Medicina practica - liber secundus

발행: 1630년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 약학

181쪽

166 Lib. IL Part. I. Cap. XXV.

cautam huius rei rejiciant: Vana haec esse facile patri Cum autem haec visa Clodoum primo Galliae Rege ph secta sit, atque inde ad successores per traducem, nullis respectu semiliae habito,transsata sit, procul dubio donum est supernaturale diuinitus concessum. Nam cum dictu, Clodoueus primus Galliae Rex esset idolorum cultor Cottidis uxoris monitu & precibus persuasus est,ut Chri sti nomen profiteretur. Cum ergo a Remigio Rhemensi Archiepiscopo , baptisatus & chrysmate unctus esset, ab eo tempore hanc vim strumas sanandi accepit, & quasi per traducem in omnes suos successores deriuauit. Solent autem passim e vicinis & peregrinis locis quotannis strucmis laborantes aesuere, quibus Rex manum imponit ,&haec verba Gallico sermone profert: LeRy te touche, Ovieu te guarit'. Rex te tangit, in Deus te favat, atque apposito crucis signaculo,ab uno & trino Deo vim eam derivari,publice profitetur. De qua mirabili strumas sana di vi, solis Galliae regibus Christianissimis diuinitus concellia, peculiarem librum conscripsit Andreas Laurentius.

qui videatur. l

Irron o- Bronchocelen vero definit Celsus, lib. . cap. rv. quod sit eis. tumor in ceruice seu collo inter cutem & asperam arteriam quo modo caro habes, modo humor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus

pili immixti.

Quae autem & de caussis eius & de curatione vulgo traduntur , parum ab iis , quae d* caussis & curatione strumarum dicta sunt,differunt. Ideoque ea etiam non repetemus. Hoc vero non praetereundum, Felicem Platerum

aliam plane & a vulgata opinione diuersam degeneratione de curatione bronchoceles sententiam habere, quam Proponere libet Ille autem statuit, bronchocelen seu gutturis herniam esse tumore in colli anteriore sede,seu gutture amplo sphtio extuberantem,qui tensus est admodnm, ut cum pulsam tur, num edat,& cum premitur,sicut uter cedat, sed mox iterum attollatur; quibus a stxuma sacile secernatur.

Caussam

182쪽

De Stru . Caussam autem huius mali statuit esse datum sub c

tem membranamque generalem cuti substratam, adneis tamque in colli anterioribus irrumpentem. Collectionis autem aeris eo loci caussam esse statuit luxationem,seu avulsionem cutis cum membrana illa,quaereo Ioci crassior

est & rubicundior , quam alibi, a subiectis asperae arteriae musculorumque colli anteriorum sedibus, spatiumque illic efficientis,in quod ob fugam vacui aerieu status e vibeinis locis irrumpens illud non solum implendo, cutem

membranamque in tumorem eleuat,sed & continuatione distendens in uniuersum adauget,unde nomeu recte accinperit tumor , quod bronchocele,quas rupturaeseu hernia

gutturis,appelletur.

Caussam autem auulsionis membranarum statuit eneonatum Vehementem, qui fit, dum spiritu retento ex crementa vel laetum in partu excludere nituntur,aut bu cas vehementer inflant. Uerum enim vero etsi facile concedimus,caussam principalem esse auulsionem cutis & membranae illius a partibus vicinis et tamen ver5 vix simile videtur,solum flatum, utpote mobilem,nec facile uno in loco haerentem, malum tam diuturnum procreare posse , & tangenti aliud etiam facile deprehendere est. Ideoque mihi probabile videtur, in vacuum illud spatium, praecipue membranis extensis, succum aliquem & nutrimentum crassius effundi, e quo natura carni quid simile formet. Vnde etiam, ut ipse Platerus statuit, nisi malo huic mature occurratur, vix dum amplius abigi posse, sed toto vitae curriculo permanere illic,quo p. n. excrescit , sese circa vicina vasa implicante, ae iis pertinacius adhaerescente.

Curatio.

Curatio ergo, ut ex Plateri sententia recte instituatur, e . principio,ne tumor incrementum sumatiastringentia sunt applicanda, ut emplastrum ad rupturam, & quae in hydrope solent; adhiberi, ut membranarum illa contiguitas soluta iterum iungatur. Idem tamen etiam interna quaedam adstringentia Aesiccantia exhibet , commendatque puluerem aluminis

183쪽

r 68 Lib. II. Part. L Cap. XXV.

usti s.f. pondere exhibitum. Posuit & alij pulueres au tea de strumis propositi exhiberi.

Si vero tumor iam incrementum sumserit, discutientia, antea in strumarum curatione proposita etiam hic locuae habere possunt. De hydrope gutturis.,U Non praetereunda hic rara affectio gutturis. Solent enim interdum partes quaedam priuatae ab aqua intumescere , non solum internae , Vt pulmo & uterus , sed etiam externat. Et vidi semel atque iterum, & idem annotarunt alij,toto corpore saluo,imanum tantum intimuisse tumore aquos repertinacissimo. Idem in gutture factum in puella,vidit Montanus, qui etiam hydropem illam guti ris per incisionem curauit. Disops

gutturis.

184쪽

cis praeter naturam affectionibus P R IE F A T I o. Summam tractandorum continens.

. i. morbos & symptomata, quae partibus

3-1nter caput de thoracem intermediis

ah lli accidunt, explicauimus, ut ad vitia

thoracis , & partium in eo content rum accedamus, ordo postulat. Hac ergo secunda libri secundi parte dicemus de affectibus praeter narituram asperae arteriae, de pulmonis morbis , puta eius .intemperie, inflammatione, seu peripneumonia,Obstructione, de grandine de calculo,ac vermi-hus in pulmone genitis , de hydrope pulmonis , desulmonis cum thoracis membranis coalitu, de ruptura & erosione vasorum pulmonis,de vulneribus,st videribus pulmonis ; de mediastini inflammatio-

185쪽

x o Lis II. ParL I. Cap. Liae ; de diaphragmatis inflammatione ; de pleuriti

de seu inflammatione pleurae & musculorum thora cis , de vulneribus & fistulis , de empyemate , d8 hydrope pectoris , de vertebrarum dorsi luxatione gibbositate, de fracturis costaruitae, & earum ad interiora compressione. Hinc dicendum de sympto matibus,quae inde proueniunt, puta de respiratione laesa, ast limate,suffocatione; vocis & locutionis l. sione , tussi,dolore lateris&pectoris, sputo sangui nis, & grandinis,ac calculorum & vermiculorum hpulmonibus reiectione.

De aserae Arteria morbis. J A vci sus & gutturi succedit arteria , Graecis, ' A dtia aedixis.., dicta, ad differentiam earum, quae e sinistro' ' ' cordis ventriculo in uniuersum corpus distribuuntur : b tem , quod ex bronchiis , id est, annulis cartilagineis constet. Habet ea naturalem constitutionem suam, ut passim ab Anatomicis describituri a qua si deflectat,v xij morbi in ea oriuntur.

Morbi intemperiei.

Intem- Et primo quidem morbis intemperiei corripitur,quam perie . inducit imprimis aer , quem inspiramus , ut & quem ex spiramus, qui si frigidior fuerit asperam arteriam refrige rat ; si calidior calefacit, si humidior, humectat s si siccus exsiccat. Possunt idem praestare etiam cibus & potus.Hinc ab aqua frigida vel potu alio congelato,aut glacie restigem

rato aspera arteria refrigeratur. Eadem tamen intemperiries accidere potest ab humoribus & materia , quae eam praeterlabitur, siue a capite ad eam confluat, siue a pubmone & thorace reiiciatur, Possunt etiam intemperi partium vicinarum tracheae intemperiem aliquam in Mcere. Ita insophagus inflammatus calidam intemperiem arteriae asperae communicare potest.

Cogno

186쪽

Cognoscuntur autem istae intemperies a caussis antecedentibus, scilicet vel calefacientibus, vel frigefacientibus, vel humectantibus, vel siccantibus , item ex vociS mutatione , oris ariditate vel humiditate, caliditate vel frigiditate, deglutiendi dissicultate, ve facilitate, ut &i

uantibus ac nocentibus. Si vero intemperies a materia in corpore contenta in ducatur, arguunt eam tussis, sensus grauitatiri dolorianhelitus dissicultas. Materia autem & humoris natura htiam intemperiei speciem indicat. Simplices autem intemperies & qualitates, siccitatem si excipias, facile sanantur,remotis, quae eam induxerunt, caussis , & contrariis adhibitis ; dissicilius vero intemperies sanantur, quae a materia fouentur. De curatione autem in genere hoc tenendum,cum palates e quibus aspera arteria constat, sint frigidissimae & exangues, in refrigerantium vis cautus esse debet Medicus. Cum etiam pars haec sicca sit, & a cerebro defluentia e crementa subinde recipiat, audacius siccantibus uti liceti exasperantium tamen usus vitandus. Intemperies autem simplaees saltem remotionem causssae eam inducentis & contraria medicamenta indicant. Si adsit materia eam fouens s illa remouenda.Si nimirum intemperies sit calida, alteretur frigidis, brupo violarum, rosarum , cucurbita, murilaginedemin*θμιὴ, & similibus.

Si frigida sit intemperies, conueniunt species O rotula diatreos, diacalamintha, diah sopi, brum de visopo,de be-tonica. Extra inungatur collum oleo irino , cosmo, & similibuS. Si intemperies sit humida, utile est decoctum S aqua, Topi eum melle , species diatreos , diacalaminthae. Si intemperies sit sicca , utendum brupo violarum, latu-bino, de gl*e 'hieta, lacte, emulsione seminis papaueru,amphaeat. li. pinearum. Extra collum inungendum oleo violaria gilat. duli. Si cum materia sit intemperies, ea cura requiritur,quae

in catarrho ad pectus labente proposita est.

187쪽

i 1 Lib. II. pari. I I. Cap. I.

Aleritag. Alo D Deinde aspera arteria patitur morbum superficiei,costi scilicet, quae intus P secundum tunicam interiorem navituraliter laeuis esse debet , aspera redditur & inaequalis. Caussa. Quod si a rebus acribus immodice detergentibus & e rodentibus, ut saIso & acri catarrho , rebus acidis, oleo quod licet alias partes lenire & laevigare possit, asperam tamen arteriam & oculos exasperat, praecipue si sit raniacidum , vel frixione tale euaserit, rebus item oleosis &rancidis aliis, ut nucibus & similibus;puluere item & s,mo vaporibusque acribus , quos cum aere iuspirando attrahimus , accidit. Longa etiam oratio & vocis intentio asperam arteriam reddunt ; humores item maligni, ut in Iue Gallica ; item vapores acres in febribus malignis ex inferioribus partibus eleuati.βUM' Asperitas asperae arteriae cognoscitur ex caussis, quas modo enumerauimus , & ex utilitate, quam praebent lenientia & damno,quod oritur ex acrium & acidorum usu. Imprimis autem ex effectu cognoscitur , nimirum ex ra cedine vocis , quae ex asperitate arteriae huius excitatur. rβ- Asperitas aute asperae arteriae cura lenientia,& laevigantia remedia, & emplastica morsu expertia postulat. Cuiusmodi sunt amplum , tragacantha, bolus armenis , amredalgdulces , nuclei pinei, dactyli, ficus , lac, vinum dulce, di penidium,diatrv. frig. si rupis de ivlub.diacod. Dr.degi Ora. lobo de ps= io , de apauere, succus oe extraoctum g cyrrhi m

primis hic prosunt hypoglottides, ac pitulae & trochisci sub lingua tenendi, ut piluta hechiae, trochisci hecbi, o

leum a Pael. Dic. cum faccharo cando.

Arto ia- Atque omnino huius loci sunt arteriaca dicta medicaea medi- menta, quod membranae arteriam asperam succingenti camela. prosunt. Composita talia ex antiquis multa proposuit Galenus, T. de compos med. secund. loca. Verum cum , Ut idem Galenus, ibid. cap. I. ait, omnium simplicium me dicamentorum vires exquisite nosse oporteat eum,qq

compositum quoddam sit facturus, simplicia arteriac3 hic proponore libet.

Est autem illorum triplex genus. Primum compli xssy

188쪽

De asserae Arteriae modo. IT 3

lenientia , quae sine omni mordicatione laevigant, qualia sunt , but rum recens f. sale, amplum,lac mustum dulce decoctum , passulae , da dili , iuiubae , amygdalae dulces , pinei recentes , Lbyrrhi a , tragacantha, gummi Arabicum , cremor ptisanae hordeaceae se triticeae, mucilago , sem. polli , y niorum , emulsio seminum quatuor frigidorum maiorum. In secundo genere sunt , quae abstergunt simul nonni his, citra tamen rosionem. Et possunt etiam in hunc finem irpari medicamenta ex priore elasse , si quae sunt huius generis propria adduntur. Sunt autem talia , saccharum, mel, saccharum penidium, caricae , brupis violarum iuiubi-

In tertio genere sunt paulo acriora , quae exsiccant,abstergunt, & discutiunt , ut bisopus, th*mum , radix ireos, semen urticae , cinamomum, ampedale amarae , spica, thus,mJrrha, terebinthina , farina orobi, Pec. diatreos Salomonis.

Etsi vero pluribus modis talia exhiberi possunt,ut syru-porum , linetuum: tamen commodissime fere in hypo-glotidas, seu trochiscos sub liugua tenendos, qui paulatim liquescant, conformantur. Haerere enim necessum est Composita multa talia, ut dictum apud Galenum, .de compos . med. sec. loca exstant. Vnum atque alterum saltem addemuS. Sem. don. Dil. pec. tragacanthi frig. an. 3. j Fiat nodulus , qui madefiat in decocto passular. & glycyrrhigae.

maec P. i. Fiat decoctio, in n. j. dissolu.θr . violar. viij. ivluhini,sj. M. pro tribus dosibus. Vel coquantur ad spissitudinem & addatur saccharum penidium. Fiat Iohob. . avrum Angustia assem Arteram Raas Tertio patitur aspera arteria morbos cauitatis, seu an pania, gustiam, quae fit a rebus extra comprimentibus, laqueo, teria. manu, similibusque caussis asperam arteriam extra coar- Caussa.

189쪽

1M II. II. Cap. I.

ctantibus ; ab inflammationibus item & tumoribus aspe rae arteriae incumbentibus; bolis item grandioribus de uoratis, vel rebus aliis duris deglutitis in Gesophago sub sistentibus, & arteriam , quae a posteriore parte gulae ad iacet; comprimentibus, luxatione vertebrarum ceruicis. Quo etiam referri potest natiua pectoris angustia, item nimia obesitas, unde arteriae comprimuntur, & angustio. res redduntur. Obstruitur a rebus extra in eam illapsis, humoribus crassis & glutinosis confertim a cerebro in eam illabentibus, vel pure ex rupto pulmonis abscessu, vel etiam abscessibus in faucibus ruptis,seu grumis sanguinis undecumque in eam illapsis s grandine item & calculis in pulmone genitis, & tandem a carne, quae post

vulnera vel ulcera arteriae in ea nata eius meatum cla dit Asperae autem arteriae angustiam patefaciunt caussae cum externae, tum internae, quae aptae sunt canalem hunc comprimere, vel obstruere. Monstrant eadem effectus,r

spirationis difficultas, & imminens suffocationis metus modo maior, modo minor, pro angustiae, a qua prouenit, ratione, tussis item, praesertim si extra illapsa sit caussa angustiae. Et quidem inter morbos asperae arteriae angustia grauissimus & periculosissimus est, qui suffocando & spiritus intecipiendo hominem iugulat, siue id fiat a laqueo, siue

a catarrho consertim in pulmones illabent siue a sangusne in tracheam influente, siue a rebus aliis in eam illapsis. Cuius rei historias'collegit Schenc ius lib. 2. obsit . Pro caussarum etiam ratione malum nunc facilius, nunc dissicilius curatur. Angustia enim asperae arteriae, quae obgibbum ex asthmate fit ante pubertatem, non curatur Hippocrates f. aphor. S. Ad prognostica pertinet & hoc, quod ea, quae in asphram arteriam illabuntur,interdum magno conatu in ip sum pulmonem dptruduntur; quae postea tamen interdum tussi reliciuntur, interdum vomicam ibi excitant. Ita Aet Benedictus, lib. s. cap. 18. annotauit, Lucretiae cui dam cum nucem ponticam dentibus frangerenoborto xi

190쪽

De a Ferae Arteria morbis. I s

se, nucem in arteriam delapsam, & ancipiti conatu ad interiora propulsam, ubi ruptis venulis vomica in pectore exorta est, qua tandem sanata obsessis meatibus vox rauca semper percepta est. Sic anno I Sro. cum hic vir quidam cerasia comederet, nucleus cum maximo suffoc

tionis periculo & tussi maxima in guttur, & tandem in ipsum pulmonem illapsus est.Vnde suffocationis periculo

cessante in eam venit opinionem, illum suffocationis m tum non a nucleo, sed catarrho,praecipiti, cui alias valde erat obnoxius, prouenisse. Verum durauit per interualla tussis ista tribus septimanis , & dolorem quendam grauatem in dextra thoracis parte sensit.)Tandem cum nocte quadam vehementer integram horam tussiuisset, nucleum illum pituita obductum iusti reiecit ,& ab ea liberatus est. Curatur aute angustia asperae arteriae caussae, quae eum Curatio. excitant, ablatione. Si extra quid arteriam comprimat,

illud tollendum. Si etiam extra quid in eam illapsum sit, tussi reiiciendum Si vero caussa obstruens interna sit crassius & viscidus humor, is incidendus , attenuandus & ehtergendus, ut facilius tussi elici possit, brupo scilicet do Topo, capi . Veneris, de prassio, g uerrhieta, o metite cum mulsa, vel decoopo aut aquis h sopi, capilli Veneris,pra H , loch de pino , de scilia , & similibus, quae postea in obstructionibus pulmonis proponentur. Si superiore parte Cesophagi quid haereat, ac asperam arteriam etiam coa ctet, tum conquassatis pugno dorsi,vel intra scapulas ve tebris quibus gula adiacet,impacta in ventrem detrudumtur, quo tandem larynx & dilatari, & liberius aerem asmittere possit.

Vulnera O mlcera aspera tarteriae.

Tandem etiam morbos solutae unitatis patitur aspera cauis arteria, vulnera scilicet, quae praecipue a telis,gladiis,vel aliis caussis externis inducuntur. Quandoque etiam a tu si violenta, & magna vocis intentione, ut in pulmondita

in aspera arteria vasa rumpuntur. Exulcerationem vero inducunt acres humores & erodentes, praecipue sal u & nitrosi, ut appellat Hippocrates,

. de

SEARCH

MENU NAVIGATION