Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

LIB. I. CAP. III.

Coniugatos monet.

JAm quid Coniugatos admonuerit videamus. Quoties, inquit, ad Ecclesiam in quadam solemnitate venitis, & Sacramenta Christi percipere volueritis; ante dies plures castitatem seruate, ut cum secura conscientia ad Altare Dei possitis accedere. Quam rem, etiam per totam Quadragesimam, S: usque ad clausulam Paschae, fideliter custodite,ut vos lolemnitas Pascualis castos & puros inueniat. Qui enim bonus Christianus est,non solum ante dies plures quam communicet, castitatem seruat; sed & uxorem suam excepto desiderio filiorum, non agnoscit: quia uxor non propter libidinem. sed propter filiorum trocreationem accipitur. Denique & ipse tabulae Matrimoniales oc continent: Liberorum, inquit, procreandorum caussa. Videte quia non dixit, libidinis caussa, sed liberorum procreandorum, &c. Ierm. 2 4. de temp. videri quoque potest siem. 3 3.- iners seqq. Sed dicet aliquis: Homo iuuenissum: continere non possum. Vi-- de ne sorte ideo te non contines, quia plus manducas quim expedit,l & plus vinum accipis, quam oportet. Fortὸ etiam turpibus cogitationibus occupas mentem tuam, & luxuriosa verba non solum libenter, sed etiam frequenter aut ipse dicere, aut aliis dicentibus audire nec metuis, nec erubescis. Incipe cum Dei adiutorio gulae concupi iacentias res enaret castis cogitationibus & honestis sermonibus mentem vel linguam tuam iugiter occupare : dc videbis 8uia Deo auxi liant castitatem poteris custodire. Nec te pigeat, si corporis infirmitas non prohibet, frequentius ieiunare, ad Ecclesiam maturius surgere, ut possis tuam animam a libidinosis maculis nitidam custodi- , ως. Sed dicis: Peccatum quidem est, sed tamen paruum est. Nec, nos dicimus quia capitale peccatum est: sed tamen si frequentius exeris Ceatur, & ieiuniis vel eleemosynis non redimatur, nimis immundam

animam facit. serm.2 4. de temp. vide etiam I. de bono Cen1V. c. 6. l. I. cogit. duas vi I. Peri. c. I S.

Monet etiam, ut dum fluxum sanguinis mulieres patiuntur, viri

. ab

112쪽

ab eis abstineant: ne, qui tune concepti fuerint, aut leprosi aut vile-ptici, aut etiam sorte daemoniaci nalcantyr: quandoquidem eiusmo-cii, non de sapientibus hominibus, qui & in aliis diebus & in festiuitatibus castitatem cu'odiunt; sed de rusticis maximὸ, qui se continere non sapiunt, nasci sola anti Concludit denique : l ogo vos fratres ut mihi indulgeatis. quia pro salute animae vestrae cum grandi timore & cum verecundia de talibus rebus vos admonere videor: quia & hoc mihi expedit dicere,& vos oportet audire. Et ideo omnia quae a nobis audistis, ubicumque fueritis inuicem vobis dicite, & cum charitate vos admonete. eod. . aqq. de Temp. Specialiter autem mulieres attinci, quod ait: Nulla mulier potationes ad abortum accipiat, nec filios aut conceptos aut iam natos occidat: quia quaecumque secerit hoc, ante Christi tribunal sciat se eorum cauisam,quos occiderit, este daturam. Sed nec alias diaboli eas potationes mulieres debent accipere. Mulier autem quaecumque fecerit hoc, per quod iam non possit concipere; quantoscumque parere poterat , tantorum homicidiorum se ream esse cognoscat. eod. serm.

Adulteria porro insectanter arguebat, dicens: Illi qui dicunt quod

castitatem seruare non possint; respondeant nobis, utrum uxores habeant, an non ' Si habent; quare non attendunt ad illud , quod Veritas in Evangelio ait : Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, dc vos facite illis similiter. Et quare non seruant fidcm ooribus suis, quam sibi ab eis seruari desiderant λ Cum enim vir a virtute nomen acceperit, & mulier a mollitie , id est, fragilitate; quare contra crudelissimam bestiam libidinem, vult unusquisque umorem suam victricem esse, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat i dec .serm. 24 .dcto .som. q9. inter I O. c. a.

113쪽

, s. XII. CHibes hortatur. In concubinarios

inuehitur.

Hoc sortὶ loco, qui adhuc uxoribus non sunt coniuncti, dicunt

se excusari posse, quia coniugia non habent quibus fidem se uare debeant, & propterea continere non possint. Istis qui istam falsam & miserabilem excusationem conantur praetendere, iustissime responderi & potest& debet: quia nullus magis illicita vitare debet, Guam qui respuit quae licebant. Cum uxorem accipere liceat, & contra omnium Scripturarum auctoritatem adulterium committere numquam liceat; quare cum Dcii grata non accipis quod licet, &cum Dei offensa praesumis quod non licet' &c. sierm. 2 3. de temp. Ne quis enim se existimet, ideo se excusari, quia simplici fornicatione peccat; Noli, inquit, dicere tibi quando sorte aliquid luxurianter vis agere, Uxorem non habeo, facio quod volo, non enim post uxorem meam pecco. Iam nosti pretium tuum, iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas. Abstinete a fornicationibus. Ne forte mihi dicas, Ad fornicem vado, ad meretricem tergo, ad prosti tutam eo et nec illud prsceptum violo quo dictum est, non Moechaberis, quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio. Nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro η Non inuenimus chordam quam tangamus, non inuenimus chordam ' Quo neruo ligemus fugitiuum iustum ψ Non fugiat, habet unde ligetur: sed amet se, & non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum sed ornamentum in ipsis decem chordis inversimus. Decem enim praecepta ad duo illa reseruntur, ut diligamus Deum& proximum : & duo illa ad unum illud. Unum est autem : Quod tibi fieri non vis, ali i ne seceris. Ibi continentur decem, ibi continentur

duo. Sed dicis: Furtum si facio, id facio quod pati nolo. Si occidam, id facio quod ab altero pati nolo. Si parentibus meis honorem

non Dissiligod by GOrale

114쪽

non deseram, quando volo ut deseratur mihi I filiis meis; id facio quod pati nolo. Si sum moechus, & aliquid tale molior; id facio

quod pati nolo. Nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat.Si concupisco.vxorem proximi mei,nolo quisquam concupiscat meam: id facio, quod pati nolo. Si concupisco rem pro imi mei, nolo ut auferatur mea, id facio quod pati nolo. Cum verb ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo ' Quod grauius est, ipsi Deo. Intelligat sanctitas vestra, &c. exponit enim quomodo hoc fiat i quia nimirum violat imaginem Dei. Iliso de decim.

apropter Cornelium quemdam, iam tum senem & viduum,sed quo cum iuuenis iuuene in errore Manichaeorum versatus fuerat, elata coniuge Cypriana femina honestissima, contra amorem & memoriam det unctae debitam, inter plebem mulierum & pellicum num rum , sedissima voluptate diiuuentem ; grauissime aliquando per litteras corripuit r loco consolationis quam Cornelius petiuerat, quod plurimum morte uxoris moueretur,dignam Episcopo correptionem transmittens. Ad iri illa potest, Dist. ras. 'ram non publico tantummodo, quod iam diximus, sed priuatim etiam corripuisse adulteros significat his verbis: Sunt homines 'adulteri in domibus suis: in secreto peccant aliquando. Nobis produntur ab uxoribus suis, plerumque aetantibus, aliquando marit rum salutem quaerentibus. Nos non prodimus in palim, sed in secreto arguimus: ubi contigit malum, ibi moriatur malum,&c.Iem. 16.

Iam & illud quale est, quod multi virorum, ante nuptias, Coneu binas sibi assumere non erubescunt, quas post aliquot annos dimittant, & sic postea legitimas uxores accipiant. Tractant enim apud se, ut prius de multis calumniis & rapinis iniustas diuitias & iniqua lucra constrant, ut postea contra rationem, piti nobiles quam ipsi sunt, vel ditiores uxores accipiant. Ecce quantis malis se obligant, qui non solum luxuriae, sed etiam auaritiae vel cupiditati infeliciter seruire desiderant. Vnde coram Deo de Angelis continor atque denuntio, ista mala & semperprohibuisse, & numquam ei placita fuis-Z se: quia praecipue temporibus Christianis concubinas habere num-λ quam licuit, numquam licebit. Pro qua re iterum atque iterum voce

libera clamo, quia qui ante legitimas nuptias concubinam sibi adbi N a bere

115쪽

LIB. I. CAP. III. bere praesumit, peius peccatum facit, qu im qui adulterum committite

quia qui adulterat, adhuc tam graue malum secretὸ vult agere, in publico autem aut metuit aut erubescit committere: ille vero qui publice concubinam habere volueit, fronte impudentissima rem execrabilem,toto populo videnter,licenter se putat admittere serm.143. vi temp.

g. XIII. Remedia contra incontinentiam prascribit.

CEterum praesentissimum remedium suggerit aduersus libidinem& incontinentiam: Primo . fugere candem. Quod Apostolus Paulus euidenter ostendit, qui cum omnibus vitiis praedicauerit re sistendum, dum contra libidinem loqueretur, non dixit, Resistite , sed, Fugite fornicationem. Ac sic contra reliqua vitia Deo auxiliante, debemus in ptaesenti resistere, libidinem verb fugiendo superare. Sie & alibi in Scripturis diuinis legimus: Noli in faciem virginis intendere , ne te scandalizet vultus eius. Et beatus Ioseph ut impudicam Dominam posset euadere, pallium, quo apprehenHis fuerat, reliquit, & fugit. Ergo contra libidinis impetum, apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nec tibi verecundum sit fugere, si Castitatis palmam desideras obtinere. Vnde, fratres charisumi, ab omnibus Christianis, praecipue tamen Clericis siue Monachis, indigna &inhonesta familiaritas fugienda est: quia sine ulla dubitatione, qui familiaritatem non vult vitare suspecitam , cito delabitur in ruinam. 'm. 2so. de tem'. c. I. O seqq. Secundo: si libidini contradicatur, resistatur, rPugnetur. Quod sine cum Dei adiutorio fieri potest iuxta illud: Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, vivetis. Vbi per Spiritum, non hominis spiritum intelligi, sed Spiritum sanctum & Spiritum Dei , ostendit ex eodem Apostolo ,

serm. εἶ. de perb. Dem. cap. 6. 7. 9 8. Faciendum idcirco monet quod Apostolus ait ibidem , Non regnet peccatam in vestro mortali corpore, ad Obedιendum desideriis e . Subditque et Ecce quod nolo , mala desideria surgunt et sed noli obedire. Arma te, sume

116쪽

instrumenta bellorum. Praeccpta Dei, arma tua sunt. Si bene me audis, ex eo quod loquor armaris. Non, inquit, regnet peccatum, in vestro mortali corpore. Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnet contra vos peccatum: sed non regnet. Quid est non regnet lid est ad obediendum desideriis eius. Si coeperitis obedire, regnat. 'Et quid est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato ' Nihil hoc doctore praeclarius. Quid vis iam vi cxponam tibi ' fac quod audistir Non exhibcas mcmbra tua, arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per Spiritum suum, ut membra tua teneas. Surgit libido Tene tu membra. Quid factura est, quae surrexit ' Noli exhibere membra tua, arma iniquitatis

peccato: noli armare aduersarium tuum contra te. Tene pedes, necant ad illicita. Libido surrexit Z Tu tene membra tua. Tene manus ab omni scelere. Tene oculos, ne male attendant: tene aures,

ne verba libidinis libenter audiant; tene totum corpus, tone latera , tene summa, tene ima. Quid facit libido ' Surgere nouit, vincere non nouit: surgendo assidue sine caussa, discit & non surgere. eod.

sem. c. I o.

Etenim, volimus nolimus,habemus concupiscentias: velimus nolimus titillant, blandiuntur, stimulant,infestant,surgere volunt. Pre muntur, nondum extinguuntur, quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum,& spiritus aduersus carnem. Quamdiu hic vivitur,fratres,sic

est: sic & nos qui senuimus, in ista malitia minores quidem hostes habemus, sed tamen habemus. Fatigati sunt quod amodo hostes nostri, iam etiam per aetatem et sed etiam fatigati per aetatem, qualibuscumque motibus non cessant infestare senectutis quietem. Acrior pugna

iuuenum est: nouimus eam, transiuimu Sper eam. eod. serm. c. 9.

Verumtamen nemo dicat, a fornicatione se custodire non posse. Fidelis enim est Deus, dicit Apostolus, qui non permittit nos tentari, supra id quod portare possumus, sed faciet etiam cum tentatione prouentum. Talis unicuique homini tentatio datur, siue in carnis desiderio, siue in ambitione saeculi, vel etiam in quacumque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. In n. aq9. de temp. Videndi plures eiusdem argumenti sermones, signanter I 8. de verb. Moss.fragm. s. to m. IO. Oc.

117쪽

goa LIB. I. CAP. III.

s. XIV

AEtatem omnem oe sexum admonet.

Porro cum tempus omne, atque omnis aetas, qua corruptibilis caro illa portatur, vacare a tentationibus non possit; omnem etiam aetatem & sexum admonebat. Ac primb quidem IV vENEs. Vos, inquit, o Iuuenes maxime monemus & hortamur, Vt verae virtutis pulchritudine capiamini. Nulla species terrena vel caelestis, nullus fulgor metallorum, nulla nemorum amoenitas, nul-Ιae florum purpurae, nullus vel naturalis vel adhibitus carnis ornatus, nullus quarumlibet chordarum atque tibiarum sonus, nulla odorum ιucunditas, nulla saporum suauitas, nulli amplexus, pulchritudini, inspirationi, dulcedini, fomentis Sapientiae conferantur. Ab his enim

quae turpiter amantur, non ab ipso amore prohibemur. Αmare vultist amate Sapientiam : ambite, ut perueniatis ad came ut vos non exhorreat eius aspectus in homine, vos in timore componite, &

strin. 2q6. de temp. post paucula. Si amatores estis, hanc amate: si formosi estis, Deo placete: si iuuenes estis diabolum vincite. Daniel ab Angelo, Vir desideriorum appellatus est. Quae illa erant eius desideria, nisi quibus in Sapientiae Dulchritudinem ardenter inhiabat ' Quia in iuuenili aetate calcauit laetitiam, & Regum superbiam pressit captibus, & ora leonum cla

iit inclusus. eo serm.

M. FEMINA s. Nec vos, inquit, seminae adolescentulae, alienum a vobis arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen

It confundam vos haec dico, sed ut filias meas charissimas moneo. Iuvenilia desideria fugite. Nuptae Susannam, viduae Annam, Virgines Mariam cogitate. Nec in publicum propterea procedatis, ut sto

rem foeni vestri oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis. Omnis enim caro scenum, & claritas hominis viosicem. Quid ergo facietis, cum foenum aruerit, flos deciderit l erbum autem Domini quod manet in aeternum, cineres vestros non facile inuenturos putetis, quod nunc superba aetatis viriditate contemnitis. StrictἡDiuiligod by Corale

118쪽

Stricte iterum dico atque contestor, iuuenilia desideria stigite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tamquam Dei verbum cum honore& timore suscipitis; non solum pulchri ante oculos Dei, sed & fani

critis. Si autem de hac admonitione nostra, ctiam iocos sortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis serramentis Medici, mortifera vobis vulnera infligitis. strvi. 2 6. detem'. ira. SENEs. Clim enim ostendisset, ne puerilem qui lcm aetatem peccato carere, ut senes etiam admoneat, ait: An forte sencctus ex-μ cepta est, Sc in carne iam vicina cadaueri, sanguis ac membra illicitae concupiscentiae friguerunt: dc a sesso ac prope mortuo iam corpore materies tentationis emarcuit ζ Imo vero tantus est in malis senibus plerumque gurges auiditatis, dc insatiabilis vorago ventris de gutturis, ut quanta boni senes prudentia serenantur,tanta vinolentia sepcliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera dc succo exhausta curventur, ut ad vigorc pristinum reparanda obrietatis ioundatione riganda sint. Quid auaritia, quae radix est omnium malorum ' Nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum seruentius inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit ' mirabili sane dementia. Grauioribus enim sumtibus se onerare festinat , cum iam peruenerit quo tendebat. scym. cit.

s. XV.

Omnes ad diuinum cultum excitat.

VT autem diuino cultui, statis temtoribus quilibet diligenter

incumberet: Sciendum, inquit, est Fratres charissimi, quod ideo a sanctis Patribus nostris constitutum est Christianis de mandatum , ut in solemnitatibus Sanctorum, de maxime in Dominicis diebus otium haberent, Zc a terreno negotio vacarend; ut paratiores dc promtiores essent ad diuinum cultum, cum non haberent, quod eos inde retardaret incommodum, relinquerentque pro eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. bym. 2 3I. de temp. Idcirco non sit vobis molestum, fratres, in Dominicis diebus, Nin

119쪽

xol. LIB. I. CAP. Iri.

in natalitiis Sanctorum, diuino studere cultui . ibid. A vespera dici Sabbati, usque ad vesperam diei Dominici, taluestrati a rurali opere& ab omni negotio, soli diui no cultui vacemus. Veniat urgo , cui- - cumque possibilest, ad vespertinam atque nocturnam celebrati nem, & oret ibi in conuentu Ecclcsiae pro peccatis suis Deum. Qui vero hoc non possit; saltem in domo Lua orct, & non negligat Deo soluere votum, ac reddere pensum seruitutis. In die vero nullus se a sacra Missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat, ceteris ad Ecclcsiam pergentibus. Neque in venatione se occupet, & diabolico mancipetur officio, circumvagando campos de siluas, clamorem δύ cachinnum ore exaltans,' non gemitum nec orationis verba ex intimo corde ad Deum proserens, dcc. eod. serm.

Adhuc quoque quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo : quia sunt aliqui,& maxime potentes istius mundi, qui cum vo-niunt ad Ecclesiam, non sunt deuoti ad laudes Dei celebrandas, sed - cogunt Presbyterum ut abbrevi et Mistam, & ad corum libitum caniniet. Nec ei licet morem Ecclesiasticum sequi, propter illorum gulam &auaritiam, quatenus unus punctus diei, ad Dei ossicium, dereliquum diurnum spatium cum nocte, simul ad eorum deputetur voluptates. Nolite fratres mei dilectissimi haec facere, nolite haec facientibus consentire: quia non follim qui haec iaciunt, sed etiam qui

contentiunt facientibus, percunt .serm. 2 I. c t mp.

s. XVI. Symbolum oe Oratio Dominica ab eo sapius exposita.

QVantopere suerit nutriendae fidelium deuotioni addictus, patet

vel inde, quod orationem Dominicam non minus octies, diueriis lucubrationibus exposuerit: I. a. de serm. Dom. in monte cap. 4. Ist. I 2I. hom. 2. inter so . serm. 126. 9M . O I 81. de temp. 9serm. 9. O q8, de diuers Symbolum vero Apostolorum, septies. l. r. . a. l .ctq ad Carichum. Ol. defl . ct 'mb. Oserm. I 3 x. do temp. ct 7s.

120쪽

de diuers. Quamobrem laudari a Cassiodoro meruit, dum ait: Symbolum quoque nostrae fidei , testimonium recti cordis, promissionis insolubile Sacramentum, frequenti expositione pateficit, ut prosundius intelligentes illa, quae credere nos profitemur, cautissime pro

Et quidem de Oratione Dominica dicebat Catechumenis; Oratio vobis quotidie dicenda est, cum baptizati fueritis. In Ecclesia se enim ad Altare Dei, quotidie dicitur ista oratio Dominica, & audiunt illam fideles. Non erpo timemus, ne minus illam teneatis dii - , genter: quia etsi quis vestrum non poterit tenere persecte, audiendo

quotidie tenebit. homil. 2. c. O .intra Fo.

De Symbolo vero iisdem: Die Sabbati, quando vigilaturi sumus, in Dei misericordia reddituri estis non Orationem sed Symbolum. Modo enim nisi teneatis Symbolum in Ecclesia, in populo Symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non oblivisca- mini,quotidie dicite quando surgitis, quando vos collocatis ad somnum. Reddite Symbolum vestrum, reddite Domino: commemorate vosipsos, non pigeat repetere: bona est repetitio, ne subrepat obli- uio, θι. Numquid non quando surgis, te vinis i Sic & commem rando Symbolum tuum,vesti animam tuam,nc sorte eam nudet obli

- Quapropter Dioicorum Archiatrum narrat, quod, dum Sacra-I mentum Baptismi, Symbolum ignorans, recepisset; omnibus pene membris, atque etiam lingua, paralyticus si effectus. Cumque perscripturam consessus esset, id sibi dictum esse accidisse, quod Symbolum non reddidisset; post hanc consessionem reddita sunt ei membrorum officia, praeterquam linguae: sed quam ctiam recepit, ubi se didicisse Symbolum, & memoria tenere litteris lassus est. Epl. 67. Symbolum autem solebant quotini duo reddere Catechumeni. βω. 3 n. de Temp. Atqui oratio quotidiana quam docuit ipse Dominus, unde & Dominica nuncupatur, delet quidem quotidiana peccata, cum quotidie dicitur,Dimitte nobis debita nostra: atque id quod sequitur non solum dici tur, sed etiam fit: Sicut di nos dimittimus debitoribus nostris. LΣ r. ia Cisit. Dei p. 27. Septem petitiones apud Matthaeum continere videtur: quarum in tribus aeterna poscuntur; in reliquis quatuor , temporalia; quae ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION