si de controveisiae motae verita te ex testibus, vel instrumentis constare potest Reo absente sententia diffinitiva fertur, executionique mandatur, & si condemnatus fuerit posteaque in judicium veniens fidduc fores dare possessioneque recuperare desideraverit, aut a Gademnationis sententia provocare voluerit, non audietur; si lacundum ipsum feratur in expensas, nihilominus condemnatur 29. Caeterum si de causae controversae veritate aperte

non constet in possessionem Actor se mitti petere potest, sola proprietatis quaestione Reo per contumaciam absenti reis servata o. Poenae Contumaciat graves, & variae sunt, quae ab Interpretibus prolixe tractantur 3I. Nam sive Actor,sive Reus contumax sit, non prius in judicio auditur . nisi expenssas,& damna aestimata juramento partis cui adversus contus

mace creditur 3 a, & officio judicis declarata, adversario suo restituat 3 3. Adhoc Contumax privilegium fori allegare nopotest 34, & pro confesso habetur 3 ue, & in criminali caussa pro infami de facto, non item in civili 36, Ductus deperdit quod is qui missus est in possessionem ex decreto judicis obeontumaciam adversarii lucratur 3 7, nee pignora capta ac vendita autoritate judicis licet reversus, recuperat 38, praea terquam si re integra refundere velit omne damnum ac prata Itare fidejussorem de lite persequenda 39. Item contra Contumacem etiam lite non contestata in causis is summarijs ad

diffinitivam sententiam proceditur 4o, sigilla in caussa civili

ob contumaciam non recognoscentis die praefinito pro recognitis habentur,&acceptantur 4r. Denique versi,& m nisestum Contumacem Iudex amplius requirere no tenetur, di post elapsam dilationem praefinitam condemnare potest, neque ei beneficium appellationis concedit a. Praesumptu vero Contumacem absentiae suae caussam,& legittimum impedimentum postea allegare, ac defensionem contra actorem mstituere permittit, nec etiam ei, ut vero contumaci, beneficium appellationis den gat 3 . Praeter has autem poenas viil quoque coercendae contumaciae,ac jurisdictionis tuendae modi

122쪽

-nx ORB. & V s V 'I Dro x ii. modi sunt. Potest enim Iudex in contumaciam capere pisanora G, auferre alicujus res donec pareat s, multa dicere. di imponere 46, sequestrare possessionem . , denegare jurisdictionem,ac iudicium, non modo in caussa in qua contumax

est, verum & omni in alia 48. Sed & Mandato vel manu militari jurisdictionem defendere,& arbitrarie,vel crimina liter violatorem jurisdictionis punire qς. atque adeo uno remedio non sufficiente ad aliud recurrere so . Rursus excussationes,exceptionesque quibus Cotumacia defendi,& pura gari potest complures traditae sunt, veluti Si per actore, vel alterius impedimentum steterit quominus venire potuerit si, Si citatus sit in diem seriatam set, vel ad judicem man L seste incompete tem 33, aut ad majus tribunal s , aut ad loo cum non totum 3I, Si venerit Iudice adhuc pro tribunali commorante 36, Si impedimento fuerint graves morbi,&periculas, duorum testium aut ipsius Medici testimonio jus dici probati. Nam leves moibi, laesiones parvae, mors prolis, & levis rei iactura, aut aliud facile impedimentum non excusanis ; Si detentus fuerit ob ossicium, & obsequium Principi praestandum s8, ob testimonium eodem tempore coram alio tribunali dicendum, ob commodum patriae, aut rei p. ob munus publicum, ob funus domesticum, ob vincula custodia inve militarem: Si obstiterit vis fluminis, aut ima

redierint validi venti,& tempestates eum cui per mare trans, eundum tuerit,aut rusticae i ei occupationcs, quae omitti sine magno damno non potuerint. Item excusantur Legati purulici, pupillin minores, mulieres praegnatcs, aut non ita duadum e puerperio levatae I9. λ

123쪽

TI T. T L

De Primo Decreto.

Coηης ηNDAE contumaciae remedium in usu fiea

quentissimum est Decretum Iudicis, ex quo Actor mittitur in possessionem bonorum Rei contumacis,ut ipse rem suam servare,& consequi possit,& Reus taedio asses etias ad judicium veniat,&respondeat. Primum Decretum est jussum judicis merum vel saltem mixtum imperi u tenenatis, perqu0d actor in actione reali veram possessionem: inperionali vero custodiam, & detentionem bonorum adquiarit, & reus ob contumaciam amittit i. Habet enim locum in omnibus caussis & actionibus tam personalibus, quam realiabusa, & fit in bona rer cotumacis cum propria, tum empby

124쪽

trutica & laudalia 3, atque adeo spiritualia quoniam nil ulinterest pleno jure earu n rerum dominus sit. an utilis, vel uissu fructuarius s; dummodo non sint res alienae, quia in alienis rebus quas detinet Contumax, non potest missio fieri 6. Eius inpetrandi,& consequendi ordo,atque sorma talis est, Actot offert libellum, vel saltem summari e petitionem suana apud tu dicem exponit: huic ut respondeat Reus tribus cita tionibus, vel una peremptoria ad domu legi trime citatur 7rreo non comparente actor contumaciam eius accusat, & ex

hoc decreto missione in rem petita postulat, Iudex reti contumacem declarat,& exacto prius si ita ei videatur,ab actore juramento calumnia , missionem in posscssione cum summaria caussae coenitionemrout fert actionis qualitas, decernit 8: non quidein in possemonem universorum bonorum, ut olim solebat ν, sed pro mensura debiti, seu quantitatis petitaeio; veluti si actione reali agatur, eaque res tota petatur, in totius rei petitae possessionem fit missio, si pars duntaxat in Partem petitam it. Si vero agatur actione perlanali, &res certa petita sit, in eandem mittitur actor ret: si petitur res incerta, utpata quantitas vel genus, pro mensura tantum debiti declarati decernitur missio 13; & adjungitur executor adinarius qui in possessionem decretam ducat eo ordine quo in executione rei judicatae procedi solet, prim , in possessi nem bonorum mobilium, deinde illis non suffcientibus in

immobilium, postremo in rerum corporalium, atque nominum i tum Iudex debitoribus ne solvant creditori praeciscipit i s. At ubi res petitae dolo Rei vel perierint, vel ab se ditae sint, vel nulla ejus bona sive corporalia, sive incorporas lia exstent, in quae mi sito fieri posset, servatur consuetudo seri qua vinculis ut plurimum mancipatur debitor, aut terristorio iudicis ei interdicitur donec solvat debitum, sive hoe purum sit, sive conditionale r6. Missus autem in possessi nem ex hoc decreto in actione reali ubi quaeritur de dominio vel quasi, statim constituitur veru possessor ita ut edicto Neyis stat ei qui in possessione missus est, tueri se possit r7, de

125쪽

post annum ab interposito decreto etiam fructus lucratur 13. Veruntaincn si debitor, sive Reus intra annum veniat, ct coistumaciam purget, actori expensas refundat,& offerat cautio nem de sistendo, possessionem bonorum suorum recuperat,ti fluctus repetit is, quos aetor interea percipere, custodire, di vendere quando scivando servari nequeut, non prohibeatur ro. Elapso vero anno si Reus in judicium venire, suamque contumaciam excusare, negligat, Actor verus,& perpes tuus rerum in quos missus est postesibr etficitur, adco ut cas& naturaliter,& civiliter possideat, nec eandem possessione in posterum restituere cogatur, solaque proprietatis quaestio Reo contumaci ad triginta usque anos reservetur a I. Quod

etiam procedit licet Actor ob adversari j potentiam rerum in quarum possessionem mitti jussus est custodiam intra prae, scriptum annum adipisci non potuerit eta, In actione peribunali missus in possessionem,nec naturaliter, nec civiliter posssidet, sed rei in quam missus est custodiam, detentionemque tantum habet jure pignoris et . Ideo nec fructus suos facit, sed eos in debiti principalis deminutionem computare, vel

alias restituere tenetur et : nisi forte iudex ob nimiam Rei contumaciam expresse jusserit eum fructus lucrari et . Quina imo ubi in personam actione actum est Reus cautionem des stendo,&expensarum, damnorumque restitutionc offerens quandocunque venit etiam post elapsum anni tempus audi,' tur, resque suas recuperat dummodo, secundum decretum non fuerit interpositum 26. Et haec omnia obtinent non solum contra reum absentem,& contumacem, si d etiam in le-

Iatario, vel fideicommissario, qui ob non praestitam ab haereae legati fideicommissive cautione legati, fidei commissi seruvandi caussia ex primo Iudicis decreto in possessionem omnium bonorum haereditariorum missus est a7. Item in eo

ui ob non praestitam damni infecti cautionem, in rei de quaamia uiri timefatur possessionem ex eodem decreto ire iussus est 28. Praeterea obtinet, & in ventre id est partu in utero

actuc existen;e, qui ob id quod patris defuncti testamento ii praeterit

126쪽

praeteritus si in possessionem omnium bonorum ejusdem ex primo decreto mittitur Porro hoc decretum actor, seu creditor petere debet a Iudice pro tribunali sedente, de adpetitionem unius creditoris interpositum, alijs creditoribus quoque prodest 3 o.

De Secundo Decreto. SEcu NouM Decretum est alterum judicis iussum ex

quo aeto seu creditor qui prim b custodiae caussa in poGsessionem missus fuerat, verus possessor aut etiam dominus vel quasi ob praefractam contumaciam Rei constituitur x Quod in personali tantum actione in qua persequimur id quod nostrum non est a locum habet; in actione reali super. vacaneum est, cum & dominus, & possessor ex primo decresto factus frustra peteret per secundum decretum sibi adjudi cari dominium, quod suo jure habet,& Vendicat 3. Quamvis possit is qui in rem egit,& domini j quaestionem sibi in sucturum motu miri metuat, petere a judice ut certam dilatio. nem statuat intra quam veniat responsurus Reus, aut qui cim

que alius qui dominium praetendit, quo elapso nemo dein,

127쪽

m Auso NII νον Naeeps auditur .. Vt autem hoc Decretum Ierittimὸ laterro natur, requiritur Primo ut annus elapsus sit a tempore primi decreti interpositi, Deinde ut Actor judici libellum onerat.& verum se possessolem aut dominum rei petitae ex secundo decreto constitui, Reumque adhoc denuo citari postuleti

Tum ut ludin contumacem Reum tribus citatJonibus propositis evocet, vel una peremptoria, di illi constituat tempus intra quod in iudicium veniat,atque is adhuc in contumacia perseveret latitans & se Occultans vel non comparens s , vel comparens quidem, sed non debito modo, puta idoneam cautionem,& rcfusionem expensarum non osterens si Posstremo ut Iudex copnitionem adhibeat, totius ncsoti; qualiatatem diligenter animadvertat, & investiget, num Reus legittimo impedimento detineatur, aut reip. caussa abst, quominus venire possit, num res petita luincientcr probata sit per testes, vel instrumenta. Non enim absque si Mia cogni. tione, & probatione interponcndum es hoc sccundu decre tum 7, cotra quod alioquin competit rcstitutio 8. Immo interpositum per falsas probationes, vel ex caussa partim vera,

di partim falsa, vel ex falsa caussa, sive per moiciam est ipso jure nullum ς, etiamsi error non sit expressus in decreto, sed

tantum apparcat ex actis Io. Pro varietate autem circunsana

riarum varie hoc Decretum interponitur. Aliquando enim, ct quidem frequentius, decernitur venditio i I, & si non in venitur emptor qui iustum pretium polliceatur, tum Actori res addici in solutionem debiti potest, alias existente emtorere, actor, non addicitur ia. Quod si pretium rei venditae quantitatem debiti excedit, Reus illud quod superat repetere ab actore potcst rursus si actori ex re vendita non satisfacta est, id quod ei deest a reo petere licet i ι. Aliquando etiam si, ne venditione constituitur dominus, qui possidet ex primo decreto, maxime in caussa damni infecti, propter periculum,&sumptus aedium ruinosarum ,quae non facile emptore reperiunt i , Interdum sola possessio decernitur actori, Reo resto integre rescivato etiam post annum recuperadae M

128쪽

nE ORD. x Vt V I V D I c. L I R. Ir. uisur: cum praesertim defensionis caussam qua contumaciam purgare,&excusare possit, habeat Is. Nonnunquam statuis tur tempus intra quod venire oportet eum qui dominium praetenciit,abscissa deinceps agendi facultate i6.

TITVLVs XIII.

PO a x et u A M Reus in judicio se sistit Libellus ei osse

rendus, ut sciat cederene an contendere ultra debeat,&si contendendum puteti veniat instructus ad agendum cognita actione qua convenitur i. Qyae Libelli oblatio requiscitur in omnibus caussis ordinariis, sive civilibus, sive criminalibus, nis in his Iudex ex ossicio,& per inquisiti mem procedat a. tunc enim articuli inquisitionis,seu indiciorum, loco Libelli Reo petenti offeruntur 3. In caussis vero summaiij scitque exiguis, & ubicunque de plano res est expedienda noetequiritur Libellus, sed siussicit qualiscunque petitio viva vo κe facta, & in actis redacta Φ. Formatur autem Libellus jurata stilum,& consuetudinem fori, & confici varie pro causae, personae, & rerum qualitate, atque circunstanti js solet. Sem per tamen in civili j4dicio debet continere haec quatuor, si- me quibus subsistere omnino non potest, adeo ut si illa omit, tantur Libellus ipso iure nullus sit, Reo licet obtinente, nec

obiiciente quicqua F ; Nomen Iudicis, Actoris & Rei, Narstationem lacti, Causam actionis, & Conclusionem necessa-

129쪽

Hὸ AV ONII P pMario consequentem 6. In criminali vero caussa, nee non in mulli quae infamat, Locum & tempus commilii delicti aut insjuriae illatae: quae duo si omittantur .ibellus, etiam parte n6i opponente, rejicitur 7. Narratio facti, seu rei petitae debet esse aperta, di sim elex,nec plura,nec pauciora quam res,&cauosa postulant,continens. Et si in rem agatur res designari debet, & utrum tota an pars, & quota petatur exprimi: si funadus petatur,& nomen eius, & quo loco situs ut 8. Insectar materiae podus, factae species, signatae vero numerus;& cium res mensuram recipit, mensura quoque dicetur, & sic in alijs; certa debet esse petitio. Nam Libellus actoris, nisi certa co- plectatur petitionem admitti non debet s. In universali tamε& generali judicio admittitur generalis,& incerta petitio, sine aliquarum rerum expressione: velut in petitione haeredistatis non est necesse singulas res haereditarias prosequi, sedi sufficit generatim haereditatem petere io. idem est in actio, ne Pro dote, & De peculio, in actione Tutelae, Pro socio,. Negotiorum gestorum & similibus ii. Ex Narratione eliciatur, & deducitur caussa actionis, quam satis est libello insere. re. Licet enim olim tenebatur Actor nominatim edere actio nem, hodie tamen & jure Canonico, & usu receptum, non actionis nomen sed facti narrationem ex qua colligi caussa,& nenus actionis possit, in libello proponere ra. Caussa autem qualibet actione duplex est, proxima,& remota r3. Ac in actione in rem necessario exprimeda est caussa proxima quae

est domitatum vel quasi ,.aut jus in re: tum utiliter adjicitur quoque caussa remota quae est Titulus, & jus unde dominia& jus agendi existit, ut Peto rem quae mea est jure dominii vel quasi; quia mihi fuit vedita,& tradita, vel legata. In actis

aene autem In personam aliter servatur, & exprimitur caussa remota quae est Contractus, Coventio, vel Factum, ut Pe. t a te decem re mutuo, aut deposito: nec sufficit sola exspressio caussae proximae quae est obligatio. veluti Peto decε

ad quae mihi es obligatus i . Q lod si caussb. seu factum in ii. hello expressiun plures actioncs ex juris dispositione producere

130쪽

m et o R D. R V S V I v D I e. L I 2. II. vacere possit, ut si colonus ccnveniatur ob alborcs ca fas, qua de re plures actiones prodii ae sunt II, actoi nullam explinae. do nominatim in dubio intelligitur maxime sibi idoncam actionem proposuisse, di Iudex ex narratione,& conclusone qualis actio proposita sit, elicere debet 16: licet alij cxistimet isto casu necesse esse actionem exprimere, ut Reus de qualitate actionis intentatae certus esse queat i7. Conclusio in ii, bello nunquam omittenda est in civili actione, piaeterquam

in casibus in quibus Iudex ex officio procedere, & supplere potest i 8. secus est in causa criminali, ubi ex sela facti narra tione & qualitate delicti poena imponenda venit, & ideo n6 requiritur,nec attenditur Conclusio 1s: nisi quando poenaraitim fisco, partim accusatori applicatur: quia tunc ad poe. τῖ condemnationem in libello rccte fit Cocluso 2 o. Ea caute ac diligenter formanda, imprimis ut sit facti naturae, & o ligationis qualitati conscntanea, veluti si naturalis sit obligastio Conclusio quoque sequatur generalis si alternativa Com usio itidem alternativa ponatur 2 i. Solet enim fere libellus referri & restringi ad conclusionem, & quomodo & quantii

concludatur attendi ret; adeo ut Libellus ex apta conclusi

me sustineri possit, etiamsi causa petendi praetermissa sit, mos eo jus agentis inde percipi possit a 3. Ex his autem partibus compositus Libellus debet esse clarus,& perspicuus, ut quasstitas actionis cognosci inde queati tum rebus,atque caussis Consentiens,&aptus. Nam cκ vitiosa petitione actor nihil

obtinet, etiamsi firmissimas piobationes adducat; immo si libellus plane & evidenter sit ineptus, obscurus, & generalis aut alio vitio laboret ita ut interpretatione aliqua adiuvari nequeat, Reus hoc opponens ab observatione judicij absolvitur, Actor vero in expensas condemnatur, reservata tameel actione ex alia caussa a . In quo illud Reo inprimis cavendum ne petat ab actore declarari obscuritatein libelli quia sic instrueret adve sarium, sed objiciat simpliciter libellu esse

incertum, obscurum, Vci generalem, nec teneri ad responsciendum, & ab instantia judicij absolvendum csseas, Dici- P a tur

SEARCH

MENU NAVIGATION