S. Vincentii Lirinensis Commonitorium, Tertulliani Afri De praescriptionibus adversus haereticos, incerti auctoris catalogus haereticorum cum notis, & observationibus

발행: 1765년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

181 TER Tu LLIANI jubetur castigare . Sunt & nunc alii c Nicolaitae; d Cajana haeresis dicitur .At e)in epistola eos maximὰ antichristos vocat, quiChristum negarent in cat ne veni sse , & qui non putarent Jesum esse Filium Dei : illud Marcion, hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina Angelis D serviens, utique & ipsa inter idololatrias deputabatur, & a Petro Apostolo in ipso Simone

damnabatur . Haec sunt, ut arbitror , genera doctrinarum adulterinarum , quae sub Apostolis fui se ab ipsis Apostolis discimus : & tamen nullam invenimus institutionem inter tot di versitates perversitatum, quae de Deo crea

drinus lib. a. Strom. de Gnosticis ait: Dicunt se fe- qui Nicolaum, adducentes ejus viri aliquid lite

rarum monumentis man

datum , sed ab eis deto

Irenaeus lib. I. o. 37. Simonis Magi, & Carpocratis progeniam , patre Dque Valentinianorum. Hi Cain , Esau , Sodomitas , Core , Dathan , & Abiron , Iudam Iscariotem , aliosque s reprobos ut suos fratres & auctores

Venerabantur .

e Testatur Hieronymus in Catal. Viror. I linlustr. Joannem Apostolum Evangelium suum , adeoque & primam Epistolam adPersus Cerinthum Aioseoe haereticos, O maximὰ contra Hebionitarum tunς dogma consurgens scri

psi se . .

moniani utpote magi in serviebant .

192쪽

tore universorum controversam moverit.

Nemo alterum Deum ausus est suspicari: tacilius de Filio , quam de Patre haesitabatur, g)donec Marcion, praeter Creatorem, alium Deum solius bonitatis induceret: hJApelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum Legis &Israelis, illum igneum affirmans: Valentinus aeonas suo spargeret, & unius .ssionis vi. tium in originem deduceret Dei creatoris . His solis i & his primis revelata est veritas divinitatis ; majorem scilicet dignationem &pleniorem gratiam aDiabolo consecutis, qui Deum sic quoque voluerit aemulari, Di δεμ . doctrinis venenorum quod Dominus negavit) ipse iaceret discipulos super magistrum. Lue. s. Eligant igitur sibi tempora universae haere-fes , quae quando fuerint, dum non inter-st quae quando, dum de veritate non sint rutique quae ab Apostolis nominatae non fuerunt, sub Apostolis fuisse non possunt. Si Μ 4 enim

g) Vide progressum

haereticorum, de quibus verissime dici potest, Padimus error in principio , maximus is sine .

h Non primus Apelles Angelis adscripsit Creationem Mundi; primus auctor huiusce erro his , iuxta Irenaeum, Si mon Magus. Idem dicas de Valentino non Verε parenti Alonum.

nam ironice haec dicu

193쪽

enim fuissent, nominarentur & ipla , ut &ipis coercendae. Quae vero sub Apostolis fuerunt,in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc sunt aliquanto h) expolitiores, quae sub Apostolis rudes; habent suam exinde damnationem: sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae quiddam ex illis usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis , habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis ; quo, etsi nihil de damnati liis participarent , de aetate

sola praejudicarentur, tanto magis adulterae, quanto nec ab Apostolis nominatae . Unde firmius constat, has esse , qtue adhuc tunc nuntiabantur futura .

His definitionibus provocatae a nobis &revictae haereses omnes sive quae posterae,sive quae coaetaneae Apostolorum , dummodo diveris; sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae audeant respondere & ipsae aliquas ejusmodi Praescriptiones adversus nostram disciplinam. Si enim si negant veritatem ejus , debent probare illam quoque haeresin esse, eadem

sor- kJ Utpote humana a l) Caput hoc anaca commenta , quippe facile phaleosis est plurium sest inventis addere . praecedentium .

194쪽

Arma revictam, qua ipsae revincuntur ὁ &ostendere simul , ubinam quaerenda sit veritas , quam apud illas non esse jam constat . Posterior nostra res non est: immo omnibus prior est. Hoc erit testimonium veritatis ubique occupantis principatum . Quod ab Apostolis utique non damnatur , immo defenditur ἱ hoc erit indicium proprietatis. Quam enim non damnant qui eXtraneam quamque damnaverunt, suam ostendunt, ideoque &defendunt. Age jam qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae , percurre

Ecclesias Apostolicas : apud quas i pia adhuc Cathedrae Apostolorum suis locis cm

praesidentur i, apud quas ipsae authenticae Litterae eorum recitantur, sonantes vocem, & repraesentantes faciem uniuscujusque s .

Proxima est tibi Achaja ὸ habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos , habes Thessalonicenses . Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum . Si autem

in Exemplari Agobardi hic haereticos, 1ecundum legitur: Praefident. Priorium , qui universa cn) Luculentissimum te- lem , adimunt Pontificistimonium Ecclesiae Rom. Romano auctoritatem , ut

195쪽

186 ΤERTu LLIA Nide nobis quoque authoritas praestδ est . Ista quam felix Ecclesia i cui totam doctrinam p Apostoli cum sanguine suo

profuderunt: ubi Petrus passioni Dominicae q) adaequatur: ubi Paulus Joannis exta v r coronaturi ubi Apostolus Joannes postea quam in oleum igneum demersus , nihil passiis est, s) in insulam relegatur 3 Videamus quid didicerit, quid docuerit, quid cum Africanis quoque Ecclesiis t)con- tesserarit. Unum Deum novit Creatorem universitatis , & Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris , & carnis resurrectionem: Legem & Prophetas cum Evangelicis & Apostolicis litteris miscet, & inde potat fidem: u)eam aqua signat,sancto Spiri. tu vestit, Eucharistia pascit, martyrio ex hortatur, & ita adversus hanc institutionem neminem recipit. Haec est institutio non dico intra Praesecti urbici iurisdictionem , quae intra centum lapides claude-hatur, adstringant.

p) Petrus, & Paulus Apostolorum principes. in Eusebius H. E. lib.

3. c. I. PetrIιs ad extremum , cum Roma mers, retur , eapite deorsum

statuto, sic enim perperieupἰebat, erucis fixus est. r) Puta Baptistae . s) Vide Euseb. in s

adv. Marcion. libro, c. . De societate Sacraments confoederantur .

cu) Hoc est, baptizat confirmat, Eucharistia pascit.

196쪽

eo jam quae futuras haereses praenuntiabat , sed de qua haereses prodierunt. Sed non fue- t. Ioau. Mrunt ex illa , ex quo factae sunt adversus it Iam . Etiam de olivae nucleo mitis & opimae& necessariae asper oleaster oritur: etiam de

papavere x) ficus gratissimae & suavissimae

ventosa & vana caprificus exurgit. Ita & haereses de nostro fructificaverunt, non nostrae , degeneres veritatis grano, & mendacio sit

vestres.

Si haee ita se habent, ut veritas nobis ad- Cip. judicetur, qilicumque in ea Regula incedi- xXXVIt. mus, quam Ecclesia ab Apostolis , Apostoli a Christo , Christus a Deo accepit e coninstat ratio propositi nostri y , definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem , quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere . Si enim haeretici sunt, Christiani esse non possunt, non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum nomi

x Ficus pomum Cainto dixit ; postea interi. Cons.haesitatum fuit, an pomorum appellationetas venirent ficus. Comm niter Grosi dicuntur, quos hic Tertul. papaveres Obsimilitudinem appellat. y In hoc Capite

clarissimh osenditur, lic reticos tanquam a Scripturis alienos, sine Scripturis esse convince dos

197쪽

ne admittunt. Ita non Christiani nullustia jus capiunt Christianarum Litterarum . Ad quos merito dicendum est , Qui estisὸ quando , & unde venistis P quid in meo agitis non mei P quo denique Marcion jure sylvam meam caedis qua licentia Valenti ne sontes meos transvertis ὸ qua potestate Apelles limites meos commoves Mea est possessio Quid hic ceteri ad voluntatem vestram semianatis & pascitis Θ Mea est possessio et olim possideo: prior possideo et habeo origines firmas ab ipsis auctoribus , quorum fuit res . Ego sum haeres Apostolorum . Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, ita teneo . Vos certὰ exhaeredaverunt semper & abdicaverunt , ut extraneos, ut inimicos. Unde autem extranei, & inimici Apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio, adversus Apostolos aut protulit , aut recepit ἡIllic igitur & scripturarum & expositio-

. num adulteratio deputanda est, ubi diversi. tas doctrinae invenitur . Quibus fuit propositum aliter docendi; eos necessitas coegit aliter disponendi Instrumenta doctrinae . Alias enim non potuissent aliter docere , nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut

198쪽

illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela Instrumentorum ejus: ita & nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum, per quae doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis

in nostris Θ quid de proprio intulimus , ut aliquid contrarium ei, quod esset in Scripturis deprehensum , detractione vel adjectione vel transmutatione remedia remus P Quod sumus, hoc sunt Scripturae ab initio suo: ex

illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a vobis interpolarentur. Cum autem omnis interpolatio posterior credenda sit, veniens utique ex causa aemulationi S 3 quae neque o prior neque domestica unquam est ejus, quod semulatur r tam incredibile est sapienti cuique , ut nos adulterum stylum intulisse videamur Scripturis, qui sumus a principio &primi , quam illos non intulisse, qui sunt&posteri & adversi. Alius sa manu Scripturas,

alius sca Ηaereticis , ut ali- pistolis aliquibus Pauliter , quam Catholici , Apostoli , resecans ex docerent, opus fuit Scri- ipsis quidquid suae non Pturas vel alterare , vel favebant opinioni ; Valen- alio modo exponere . Sic tinus autem parciuS se Marcion de veteri Testa- gessit, ac machaera, seu mento nihil recipiebat , cultro resecando , non de novo quaedam tantum stylo negando a usuras decerpserat, ex Evange- est ;lio scilicet Lucae, & E-

199쪽

xso ΤERTULLIANI

alius, sensus expositione intervertit. -- quo enim si Valentinus integro Instrumento uti videtur, non callidiore ingenio , quam Marcion, manus intulit veritati. Marcion exertὰ & palam machaera, non stylo usus est: quoniam ad materiam sitam caedem Scripturarum consecit. Valentinus autem pepercit: quoniam non ad materiam Scripturas , sed materiam ad Scripturas excogitavit a & tamen plus abstulit & plus adjecit ἱ auserens proprietates singulorum quoque verborum , & adjiciens dispositiones non comparentium

rerum .

Haec sunt ingenia de Spiritalibus Nequitiae, cum quibus luctatio est nobis , fratres , merito contemplanda ; fidei necessaria , ut Electi manifestentur, ut Reprobi detegantur. Et ideo habent vim , & in excogitandis instruendisque erroribus felicitatem non adeo mirandam , quasi dissicilem , & inexplicabilem 3 cum de saecularibus quoque Scripturis exemplum praesto sit ejusmodi facilitatis . Vides hodie ex Virgilio fabulam in totum

aliam componi, materia secundum versus , versibus secundum materiam concinnatis. De 4

nique a Hosidius Geta Medeam tragoediam

ex a Pamelius legit OOL tur in Libro de oratori- us , cujus Medaea lauda- bus; additumque Geta,ut di

200쪽

Dg PR sCRIPTIONI Bus. I91 ex Virgilio plenissive exsuxit. Meus quidam propinquus b) ex eodem poeta inter ceterassyli sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homero-centones etiam vocari solent , qui de carminibus Homeri propria opera more centonario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus. Et utique c foecundior Divina litteratura ad facultatem cujusque materiae . Nec periclitor dicere , ipsas quoque Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent, cum te Sam , oportere haereses esse , quae sine Scripturis esse non possunt. Sed c quaeritur, a quo intellectus interpretetur eorum, quae ad haereses faciant P A Diabolo scilicet , cujus sunt partes intervertendi veritatem : qui ipsas quoque res Sacramen

distinguatur a Nasone . Rigaltius retinet lecti nem nostram , aitque Ho-sidium hunc fortasse fui L

se illum , qui sub Claudio

Consul fuit cum Vasellio. Nedaeae fragmentum edidit Scriverius in Collect. Veter. Tragicor.

pinquus ille Tertulliani , haud ignobilis forte Poeta , ignoratur. c Sacras Scriptura

esse thesaurum , in quarum vel brevi dictione Cariam sententiarum .im , ct immensas dAvitias invenire licet, ait Chrysostomus liom. 3. in Genesim.

d) Pro Sed quaeritur ,

Sequetur in aliquibus edition. legitur , ex errore typothetarum. Cap. x

SEARCH

MENU NAVIGATION