S. Vincentii Lirinensis Commonitorium, Tertulliani Afri De praescriptionibus adversus haereticos, incerti auctoris catalogus haereticorum cum notis, & observationibus

발행: 1765년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

a S. VINCENTII LIRINENs Is

tate r sed in Domini Incarnationem aperta professione blasphenaat. Dicit enim in ipsa

Salvatoris nostri carne aut animam humanam penitus non fuisse , aut certὰ talentis

fuisse , cui mens , & ratio non esset. Sed Seipsam Domini earnem non de sanctae Virgi. nis Mariae carne susceptam , sed de coelo in Virginem descendisse dicebat: eam qu nutabundus semper & dubius , modo coae ternam Deo Verbo , modo de Verbi divini Atale factam praedicabat . Nolebat enim i Christo esse duas substantias, unam divinam, alteram humanam, unam ex Patre,

alteram ex Matre: sed ipsam Verbi naturam putabat esse discissam , quasi aliud ejus permaneret in Deo, aliud vero versum fuisset in carnem e ut quum veritas dicat ex dua. hus substantiis unum esse Christum 3 ille contrarius veritati ex una Christi divinita. te duas adserat factas esse substantias . Haecataque Apollinaris . Nestorius autem conaerario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas e & inaudito

.lit , hominem contraria humanis inventis argu- . dogmata vulgasse , quod menta petebat, quema accidere illi potuit, dum modum ait Basilius .iu trat anda neologia

52쪽

COMMONITOR Iu M. ' 3 scelere duos esse vult Filios Dei , duos

Christos ; unum Deum , alterum hominem; linum qui ex Patre , alterum qui sit genera tus ex Matre . Atque ideo asserit sanistam Mariam non Theotocon , sed Christotὁcon esse dicendam : quia scilicet ex ea non ille

Christus qui Deus, sed ille qui erat homo , natus sit. Quod si quis eum putat in literis suis unum Christum dicere , & unarnis Christi praedicare personam , non temerὸ credat. Aut enim istud fallendi arte machi natus est , ut per bona facilius suaderet &mala , sicut ait Apostolus : Per bonum mihi R. . r. Operatus es mortem. Aut ergo, ut diximus, fraudulentiae causa quibusdam in locis scri. piorum suorum unum Christum , S unam Christi personam credere se jactitat, aut cer.

t E post partum jam virginis ita in unum Christum duas perhibet convenisse personas,

ut tamen conceptus , seu partus virginei

tempore , & aliquanto postea , duos Chri-sos fuisse contendat, ut quum scilicet Christus homo communis primum , & solitarius natus sit , & necdum Dei Verbo personet unitate sociatus ; postea in eum adsit mentis Verbi persona descenderit: & licet nunc in Dei gloria maneat adsumptus , aliquandiu tamen nihil inter illum , & ceteros homines intersuisse videatur. 48. Haec

53쪽

Eritiga η- s. Haec ergo Nestorius, Apollinarij , des de Deo, Photinus adversus Catholicam Fidem rabidi canes latrant: Photinus, Trinitatem nonh G. confitendo i Apollinaris , convertibilem Verbi dicendo naturam , & duas in Christoe substantias non confitendo , & aut totam Christi animam, aut certὰ mentem , atque rationem in anima denegando , & adserendo pro sensu mentis fuisse Dei Verbum: Nestorius duos Christos aut semper esse , aut aliquandiu fuisse adseverando . Ecclesia vero Catholica & de Deo, & de Salvatore nostro recta sentiens , nec in Trinitatis mysterium , nec in Christi Incarnationem blasphemat. Nam & unam divinitatem in Trinitatis plenitudine , & Trinitatis aequalita

tem in una atque eadem majestate venera.

tur unum Christum Jesum , non duos , eumdemque Deum pariter, atque hominem confitetur . Unam quidem in eo personam , sed duas substantias : duas substantias , sed unam credit esse personam . Duas substan. tias, quia mutabile non est Verbum Dei; ut

ipsum verteretur in carnem 3 unam perso nam , ne duos prostendo Filios , quaternitatem videatur colere , non Trinitatem .

I9. Sed operae pretium est, ut idipsum etiam , atque etiam distinctius, di expressus

54쪽

COMMONITORIUM. ες

enucleemus . In Deo una substantia , sed tres Personari In Christo duae substantiae , sed una persona . In Trinitate alius, atque alius 3 non aliud, atque aliud et In Salvatore aliud, atque aliud ; non aliur , atque alius. Quomodo in Trinitate alius , atque alius 3

non aliud , atque ah Quia scilicet alia Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti r sed tamen Patris, & Filii, &Spiis

ritus Sancti non alia, & alia , sed una eaodemque Natura . Quomodo in Salvatore p. aliud, atque aliud 3 non alius, atque aliut ἔQuia videlicet altera Subsantia divinitatis, altera humanitatis e sed tamen deitas , &humanitas non alter & alter, sed unus identisque Christus, unus idemque Filius Dei, unius ejusdemque Christi, & Filii Dei una eademque Persona : sicut in homine aliud caro , & aliud anima , sed unus idemque

homo, anima & caro . In Petro, & Paulo aliud anima , aliud caro; nec tamen duo Pe tri, caro & anima ἔ aut alter Paulus , anima , & alter, caro: sed unus idemque Petrus, unus idemque PauIus, ex duplici diversaque subsistens animi corporisque natura . Ita a igitur in uno eodemque Christo duc Subis sanitae sunt 3 sed una divina , altera huma-φλ , uua ex Pa*re Deo, altera eΣ Matre a

55쪽

Virgine S una coaeterna, & aequalis Patri, altera ex tempore , & minor Patre S una consubstantialis Patri, altera consubstantialis Matri; unus tamen idemque Christus in utraque Subsantia. Non ergo alter Christus Deus , alter Homo ; non alter increatus , alter creatus 3 non alter impassibilis , alter passibilis; non alter aequalis Patri , alterminor Patre i non alter ex Patre , alter ex Matre ; sed unus idemque Christus Deus , Homo 3 idem non creatus , & creatus iidem incommutabilis, & impassibilis , idem commutatus, &passus; idem Patri, & a qualis, & minor 3 idem ex Patre ante secula senitus, idem in seculo ex Matre generatus: perfectus Deus , perfectus Homo : in Deo summa divinitas, in homine plena humanitas et Plena, inquam , humanitas i quippe quae animam simul habeat, & carnem , sed

Carnem veram, nostram, maternam, animam vero intellectu praeditam , mente ac ratione

pollentem. Est ergo in Christo Verbum,

mima, caro: sed hoc totum, unus est Chri-Bus , unus Filius Dei, & unus Salvator , ac

Redemptor noster : Unus autem , non corruptibili nescio qua divinitatis , & humani in alis confusione , sed integra , & singulari quad*m unitate personae. Neque enim illa

56쪽

coniunctio alterum in alterum convertit,

atque mutavit, qui est error proprius sa

Arianorum sed ita in unum potius utrumque ci) in Ariani faci

lius improvidis suaderent Verbum alterius esse a Patre subitantiae, passium

asseruere in carne ; ac animae instar futila corpori divinitatem illam Verbi

veluti secundariam aiebant: unde ex eoruno mente ii , humanitatem quasi converta erat divinitas , dum subitantivae hominis formae in Christo locum tenuit . Hunc errorem assumptae humanitatis deliruentem fidem preter Lirinensem exprombrat illis Leontius de sect. AdL 3. Athanasius in lib. de salutari Adventu , & in altero de Incam natione Christi et ac potissimum Hilarius in toto

lib. X. de Trinitate , unde Numer. 9. ait et Volunt plerique eorum ex pasonis metu, O infirmitate patiendi , non in natura

eum imp sibilis Dei fuiρίς . . . . Sed inferioris i

Deo Patre naturae, b manae Passsionis trepida. verit metu , oe ad corporalιs poena congemuerit atrocitatem . Quae quum ita sint, iam sine ambiguiatate ulla facile dirimitur tota controversia, quam Claudianus Mamertus , Berengarius , ac Iohanis

pes quidam apud Phili pum . bonae spei Abbatem excitarunt Hilario , quasi humanas in Christo eas,siones neganti num.

ejusdem libri dum inquit: Passus quidem est Domi nus Jesus Christus , dum ceditur, dum suspenditur, dum crucifititur , dum moritur: sed in corpus Domini irruens Passio nec non fuit Palpo, nec tamen naturam Passiosis exseruit, dum O poenali m nisterio desaevit, coe Vimius corporis sine sensu parena vim paenae ix se des

Sientis excepit . Sensus orgo est: Passio qua caem

57쪽

que compegit, ut manente semper in Christo singularitate unius ejusdemque personae iaaeternum quoque permaneat proprietas uniuscujusque naturae et quo scilicet nec unquam Deus, corpus esse incipiat ue nec aliquando corpus, corpus esse desistat . Quod etiam humanae conaitionis demonstratur exemplo. Neque enim in praesenti tantum, sed in futuro quoque, unusquisque hominum ex anima constabit, & corpore et nee tamen unquam aut corpus in animam , aut

anima vertetur in corpRs , sed unoquoque; hominum sine fine viAuro, in unoquoque hominum sine fine necessario utriusque subinstantiae differentia permanebit. Ita in Christo quoque , utri utque substantiae sua cui quo in aeternum proprietas, salva tamen perso. Rae unitate retinenda est .ao. Sed quum personam saepius nominavi

mus, & dicimus quod Deus per personam

bo missus est Christin, vera fuitaex parte corporis , seu humanitatis , Verbo aia sumptae, quaς sensu, do, Iore, tolerantia demutata est 3 sed vera non fuit ex parte Verbi, quod dein mutationis effectibus ca-

erih i .c hoc est quo4 Hilarius inquit filium Dei vim parue iα, se des vientis sine fensu paena excepisse. Consulat Leet.

generalem praefat. prae

missam Operibus D. Hialarii Edit. P. Coustanti

58쪽

homo factus sit, vehementer cavendum est , ne hoc dicere videamur , quod Deus Verbum sola imitatione actionis , quae sunt no

stra susceperita, & quidquid illud est conver

sationis humanae, quasi adumbratus , non , quasi verus homo fecerit: sicut in theatris fieti solet , ubi unus plures effingit repente personas, quarum ipse nulla est. Quotiescumque etenim a Ii qua suscipitur imitatio actionis alienae, ita aliorum officia, aut opera patrantur, ut tamen hi qui agunt, non a

sint ipsi quos agunt. Neque enim ut verbi gratia, secularium, a) & Manichaeorum utamur exemplis ) quum actor tragicus Sacerdotem effingit, aut Regem , Sacerdos , audRex est . Nam desinente actu , simul &ea , , quam susceperat, persona desistit . Absit hoc a nobis nefarium scelestumque ludibrium . Manichaeorum sit ista dementia: qui phantasiae praedicatores, ajunt Filium Dei Deum , personam hominis non substantiae extitisse , sed actu putativo quodam, & con- D versa

ca Arbitratur Bal nichaeis . Deinde ad vo-gius 1 sciolo quodam ad- ces Sacerdotem emgit, iectam fuisse parenthesi ait: tragoedos . α comae, Manichaeorum vocem , 3 dos induisse palam Epinqui Vincentium non im copi personam, non secus telligens, putavit compa- ac aliorum hominum. ratiQnem eam sumi Ua-

eontra Mantehae a s Chelitum esse uerum hominem.

59쪽

versatione simulasse . Catholica vero fidei ita Verbum Dei hominem factum esse dicit, up quae nostr/ runt, non fallaciter, & adum. brate , sed vere expresse que susciperet ; &quae ex ni humana, non quasi aliena imitaretur , sed potius ut sua gereret ; & prorsu quod agebat , hoc etiam esset. Sicut ipsi nos quoque in eo quod loquimur , sapimus , vivimus, subsistimus i non imitamur homines , sed sumus . Neque enim Petrus , & Joannes, ut eos potissimum nominem , imitanodo er ni homines , sed subsistendo. Neque item Paulus simulabat Apostolum , aut fingebat paulum : sed erat Apostolus , & subsistebat Paulus. Ita etiam Deus Verbum adsumendo i & habendo carnem , loquendo facienda , patiendo per carnem , sine ulla tamen suae curruptione naturae , hoc omni-po praestare dignatus est, ut hominem persectum non imitaretur aut fingeret , sed ex hiberet et ut homo verus non videretur, aut pu

saretur, sed esset atque subsisteret. Igitur sicut anim connexa carni i nec iη carnem tamen versa, non imitatur hominem, sed ςst humo , & homo non per simulationem , sed per rubstanti m : ita etiam Verbum Deus , absque ulla sui conversione , unien-oo se homini, non confundendo, non imitando

60쪽

COMMONITOR IUN. y Itando factus est homo, sed subsistendo . Abii ciatur ergo tota penitus personae illius intelligentia , quae fingendo imitatione suscipitur: ubi semper aliud est, & aliud simulatur: ubi ille qui agit, numquam is est quem agit. Absit enim ut hoc fallaci modo Deus Verbum personam hominis suscepisse cred tur ; sed ita potius , ut incommutabili sua , manente substantia , & in se perfecti hominis suscipiendo naturam , ipse caro, ipse homo , ipse persona hominis existeret, non simulatoria sed vera , non imitativa sed subsantiva , non denique quae cum actione deis sisteret, sed quae prorsus in substantia perma. peret . Haec igitur in Christo personae unitas nequaquam post Virginis partum, sed i ipso Virginis utero compacta atque perst-cta est.2I. Vehementer enim praecavere debe, In ipse mus , ut Christum non modo unum, sed Ietiam semper unum confiteamur : quia intΟ- niras fuit teranda blasphemia est, ut etiamsi nunc eum unum jam esse concedas ; aliquando tamen ta . non unum , sed duos fuisse contendas , unum

scilicet post tempus baptismatis , ducis vero sub tempore nativitatis . Quod immensum sacrilegium non aliter profectu vit re poterimus , nisi unitum bominem Deo , sed uni-D a late

SEARCH

MENU NAVIGATION