Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Ios LIB. I. CAP. III. men propter aeterna consequenda,sunt necessaria. I. Enchirid. caa videsem. I 82. de Temp. Imo ut ostendat perseuerantiam usque in finem, esse Dei donum, ad due continuis precibus impetrandum r Ipsa, inquit, Oratione quae Dominica nuncupatur , quia eandem Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseuerantia posci intelligitur. 1 .egite aliquanto intentius eius expositionem in beati Cypriani Martyris libro,quem de hac re edidit,cuius est titulus De Dominica Oratione r & videte ante quot annos, contra ea quae Z tutura erant Pelagianorum venena, quale sit antidotum praeparatum.

F. XVII.

Eleemosynam in pauperes commendat.

ΙAm, quod & hodie consueuit, auditoribus suis pro concione commendabat pauperes Eleemosynam poscentes. Date pauperibus,inquit, rogo, moneo,praecipio. Quidquid vultis,date pauperibus. Non enim occultabo charitati vestrae, quare hunc sermonem necesse habui vobis promere. Ex quo hic lumus euntes ad Ecclesiam Ec re- deuntes, pauperes interpellant nos, & dicunt ut dicamus vobis, ut aliquid accipiant a vobis. Nos monuerunt loqui vobis: &cum se vident non accipere a vobis, inaniter arbitrantur nos laborare in vobis. Exspectant aliquid & a nobis. damus quantum habemus , damus sicut possemus. Nunquid tamen ad eorum necessitatem implendam idonei sumus ' Quia ergo ad eorum neeessitatem implendam idonei non sumus, vel ad vos legati ipsorum sumus. sem. 3 . de νπb.

Domini cap. I 2.

Quapropter quod iam tum obtinebat in Ecclesa orientali, ut ad templorum vestibula pauperes more Iudaico Actor. 3. mendicarent; idem videtur habuisse Occidentalis in Africa. Et de Orientali quidem exstat insigne Ioannis Chrysostomi testimonium,ubi ait: Quem- admodum solemne est, ut sontes praesto sint in atriis templorum, ut qui preces fusuri sunt ad Deum, manus prius lotas inter precandum attollant ; ita pauperes fontium vice ante fores collocauerunt maio

122쪽

res nostri; ut non aliter ac manus abluimus aqua, prius per beneficentiam abstersa anima , tum demum preces nostras ineramus. Chus isierm. 2 s. da verb. Ap . de sontibus Vero, non tantum prae soribus tem- . plorum Ethnicorum, quae inde Delubra appellari consuerunt diluendo, Isidor ι. Dcap. 4. sed christianorum etiam collocari solitis, vide Euseb. t. Io. Histor. cap. .

Omnes ad continentiam hortatur

O Mnibus denique in uniuersum Christianis hominibus eommendabat Continentiam. Continentia vero & sobrietas non in sola integritate carnis consistit. Debet enim unusquisque continens esse ab omnibus illicitis. His autem quae licita sunt, debet cum modema & sobrietate uti. Non enim decet Christianum saeculi lucris inhiare, cui promissium est regnum caeleste; sed sito Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetuum gaudere. Castitatem debet amare, & fornicationem fugere: non auaritiae studere, sed victu & vestitu contentus esse: non superbire, neque sperare in incerto diuitiarum, sed humiliter sentire, & mundi pompam contemnere. Non debet esse vani loquax & arrogans, non mordax neque iniuriosus, neque bilinguis, non susurro, neque detractor,setfveritatem debet ex ore & corde proferre t linguam suam a multiloquio temperare, quia scriptum est, In multiloquio non effugies peccatum. Oculos contra vanitatem claudere: auditum 1 scurrilitate& fassit te, imo ab omni eloquio malo auertere t risum excelsem & excussum non amarer guttur di nasum ad illecebram dulcium ciborum, & suauium odorum, non libenter adhibere, sed magis bonum & suavem odorem virtutum appetere. Manus 8c pedes, & omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquita feceato , sed magis potentiae arma Deo, ad destritendum telasma E inliseeum. Corquoque debet miles christi ante omnia sollicites cessedit seruare, ne forte illud iactantia Extollat, ira inflammet, tandia perforet, ritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, typor& ignauia ener-

123쪽

io3 LIB I. CAP. III. uet: & ne illud, quod cunctis grauius est, per nouitatum praesumptiones, haeresis scindat. serm.1q8. do Temp.

s. X IX. Ad Bonam item Christianam vitam.

VNicus illi scopus & finis erat in dicendo, ut, qui audiebant, bene viverent. Haec est erogatio mea, inquit, qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Quare diei hesterno hodiernum vult addere malum' longam vitam vis habere, bonam non vis ' Quis longum serat malumve prandium t Vsque adch coecitas mentis occalluit, vsbue adeo surdus est homo interior,ut omnia bona velit habere praeter ieipsumtVis habere villam ' N ego te habere vulte malam villam. Uxorem vis habere' Non vis nisi bonam. Domum non vis nisi bonam. Quid curram per singula' Caligam non vis habere malam,& vis habere vitam malam ' Quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala , &C.

hom. 2 . sv. .imer so .fierm. 6. p. I. de Verb. Pom. quo postremo loco serio monet, emendationem nullatenus esse procrastinandam.

XX. stuanta istius in adhortationibmpublicu lenitas mansiuetudo.

QVam vero suaviter& paterne hunc finem suum intenderit, in omnibus sermonibus,nimis quam manifestum est: duobus praesertim, quos habuit die Anniuerrario Episeopalis ordinationis suae,a ct et s. inter so. Vnde propter eos, qui pedibus dolent, aut aliva corporis inaequalitate laborant, paterna pietate sollicitus consilium dedit, & quodammodo supplicauit, ut quando aut Passiones prolixae , .hi certe aliquae Lectiones longiores legerentur, qui stare non possent, humiliter & cum silentici sedentes,attentis auribus audirent quae leguntur et hom. 26. inter so. exemplo nimirum Ecclesiarum ransmarinarum, uti patet Lia catecb.ruccap. I s. alioquin auditores in ..., ' Astiea Diuitiaco by Gooste

124쪽

Asriea stare solitos, tametsi Episcopus sedens diceret, videre est serm.

9. ιι diues cap. I. Quam in rem dum abusus aliquis irrepsisset, humanissime admonetGeminas praesertim,ut quando aut lectiones leguntur, aut verbum Dei praedicatur, nulla se in terram proiiciat, nisi forte quam nimium grauis infirmitas cogit: sic tamen non iaccat, sed magis sedeat, & attentis auribus, quae praedicantur auido corde suscipiat.

uapropter tametsi compellebatur nonnumquam , non licentiosa libertate, sed necessaria seruitute abesse ab Hipponensibus suis; Epist. r38. aegre tamen iidem istud patiebantur : Diss. 6 . in fine. Sicut autem dicens libentissime audiebatur; Diarr. in psalm. 6I. non domi tantum , sed etiam seris: Carthagine enim in Basilica Restituta, sermonem frequenter habuit, ut sunt 3 . de νreb. apost. O strano a. 3. I a. &ioa. de diuers In Ecclesia Leontiana, a Leontio conditore , sermo ar. O II. de diuerso Euarratis in ρμγ. 38. in Basilica Fausti,a Fausto conditore t ra. θ Iaa. de diues in Basilica Celerinae, 96. de Π . in Basilica Nouarum, IIo. de temp. in Basilica Petri regionis tertiae, aue r. de te . in Basilica Pauli regionis sextae, a . ia diues quae loca omnia Carthagine fuerunt ita alios auidὸ audiuisse, patet Enarr.in Py. I I.

Pro more vero habuit, singulos sermones nac oratione concludere i Conuersi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest paruitas nostra, maximas atque veras gratias agamus e precantes toto animo singularem mansuctudinem eius,

ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur: inimicum ouoque a nostris actibus & cogitationibus sua virtute expellat: nobis fidem multiplicet, mentem gubernet, spiritales cogitationes concedat , & ad beatitudinem suam perducat, per Iesum Christum filium

suum Dominum nostrum , qui cum eo vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum, Amen. Tom. 8. in fine, o serm .so. de Nyb. Dom. Aut certe paullo breuiori : Conuers ad D

minum, ipsum deprecemur tro nobis, & pro omni plebe sua adstante

nobiscum, in atriis domus tuae: quam custodire protegereque dignetur, per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum, qui cum eo vivit & regnat in secula saeculorum. Amen. serm. DI. de diues. .

Alias porro sanctissimi Praesulis virtutes, dignissimas plane quae non Praelatis solum in Ecclesia, sed omnibus omnino Christianis in O 3 exemplum

125쪽

1ro LIB. I. CAP. III. exemplum proponantur, sparsim infra per totum opus, ubi commodum erit, commemorabimus.

s. X XLVirtutum adipiscendarum medium, sola. Dei gratia est.

SEd aduertamus animum nonnihil, quaenam docuerit acquiren

darum virtutum, operum bonorum di meritorum, emcacia me

dia esse, vir tantus. Quando enim euoluens Apostolum Paulum, in uεnit quidquid in illo verum legerat, cum commendatione Gratiae diuinardaei: ut qui videt, non sic glorietur, quasi non acceperit, non solum id quod videt , sed etiam ut videat; equidem repente com uit, aliud esse de siluestri cacumine cui tum aliquando fuerant Platonicorum libri videre patriam pacis, de iter ad eam non inuenire; &frustis conari per invia, circum obsidentibus & insidiantibus fugiti-uis desertoribus, cum principe suo leone & dracone: de aliud,tenere viam illue ducentem, cura caelestis Imperatoris munitam , ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseriterunt: vitant enim eam sicut supplicium. ι. . Costis c 2I. Quapropter diuinis libris mansuefactus, didicit discemere atque distinguere, quid intersit inter praesumptionem & confessionem: inter videntes quoeundum sit, nec videntes qu1: & viam ducentem ad beatificam patriam, non tantdm cernendam, sed & inhabitandam. eod. c. ao. Etenim mysteria eiuscemodi, sacrae Litterae dumtaxat habent: fiduciam in propriis viribus solae docent profanae. Atque idcirco Deum humiliter alloquens, imo de Auditores sublimiter do cens , ait, ad illum versum psalm. Io. Domine memorabor iustitis tua se has. ol solius. Quid addidit soli ,rogo vos' Suffceret, memorabor iustitiae tuae. Solius,inquit,prorsus: ubi meam non cogito. Quid enim habes,quod non accepisti Si autem accepisti, quid gloriaris,quasi non acceperis η Iustitia tua sola liberat mer mea tota non sunt nis pecca

stra, id est de voluntate propria nostra, non erit nisi mala, peccatris, i iniqua:

126쪽

AUGUSTINUS EPISCOPVs.

iniqua i vita vero bona, de Deo in nobis est, non a nobis. Tris. 12.ia Io. Etenim, homo si vult esse aliquid boni, non si de suo proprio. Si enim de suo esse voluerit, mendax erit: si verax esse voluerit, de Dei, non de suo erit, inquit brem. 3u de νπλωm.cap. a. Deinde: Tunc ea quae dicimus, & nobis & vobis utilia sunt, si ab ipso sunt. Quae a tem ab homine sunt, mendacia sunt , sicut ipse dixit Dominus noster Iesus Christus: Qui loquitur mendacium de suo loquitur. Nemo habet de suo, nisi mendacium de peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque iustitiae; ab illo sonte est, quem debemus sitire in hac cremo : ut ex eo, quasi guttis quibusdam irrorati, & in hac peregrinatione iterum consolati, ne deficiamus in via, venire ad eius requiem satietatemque possimus. Tract. s.in D. Quo in loco, quod de eremo dicit, allusione ad psalmum εχ. dicit: Sitivit in is amma ma inrma desima,&c. id est,Eremo. Iam peccata quae hic nominat; certum est intelligere ea, quae mala sunt: praesertim cum super eiuscemodi Apostolum Paulum alloquens , dicat: Da veniam Apostole, pr pria tua non nou i, nisi mala. Da veniam Apostole, dicimus quia tu docuisti. Audio confitentem, non inuenio ingratum; Prorta tua a te

tibi parta, non nouimus nisi mala. bamici q. . . Sumusta igitur boni, tam impotes atque inopes homulli, ut nihil omnino facere possimus t Sumus, absque Dei gratia & misericordia. Nemo enim bene libero Arbitrio uti potest, nisi per gratiam et quae non secundum debitum redditur, sed Deo gratis misexante donatur. LI. ισι duaι Epist. Pe .cap.rit. Nec potest homo boni aliquid velle, nisadiuuetur ab eo, qui malum non potest velle: hoc est gratia Dei per

Iesum Christum Dominum nostrum. eod. l. cap.3. Vnde merita nostra

quae coronabit Deus, dona ipsius sunt. Alioquin si tibi a te ipso, non

ab illo sunt merita tua; mala sunt i quae mala sunt, non coronat Deus.

Si autem bona sunt, Dei dona sunt i quia dicit Apostolus Iacobus: omne datum optimum, & omne donum persectum de sursum est,

descendensa Patre luminum. ι . .egrat. θ liis. Arbιt. cap. 6. Cui consonat, quod Deum obsecrans pro defuncta matre sua, ait: Quisquis tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua ' O si cognoscant te omnes homines: & qui gloriantur, in Domino glorientur l ι.9. conss. 13. Et post pauca: Dimitte Domine, dimitte ob secro: ne intres cum est, in iudicium. Superexaltet misericordia iudicium, quoniam eloquia tua vera sunt, & promisisti misericordiammis

127쪽

LIB. I. CAP. III. misericordibus. Quod ut essent; tu dedisti eis : qui misereberis eui

misertus eris, & misericordiam praestabis, cui misericors fueris. eod. I. ct ιαρ. Ex quibus perinde patet, Deum esse principale agens, meritorum humanorum, per gratiam suam siue spiritum, quem diffundit in cordibus nostris: eum porro dare pro beneplacito tuo, iuxta diuitias bonitatis, sapientiae &scientiae suae. Quid enim potestis facere boni,

de corde non bono i Vt autem habeatis cor bonum,Dabo, inquit,vobis cor nouum, & spiritum meum dabo vobis. I. .cοηι.dam Din. Peis

. Ne quis vero existimet, eiuscemodi per auxesin & exaggerationem dici, more concionatorum et quibus sepe mos est ad terrendos mortales improprie loqui, & late sumere malum atque peccatum,proco opere quod saeri te est, atque inutile ad selicitatem aeternam; facit,

quod id exprsse a Iuliano obiectum , strenuo Pelagii discipulo, c vi

infra videbimus Augustinus luculente diluit, dum ait: Quapropter dici non potest, quantum te ista fallat opinio, qua dixisti, omnes virtutes, affictus esse, per quos aut fructuose, aut steriliter boni sumus. Fieri enim non potest, ut sterili ter boni simus. Arbor enim bona, bonos fructus facit. Absit autem ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, & in ignem mittat arbores bonas. Nullo modo igitur homines sunt steri liter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alis minus, alii magis

Quid igitur ἰ Si Gentilis nudum operuerit, numquid quia non ex fide, peccatum est' interrogat Iulianus. Et respondet Augustinus: Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est: non quia per se ipsum factum, quod in nudum operire, peccatum est ; sed de tali opere non in Domino gloriari, solus impius negat esse peccatum. L .coni. Iul. c. 3. Id vero facit, qui non amore iustitiae, sed laudis propriar, aut fine cuiustibet alterius cupiditatis facit. Quam perinderem, pauculis interiectis, uberius cxplicat, & compellat Iulianum Augustinus t Responde, ut hoc sine dubitatione perspicias , utrum bonam misericordiam, existimes infidelemi Porro si vitium est male misereri; proculdubio vitium est infideliter misereri. Quod si & ipsa, per se ipsam, naturali compassione, opus est bonum; etiam isto modo male utitur, qui infideliter utitur:& hoc bonum male facit,qui infideliter,

128쪽

AUGUST. IN EPISCOPATU VITA COMM. ras

deliter facit: qui autem male facit aliquid, prosecto peccat. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quae faciunt infideles; non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse ccata, qui bus & bona, male faciunt: quia ea non fideli sed infideli, hoc est

stulta & noxia faciunt voluntate. eod. I. q.coni. Iutan. c. s. Auctore igitur Augustino patet, principium & radicem bonorum omnium, meritorum atque virtutum, Fidem esse, sine qua est imposisibile placere Deo r eam autem absque gratia haberi non polle. Vbi vero naec desunt; deesse & voluntatem bonam siue rectam : adeste malam siue prauam. Bona enim esse non potest absque amore crea toris r in quem perinde referenda sunt, tamquam in finem, quaecumque bene nori debent. Vbi enim deficit hic finis; non charitas, sed cupiditas imperat, quae amor est creaturae, siue rei quam quis potestinuitus amittere et quaeque non utentem adiuuat, sed corrumpit fruentem. A Deo Patre igitur non esse, clarum est. Et quid restat,

nisi ut sit a diabolo aut mundo l

EPISCOPATU VITA.

AVgustinus Episcopus effectus, cum vidisset necesse habere Epio scopum, exhibere humanitatem assiduam quibuscumque u nientibus siue transeuntibus t quod si non fecisset, Episcopus inhumanus diceretur : si autem consuetudo ista in Monanerio permissa esset, indecens esset: ideo voluit habere in domo Episcopi secum Monasterium Clericorum sem. 9. vi disits c. r. In recipiendis enim P hospi-

129쪽

LIB. I. CAP. IV. hospitibus dicere solebat, Multis esse melius malum hominem perpesti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum. Rusi. iq9. Horum Clericorum nulli licebat in hac societate habere aliquid proprium: ideoque pauperes cum eo erant ; simul exspectantes misericordiam Dei,a quo pascebatur per Ecclesiam ipsius,eam vitae communis sermam voto edito professi: serm. 49. is mers c. 2. 9 q. Bona interim quae habebant, Ecclesiae conferre solebant, ut inde at rentur qui erant in proposito sanctitatis, quousque in hac vita deg rent: serem sol diners tametsi etiam reciperentur,qui nihil habebant, . nemoque eos distingueret ab eis qui aliquid attulissint. eod. Frem. Porro hi cum sussicienter in sacra doctrina profecissent, doctore& sormatore ipso Augustino; ordinari coeperunt: P d. c. II. erant enim inter eos partim Presbyteri ,earti m Diaconi & Subdiaconit sermon. so. de Mers imo decem serine sanctos ac venerabiles viros continentes & doctissimos, Augustinus diuersis Ecclesiis,inter quas nonnullae eminentiores erant, rogatus Episcopos dedit. Possid. c. ra. Si qui vero ex his de propositi sui praeuaricatione sue proprietate, conuicti, vel temere essent suspecti, eos ipsemet publicὸ aut reprehendit, aut desendit. βινα 9. o so. de diuers Nolebat enim secum habita re,

quibus non sussiciebat Deus & Ecclesia sua, sed proprium aliquid

clam retentum vindicabant. Mn. FO.cit.

Quod cum foret illicitum , & nihilominus fieret; reprehendere poterat iis verbis, quibus alius generis peccati materiam, in Clerico Pariter suo, quodam tempore castigauit: Quantumlibet vigilet di-iciplina domus meae, homo sum, & inter homines uiuo: nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit, quam arca Noe, ubi t men inter octo homines reprobus unus inuentus est: aut melior

quὶm sit domus Abrahae , ubi dictum est Eiice, ancillam & filium eius: aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est, Iacob dilexi, Esau autem odio habui: aut melior sit quam domus ipsus Iacob, ubi lectum patris filius incestauit raut melior struam domus ipsius David, cuius filius cum sorore concubuit, altertius contra Patris tam sanctam mansuetudinem rebellauit: aut me

lior quam cohabitatio Pauli Apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret , non diceret, Foris pugnae. intus timores; nec diceret cum desinctitate& fide Timothei loqueretur; Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sis, omnes enim sua quaerunt, non quae

L Iesa

130쪽

Iesu Christir aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in

qua undecim boni, perfidum & furem Iudam toleraverunt: aut melior sit postremo quam caelum , unde Angeli ceciderunt , &c. Epist. t 37. Quamobrem fatebatur simpliciter coram Domino Deo, quomodo dissicile est expertus meliores, quam qui in monasteriis prosec runt; ita non est expertus peiores , quamqui in monasteriis ceciderunt et Ideoque, inquit , si contristamur de aliquibus purgamentis; consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. iad. Epist. Etenim si falli non vultis, & vultis amare fratres; scitote,inquit,omnem pr fessionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem prosessionem habere fictas personas. Sunt Christiani mali,sunt & boni. Inuenis sanctimoniales indisciplinatas,numquid ideo sanctimonium reprehendendum esti E m. in Ps. 99. Nam ut ibidem docet, Impossibilo est malos excludi a conuentu bonorum e sicut fieri non potest, ut cor nostrum ita probὸ munitum habeamus , ut non intret in illud vel suggestio mala. Nam ut cognoscatur malus, intrii probandus est. Quomodo ergo excludis intraturum, Qui

postea probandus est, & probari nis intrauerit non potest i Repelles

omnes malos ἰ dicis enim, & nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt, qui intraturi sunt Ipuse non nouerunt, quanto mianus tu i Multi enim sibi promi serunt, qubd impleturi essent illam

vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est anima una & cor unum in Deum t missi sunt in fornacem, & crepuerunt. Quomodo ergo cognostes eum, qui sibi adhuc ignotus est i &c. E m. citi Et quamquam haec ita habeant; erant tamen apud omnes hi CI rici in magno aestimior neque enim ullus sere stribebat ad Augustinum huius vita gnarus, quin eos honorifico compellans elogio saluere iuberet, eorumque se precibus commendaret. Dist 3I. 3 3. 37. 236. c. Nam propter amurcam, qua oculi hominum offendi consuerunt, non detestabantur torcularia, unde apothecae Dominicae

fructu olei luminosioris implentur. Dist. t 37. Qua re qui vel cum A gusti no, vel ex monasterio ipsius ad Episcopatus assumti sunt; in Ecclesiis suis Monasteria similiter instituere coeperunt: & crescente studio aedificationis verbi Dei, ceteris Ecclesiis promotos fratres, ad suscipiendunI Sacerdotium praestiterunt. Possid. c. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION