장음표시 사용
141쪽
stiones ex Epistola ad Romanos: secundo,quaestiones ceteras, quae ex libro quem dixi, propositae erant. ι. 2. Retract cap. I. Sicuti vero primi fuerunt hi libri, quos Episcopus elucubrauit; ita correxit iisdem errorcm, quem Presbyter hauserat in expositione Epistole ad Romanos, de qua supra ; existimans initium fidei in nobis, ex nobis esse. lib. I. Retract. cap. 22. Neque enim fidem putabat Dei gratia proeniri, ut pcr illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium veritatis. Vt autem praedicato nobis EuanFelio consentiremus, nostrum esse proprium, & aiobis ex nobis este arbitrabatur. ι. de 'adest.
Quamquam ergo de fide & operibus ita sensisset olim, laborans de commendanda Dei gratia, ut nonnulla oluscula ipsius satis indicant, ante Episcopatum conscripta : nihilominus quaestionem hanc, secundum veritatem diuinarum Scripturarum, in primo libro duorum, quos ad Simplicianum scripsit, solutam exhibuit. eod. t. cf. In cuius solutione elaboratum est quidem pro libero Arbitrio, sed vicit Dei
Quanti autem Simplicianum, magistrum suum, fecerit Augustinus; coniici non obscuro potest ex litteris, quas ad illas Simpliciani reposuit, dum ait: Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in Librorum quorumdam conscriptione sudauimus; ut a to dignatione legerentur ἰ nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, & ὶ timore recreare,quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi fortὸ indoctior vel incautior, quamuis in planissimo campo veritatis,ossenda mi Cum enim tibi placet, quod scribo; noui cui placeat, quoniam quis te inhabitet noui. Idem quippe omnium munerum spiritualium di stributor atque largitor, per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam. Quidquid enim habent illa scripta, delectatione tua dignum ; in meo ministerio dixit Deus, Fiat, & factum est: in tua vero approbatione, Vidit Deus quia bonum est. ER L prat . ad 2 ad
Iam tum igitur, non solum per omnes Africanas partes, verum- etiam in Trani marinis, S per libros editos,atque in Graecum sermo nem translatos, ab uno Augustino, atque per illum multis , fauente Deo, multa innotescere meruerunt, vidente di inuidente, sed frustra,
142쪽
Haeresi. Posid. cap. II. Nam quemadmodum ab initio Presbyterii sui aduersus Africanas haereses atque errores, maxime contra Manichios& Donatistas, praedicare & scribere strenuissime cceperat; Posi .civ. 7. ita facere Episcopus perrexit.
Ei at Epistola Manichaei, quam vocant Fundamenti, ubi totum
pene quod Manichaei credunt continetur: Mont. Epist. Fand. cap. s . sive,ubi doctrinae Manicipaeorum initium, medium, & finis continetur. l. a. de Ae . cum Felue cap. r. Hanc uno libro confutans , adeoque Manichaeismi Fundamentum subucrtens quod ruinosum vocat, ob. coni. Secund. c. 3.θ I.de NM. Boni cap. a. Catholici simi unicum firmissi
mumque iacit. l. a. Ret. c. 1.
Vz enim nihil de sapientia dicat, quae sincerissima in Ecclcsia C tholica traditur, tametsi hoc non credant Manichari; multa fatetur esse alia, quae in Catholicae gremio iustissime eum teneant. Tenet, inquit, consensio populorum atque gentium, tenet auctoritas miraculis inchoata, sipe nutrita, charitate aucta, ve tu stite firmatar tenet ab ipsa Sede Petri Apostoli , cui pascendas oves suas post Resurrecti nem Dominus commendauit, usque ad praesentem Episcopatum successo: tenet postremo ipsum Cainolicae nomen, quod non sine causesa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum haeretici se Catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui,ubi ad Catholicam veniatur, nullus haereticorum vel Basilicam suam,vel domum audeat ostenderc. Ista ergo tot & tanta Christiani hominis chrissima vincula, recte hominem tenent credentem in Catholica Ecclesia , etiamsi propter nostrae intelligentiae tarditatem, vel vitae meritum, nondum se apertissime ostendat. t. coni. Dist unLcap. q. Horum vero omnium, sicuti nihil apud Manichaeos tum fuisse testatur; tod. l. O cap. ita neque est apud ullos hodie haereticos. . Quod autem successionem Sacerdotum attinet, a Petro usque ad
Episcopatum, qui tenebatur tempore Λugustini; illam recenset Epistola
143쪽
1is LIB. I. CAP. IV. stola i63. quo in loco , usus est eodem argumento veritatis Ecclesiae
contra Donatistas, sicuti & nonnumquam alibi. LM conr. Cre c. cap. t 8. contra Manichaeos vero, praeterquam loco citato,etiam ι. I.cpnt. Adares Ieg. 9 Prophit. cap. 2 o. in princ. θι. de νtil. Od.ωρ. 17. ubi dici tr Ecclesiae
eiusmodi fundamentis fultae , nolle primas dare; vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis arrogantiae.
F. III. Scribit de Agone Chisistiano.
S Equitur Liber, quem scripsit fratribus in eloquio Latino ineruditis, humili sermone: continetque fidei regulam,& praecepta viuendi: cui titulum fecit, De Agone Christiano, ι. 2. Renaci. cap. . In hoc Libro postquam monuisier,debere nos primum cognoscere . quis sit ille aduersarius, quem si legitime certantes vicerimus, cor nabimur ; docuissetque ex A postoli verbis, Non esse nobis colluctationem aduersus carnem & sanguinem, ita aduersus rectores tenebrarum harum , aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus: delabitur ad Manichaeorum errores, quos operae pretium est ex illo cognoscere. Non ergo arbitremur, inquit, in summo caelo habitare diabolum cum angelis suis, unde lapsum esse credimus. Sic enim errauerunt Manichaei , qui dicunt ante mundi constitutionem iuisse gentem tenebrarum , quae contra Deum rebellauerit. In quo bello credunt miseri, omnipotentem Deum , non sibi aliter potuisse
succurrere; nisi partem suam, contra eam gentem mitteret. C
ius gentis principes, sicut illi dicunt, deuorauerunt partem Dei, ictemperati lunt, ut posset mundus de illis fabricari. Sic dicunt Deum
peruenisse ad victoriam, cum magnis calamitatibus & cruciati bue&miseriis membrorum suorum e quae membra dicunt esse commixta tenebrosis visceribus Principum illorum, ut eos temperarent, & asurore compescerent. Et non intelligunt tam sacrilegum esse suam sectam, ut credant omnipotentem Deum , non per .reaturam quam
fecerit; sed per ipsam naturam suam bellasse cum tenebris r quod nefas est credere. Neque hoc solum, sed etiam illos qui victi umi, factos Diqitigeo by Go tale
144쪽
ctos esse meliores, quia furor eorum compressus est: Dei autem naturam qui vicit, factam esse miserrimam. Dicunt etiam eam , per ipsam commixtionem perdidisse intellectum & beatitudinem tuam, & magnis erroribus & cladibus esse implicatam. Quam si aliquando vel totam purgari dicerent, magnam tamen impietatem contra omnipotentem Deum affirmarent, cuius partem crederent tanto tempore, in erroribus & poenis esse iactatam, sine aliquo peccati crimine. Nunc vero infelices audent adhuc dicere, nec totam posse purgari: & ipsam partem quae purgari non potuerit, proficere ad vinculum, ut inde inuoluatur & illigetur maliti ars
puLhro: & sic ibi semper sit pars ipsa Dei misera , quae nihil peccauit, & affligatur in aeternum carcere tenebrarum.
Hoc illi dicunt, ut simplices animas fallant. Sed quis tam simplex est, ut ista non sentiat esse sacrilega, quibus affirmant omnipotentem Deum, necessitate oppressiim esse, ut partem suam bonam & innocen tem, tantis cladibus obruendam, & tanta immunditia inquinandam daret, de non totam liberare posset: & quod liberare non poterat, aeternis vinculis colligaret Quis ergo ista non execretur Quis non intelligat impia esse, & nefanda lSed illi quando capiunt homines, non ista prius dicunt: quae si dicerent, riderentur, aut fugerentur ab omnibus. Sed eligunt capitula de Scripturis, quae simplices homines non intelligunt & per illa decipiunt animas imperitas, quaerendo unde sit malum i Sicut in isto Capitulo faciunt, quo ab Apostolo dictum est: Rectores harum te nebrarum , & spiritualia nequitiae in caelestibus. Quaerunt enim decertores illi, & interrogant hominem Scripturas diuinas noni intelligentem , Vnde sint in caelo rectores tenebrarum i Vt cum respondere non potuerit , traducatur ab eis per curiositatem: quia omnis anima indocta curiosa est. Qui autem fidem Catholicam bene didicit, & bonis moribus & vera pietate munitus est; quamuis eorum haeresim nesciat, respondet eis tamen. Nec enim decipi potest, qui iam nouit quid pertineat ad Christianam fidem, quae Catho- , Iica dicitur, per orbem terrarum sparsam : & contra omnes impios& peccatores, negligentes autem sui, Domino gubernante securam. l. ci agon. Christ. c. a. OR g. IV.
145쪽
VIderi &de eorumdem doctrina potest Diss. 7 . qua Deuterio significat, deprehendisse se Mallianensem quemdam Subdiaconum victorianti, aetate iam se nem,secta Manichaeum: qui sub nomine Clerici Hippone latitans, intolerabiles blasphemias, quas ibi enumerat, quasi Catholicus non solum credebat,sed quibus viribus poterat, edocebat. Quapropter coercitum illum, cum pellendum de ciuitate curasset, Deuterio duxit intimandum,ut a Clericorum gradu congrue Ecclesiastica seueritate deicctus,cauendus omnibus innotescat: petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si de alios quos illic nouit esse, manifestaverit, non solum in Malliana , sed in ipsa tota omnino prouincia. hu ibi. Μoris enim fuisse, ut ad exstirpandam funditus Μanichaeorum perniciem, eiusdem erroris noxii proderentur; patet ex additamento, quod reperitur in quid usdam codicibus,
ad calcem libri De haeresibus: quo Felix, de quo infrii, post Manichaeum anathematiZatum, fures nomi nat utriusque sex us, huius h2reseos pestilentia infectos. Vide Leonem Magia. Epist. 2. Ad similem modum Presbyterum quemdam eiusdem sectae, qui deuicto antea Fortunato successerat, line caussa tergiversantem, cum longe appareret qualis esset, adeoque seducentem Catholicos Hipione detexit. Qui cum pestilentem doctrinam suam, ratitinculis quibusdam firmare velle videretur, hoc aliquando responsum accepit: Denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, solue quaesti nem in qua defecit praecessor tuus Fortunatus,& ita hinc ierat ut nor, rediret, nisi cum suis disputatione collata inueniret, quid contra re spondere posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, & noli peruertere vias Domini, millaqueare.& venenis inficere animas infirmas : ne adiuuante dextera Domini nostri, quomodo non putaueris, erubescas. Dist. 14ε. Consuli potest ι. de barem. bariq6. ι. I9. Mat. Faust. c. 22.1. V.
146쪽
ΙNter eosdem Manichaeos Faustus suit, gente Aser, ciuitate Mileuitanus, cloquio suavis, ingenio callidus, secta Manichaeus, ac pcrhoc nefando errore peruersus. Noverat Augustinus hominem,quen admodum commemorauit in libris Confessionum suarum. Hic, quoddam volumen edidit aduersus rectam Christianamque fidem ,& Catholicam veritatem: I. I. coni. Faust. c. I. in quo blasphemabat legem & Prophetas, & eorum Deum,& incarnationem Christi: Scripturas autem Novi Testamenti, quibus conuincebatur, falsitas esse dicebat. I. 2. Retr. c. 7. Quod cum venisset in manus ipsius, lectumque esset a fratribus; desiderauerunt, & iure charitatis, per quam eis seruiebat, flagitauerunt,ut ei responderet. I. r. coni. Faust. c. I. Fecit: scripsitque grande opus, verbis Fausti propositis reddens responsiones suas. Triginta & tres disputationes liint, siue etiam libri: nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt: ι. a. Rur. c. 7. ut omnes qui haec legent intelligant, quam nihil sit acutum ingenium & lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur. Quod multis etiam tardioribus & inualidioribus, occulta aequitate diuinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi & facundi ias mi, deserti adiutorio Dei,ad hoc velociter & pertinaciter currerent,
ut a veritatis via longius aberrarent. ι. I. coni. Faust. c. I.
Quam fortiter, quamque suaviter; quanta elegantia, quantoque nitore; quanto acumine&sale, totidem hisce libris Fausto respondeat, Manichaeorum deliramenta subuertat, Scripturam sacram, &purissimam Christi fidem asierat & roboret; nullis verbis explicari potest: ut dici non immerito queat, in aliis operibus demonstrasse cum erudatione ingenium suum , in refutandis haereticis, seipsum
Ceterum Faustus aliquando conuictus vel consessus, quod Manichaeus esset , cum altis nonnullis secum ad iudicium Proconsulare
perductis cis ipsis Christianis, a quibus perducti erant intercedent, R i bus
147쪽
a 32 LIB. I. C ΑΡ. Ilv. bus leuissima poena si tamen illa poena dicenda est) in Insulam
relegatus est et quod sua sponte, quotidie servi Dei faciunt tu bulento strepitu populorum remouere cupientes: & unde publica terrenorum Principum vota solent relaxare damnatos. Non enim multo post, inde omnes eadem sollemni sorte dimissi sunt. I. s. coni.
Vt vero deprimat arrogantiam Fausti, qua glomabatur se persecutionem propter iustitiam passum; monet eum, ut discerneret quid si persecutiones pati pro blasphemia, & persecutionem pati pro i stitia ibid. l Quoad alias porro vanitates , quibus intumescebat ; ait se nolle invehi in Fausti delicias, notas omnibus Auditoribus Manichaeorum, eis maxime qui Romae erant. m. L c. 7. ut videas fuisse hominem de patricio haereticorum & hypocritarum ordine.
. s. VI. Alia contra Manichaos acta: scripta.
V Etita deinde sunt Manichaeorum contubernia, lege Honorii
Imperatoris , lata Cons. Manlio Theodoro . Mediolani in Kal. Iunii, L 33. de haret. Cod. TMod. quod essent ob flagitia & sacrilegia, publice infamia, ut patet ex iis quae resert Augustinus, 1. denat. bom s. Α . O seqq. neque sola theoria tradebantur, sed erant in calida praxi, non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicuti λquodam Romae Christiano Catholico audiuerat. lib. de uat. b vi cap. 67. iCum itaque Carthagine,tametsi pauculis post haec annis, ut ann tabimus inferius, per quemdam domus Regi.e Procuratorem, nomine Ursum , fidei Catholicae hominem, Manichaeorum nonnulli, quos Electos vel Electas dicunt, comprehensi forent; ad Ecclesiam ab eodem perducti sunt, & ab Episcopis ad tabulas auditi. Aderat inter eos Augustinus, qui prae ceteris iliam execrabilem sectam nouerat: cumque damnabiles illorum blasphemias, ex libris ipsorum Manichaeorum prodidisset; ad consessionem earumdem blasphemia
148쪽
rum comprehensos perduxit. Vnde contigit ut Gestis EecIesiastici, inno Perent, quae inter se illi, malo more suo, indigna & turp a facere consueuerant: pra sertim consessione feminarum, quae dicebantur Elcctae. Passid. c. I 6. Ista quae in specie fuerint sord i da & impia, refert Augustinus ipse l. de hares bar. 46. ubi Vrsum tribunum , vocat domus Regiae praesectum, seminarumque nomina edit, Margaritae & Eusebiae. Videri quoque potest Liber de nat. boni locis tiι. hoc
circiter tempore conscriptus. Nam cum inter Manichaeorum erasos errores, hic esset de patricio genere, Deum violabilem , mutabilem, & corruptibilem esse; ut illum destrueret, scripsi aduersus eosdem librum De Natura Bonit
ubi ostenditur naturam incommutabilem Deum esse, ac summum bonum, atque ab illo esse ceteras naturas, siue spiritales siue corpor les, atque omnes in quantum naturae sunt, bonas esse: &quid vel unde sit malum i & quanta mala Manichaei ponant in natura bonti &quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. lib. a.
At vero Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei Electos, sed ex eis quos Auditores vocant, quem nec facie quidem nouerat. Romanus enim Romae agebat, ut ex Epistola eiusdem ad Augustinum patet scripsit ad Augustinum veluti amicus honorifice obiurgans, quod illam haeresn litteris oppugnaret: admonens ne facerct, atque ad eam potius sectandam exhortans, cum eius deseasone de fidei Catholicae reprehensione. Huic uno volumine respondit, cui titulus est: Contra Secundinum Μanichaeum : quod ipsum omnibus, quae aduersus illam pestem scribere potuit, facile praeponit . biso a.
Alia complura quae contra eosdem elucubrauit, enumerat Posita. Indic. c. a. ut non immerito in Cresconio, qui Manichaeismum et o iecerat, respondeat Donatistis omnibus . hisce verbis: Cum contra Manichaeos, qui me adolescentulum aliquando deceperant, mea tanta
scripta, qui voluerit legere possit; non usque adeo dcsipit, ut de me credat potius vestris verbis, qu m oculis & sensibus suis. I. 3. coni. ιβοη. c.79. Quibus iisdem verbis,Iuliano Pelagiano, idem obiiciem ii, pridem ante satisfecisse videri potest. Post Librum contra Secundinum,sequitur contra Hilarium Tribunitium, hominem profanum & irreligiosum: sed qui non exstat. l. r. Reuact. c. I. R s Ut L
149쪽
s. VII. Scribit de doctrina Christiana: γ Libros Confessionum.
SEd neque interea scribere omisit, quorum ad omnes indiscrete utilitas dimanaret: ideoque succedunt Libri De doctrina Christiana, quos Presbyter inchoauit, & demum Episcopus absoluit cum sub operum omnium Retractationem imperfectos reperisset. lib. 2.
His adiecit tredecim Consessionum suarum : qui de malis & de bonis eius. Deum laudant iustum & bonum, atque in eum excitant humanum intellectum & affectum. Hoc enim in se egisse cum scriberentur, & agere cum leguntur, testatur: nihil sollicitus, quid de illis alii sentiant. l. a. Retract. c. 6. Quid enim meorum, inquit, opusculorum frequentius S: delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum' l. de don. perseu. ωρ. 2o. Quapropter dicebat in iisdem: Tu medice meus intimo, quo fructu illa faciam, eliqua mihi. Nam Consessiones praeteritorum malorum meorum , quae r mi stilli & texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide &sacramento tuo; cum leguntur & audiuntur,excitant cor ne dormiat in desperatione,& dicat, Non possum: sed euigilet in amore misericordiae tuae, & dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per iplam sit conscius infirmitatis suae. Et delectat bonos, audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis. Nec ideo delectat quia mala sunt ; sed quia fuerunt , & non sunt , &c. libro Io. Cons. cap. 3-Rurlus: Numquid Domine, cum tua sit aeternitas, ignoras quae tibi dico t aut ad tempus vides, quod si in temporc ἶ Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero' Non utique, ut per me noueris ea: sed affectium meum excito in te, & eorum qui haec legunt; ut dicamus Omnes, Magnus Dominus, & laudabilis valde. Iam dixi, & dicam, Amore amoris tui facio istud. ι. II. cossc. I.
150쪽
2 uastiones, Annotationes, in Matthaeum, Lucam , Iob.
Hoste deinde Libros secutae sunt quaedamExpositiones quorum-ὸam locorum ex Euangelio secundum Matthaeum, & aliae similiter secundum Lucam: in unum librum illae, in alterum istae redactae. l. 2. Ret. c. I x. Nam quo Ordine interrogabat, qui , quod in Evangelistis legebatur, non intelligebat; eodem expositum est. Ideo& multa, & serte obscuriora praetermissa sunt, cum iam ante ea sciret. Prolog. ad qq. Euang. Annotationes in Iob, virlim opus suum, an aliorum esse velit, qui eas redegerunt in unum corpus;non facile dixerit. Nam praeterquam
quod videri possit imperfectum ; in codicibus quos habebat, erat ad
modum mencio sum. l. 2. Ret. c. I 3.
Sed non ob id, qu bd humiliter ipse , modesteque sensit de histe
Αnnotationibus; prKtereunda est eloquentia ipsius, quam in tanti Prophetae commendanda patientia aliquando explicuit. Nam posteaquam ostendisset, aliud esse per extimum hostem & corporalem; aliud per intimum & spiritalem, hoc est diabolum exerceri, siue per ancias eiusdem etiam extrinsecus: Talem, inquit, illum Iob ianinis expertus est , utraque tentatione vexatus, sed in utraque sta- . bili patientiae robore ,& armis pictgiis inuictus. Nam prius illa: corpore, cuneta quae habebat amisit; ut animus ante suae carnis cru- μciatum , subtractis rebus quas magni pendere homines atalent,frangeretur : & aduersus Deum loqueretur aliquid his amitsis, propter quae illum colere putabatur. Percussus etiam omnium subita orbitate filiorum , ut quos sigillatim susceperat , simul perderet : tamquam eorum numerositas, non unde felicitas oriretur, extiterit; sed unde calamitas augeretur. Vbi autem ista perpellus in Deo suo mansit immobilis ; eius assi xus est voluntati , quem non posset amittere niti propria voluntate 3 & pro iis quae perdidit , eum qui abstulit testat, in quo inuc-niret