Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIB. I. CAP. III.

AUGUSTINUS EPISCOPUS. . LFii Episcopus.

γ. Iuscemodi rerum gratia, cum praesertim innotescere publice coepisset ob eam disputationem, quam in Synodo Hipponensi habitam ad amicorum preces vulgauerat; beatus senex Valerius, ceteris amplius exultans Deoiee benedicens, metuere coepit ut est humanus animus saepenumero anxius ne ab Ecclesia aliqua Antistite de stituta, ad Episcopatum quaereretur, atque hoc pacto Hipponensibus subduceretur. Istud etenim reuera contigisset, nisi horum praescius Valerius Augustinum tantisper alio commigrare iussisset. Pψιd.cap. 3. Quapropter animaduertens timorem suum non esse vanum ; se vero grandaevum iam corporeque infirmum;secretis litteris egit apud Prita matem Episcoporum Carthaginensem, ut Hipponensii Ecclesiae ordinaretur Augustinus Episcopus : sibique non tam succederet, quam

consacerdos accederet. rbia.

Quod petiit Valerius, Rescripto impetrauit: adeoque paullo post visitanti Ecclesiam Hipponensem Megalio Calamensi Episcopo,

Primati Numidiae, aliisque Episcopis qui tum serie adcrant, totique Hipponensi Clero, postulationem suam aperuit. Quam cum quisque magna ad gratulatione ratam haberet, & facto complcri summope re optaret; Posid. cap. 8. Diabolus indubie totum quidquid hoc erat, subuertere conabatur. Megalius enim Augustinum ordinare noluit: allegans amatorium mulieri cuidam, marito non solum consi io, veru metiam fauente, ab illo datum : quod N aliis Episcopis per litteras significauit. i. s.coni. Peti cap. 6. Verumtamen facti poenitens Megalius, in Episcoporum postea Concilio hac de caussa coacto , veniam petiit: quod innocentem de tam turpi crimine talamasset. ibid.

Quod

92쪽

AV GUSTINUS EPISCOPUS. Quod ubi factum fuit; solus iam Augustinus Episcopatum suscipere

contra morem Ecclesiae,suo adhuc vivente Episcopo, Presbyter recusabat. Sed vicit praesentium auctoritas, suffulta apud eiusce rei igna rum non Africanis tantum , sed transmarinis etiam exemplis. P id. cap. 8Ergo quia tanta Valerii charitate , tantoque populi studio Dominum id velle crc didit, nonnullis praesertim iam exemplis pr.xcedentibus, quibus omnis ei excusatio claudebatur ; vehementer timuit excusare. Epist. 3 . Sicque compulsus coactusque succubuit. POInd.ca's. Ordinatusque csta Megalio, qui tunc urat spiscoporum Ecclesiae Catholicae in Numidia Primas. Collat. . cap. I.

- Atqui Concilio Nicaeno vetitum id fuisse, ut ordinaretur , sederetque cum Valerio; neque ipse Valeriusq; sciebant. Epist. Ho. Et ideo quod fieri non debuit, factum esse doluit, neque in aliis fieri dei ceps voluit: procurans ut ederentur in Synodo, quaecumque ab O di natoribus sciri iuxta Oecumenica Concilia,& ab Ordinandis atque ordinatis deberent. Postid c. 8. Istud enim Paullo post opere praestitit in Concilio Carthaginensi tertio, cui inrerfuit, ut testatur in Tomis Conciliorum nominis eius subscriptio, cuiusque decretum ita habet r Placuit ut in Ordinandis Episcopis vel Clericis, prius ab Ordinat uibus suis decreta Conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se quid contra statuta Concilis fecisse poeniteat. Comiti Carthag. m. ann. 39TVbi vero Afrorum litteris significatum Papi lino fuit, Augustinum ordinatum Episcopum : cum solus gaudium suum continere domi non posset; ad Romani anum scribens , Non tantum dicebat ese gratulandum, quod Episcopatum Augustinus acceperit; sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Eccletiae, ut verba caelestia Augustini ore perciperent, dec. Epist. 36. Contigerunt haec Olybrio & Probino Cossi Pros'. ct CasiiOd. ia

Chron. inciduntque in Annum Christi CCC. xCv. Onapbr. in Chron. &quia in Aduentu festa sunt, ut patet ex Sermone secundo quem habuit die Anniuersario Episcopalis Ordinationis suae,ubi ait: Natalis Domini imminet: pascendos compauperes nostros habemus, & cum eis communicandacii humanitas: HomιI. 2 s. inter O. consequitur, ut AE talis anno quadragesimo primo, paullo ante completo, Episcopus creatus sit.

93쪽

2 73LIB I. CAP. III.

F. I I.

IN ea dignitate, sicuti illi creuerat auctoritas; ita neque vitae pie tas , neque verbi Dei ubique praedicandi scruor, tam foris scilicet Z quam domi, defecit: paratus semper poscentibus reddere rationem de fide & spe quae in Deum est. Possis. c. 9. Licet vero scripta ipsius uniuersa passim exhibeant pietatis, deuotionis, charitatis Dei luculentas flammas; Meditationum tamen &Confessionum libri, unicus, isque perpetuus ignis sunt. Vnde clamat ad Deum: Quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me, & nisi faciam irascaris mihi, & mineris ingentes miserias ' Parua ne ipsa est, si non

amem Tel ι. I. Conscap s. Non dubia, sed certa conscientia, Domine amo Te. Piscussisti cor meum verbo tuo, di amauite. Sed & cadum& terra, & omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem , nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. libr. Io. Cons. cap. 6. Quid autem amo cum Te amo i non speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis ecce istis amicum oculis: non dulces melodias suauium cantilenarum omnimodaru, non florum & unguentorum & aromatum suaveolentiam : non manna & mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo Deum meum. Et tamen amo quandam lucem, Sc quandam vocem, de quendam odorem , & quendam cibum, Ad quendam amplexum, cum amo Dcum meum e lucem , vocem, odorem, cibum , ample- xum interioris hominis mei: ubi fulget animae meae, quod non capit locus t de ubi sonat, quod non rapit tempus: de ubi olet, quod non spargit flatus: & ubi sapit, quod non minuit edacitas: &ubi haeret, quod non diuellit satietas: hoc est quod amo, cum Deues

meum amo. Et quid est hoc cc. ibid. Etsi nondum merui tantum, quantum debitor sum, amare ; utique saltem desidero te amare, quantum debeo. t. MediMap. I Si bonum

est Domine quod inspiras, imo quia bonum cst ut te velim amare; da

94쪽

De quod me facis velle. da,ut quantum iubes, tantum te merear amare. ιει. Spes cordis mei, virtus animae meae, compleat tua potentissima dignitas, quod conatur mea tepidissima imbecillitas: vita mea, tu finis intentionis meae. eod. LO c. ' . Etenim propter Deum erat, quidquid agebat. Unde sunt illae voces : Ecce tu Domine rex meus & Deus meus, tibi seruiat, quidquid utile puer didici: tibi seruiat, quod loquos &scribo,& lego, & numero et quoniam cum vana discerem , tu si sciplinam dabas mihi, &incis vanis , peccata delectationum mearum dimisisti mihi. l. i. Confcap. I . Domine Deus meus intende orationi meae, & misericordia tua exaudiat desiderium meum : quoniam non mihi soli aestuat, sed 'usui vult esse fraternae charitati: de vides in corde meo, quia sic est, ut sacrificem tibi famulatum cogitationis & linguae meae, A da quod offeram tibi. Inops enim & pauper sum: tu diues in omnes inuocantes te, qui securus curam nostri geris. I. M. Cons. c. a. Iam , quia Deum sero amauerat, I. IO. Cons. c. 27. nunc ei totus desiderabat inhaerere: quod quia fieri omnimodis in hac vita non potest, quae nihil est nisi tentatio super terram ; eod. l. cap. 23. tota ipsis eius posita erat in miscricordia Dei magna valde.

s. III.

Qualis in ste fuerit.

ET quoniam per Continentiam colligimur Ac redigimur in

unum , a quo in multa defluximus : minus enim Deum amat, qui cum illo aliquid amat, quod non propter Deum amat: ideoque volucrit Deus, praeceptam unicuique esse Continentiam ; Da quod iubes, inquit, & iube quod vis : quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. I. io. Cons. ωρ. 29. Quae verba Augustino familiaria, ut id semel annotem, cum a quodam eius Coepiscopo, Romae coram Pelagio quondam commemorata nussent; Pelagius ea serre non potuit : & contradicens aliquanto vehementius, pene cum eo, qui ea commemorauerat , litigauit: & tamen iam tum ab Augustino proserebantur, cum nondum Pulagianae haeresis cxisteret. l. de dono

95쪽

8 LIB. I. CAP. III.

Cumque propterea iubeat Deus unumquemque continere a concupiscentia carnis, & concupiscentia oculorum, & ambitione seculii imo monuerit aliquid melius, quam concessit de ipso coniugio; ipsumque melius iam Augustino dedisset; ita factum est: continui

ciuea concubitu iam pridem , antequam dispensator Sacramenti Deineret. Licet nunc adhuc viverent in memoria ipsius talium rerum

imagines , quas ibi consuetiuo fixit, occursarentque vigilanti, ca- rentes quidem viribus; sed in somnis non solum usque ad delectati l nem , sed etiam usque ad consensionem, factumque simillimum. Vel rumtamen confidit per Dei omnipotentis gratiam ista omnia aliquando sopitum iri, qui valet facere supra quam petimus & intelligimus. l. IO. CNf. c. I O. De agenda ergo ista temporali vita, eo modo, per quem veniendum est ad aeternam ; norat concupiscentias carnales csse fraenandas: tantumque remittendum in deicitationes sensuum, quantum sustentandae huiusmodi agendaeque vitae satis est: omne hue molestias temporales pro veritate Dei, S salute a terna nostrare proximi , patienter sortiterque tolerandas. Epist. so. Iam vero propter carnis corpus, quod spiri tale nondum est, erit autem turrectione mortuorum et & propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua confligunt sancti, non ei consentientes ad malum : elusinois di motibus, ita resistunt; ut non careant in hac vita: non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in victoriam. ιbr. I.Rraris. cap. 2 3. de qua re videri etiam potest, lib. I. de ριι ι.mer. cap. 39. O L

Est S: alia, ut ipse loquitur, malitia diei, quae utinam sussiciat ei.

Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo & bibedo, priusquam escas& ventrem Deus destruat, & corruptibile hoc inducrit incorruptione sempiterna. Aduersus illam necessitatem,quia suauis erat, ne caperetur pugnabat, & quotidianum bellum gerebat in ieiuniis saepius in seruitute redigens corpus suum.Hoc enim Deum alloquitur me docuisti,ut quemadmodum medicamenta,sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad 'uietem satietatis,ex indigentiae molestia tra seo;in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus voluptas est, & non cst alius qua transeatur, quam quo transire cogit ncccilitas. Et cum salus lit causta edendi ec bibendi:

adiungit se tamquam pediseciva, periculosa iucunditas, & plerumque praeirc conatur , ut cius caussa fiat , quod salutis causia

96쪽

me facere vel dico vel volo, nee idem modus utriusque est, S e. t. Io.-f. LII. His tentationibus, ait, quotidie cogor resistere, & inuoco dexteram tuam, ad Glutem meam, & ad te resero aestus meos, quia consi Itum mihi hac de re nondum stat. ibid. Et quamuis ebrietas longEsemper ab eo fuerit, non enim umquam ebriosus fuit crapulam tamen sibi nonnumquam subrepere, candide fatetur. rad. I. ct c. In summa:quidquid alicubi Scriptura siue praecipiebat quoad cibum potumque, siue praescribebat; memoria tenens cupiebat opere complere , his utens verbis: Da quod iubes, & iube quod vis. ibid.

s. IVstuantus in mortificandis sensibus.

Nouerat sane fraenos gutturis, temperata relaxatione & constrictione tenendos esse. Sed, Quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis ' Quisquis est, magnus est, magnificet nomen Dei: ego autem non sum,inquit, quia peccator homo sum. l. Io. cons c. 3 1. De illecebra odorum non satagebat nimis. Cum abessent, non requirebat: cum adessent, non respuebat: paratus etiam semper eis

carere. eod. l. c. 32.

Voluptates aurium tenacius illum implicauerant & subiugau rant: seci Deus resoluit & liberauit eum. Quamquam nunc in lonis, quos animant eloquia sacra, cum suaui & artificiosa voce canta tur, fateatur aliquantulum acquiescere ser non quidem ut haereat, sed ut surgat cum voluerit. Vnde tametsi approbaret nonnumquam factum Athanasii, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare Lecto rem Psalmi, ut pronuntianti vicinior esset, quam canenti: attamen cum reminiscitur lacrymas suas,quas sudit ad cantus Ecclesiae in primo ijs recuperatae fidei suae; & nunc ipso commouetur, non tam cantu, quam rebus quae cantantur, cum liquida voce & conuenientissima modulatione cantantur. Adeoque magnam instituti huius utilitatem agnoscit. Quamobrem magis propendet, ut appro t

97쪽

8L LIB. I. CAP. III.

cantandi consuetudinem in Ecclesia r ut per oblectamenta aurium ,

infirmior animus in assectum pietatis assurgat. Interim cum accideis ret,ut amplius cantu, quam re quae canitur moueretur; poenaliter se peccare confitetur :& tunc maluisset non audire cantantem. lib. ro.

cons. c. 33. Quomodo vero in Templis Catholici, quomodo Don listae seliti ea tempestate psallere, quae utriusque cantus disserentia ;videri potest Epist. II9. c. I 8. Iam iod attinet voluptatem oculorum; amant illi pulchras formas & varias, nitidos & amoenos colores. Non teneant haec, inquit, animam meam, teneat eam Deus, qui haec fecit, bona quidem valde, sed ipse est bonum meum, non haec. Et quamquam delectatus summopere fuerit luce, ut si repente subtraheretur, eum desiderio requireret ; & si diu abesset, animo contristaretur: lucem tamen spiritu lem longe praesert corporali, quae illecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam saeculi caecis amatoribus. Resistebat igitur seducti nibus oculorum, ne implicarentur Pedes ipsius:crigebatque ad Deum oculos inuisibiles, &c. eod. i. c. 36. m

s. V. Curiose non siectatur.

ET licet curiositatem, si aliquid noscendi experiendique libidinem c quam dicit esse siluam immensam, plenam insidiarum& periculorum plurimum a suo corde dispulerit, sicuti nimirum

Deus donauit: non tamen audet dicere, cum circumquaque quotidianam vitam nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, nulla re tali se intentum fieri ad spectandum, & vana cura capiendum. Verum quidem est quod iam eum theatra non rapiant, ne que curet nosse transitus siderum: imo neque umquam quaesiverit anima ipsius, detestans omnia sacrilega sacramenta, responsa Vmbrarum: sed tamen suggestionum machinationibus agebat inimicus, ut signum aliquod petereti quod sicuti ab eo longe erat ut faceret; ita rogabat Deum, ut semper fieret longius. l. I o. ωU. c. 33. Atque

huc facere videtur, quod alibi dicit: Multa ago in cogitationibus

meis, Diuili d by Corale

98쪽

meis, pugnans aduersus malas suggestiones meas, & habens conflicta tionem diuturnam, & prope continuam vim cum tentationibus inimici, subuertere me volenti S. Enarr. ιn Ps. 36. conc. 3. In multis interim minutissimis&contemtibilibus rebus, fatetur quotidie curiositatem nostram tentari, neque posse enumerari quam sepc labamur. Multollas enim narrantes inania , primo quasi tolcramus, ne ostendamus infirmos, do inde paullatim libenter aduertimus. I. Io. coss. c. 3 3. Talium cnim dolectatio subrepit & nobis, inquit, ut pe etiam loqui vana delectct , auremque praebere loquentibus, nec arridere tantum, sed etiam risu vinci ac solui. Ita pulvereis quibusdam, vel etiam luteis affectibus, nostras animas aggravanteS, laboriosius & pigrius leuamus ad Deum,ut vivamus Euangelicam vitam, moriendo Euangelicam mortem. Dist. I o. Cancm currentem post leporem,quod in Circo fit,non iam quidem spectat, ut ipse de sese refert; at vero in agro si casu transeat, auertit fortassis, & ab aliqua magna cogitatione ad se conuertit illa venatio, non deviare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione. Ιmo domi sedentem, stellio muscas captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, saepe intentum facit. A quibus nisi cito admoneatur, aut ex eiusmodi visione per aliquam considerationem in Deum aD surgere vel sane totum contemnere; fatetur se vanum hebescere, ut neque inde incipiat esse intentus, licet pergat ad laudandum Deum, creatorem mirificum, atque ordinatorem rerum omnium. Aliud enim est citd surgere, aliud non cadere. Et talibus, inquit, vita mea plena est , & una spes mea in magna valde misericordia tua. l. IO. coss. cap. 3

Atque hinc quam fuerit alic nus iam Episcopus a vanis omnibus, deliciosis& curiosis quaestionibus; patet ex Epistola ad Dioscorum rqua vehementer hominem, ut apparet,Paganum obiurgat, quod non sit veritus Episcopum Ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem, auocare ab his omnibus , ut dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni sch lastico exponeret. Dist s6.

99쪽

LIB. L CAP. III.

s. VI.

. Neque vindicta, neque laudami cupidus.

ET quoniam mutare coeperat eum Deus; satetur non ex minima parte se mutatum, quia sanatus est a libidine vindicandi se: Ω-turumque eapropter existimat, ut sanentur quoque alij languores ipsius, & denique sanetur in bonis desiderium, quia compressit Deus imo suo, superbiam psius. ι. IO. coss. cap. 36. Alioquin hac in re fuisse nonnumquam ancipitem patet ubi ait: Quid dicam de vindi cando, vel non vindicando, quandoquidem hoc totum ad eorum salutem proficere voluimus,in quos vindicandum aut non vindican-- dum esse arbitramur ' Quis etiam sit vindicandi modus, non solumi pro qualitate vel quantitate culpam, verumetiam pro quibusdam vis ribus animorum,quid quisque lutarat,quid recuset;ne non solum nin i proficiat,sed etiam deficiat;quam profundum &latebrosum esti Im- pendentem quoque vindicta metuentes,quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. Cum isaepe accidat,ut si quemquam vindicaueris,ipse pereat:si inultum reli--queris,alter pereat.Ego in his quotidie p care me fateor,& ignorarei quando,quoue modo custodiam id quod scriptum est : Peccantes c tram omnibus argue. & quod scriptum est: Corripe eum inter te, x & ipsum solum. Dis. 2 O. -- Iam quia ignorabat, utrum adhuc aliud tentationis genus a set omnino cessasset, aut cessare posset in hac vita, timeri nimirum &i amari velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gau- . t dium, quod non est gaudium: ideo dicebat, Gloria mea tu esto: pro pter te amemur, & verbum tuum timeatur in nobis. Qui enim lau- dari vult ab hominibus, vituperante te; non defenditur ab hominia bus, iudicante te, nec eripitur damnante te. I. I o. c f. c. 36. Quare cum propter quaedam humanae societatis ossicia, amari di timeri ab hominibus necessarium sit; instat aduersarius verae beatitudinis nostrae, ubique spargens in laqueis Euge Euge, ut dum avide colligimus. incaute capiamur, dic. ibia. Etenim quotidiana sornax nostra, inhumana Diqitigod by Cooste

100쪽

humana lingua: imperas nobis & in hoc genere Continentiam. Da quod iubes, & iube quod vis. i. I O. cons. c. 37. Quia enim non colligebat facile, quam sit ab ista peste mundation confitetur idcirco ,quod hoc genus tentationis attinet, delectari se laudibus, sed amplius ipsa veritate quam laudibus. Deinde, quod gaudium cuiuslibet boni ipsius, au eat sustragatio oris alieni; ipsumque minuat vituperatio. Verum cum nesciat, unde id praecisὸ ori tur: utrum scilicet propter se, an proPter utilitatem proximi moueatur laudibus; Deum obsecrat, ut ubi se indicet. eod. ι. O c. Magnum

enim est, de honoribus & laudibus hominum non laetari, sed & omnem pompam inanem praeciderer & si quid inde necessarium retinetur , id totum ad utilitatem honorantium salutemque conserre.

Huius hostis vires non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quias etsi cuiquam facile est laude carere dum denegatur; dissicile est ea

ι non delectari, cum offertur. Et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio; ut, si non merito laudemur, corrigamus eos quos ponsumus et ne arbitremur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse quod Dei est: aut ea laudent, quae quamuis non desint nobis, aut - etiam supersint; nequaquam tamen sunt laudabilia, velut sunt bona 3 omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia, vel cum impiis hominibus. Si autem meritδ laudamur; propter Deum gratulemurteis, quibus placet verum bonum, non tamen nobis, quia placemusi hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt,& non tribuitur nobis, sed Deor cuius dona sunt omnia. quae vere meritoque laudantur. vi LSq. Haec, inquit, mihi ipse cano quotidie, vel potius illa cuiussalut via praecepta sunt, quaecumque siue in diuinis lectionibus inueniuntur, siue quae intrinsecus animo suggeruntur: & tamcn vehementer cum aduersario dimicans, saepe ab eo vulnera capio, cum delectationem oblatae laudis, mihi auferre non possum. ivi. Etenim sermo ore procedens, & facta quae innotescunt, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, sui ad priuatam quandam excesteum, tiam contrahere emendicata suffragia tentate adeo ut contingat et

iam aliquando , ipso laudis contemtu hominem gloriari. lib. Io.

Iamvero ex hoc genere tentationis nascitur aliud malum , quo

SEARCH

MENU NAVIGATION