Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

751쪽

Per noctem , quando cooperit comnia tene-hris : Per diem , cum clarior apparet: Tereum , qui cresiit marem is seminam dasserit , studia hominum dissimilia esse inter se. Ita iurare poterat , non omnes homines eumdem habere nasum , vel eamdem barbam. Illud enim non minus quam hoc uniuersis notum est. Sura 93. vers. I. Iurat ut d bis b. Per elevationemsolis, is per noctem intempsam ι se non dereliquisse, neque odisse Mahumetum. Sura 9 .

in ictai l , . Fescum, is oleam, O Montem Θηai: edi per hane Regionem Psecuram I. Meccam ) r iurat se creasse 'bimnem in optimo statu:contra id quod

pra iurauerat Sura 9o. Sura Io . vers. I. triplici iuramen- Τ

752쪽

L ,-i.- . Per equos concitatos eum stem tu anhelanti: Per quos incutientes pedes ad silices, cum excussone ignis o Per equos sese in cursu aemulantes primo mane I amrmat, hominem esse Deo ingratum . Res niamis aperta .

Sura Io3. vers r. Iurat me Pertempus pomeridianum e hominem esse in iactura. Notum lippis, Be tonsoribus . Haec sunt iuramenta Dei , quae in Alcorano notavi. Paucis autem ex his praemittitur particula negatiua V nono squam conueniunt Expositores esse supersuam ι vel non referri ad iuramentum sed ad aliquid antecedens . v.DEum Sura so. fingitur Deus dicere tari,aehul Non iuro per hane regionem ; vel,nοηssit abundans: vel supponatur Meccanos protulisse antea aliquid falsum : Deum vero respondere, Unon : idest, non est ita , ut dicitis i dcibi sistere , ac deinde iuramento suo contrarium confirmaret: ι Zet et Hoc

753쪽

726 Prodromi ad

Hoc vero in tribus vel quatuor locis reis peritur . Porro siue spectes hic persenam iurantem: siue res, per quas iurat: siue eas , Propter quas iurat : Due modum ipsum iurandi s non poteris Mahumeti stultitiam non admirari,& impietatem no de testari. Certε S. Paulus in Epist.ad Hebr. cap. 6. manifeste docet, nefas esse nisi per aliquem se maiorem iurare, si tamen habeat maiorem , quemadmodum habent omnes creaturae , nempe Deum .

Abraha inquit Apostolus promittens

Deus , quoniam neminem habuit, per quem iuraret; iurauit per semetipsum . Et mox subdit: Homines enim per maiorem sui iurant; nempe per Deum , siue immedia, & explicite in seipsis: siue mediatis in

ijs rebus, quae Deo sunt consecratae, &in quibus Diuina Maiestas consueuit ab hominibus specialiter recognosci t itaut per eas iurando, intelligatur cadere iuramentum super ipsum Deum i α sub hac formalitate res illae maiores sunt homine iurante Ideo autem esigitur ab

754쪽

homine iuramentum per maiorem se ι quia illius fides non est ita certa, ut non possit de ea dubitari. Cum autem adducat veluti vadem fidei suae diuinum testimonium , facilius creditur illius assem to . Deus vero , qui est Veritas infallibi lis , non eget teste , qui illo sit maior , ad- hoc ut illi fides habeatur. Hinc patet , quam stultε & impiε Mahumetus introducat Deum iurantem per creaturas , adi hoc ut ab hominibus sibi fides habeatur: quid enim est hoc, nisi tribuere maiorem veritatem creaturis quam Deo, Deum minorem faeere creaturis suis ΘHuC accedit , iuramentum ferre secumactum aliquem venerationis erga illa,per quae iuratur , ob dignitatem , quam in se habenti cuiusmodi sunt Templa, Arae, Sacri libri, Cruces, dic. Ιmo tanici grauius erit iuramentum, quanto dignius est illud , per quod iuratur. Quis autem,ni- . si penitus amens , dixerit, Deum exhibe-s Te venerationem suis creaturis ξ Id verti facere intelligeretur, si per eas.iuram.

Z a 4 Quid

755쪽

Quid vero dicemus de rebus ipsis, per quas Deus Mahumeticus iurat Θ Per caelum , per Angelos , per Pentateuchum , per Solem , per Lunam, per Stellas. Tolerari post. Per Meccam , per Alcoranum , per Ventos , per nubes: Per naueS,

per calamum scriptorium , per noctem , per coniunctionem dc separationem , per ficum , per oleam, per equos; denique per omnia visibilia , inuisibilia, inter quae certε multa sunt indignissima , vilissima, atque etiam Deo ips exosa et quis non exhorrescat Ne Mahumetani quidem ipsi , ut opinor , per haec iurahunt. At enim Deo omnia licent. Licent sanis, si rectae rationi, summaeque Dei ipsius persectioni non aduersentur . - Res verti,pro quibus iurat, ut vidimuS, pleraeque eiusmodi sunt , ut iuramentum ipsum vel ridiculum, vel vanum &ociosum; vel etiam falsum reddant. Iam

hoc vidimus . Sed quod est maioris insaniae, non semel iurat aliquid per illud ipsum quod iurat: Iurat enim per Alcoranum, ipsum ei Ie librum diuinum et &Per

756쪽

per diem Resurrectionis , Resurrectionem ipsam esse suturam. Non secus ac si quis per Petrum , qui habetur fur , iuraret illum non esse surem. Postrem 6 huiusmodi iuramenta in re bus etiam stramineis ac leuissimis , ita conglomerat, ut pro eadem re bis , ter, quater, quinquies, septies, novies uno impetu iurare non vereatur, in morem muliercularum & puerorum , qui cum maximis mentiuntur, maximἡ iuramenta multiplicant. At Deo satis est semel iurasse, ut omnis illi fides sit adhibenda . Quamobrem ipsemet dixit in Psal. 88. Semel iuraui in Sancto meo, s David mentiar . Suffcit quippe ut semel iuret in Sancto suo, idest per sanctitatem suam nempe per seipsum , ad hoc ut omnis mendacij sitispicio ab illius verbis procul remoueatur. Porro si Deus per seipsum iurans semel tantum, fidem ab homini hus non meretur, neque merebitur,etiam si millies , ac centies millies iuret per

Creaturas.

Si Alcoranus nihil aliud impij ac mea

757쪽

7 3 o Prodromi ad

farii contineret, quam quod hactenus de his Dei iuramentis dii tumesis mereretur nihilominus ab uniueris terrarum orbe eliminari, dc gehennae flammis, ut ne cineres quidem superresent, comburi . Sed pergo ad reliqua. Vers 13. Iterum reponit in scena Paradisum suum : his verbis r

Porro habitatores Paradis occupabuntur h die in voluptatibus , is deliciis . Ipsi, uxores eorum morabuntur in umbraculis su per lectulos recumbentes . Ibi habebunt poma, ct quidquid pUlulauerint, ct dicetur illis e pax , a Domino misericordi. Praeter haeC extrema verba , caetera olent ganeam , non Paradisum. Ex Sura ordinatrices.

Vers. 41. Fere usdem verbis , sed cum

758쪽

nonnullis appendicibus retrudit ea , quae de Paradiso iam dixerat : Nempe tis x - α ill ausi

Sed seruis Dei θηceris erunt ad prouisionem Dictus mane & vespere poma o ct ipsi

magno erunt in honore , in hortis deliciarum super lectulis inuicem respicientes . Cir- cumferetur illis calix fonte , vini albo, ad voluptatem bibentium . Non erit in eo usatio intellectus, neque ipse inebriabuntur. Iuxta eos accubabiant puella cohibentes oeulas ne alios respiciant praeter m ritos suos amplis οςulis praedita , quas ipse essent ouum coopertum. Conuertent se al9 eorum ad alios , ct sese mutuo interrogabunt.

759쪽

T Prodromi ad

b t. Nicet quispiam eorum o Erat mihi inratindo quidam coniunctus. Pergit, na Tans , quomodo penε fuerit seductus ab eo .' .& inuitat alios, ut eant secum ad eum videndum in gehenna o senestris Paradisi . Recusantibus autem illis ire , vadit solus, &cum vicino illo suo con fabulatur. His nugis Mahumetus Arahes rudes dc carnales ad sectam suam aD

licere conabatur.

Vers. 7 6. & sequentibus, redit ad historias seu fabulas Noe, Abrahae, Morsis, Lot, Ionae: quibus addit Eliam. Vers. Io3. Resertur praeceptum Dei ad Abraham, de sacrificando filio, dc vers Io8. concluditur tota historia his Verbi in suada, . Et rede mimus eum hosia magna. Hanc hostiam scribit Gelal ex sensu reliquorum Expositorum fuisse et in Arietem exparadise s illum scilicet, quem

760쪽

73 3

obralerat Habel. Adduxit autem eum G briel e Paradis , ct Abraham immolauit eum in honorem Dei. Nunc etiam Credunt Mossemi hunc arietem esse in Paradiis : quamobrem necesse est illum bis resuscitatum suisse. Cum autem non Exprimat Mahumetus, quisnam fuerit ille filius, quem immolare iussus est Abraesham , tenent Communiter Expositores ,& Mahumetani, illum fuisse Ismaes, &volunt hoc manifestε ostendi ex Alc rano, ubi post narratam hanc de filli immolatione historiam, ponitur, vers I I a. annunciatio natiuitatis Isaac. Atqui ex Sacris Litteris certissimum est, hunc non Ismael, sed Isaac suisse. Ex Sura 38. Sad. Vers. I 3. Resticat, licet breuiter, hiastoriolas Noe, Hud, & Aadaeorum; Pharaonis, Saleii ,& Themudaeorum; Lot, Madianitarum si Dauid ,& montium,& volucrum cum eo laudantium Deum. Vers. aa. Refert hanc de David sa-: bellam ;

SEARCH

MENU NAVIGATION