Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

LIB. II. CAP. I. enim grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta & quod excurrit Basilicas, locum Romae ubi colligerent nonsabebant. t. i. a. Quare cum intra moenia templum nouo Episcopo nullum esset; necessarium habuit, speluncam quandam in monte extra urbem,septo communire, ibique conuenticula agere. Hinc dicti Montenses: optiι. 1. Quo nomine Romae notiores, quam partis Μaiorini, aut, quod

postea sunt appellati, Donatistae, Augustinus ait, har. 69. Nonnulli eos, simili ad campum allusione, Campates& Campenses dixerunt: Hieron. coni. Lucifer. alij a Rupe, Rupitas siue Rupitanos. Dist. 16s. l. de νnit. EGL c. 3. Ad hunc modum habere Donatistarum Praesules Roma coepit, sed pauculos, neque nisi ex Africa missos. Defuncto Victori, datus successor Bonifacius Balli tantis: hinc Encolpius: deinde Macrobius, cuius Gennadius meminit Lia Script. EGII. s. post hunc Lucianus: sextus denique Claudianus. Tot enim ad sua tempora optatus enumerat, L 1. Augustinus contra Petilianum scribens, ait eum libro suo De unico baptismo, quem sibi refellendum sumit, Interuentorum ad id usque tempus, catalogum perduxisse; l. δε m. bapt. s. r6. sed qui, quotque fuerint, haud repetit. . Sane horum Antistitum postremum fuisse Felicem, ex Actis Collationis Carthaginensis docet Franc. Balduinus equi Romanae Vrbis cladem fugiens, Collationi superuenit, cui se ambitiose ingerere conatus est. Atque hic Donatistarum Romae finis: neque dissimilis in Hispania, ubi cessisse irruentibus Vandalis, & in Africam rediisse , certo crediderim. Verum haec postea euenerunt. Vt verbo absoluam, rebus omnibus ex animi sententia consectis, probeque instituto schismate; Numidae Carthagine discedunt, multo auro graues , quod in omnium bulgas Lucilla liberaliter enfuderat. f. XVII.

172쪽

ORIGO SCHISMATIS DONAT.

s. XVII. Donatus a sis nigris, exsculptum schi apolis oe perficit.

Domi positi, tota cogitatione vigilarunt, ut sponsam quam foras eduxerant, speciosissmam facerent. Incubuit in hoc prae cet ris Donatus Casensis, schismatis totius princeps atque architectus. Et primδ, ut videri illegitima Caeciliani ordinatio posset; legem, siue habito Concilio fecerunt, sue imperante consuetudine esse dixerunt, ut Africanarum regionum principes Episcopi, ab aliis eiusdem gentis principibus ordinarentur. Collat. 3. c. I 6. In hanc perinde Car- 'ci li anum impegi fle. Porro autem ut Felicem Apiungitanum, qui Caeciliani ordinationi praefuerat, traditionis reum peragerent; Acta quaedam publica, Ingentio cuiusdam loci scriba corrupto, qui ad epistolam Caeciliani, alicuius ibi de Magistratu non pauca adiecerat, adulterarunt: quae postea falsitas in iudicio deprehensa est, ut dicemus infra. Iam vero ut ne vacillarent quae Caecilianus ipse patra sie debuerat, puta siue negasse, siue exhiberi vetuisse Martyribus in custodia cibum; diligenter asseruandas putarunt quasdam Mensurij litteras ad Secundum Tigisitanum,quibus id confici non obscure existimabant. Quod ut tanto probabilius euaderet , Caecilianum Mensuriumque Tradi tores esse dixerunt, insectis hoc fine Martyrum gestis, Saturni ni, Datiui, Felicis, Ampelij & aliorum, qui sub Anulino Proconsule Carthagine passi fuerant: in quibus Traditores ambo fuisse memorantur, induciturque Caecilianus, Mensuri j iussu carceris obsidere sores, & impedire ne quod humanitatis ossicium detentis Martyribus inferretur. Exhant haec Acta cum Optato nouissime edita. Quin etiam fingere aliquando non dubitarunt, se Carthagine existentes, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle sopire ; dedisse quemdam Interuentorem populo tuae

communionis apud Carthaginem constituto, antequam Maiorinus aduersus Caecilianum ordinaretur: hunc vero Interuentorem ab eis

V 3 qui

173쪽

qui Caeciliano sauebant, in suo conuenticulo occisum : Epist. 363 Cupientes nimirum non plebem tantummodδ , sed etiam Caecilianum, violentiae & effusi sanguinis infamia aspergere, atque ita omnem a se inchoati schismatis inuidiam amoliri. Has fabulas ut populo placere vidit Donatus Casensis ; haeresita

repente schismati coniunxit. Gerebat animo errorem, quem sundarat Agrippinus, firmauerat Cyprianus: iterari ea Sacramenta debere, quartum haeretici, tum schismatici contulissent. Quare cum Caecilianum, eique communione coniunctos, ab Ecclesia submouisset; haud dissiculter obtinuit . ut quodcumque Sacramentum dedissent, irritum haberetur & inane .Hinc quotquotiCatholicis ab- ducere potuit, & suos facere ; denuo baptizabat, Chrismate ungebat, ordinabat. Vtrum ex communi suorum, an priuata solummodo opinione, incertum. Satis constat uniuersam Maiorini partem non id statim ab initio amplexam, imo corrigere voluisse.

s. XVIII. Alterum Schismaticorum Concilium frequentissimum.

E Tenim firmatis iam utcumque rebus, alterum Carthagine Concilium egit, longe frequentissimum: in quo fuerunt ut eπCommentariis Tichonii Donat iste Augustinus resert ducenti septuaginta Episcopi r habitumque ait quadragesimo anno ante tempora Macariana, id est anno Christi CCC. v m. Epin. q8. Nam quid in eo sit gestum, subdit ex eodem Tichonio: Videlicet persuptuaginta & quinque dies, postpositis omnibus praeteritis, limatam

csse sententiam, atque decretum, ut Traditoribus immensi criminis reis, si bapti Eari nollent, pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrinensem Episcopum Communionis vestrae, dicit Traditorum plebem congregatam Ecclesiae mi sicuisse: & secundum statuta

illius Concilij a ducentis & septuaginta Episcopis vestris facti,fecisse

cum Traditoribus unitatem: eique Deuterio post hoc factum , iugiter communicasse Donatum: Nec solum huic Deuterio; sed etiam uniuersis

174쪽

vniuersis Maurorum Episcopis, per quadraginta Annos: quos dicitusque ad persecutionem pet Macarium factam, Traditoribus sine baptismo communicasse. Ita august. ex Tichon. vl. q8. Quidquid sit, non inhaeserunt hisce decretis posteriores Donatistae: led Sacramenta a Catholicis collata strenue obstinateque iterarunt, priusquam eis miscerentur et ut hinc factum videatur, quod huius Concilii tametsi celeberrimi, numquam vel leuiter mentionem iniecerint, quin potius voluerint penitus esse sepultum ; ubi contra, primum illud a se Carthagine habitum , saepenumero produxerunt, tamquam aliquod suae sectae Palladium.

CONSTANTINUS IMPERATOR

CAUSAM CAECILIAMI ET DONATI COGNOSCIT.

s. I.

Maxentii caedes.

INterea Romani,Maxentii tyrannidem ac flagitia pertaesi qui & Annis

toti Africae adeo grauis incubuerat infinitis oneribus exactioni- 3II. &busque, ut eam funditus perdere ac delere voluisse, non frustis sit si a. dictus; mΘ. in Paneg ν. Constant. occultis nuntiis ad liberandam rempublicam, Constantinum, in Galliis quintum Imperi sui anuum agentem, inuitant. Is hanc in rem per se pridem intentus, bellum contra Maxentium Iibens suscipit: & Crucis Christi caelitus ostense praesidio , terna ipsius per Italiam castra, biennii spatio ubi profligarat; eum Roma progressum, fundit tandem fugatque. Igitur Maxentius dum se in urbem . veluti in tutissimam arcem recipere cogitat, victorisque manus euadere; in casses incidit, quos

hosti

175쪽

rco LIB. II. CAP. II. hosti tetenderat. Ponte siquidem , quem ex iunctis lintribus paullo suprὶ Miluium secerat, soluto, laptu equi in gurgitem demersus,

cumque thoracis pondere grauaretur , limo & uligine haustus est. Cadauer aegia repertum. Constantinus Romam triumphans ingreditur,recisumque Maxenti j caput, ac pilo impositum, per urbem circumfertur. Quod deinde Imperatoris iussu in Africam, ad eam permulcendam, transmissum est: vi, quam maximὸ vivus assiixerat, laceratus expleret. Nam r. in P TIr.

F. II.

Constantinus mox ad Rempublicam componendam, & Mimia

simam Christianorum caussam erigendam conuersus, tum sua tum Licinij auctoritate quem data sorore in uxorem, amnitate sibi iungere coeperatὶ legem pro Christianis edit: qua, rescissis priorum aduersus eos Imperatorum edictis, plenam exercendae suae religionis Iibertatem, ac quaecumque siue priuatim siue publice crepta hoc nomine fuerant, reuitui iubet. Ad haec litteras ad Maximinum, barbara crudelitate per Orientem in Christianos grassantem scribit, quibus extinctum Christi ope Maxentium. & quae deinde secuta sunt, significati in primis autem beneuolum, 'uem gerat erga Christi anos animum i hunc ut sequatur, vehementer se optare. Ceria Maximinus haud obloqui ausus, perseeutionem sistit. At verb his minime contentus Imperator, euersas passim Basilicas, pr Iriis etiam sumptibus instauratreb mox prouectus,ut Sacrorum miris totique Claro, aeterna lege immunitatem sanciret.

176쪽

CAUSSA DONATI ET CAECILIANI. is1

F. III.

Constantini littera , oe liberalitas erga

Caecilianum.

V Erum, cum non sussiceret piissimo Imperatori solis eiuscemodi

edictis beneuolentiam testari: magnam insuper pecuniae imin varias Ecclesiae pauperumque necessitates distribuendam, Episcopis direxit. Neque sand Africam praetereundam putauit, quam , ob res illic antea perturbatissimas, singulari studio procurasse, αγlligi haud obscuris argumentis potest. Quapropter scribit ad Anulinum Proconis' sulem, latasque a se leges mittit, iubetque seruari: item ad Caecilianum, cui magnum auri pondus, ad usu Escclesiae destinat. Hoc si nondum sussiciat, mandat, ut a possessionum suarum procuratore, quantumlibet voluerit ultra exposcat: simulque admonet, ut si quis ab Ecclesia populum eius auertere conetur; ad Proconsulem & Vica rium Praefectorum deserat, quibus praesentibus iniunxerit, ut eiusmodi homines cohibeant compescantque. Quibus Donatistas haud dubie perstringit: de quorum factione audisse iam aliquid ab Osio poterat, quem cum nonnullis aliis Episcopis adeo habebat praesentem, ut abique illius consilio, in Ecclesia. sticis praesertim caussis, nihil agitaret. Et licet alias complures Constantini litteras, Christianorum res spectantes, recitet Eusebius; tum vero unam alteramque hic exhibere voluimus, lucem non exiguam toti historiae allaturas.

Constantinus Augustus, anulino Proconsuli Africae.

Salue Anuline,nobis cumprimis obseruande. ONIAM multis ar- sgumentis constat Religionem , in qua sumus, & perfectus cultus sa- crosanctae & cadesti Dei potentiae oebitus omnino consistit, negle- ctam & contemtam, magna pericula attulisse: eandemque sancte augusteque obseruatam. tum maximam Romano nomini ac splendori prosperitatem , tum eximiam omnibus hominum rebus selicitatem,

x diuina

177쪽

r6, LIB. IL CAP. II. is diuina beneficentia illud lamiente, apportasset Visum est, ut ilIi h

,, mines, qui debita cum sanctimonia, & assidua legis diuinae obserua ,, tione, sua ministeria huic diuinae religioni excolendae impertiunt, is Anuli ne honoratissime, prolaboribus luis digna praemia reportent. ,, Quare eos qui in Prouincia tuae fidei concredita, in Ecclesia Ca- , , tholica, cui Caecilianus praeest, huic sanctae religioni sedulo inse is utunt quos Clericos nominare solent ab omnibus omnino com- ,, munibus & ciuilibus rerum publicarum ministeriis immunes & λ- is lutos volo: ut nullo modo per errorem, vel per sacrilegam & pr ,, sanam prolapsonem , quae in eiusmodi negotiis accidere solent. 1,, cultu Diuina: Maiestati debito abstrahantur , sed absque ulla mole- ,, stia , propriae legi obsequium praestent. Qui quidem cum sacrum ν, Numen summo honore & veneratione prosequantur; incredibile B est quantum Nipublicae adiumenti videantur allaturi. Vale Anuli

Constantinus Augustus, Caeciliano Epistopo Carthaginens, salutem.

o avoNIAM visum est nobis, per omnes Prouincias Africae,Numidiae is & Mauritaniae, certis qui Liam legitimae & sanctissimae Religionis,. Catholicae ministris, in sumtus communes aliquid suppeditare; litteis ras ad Ursum virum Nobilissimum, Quaestorem nostrum in Africa se dedi, & ei significaui ut tria millia φολεις, tuae grauitati numeranda is curaret. Tu igitur quando praedictam pecuniae summam recipienis dam curaueris; omnibus qui in scheda ad te ab Osio missa ante scri

opti sunt, has pecunias dispertiri iubeto Quod si aliquid ad illud meum

,, in hac re erga omnes hos institutum cumulate expleudum deelle se, , ni maduertas; ab Heraclida nostrarum possessionum Procuratore , au-

dacter & absque haesitatione, quod necessarium fore putaueris, posturi Ies velim. Nam illicorim imperaui, vis quid pecuniae tua Grauiis tas ab eo peteret ; abique dubitatione ulla tibi numerandum

1, curaret.

is Et quoniam accepi quosdam homines, non animo satis recte comisis posito di constituto, populum a sanctissima & Catholica Ecclesia, ,, mala & perniciosa corruptela velle auertere; scias velim me Anulino

D Procontuli, quin cliam Patritio Praesectorum Vicario, cum praesto apud

178쪽

apud me essent, talia mandata dedisse, ut, cum in reliquis omnibus, tatum in hoc maxime curam diligentem ponerent, & rem eiusmodi si .ι fortὸ acciderit, nullo modo negligerent. Quapropter si quos ho- .. mines in eo furore & amentia inhaerescere perspicias, abiem omni .e cunctatione, Iudices quos dixi, adito, Sc hoc idem illis referto, ut ecilli in hos, sicut coram mandavi, animaduertant. Dei optimi Maxi- μ

mi numen te in multos annos conseruet. Euseb. I. Io. c. 6. ει

Est autem φόλυς vel sollis, cuius Constantinus meminit, certae pecuniae mensura & modus, quemadmodum Talentum, Libra, Marca, ut videre est apud Suidam , Epiphanium Sc alios. Ex quibus praeterea apparet, triplicis generis ruisse Folles, aureos, argenteos, aereos. Vt vero hoc loco intelligantur aurei,1 Constantino donati Caeciliano, nec non I Lucilla in Carthaginensi Synodo,Episcopis; ita argentei elle videntur, de quibus ι. III. COd. Theodos ri Mariu, quae porcinae pretium in singulas libras, senis sollibus definit e vini plane coincidere videantur cum stuseris siue assibus nostratibus: aerei d nique, de quibus Augustinus1.22. δε Ciuit. Deir. 8. via pauper quidam ad memoriam viginti Martyrum pro velle deprecatus, piscem, quem Hrs pelagus eiecerat, vendidit trecentis sollibus: quo, annuli que in pisce reperti pretio, lanam futurae vesti comparauit. Alii sollem, pro sacculo accipiunt, certam pecuniae summam continente e visinguli nimirum folles, singuli sint lacculi: horum vero singuli, certas designatasque summas in numerato habeant. Quomodo fortasse intelligendi sunt auctores , qui follem , pecuniae mensuram &modum esse dicunt.

s. IV. Erumpunt Schisinatisonum odia.

Constantinus rebus per Italiam & Ahicam compositis, accepi

que Germanici tumultus ad Rhenum nuntio; eodem quo Ven rat impetu in Barbaros movit: prolaturus Imperium, ut ait Panegyrista, 1 Tusco Albula, ad Germanicum Albim. Anulinus interim visis Constantini litteris, quod in mandatis ha- Anno X 1 bebat, I ri.

179쪽

is. LIB. II. CAP. II. . hebat, exsequitur, & suas Caeciliano porrigit. Simul atque climinatum est earum argumentum; Caeciliano, uti par est crevere, Impe . ratoris pietatem ac munificentiam, eiusque erga se studium & fauorem depraedicante, grauiter exarsere aduersarii: dolentes Caecilianum sidi praeferri, eiusque potius, quam suorum communionem, a Constantino honorari. Quare cum frenderent non obscure, de Caeciliano accusando consilium capiunt: sperantes videlicet falsis rumoribus, temporum iam diuturnitate firmatis, famae sibi vetustatem patrocinaturam, illi praeiudicaturam. Epist. 161.

s. . T.

ADiuncta sibi non exigua plebis suae, atque honoratorum aIiquantula turba, Proconsulem adeunt: Caecilianum in multis accusant, ob quae nuper in Carthaginensi Concilio, Episcopatu sit deiectus, quamquam eum per vim tenore pergat: pacem idcirco cum eo habere non posse. erunt binos libellos. Quorum alter , qui crimina Caeciliani continebat, in aluta. subscriptus ita : Libellus Ecclesiae Catholicae criminum Caeciliani, traditus a parte Maiorini. Alius sine sigillo , cohaerens eidem alutar, datus die decimoseptimo Kalendas Maias, Constantino Aug. m. Cos. Epist. 68. quo Imperatoris super hac re iudicium postulant.

Posterioris supersunt haec, quae Optatus recitat , extrema verba ris Rogamus te, o Constantino, Optime Imperator, quoniam de genere,, iusto es, cuius Pater inter ceteros Imperatorcs persecutionem nonis exercuit, & ab hoc facinore immunis est Gallia : nam in Africa in- , , ter nos & ceteros Episcopos, contentiones sunt. γ Petimus, ut de , , Gallia nobis iudices dari praecipiat Pietas tua. Dati a Luciano , -Digno, Nassutio, Capitone, Fidciatio, & ceteris Episcopis partis Do-

, , nati. optat. l. I.

Anulinus Donatistis fortalle, quam Catholicis aequior, Ethnicus quippe Christianorum illic paullo ante acerrimus persecutor, Li-

180쪽

bellos suscepit, cumque litteris suis Imperatori trapsmisit, deserentibus, ut apparet, memoratis Donatistarum Episcopis. l. r. coni. Pam. c. 9. Relationis huius exemplar exstat apud Augustinum, quod quia plurimum lucis rebus praesentibus allaturum est,operae pretium fuerit exhibere.

Inus Proconsiui Africae.

SCRIPTA caelestia Maiestatis vestrae, accepta at8ue adorata, Caecili, no & his qui sub eo agunt, quique Clerici appellantur, dcuotio par- uitatis meae insinuare curauiti eosdemque hortata est, ut Vnitate qconsensu omnium facta, cum omni omnino munere indulsentia εMaiestatis vestrae, liberati esse videantur Catholici; custodita sanctitate legis, debita reuerentia diuinis rebus inserviant. Verum post paucos dies, exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, M qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, & libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum & venerabilem Comitatum no- εminis vestri dirigerem : quae manente Caeciliano in statu suo, subie- ,, ctis corumdem actis, quo cuncta Maiestas vestra possit dignoscere , 'paruitas mea dirigere curauit Epist. 68. .

s. VI. Constantinus Melchiadi Papa caussam

Caciliani committIL

LEgati in castra venientes,ut primum ad Imperatoris conspectum admissi sunt, legationis suae caussam exposuerunt, litteris Proconsulis, una cum libellis supplicibus, porrectis. Quos ubi perlegit Imperator, ChristianitIιma voce, ad legatos ait: Pctitis a me in saeculo iudicium , cum ego ipse Christi iudicium exspectem. Op

tat. lib. I.

Quamobrem non ausus ipsc iudicare; Episcopale negotium Epia scopis, ut compotentibus legitimisque Iudicibus, committendum cxistimauit. Et quamquam Gallicanos illi petiissent; attamen videtur

SEARCH

MENU NAVIGATION