Joannis Luyts ... Astronomica institutio, in qua doctrina sphaerica atque theorica, intermixto usu sphaerae coelestis, & variis chronologicis, pertractantur. Adjunctae sunt in illustrationem argumenti pluribus in locis figurae aeneae diversae

발행: 1692년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

174쪽

culata, dc deliquium patiente. Neque hodie, aut Patrum m moria demum conspectae sunt, verum a priscis Saeculis, Epicuro juxta cum aliis de Vultu Maculoso Lunae disputante. Caeteris paribus hae Maculae ejusdem obscuritatis perpetuo SV deprehenduntur , & qui Telescopio studiosius eas inspiciunt, sibi persuadent , ipsas existere humilioris superficiet, 'quam riam Phasimi splendidiores partes, quae Maculas ambiunt ; quia illae in no-- has sensibiles umbras projiciunt. Censent insuper, politas esse, minime asperas , quia terminus umbrae , qui per eas pertransit, Continuus cernitur , non interruptus , qualis est in partibus splendidioribus. Utrum vero propter haec similiaque Phaenomena Maculae V Lunares recte statuantur esse Aqua , & quidem pro diversa amplitudine, atque figura, Lacus, Freta, Maria, Oceani, ut multi volunt ex hodiernis Autoribus , nobis non liquet. Nam fundamentum hujus assensus magis subtile est, quam Validum, & nunquam, quod alias fieri oporteret, praestantissima quaeque Telescopia nubes in caelo Lunari exhibent , sed

serenitatem perpetuam. Caeterum suta Astronomi per plures continuas Lunationes Lunae intenti has ejus Maculas in eadem sermh constitutione observant, hinc inserunt Lunam Terricolis eandem faciem , obvertere, saltem quoad maximam sui partem. Nam qui toti ra ομ-- fuerunt in harum Macularum observationibus , testantur, ' Lunam in perpetuo quodam quasi libramento versari, quod per mensem circiter conficiat , & quo eadem Maculae particula per digitum circiter deprehenditur suam posituram immutare. Proinde , si eXquisith loqui velimus , plusquam dimidium ex Lunae globo Spectator potest adspicere, non simul, sed successive . Quae vero de Libratione Disci Lunaris, dc Maculis ejusdem memoravimus, ex hoc Iconismo Hevelit distinctius intelli- isti. -

gentur. murum

Praeter grandiores hasce Maculas, de quibus hactenus, Tc- με lescopium detexit Minutiores innumeras in parte Lunae alias misi.

splendida, seu in ipsis ejus confiniis , quae tamen Constan- minutiores stantes non sunt, sed alternas patiuntur cum generationes, in PF tum corruptiones. Prae caeteri. numerosae, & ob rae com- 'T parent

175쪽

Nata ex

tera Terra.

1 6 INSTITU T. AsTRONOMICAE parent intermino Lunae increscentis, & decrescentis, quae Luna pleno orbe fulgente, evanescunt non tantum cum reliquis , sed plerumque evadunt candidissimae , quoque Luna vicinior est Plenilunio, sunt albicantiores , quo ab eo remotior, uriores. His adde, quod pro vario Lunae positu Ec suum videantur immutare. Luna a Novilunio digrediatur in ortum.& Solem habeat ab occasu, etiam Macula ortiva crit; Contra quando Luna decrescens vicina fit alteri Novilunio , & Sole est occidentalior, Macula pariter erit occidua. Ex iis, quae de minutioribus Maculis attigimus, atque superitis determino umbrae Lunaris per partes lucidas interis

rupto, & inaequabili, judicant Astronomi, neque injuria. esse partes in Luna reliquis depressiores, quae in umbra plus minus consistunt, quo usque Sol perpendiculariter imminenseas plenc irradiare possit , illarumque latera acclivia; unde

mirum non est, quod isto tempore potentius lumen reverberent. Qui conceptus etiam ex eo roborari videtur , quod in parte Lunae seu increscentis , seu decrescentis hactenus umbrosa compareant varia lucida puncta, quae commode sumi

possiant pro eminentioribus Lunae partibus, quas idcirco radii Solares ferire queunt, dum humiliores ipsis nondum licet ata

tingere.

Ex dictis convenientiam quandam videmus inter Globum Lunarem, ac Tcrrestrem, quae etiam in Phasibus, de quibus postmodum , quadantenus se aperiet. Hisce nominibus, aut similibus si cui lubeat, Lunam Terram Coelestem, seu AEth ream nuncupare, de voce non multum litigabimus; sed illi,

oportet, erubescant , qui nonnisi traditae convenientiae, aut quae paris notae est, innixi, Lunam alterum faciunt Globum Terr aqueum , Meteororum parentem , Plantarum seminarium, & ne Tcrrae ullatenus cedat, Animantium habitaculum : quum non tantum sine ratione , sed contra eam I quantur , sicut ex doctrina Phasium Lunarium clarius ostendetur.

Caeterum qui Lunam in alterum Globum Terra-aqueum ingeniosisI1mus Hevelius commutarit , hic Tvpus docere potest , imprimis si cum ejusdem Maculosa Luna, de qua L v 1. hujus Capitis, studiose Conseratur. Haec Dissiliaco by Gorale

176쪽

SECTIO POSTERIOR. I 7 Haec cum potuit Hevelit imaginatio, non mirabimur, alios XU. ad partes occidentales Lunae circa sextum diem a Novilunio Thersitae vultum conspicere; alios circa diem decimum , aut undecimum in Lunae lectione Puellam diffuso crine ; alios

alia.

CAPUT XXXI.

Phases LunareS. M Acul a Lunares, quae sunt apparentiae sui generis, non I.

incommode Phases Lunae, nulli non saepius observatae L excipiunt. Que ut rite intelligantur, prenotandum, Lunam esse corpus opacum, omni ex se destitutum lumine, rotundet figurς, sub Sole locatum, eo minus ,&proprio motu celerius concitatum. Hinc eXtra casum Eclipseos med a parte,

vel paulo plus etsi aliquid discriminis hic parere potest varia

utriusque Luminaris distantia a Torra, & aD invicem in irradi tur a Sole; ea nempe , quam ipsi obvertit. Adeo ut Lumen Lunet accurate loquendo nec incrementum capiat, nec decrementum , sed tantum sit tempore Novilunii, quantum est temporibus intermediis, aut Plenilunii, & Globum Lunarem statim obambulet; quod Oculus ipse deprehenderet, si per . integram Lunationis Periodum debito loco locaretur. Itaque Luna ratione sui eodem modo se habet, sed propter II. oculum in eadem sede morantem accidit, ut ex parte illumi SM Om nata quandoque nihil Conspiciatur , quandoque plus , quandoque minus dimidio, quandoque quicquid scrE illuminatura est. Hinc Astronomi varias Lunet Apparitiones, seu Phales enumerant, quς quemadmodum appellentur , & quando eveniant, operς pretium est eXponere. Apparitiones seu Phases Lunet perplurim et possent statui, m. Nam quovis momento respectu oculi crescit, decrescitque, Stβtuuntur saltem quovis die sensibilis est Phaseos immutatio; usu tamen numerus quinarius Phasium tantum receptus cst , qui hoc is, ordine procedit. Prima Phasis est Luna Nova, atque accidit in Synodo, seu Conjunctione Luminarium, qua Luna, quod a cipit a Sole lumen, in universum surstim remittit, nonnisi medi1T α parte Diuitigod by Cooste

177쪽

Cui ad s

Lux Secumdaria. VI.

ro ΙNsTITU T. AsTRON MICAE parte umbrosa Terricolas respiciente. Quare Contra vim vocis haec Lunae constitutio ejusdem Phasibus accensetur; aliis idcirco quatuor tantum Lunae Phases computantibus. Tempus,

quo accidit haec Conjunctio, quin integra dies dicitur Novilunium&Luminarium Conjunctio; Luna aris νε α , Vetus,& Nova, atque abhinc usque dum Soli opponitur, Crescens. Secunda Phasis appellatur Luna Falcata, Corniculata, Novacularis, ob apparentem Figuram, qua se nobis exhibet post Conjunctionem, quando egreditur ex radiis Solaribus, quod modo ocyus, modo serius accidit, propter rationes in Doctrina de ortu Heliaco explicatas. Extenditur haec Phasis a Con

junctione , vel yrima apparitione per Aspectum Sextilem

sub quem proprie Corniculata vocatur) in Quadraturam, di Luna primo apparitionis suae die Luna Prima nuncupatur. Mirabile, neque praetereundum Phaenomenon est, quod in Luna Corniculata increscente , &decrescente se pandit; L nempe secundaria Lunae, qua praeter lucida ejus Cornua integer Discus satis clare conspicitur, eoque clarius, quo tenuiora sunt, & ab oculo studiosius arcentur, & obscurius , quo ampliora evadunt, donec tandem sub Quadraturam Lux ante conspecta evanescit. Multi crediderunt hanc Lucem Lunae nativam, propriam que existere. Alii a Sole, Stellis, atque Planeta Venere deri, varunt. Hodie communior opinio est, & nostra sententia vorior, Globum Tcrr aqueum hanc Lunae Lusem concedere, reflectendo eam in Lunam plus minus pro superficiei suae diversitate, unde secundario redeat in Terram & oculum ; d, starere vero sub Quadraturam ob potentius Lumen primarium in Luna, Sc situm ejus tum minime commodum. Sileo hanc c=gitationem imprimis placere iis, quibus Luna altera Terra est,cX hac reflexione colligentes, Terram tam Lunae suas Phases exhibere, quam suas Luna Terrae exhibet, atque adeo quid ni in reliquis consentire; sed illatione parum firma, sicut at lcndenti non potest non esse evidentissimum.

Tertia Lunae Phasis est Luna Semiplena , Dimidiata, Bisecta , Medilunia ; tunc enim Luna dimidiato Orbe sino pristina cavitate conspicitur, Quadrante circuli a Sole distan ;quare tempus hujus Phaseos dicitur in Luna crescente Quadi , Vςl Quadratura prior. . Qu D

178쪽

Quarta est Luna Gibbosa, seu Tumida , major orbe dimi- dio. Talis apparet a Quadratura per trigonum usque in ipsam μ' Oppositionem. Quinta demum Phasis, seu ultima est Luna Plena , splendens IX. integro Orbe, diciturque Opposita, quippe toto Coelo a Sole Pt

distans, item Pernox. Hoc tempus appellatur Plenilunium. dc Luminarium oppositio. Ab hoc tempore usque ad proximum Novilunium Luna X. decrescere, & sencscere, seu deficere incipit, & dicitur De- L μή ficiens, Senescens , Vetus. Et quod probe notandum con- .ν ἡ tra eos, qui Lunam in alteram Terram transmutant, incipit m misim Luna immediate post Oppositioncm deficere ab .ea sui parte, ' . quae primum uti omnes observationes unanimiter ostendunt coepit illustrari, dc illustrata suit indesinenter nam Luna Circa axem non revolvitur , sicut paulo supcrius edocuimus a Conjunctione ad Oppositionem , & quae nunc prorsus Solari illustratione destituetur, donec proxima effluxit Conjunctio, quando iterum ad novam Oppositionem sine interrupti ne illustrabitur: atque ita deinccps. Luna dum sic pergit sensim , sensimque deficere , exposi- XΙ-tas modo Phases quidem rcpetit , sed retrogrado ordine ; ut primum fiat Gibbosa , dein Semiplena, Corniculata, &tan-isdina. dupi Nova. Die autem apparitionis ultimo , qui a Plenilunio plus minus distat, dicitur Luna Novissima. Interim Phases cognomines ejusdem Lunationis tam in Luna decrescente, : quam increscente aequaliter absunt a Plenilunio, & Novilunio. Tempus, quod inter Lunam Novissimam, & Primam in- XII. terjicitur, ac per quod latitat sub radiis Solaribus , dici con ' suevit Interlunium, Nox Illunis, Luna Silens, & Sitiens lent enim Planetae . quando a Solis fulgore absconduntur, Astronomis vocari Hypaugi, sive Combulti. Tempus vero , quod inter Lunam Primam , Novissimam- Xm. que intercedit, dicitur Mensis Illuminationis, unde evideos in, istis uisti.

quare Interlunium alias vocetur Astronomis Intermenstruum. Hic Mensis disparis est magnitudinis , quia Luna renaicens,& deficiens suas emersiones ex radiis Solaribus, &immersiones in eosdem, uti dictum, alias accelerat, alias retardat: quare Verus

Mensis Illuminationis ita definiri noti potest; sed Medius defi- . , T 3 nitur

179쪽

im INsTr TU T. AsTRONOMICAE' . nitur diebus praeter propter viginti septem, usurpatus Orient: libus & Hebraeis , qui propter Festum Neomeniae non tartum tempus Conjunctionis, sed&primae Apparitionis, qualdiligentillime observabant. ri ris autem, quM de Lunae Phasibus proposuimus, felicii SA.. intelligantur , subjunctum Schematismum subjecimus . qm te eam quantum permittit planities, rem omnem declarat et Diuiligeo by Omli

180쪽

C Ap UT XXXII. Ratio noscendi Zimae Phases juxta cum

Proprietatibus. SEd neque injucundum fuerit, aut inutile novisse, utrum I.

Luna Nova sit , an quam proxime. Quod enim attinet noLunam Corniculatam, Semi-plenam, Gibbosam, Plenam, eas levis intuitus facile observat. Est vero Luna Nova , vcl proxime fui aut erit , si sileat, neque interdiu aut noctu toto Coelo videatur. Si Luna Corniculata compareat, aut in alia qu1 Phasi ex-..Π-tra Conjunctionem , vel Oppositionem, & dubitetur , utrum crescat, an decrescat, quo eximatur hoc dubium, notandum, T, t si Luna conspiciatur ante Solis occasum ; aut si pars Lunae, qua deficit, orientem respiciat, aut cavitas Cornuum sinistra apprehendi possit, crescere. Sin vero Luna conspiciatur sub Solis ortum ; aut qua parte deficit, occassim respiciat; aut cavitas Cornuum dextra apprehendi possit, decrescere pronuntiandum est. Ultimum criterium comprehenditur sequente Versiculo:

Dextra cavum Veteris complebis, Lava racentis.

Neque laboriosius fuerit ortum occasumve Lunae crescentis III. cognovisse, si adsequentia attenderimus. I. Luna Nova cum 72 : , ἡ Sole oritur , dc cum eo quam proXime occidit. D. Corniculata crescens oritur non longe a Solis ortu, neque diu post OG iuiscidit. m. Semiplena crescens in Horizonte recto ipso m

ridie quod extra cum non nisi praeterpropter accipiendum oritur . & media nocte occidit. Iv. Gibbosa crescens ibidem paulo ante Solis occasum oritur , & ante ejus ortum occidit. v. Plena oritur Sole occidente , & occidit oriente. Pari modo Lunae decrescentis ortus & occasus habebitur; IV nam quando decrescere incipit, paulo post Solis occasum ori- ὸTo.,, tur, & circa ejus ortum occidit. Quin ne longus sim , reliqua ortus atque occasus tempora ςitra negotium innotescent,

si cogitemus Lunam indies per XLVI cI minuta Horae serius oriri. EX Diuiliaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION