Ausonii Popmæ Frisii De ordine, et usu iudiciorum, libri tres. Nunc primùm editi. Ad praxin omnibus in foro, & judicijs versantibus, utilissimi

발행: 1617년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류:

221쪽

diae prolatum, si poenitentia sequatur ai. Perseverare autem in confessione dicitur qui eam non revocat, nec appellat, vel qui post intervallum unius diei ad minimum interpellatus, d Duo sponte confitetur ra. Quinto ut Confessio interposita sit

rebus litigiosis,& in judicium deductis. Si enim Confessio fi

eret de re non litigiosa, nullius esset momenti: veluti tu petis a me domum, ego dico ager non est meus 23. Vbi ergo nullatis esse potest, ut inter patrem & filium, dominum & servum, confessio quoque irrita, & nulla erit 14. Sexto ut sit de rebus h. Citis,& honestis, quibus nec leges,nec boni mores repugnant, α inter personas non prohibitas, nec suspectas. Vnde si Christianus confiteatur se matrimonium contraxisse cum Iudea, talis consessio non praejudicat quo ad hoc ut illam ducat uxore, cum leges non permittant conjugium Christiani & Iudaei as. Et quando maritus donaret uxori, pater filio propter merita, Praelatus aut dominus famulis propter operas, servitia, ministe/ria a 6. Septimo ut sit facta recto animi iudicio, &non per eravorem. Nam qui errat non fatetur, nisi jus ignoravit 27. It que ejusmodi erronea Consessio statim potest revocari, etiam rore non probato a8: nisi Confessio in scriptis fuisset red mas, aut ab adversario acceptata 3o, aut in judicio repetita. α jurisjurandi religione firmata sit 3 i. tunc enim errorem protiare oportet: quo probato Confessio revocari potest, idq; non selum in judicio ante sententiam 3a, sed etiam post sentenatiam, per viam restitutionis ex generali clausula, Si qua mihi iusta caussa videtur 33; tam ab haerede errantis, quam ab ipis errante 3 . Et quemadmodum potest revocari Confessio proaPria praetextu erroris, ita de confessio Advocati, procuratoris, autoris, curatoris, ecclesiae, praefecti similium6ue personarum, etiamsi ad articulos cum juramento iacta fui sic t quae ali quin domino nocet, & praeiudicat in eodem judicio, non in a tio 36 Sed error non alius haec intelligitur quam error facti qui probatus facit ut irrita,&nulla habeatur consessior veluti si confitear debitorem mihi d. bere decem aureos cum deberet

quindecem, hunc errorem si probavero, vel per antipochum

222쪽

iis A v s o N I I p o p M ae vel alio modo, revocatur, nec mihi nocet consessio af Sscus vero est in errore juris, per quem non revocatur Conses,sio 3 8: nisi sit in damno evitando, in quo excusat,& non nocet o Octavo ut Consessio fiat cum aliqua caussa, certa, di apta quae confitentem induxerit o. Nam Consessio in qua caussa nulla vel falsa, vel incerta, vel generalis fuit expressa, nullana vim habet. 1: nisi in judicio factast vel in ultima voluntas te adhibita 43, vel jurisjurandi religione firmata 44: quibus casibus Confessio sine expressione caussae valet,& facit semiplena probationem, in cujus desectum poterit deferri juramentu s,

Postremo ut Consessio ab advertario acceptetur, quae nisi fue rit expresse acceptata, erroris praetextu revocari potest, ut est communis Interpretum opinio 46: etsi nonnulli putat minime opus esse expressa acceptatione Confessionis parte praesente flaquoniam acceptare praesens praesumitur consenione in sui favorem tendentem 4r: quorum sententia mihi verior videtur. Acceptati aute debet Confessio integra,& tota, nec potest una pars approbari. & altera rejici. Nam circa eundem Hum non admittitur divisio,cum in omni prope materia totu approbari, aut repudiari debent, r. Porro consessionum multae species

sint in civilibus caussis,quarum aliae in jure, aliae extra judiciu Plaeraeque etiam in ultima voluntate fieri solent ις, Iudicialia consessio fit in judicio sedente pro tribunali judice competenta di praesente adversario, quae facit, plenam probationem, habed que in civilibus vim sententiae definitivae,& rei judicata' , o. ex trajudicialis vero fit apud probos & fide dignos homines extra iudiciu 1 r: & haec tantum semiplene probat, nisi sit geminatata repetita: quia geminata consessio extrajudicialis aequiparatur judiciali 1 et , vel parte praesente facta, e probata duobus testibuς nam si probetur per unu teste nulla iacit ibationem, nec plena nec semiplena mmo nec indiciu 33: vel in apocha laeta quonian is confestio extrajudicialis qua quis te ex cottactu velut mutui

223쪽

Dv ox P. st v sv I v Dre. LIB. IL Dis tui, obligatum consessus est, tenet di praeiudicat etiam haeredi confitentis, nisi evidentisitaris prcbationibus in scriptis comprehensis ostendat indebite, dcipe suturae numerationis, se promisse s . Itaque qui consessus est pecunias vel alias res

numeratas vel datas sibi esse, no ixcogitur confessioni suae sta re, sed exceptione non numeratae pecuniae tueri se intra biennium potςm 33: Ita ut nisi creditor probet pecua iam num ratam ese, debitor ipse absolvatur Io: imo etiam elapsis bien. nio probare adhuc potetit debitor numerationem sibi non esse factam 37. Similiter consessus se dotem recepi ue non habςt necesse eiusmodi confessioni stare,sed poterit exceptionem non numeratae dotis praeponere, idque intra annum a die matrimonii, morte vel repudio λluti s. Consessio in ultima voluntate facta simpliciter & nullo interposito iuramento, neque mCmenti cujusquam est, neque ullam inducit probationem 39, praesertim si sit facta in fraudem & praejudicium haeredum 6o. At testatoris consessio in suum ipsius praejudicium adhibita,& iuramento struata, probationis vim retinet: quoniam confitenti contra se creditur ι sed non proseipso si. Cum confessione assinitatem & cognationem quandam habent modi illi, per quos in jure tacite quis confiteri videtur, veluti Taciturnitas. nam qui tacet confiteri &consentire videtur, praesertim ad ea quae ab adversario in judicio allegantur 6a: ut si actor maiorem summam petat. αrcus non opponat,censetur debitum consessus:& in eam summam condcmnatur. Et contumacia, ut cum quis in judicio contumaciter omnino non respondet, vel perverse 63. Item

Fuga, ex qua fugiens habetur pro consesso, nisi justus timor sugae causam dedit 6 . Pactum denique Vel transactio, qua quis confiteri videtiit id quod actum est os

224쪽

probas,

225쪽

TITVLVS XLVI.

De Lurejurando.

IV siva ANovu est affirmatio religiosa quae ad fidem ad

stringendam praestatur I. Εjus duae species sunt aut enim decidendae. aut aestimandae litis & controversiae gratia interponitur a. Litist decidendae caussa interponitur iusiurandum cum defertur uni ex litigatoribus de re controversa, veluti ut juret se non debere, aut sibi non deberi. Et est triplex, voluntarium stu conventionale, Necessarium quod vulgo Suppletorium,& Iudiciale 3. Uoluntarium juramentum est quod ibia conventione partium praestatur extra judicium ad confirmandum contractus, transactiones, pacta, & quaelibet negotia. dependet enim totum a voluntate & arbitrio invicem negotiantium, & deserenti liberum est non deserre, & ei cui defertur non suscipere . Necessarium quod iudex ad inquirendam veritatem in dubiis & obscuris causis a litigatoribus exigit 3: ad quod genus pertinet juramentum quod datur calumniae aut malitiae 6, vel testimonii dicendi τ, vel cautionis,

vel a stimationis gratia S, item iuramentum defensionis justi tiae, quod a magistratibus & omnibus qui suscipiunt aliquam administrationem prςstatur,atque etiam a pri vatis. ut v sidicis & procuratoribus forensibus v. Iudiciale quod in judicio

ex conventione pars iudice approbante parti desert. unde etiam appellatur Decisorium, quod finem controversiae impc nat Io. Ex his autem tribus jurisjurandi generibus voluntarium semel ex conventione si ceptum praestari omnino debet, nec deferenti referri potest tr. neque etiam causa decisa revocari, nisi hoc specialiter lege conventionis concedatur Ia. Traia legi sse enirn censetur qui rem commisit religionidi conscientiae adversus, 2 proinde de eo rursus experiti non

D d a potest,

226쪽

potest etiamsi periurii arguat adverarium; nec a sententia de

eo secuta appellationi locus datur M. quin conventio quae semel placuit, perjurii praetextu revocari non potest. I . Necessarium jusiurandum nec referri, nec remitti; retractari tamen potest ab eo, qui nova instrumenta se invenisse dicit, cui bus tunc solum usurus sit II. Iudiciale deferenti resetri potest, & reus illud subire aut rcferre cogitur, velati si alter ex litigatoribus cum non possit probare, suam intentionem,

dicat adversario: Fgo volo stare iuramento tuo: tenetur adversarius vel iurare, vel iuramentum referre. alioquin habetur pro confessis. I 6. Nec potest deferens sine iusta caussau. Iud revocare, postquam vel a judice fuit approbatum, vel a par.

te acteptatum: I . di is cui delatum est, tenetur rurare etiam si dicat se velle probare testibus, vel alus legitimis proba.tionibus is . Deserre vero juramentum permissum est omnibus, exceptis iis, qui non prohibentur ; quorum tria siunt genera : unum eorum, qui neque domini sunt, neque alienarum rerum administratores, ut filiuslamilias servus in re patris di domini, sine speciali mandato deserte non pollum Is te. Cus in re peculiari, cuim liberam administrationem habetitaO. Alterum dominorum ipsorum, quibus rerum suarum administratio non est permissa , quales sunt infantes & pupilli, minores, prodigi,suriosi, & mente capit, qui sine tutoribus &euratoribus suis jusiurandum deferre non possitnt 2I . Tertium autem eorum administratoriam, qui in deferendo juramento modum administrationis suae excedunt, veluti procurator certi alicujus negotii, cui actio tantum , non etiam jurisiurandi delatio & receptio fundata sit 22. Item procurator, tutor, & curatori qui non deserunt juramentum quando aliae probationes suppetunt a 3. Nam licet quis habeat administra. tionem rerum alienarum via maxime liberam, perdendi ta men potestatem non habet a4, quam usurpat is, qui probationibus non deficientibus, jusiurandum adversario desert. quandoquidem illo jurante Voluntarie rem suam amittit

quam probando scrvare potuisset. Alioquin procurator universorum

227쪽

versorum honorum, vel qui in rem suam datus,vel cui iusiurandum mandatum est. deferre potest et 3: sicut & tutor, Et curator, vel ipsi deferre vel iis, quos in potestate habent dela

rentibus, autoritatem possunt accommodare a6. Defertur

vero omnibus, qui convenire & conveniri possunt a : nee refert cujus sexus, conditionis, aetatisve sint. Itaque si vel servo delatum fuerit vel pupillo, omnino custodiri jusiurandum debet adversus eum, qui contentus eo, cum deferret, fuit a R. Non tamen cogitur Pupillus)nrare et , sicut necis,qui de facto alieno incertus est, ob quod nee haeredi jusiurandum

recte desertur 3o: nec procurator aut defensor Jurare cogitur,

vel adversario in vito admittitur 3i: sed i pse dominus in judicium jurandi causa venire debet, nisi persona sit egregia, aut

adversa valetudine impediatur 3 a. Quod si volente adversario ad juradum procurator aut defensor adt Ii fuerint, reus. in cujus animam iurarunt, exceptionem, & actor actionem inde consequitur 3D Tutor nihilominus tenetur Iurare: quia tutore non iurante non poterit cogi pupillus, atque ita non satisfieret deserenti, qui rem decidi urejurando cupit 3 Et defertur in omnibus causis& controversiis, sive in personam, sive m rem, sive in factum, sive interdicto,sive etiam poenali, vel quavis alia agatur actione 3 s: excepta actione criminali, in qua locum non habet 36. Delatum denique juramentum ea sorinae, qua delatum est. M incontinenti suscipi& praestari debet. nam ex intervallo susceptum nullius est momenti: ut si delata Iurandi conditione quis deliberare vellet, & quasi in memoriam reducere veritatem rei, de deinde paratus esset jurare; hic nihil agit, nisi ei rursus iusiurandum deseratur 37. Posset enim deserentem , reo deliberante. pCznitere, sic quod deratam conditionem revocaret 3 8: quod i men caveri po& arbitran tur nonnulli, si is, cui delatio secta, dubitans de sua exceptione suscipiatIuramentum calva dc Iiberatione 30: quae sententia aequitatem habet. Potest vero is, cui delatum est juramentum antequam iuret ab eo,qui detulit eaigere, ut prior de calumnia iuret, se nimirum non ca- Dds ' Iumnianda

228쪽

xi AUSONII P Ο P . Iumniandi animo di onerandi alterius conscientiam condiationem deserre ψα etsi hoc remittitur patrono, & parenti, propter timorem oc reverentiam quae ipsis debetur I. Non enim decet parentem a filio in calumniae luspicionem vocar, aut patronum a liberto. Quando autem reus exigit iuramen. tum calumniae, dc nihilominus postea refert delatum actori juramentum, tum utrumque & principale & hoc calumniae tenetur, actor praesare: at reus non cogitur de calumnia jurare: quia iniquum est actorem ejus conditionis nomine,quam

ipse detulit, velle, de calumnia sibi jurari 42. Postremona Dcitur ex iurejurando actio personalis, in factum utilis 3: qua agit is qui juravit, vel cui jurare volenti remisium est iustu

randum adversus eum qui detulit, e usque successiores . Nam in hac actione hac solum quaeritur an juratum sit, non an debeatur Iuramentum 4s: S ideo si constiterit actorem Jurase, damnatur reus ; quia buramentum praestitum habet vim & effectum naturalis obligationis, S autoritatem reiIudicatae 6; nec non speciem transactionis, novatioDis, delegationis, accepti lationis, & solutionis 7: contra absolvitur reus qui actore deserente vel reser erue Iuravit 8. Et si in actione personali uravit se non debere , nec obligatum esse actori, prodest ei exceptio obur urando : si vero in actione reali Juramentum praestitit, simpliciter & negative si ilicet, rem non esse actoris, itidem non habet exceptionem: at si aD firmative, nempe rem controversam suam esse, agit actione in factum : non quidem contra quemlibet poscuorem . sed tantum adversus eum qui urandi conditionem detulit. 49.

credit.

229쪽

De juramento necessario.

IV RAMnNYuM necessarium deserri potest in omnibus

causis civilibus' sit nil odicis, tun bonae fidei quam stricti tu ris I. sed in cautis criminalibus propter defectum semi plenae probationis non dcfertur 2; siicut nec in aliis arduis vet gravibus causis civilibus , veluti matrimonialibus 3, beneficialibus vel spiritualibus. Diadalibus. usurariis , & denique causis status, nisi plus quam semipis probatum sit ε. Defer tur autem actori in desectum probationis in desinum proba.iionis si, siemi plene probavit, quoniam ei incumbit probatio M. Rem vero desertur, si actor veritatem ignoret, & ipse sit instructior oc peritior 6, vel si actor sus pectus sit. aut eum suspicionibus tantum oneret ri, si uterque S Ictor & reus in pari sint existimatione, & parem habeant probationem, reo p tius quam actori deserendum , favorabilior enim est causa rei quam actoris 8: quoJurante reus condemnatur, reo jurante ipse absolvitur , dc actor condemnatur 9. Et desertur a solo Iudice causa cognita per circumstantias person q, controversiς,

α erobationis ii .idque parte Peleate ubi in supplementum

probatior

230쪽

probationis deserri ii, di altera parte praesente, vel saltem

citata ad videndum dilationem fieri. I a. Quanquam nonnulli putant Iudicem ex officio etiam parte non petente illud deferre posse I , nec rcquiri partis prisentiam vel citationem, sed sufficere ad totam caussam citationem: quod in plerisque

summis tribunalibus ob servatur I Scd, si Iuramentum ut deferatur de admittatur , quatuor omnino requiruntur; quorum primum eii, ut sit causa modica, quae aestimatur se- eundum conditionem personarum , quibus iitIuramenti de- Iatio is . Alterum cst, ut sit facta semiplena probatio, qualis per unicum testem omni exceptione mastorem fit, eaque necessario de vere, non praesumptive concludens I 6: nec per alium testem, vel aliquam prasiumptionem elisia ac eleva. ta 17. Nam modicus etiam desectus in uno teste, ut non

facit semiplenam prohationem , ita impedit delationem hu- Ius Juramenti 18. Vnde si restis sit domesticus, adfinis, ami. cus , inimicus, peiJurus, infamis, spurius, senerator, vel etiam mulier, non desertur I9. Tertium est, ut is, cui dese tur, sit perlisna honesta, honae famae dc vitae . quia infami, vel vili, vel liis pecto de perIurio non est deserendum ao. de sciat veritatem Regotii veris militer, per sensum aliquem corporeum, quoniam in hoc assimulatur testi ar. ob quod

non defertur haeredi tanquam ignoranti veritatem a 2. Postremum est . ut sit petitum Juramentum ante conclusionem in causa. Nam eousque potest deserri, non ulterius, ut est communis interpretum sententia 23: a qua tamen multi dissentium, quiIudicem ex officio tam ante, quam post con- elusionem hocIuramentum deserre posse arbitramura ,quiobus non adsentior': Oeterum licet appellare a causa hoc juramento decisa, ubi quis nova instrumenta se reperisse dicat, quibus solis, non etiam testibus, uti velit as. petita Iamcnprius restitutione in integrum 26.

SEARCH

MENU NAVIGATION