장음표시 사용
301쪽
--τ Oc nihilominus Anno, Mileuim Numidiae ciuitatem, Aure-I I lius totius Africae Patres euocauit, mense Augusto : habitaque Synodo in Secretario Basilicae, Arcadio &HonorioAugustis v. Cosi In ea Synodo, praeter Acta, diuersorum Episcoporum caussae in medium allatae sunt: quas eatenus reseremus, quatenus ab Augustino proditae in Epistolis ipsius exstant: cetera silentio praeteribimus. A Donatistis ad Catholicos conuersus Maximianus, Ecclesiam agiensem Episcopus gubernabat. Eam ob rem ingratus, ut appa- 'ret, apud suos, a quibus pacificὸ non recipiebatur; bono pacis conse-lens, Sedi suae renuntiare decreuit, atque ipso opere complere, quod init Augustinus: Nonnulli sancta humilitate praediti viri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque mouebantur, Em piscopatus ossicium non solum sine culpa, verumetiam cum laude
Posuerunt. I. a. coni. Crescon. c. 1I. Itaque cedere paratus, Iitteras ad
Synodum miserat, quibus illa voluit annuisset ea tamen prudentissima moderatione, ut quod Maximianus deserebat, in eius fratrem Castorium c qui nulla tali necessitate a suscipiendo Episcopatu impediebatur , cum esset ingenio, prudentia,eloquentia, grauitate, sobri tate, hoc est moribus dignis Episcopo praeditus transferret. Ob id enim ad Castorium, tum tuo, tum Alipii nomine , litteras Augustinus dedit : quibus & Maximiani cessionem commendat, Castoriumque obsecrat per Christi diuinitatem & humanit tem , per pacem caelestis illius ciuitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus; ut in Episcopatu Vagien- .ss Ecclesiae, fratri suo non ignominiosὶ cadenti, sed gloriosὸ cedenti succedat. Epist. 238.
Longὸ quippe gloriosissis est verba sunt Augustini ad Castorium
Episcopatus larcinam, propter Ecclesiae vitanda hericula, deposuisse; quam propter regenda gubernacula, suscepisse. Ille quippe se hon rem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat; qui
302쪽
acceptum non defendit indigne. Voluit ergo Deus etiam per fir trem tuum, filium nostrum Maximianum,ostendere inimicis Ecclesiae, esse in visceribus Christi eius, qui non sua quaerant, sed quae IosuChristi. Neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei, victus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed pacifica permo ius pietate deposuit: ne propter eius honorem faeda & periculosa , aut fortasse etiam perniciosa, in membris Christi dissensio nasceretur. Quid enim esset caecius & omni excaecatione dignius, quam propicrEcclesiae Catholicae pacem schisma deserere, & ipsam pacem Catholicam honoris sui quaestione turbaret &c. ead. Dist.
Concilio Mileuitano quadam perperam videri tributa. Proculianum Augustinus prouocas.
PLura alia sunt, quae ab Augustino diuersis locis relata, ad hane
Synodum pertinere existimat Baronius; sed de quibus Academicum illud potius dicendum, Non liquor. In primis enim, quod ea verba, quae habentur EpistoIa i 68. Nam istud quod rursus eum Proculianum in dixisse nonnulli ad me pertulerant,
cur non ierim Constantinam, quaηdo ibi plures ipsi erant: vel me debere ire Mileuim, quod illic, sicut perbibent, Concilium noxime habituri sunt et quod ea, inquam verba, hanc quae Mileui habita est Synodum respiciant, non crediderim citius, quam aliquam Donatistarum, quae tum nuper Constantinae, tum proxime Mileui, celebranda erat. Totius caussae seriem vel ideo h c adiiciemus, ut pateat quanta scelerum fuerit apud Donatianos impunitas, quamque apud eos potius Romuli pro facinorosis asylum extiterit, quam apuci Catholicost quod tamen his o iecerat Cresconius ideo, quia nullo altero Baptismo redeuntes lustr bantur. Est autem talis: Corripitur ab Episcopo suo iuuenis, crebris caedibus matris insanus, & impias manus nec illis diebus, cum etiam seueritas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, reuocans. Minaturcidem matri, se in partem Donati transiturum: & eam, quam incre
303쪽
dibili furore solet caedere, perempturum. Minatur ei: transit ad partem Donati: rebapti Eatur furens,& in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur et constituitur intra cancellos eminens aliaque conspicuus, & omnium gementium oculis matricidii meditator, tamquam renouatus opponitur. Aug. l. i68. Et post pauca: Quid aliud ex ectamus, nisi ut in miseram mulierem senectute
decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in Catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur ' Qiud enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati & bibam sanguinem tuum' Ecce iam conscientia cruentus,
veste dealbatus, perfecit partem pollicitationis suae: restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. ead. Epist. Sane ex toto Epistolae contextu videtur hic iuuenis Hipponensis fuisse: & Augustinus is Episcopus, a quo correptus fuit. Cumque more perditorum, unguem in vicere suo ferre haud posset ; transiisse ad Donatistas,quorum Hippone Proculianus Episcopum agebat. Magno igitur animi dolore percussus Augustinus , quid faceret nisi saltem loquereturi Sed quia Proculianus, sicut erat expertus, litteras eius nolebat accipere; consultum existimauit tam grauem caussameer Eusebium agere, virum & clarissima dignitate praeditum,& conmiiderantissima voluntate tranquillum, quique Proculianum diligebat : ut, quandoquidem ei displiceret,quod mater a filio caesa sit, diceretque, si nosset hoc idem Proculianus, tam nefarium iuuenem 1 sua communione prohibiturum; id porro faceret. Epist. I 69. Interim tam sacrilegum nefas pusilicis gestis haerere voluit Augustinus, ne quisquam eum, praesertim in aliis ciuitatibus ista deplorantem, fingere aliquid arbitraretur: quando iam eo impudentiae Donatistae peruenerant,ut etiam negarent Hippone Proculianum dixisse, quod publicum tamen ossicium renuntiauerat, nempe, Paratum se esse cum Augustino, sine tumultu populari, denis ex utraque par te, grauibus & honestis viris adstantibus, secundum Scripturas, quid in vero sit perquirere. Quod ab Augustino acceptatum cum Proculianus intellexisset, iam quod ante proposuerat defugiens,interrogari
iussit, Cur si disputare velit, non ierit Constantinam, quando ibi plures ipsi s Donatista eranti vel non potius eat Mileuim , quod illic, sicut aiebat, Concilium proxime habituri sint l
Cui proinde respondit Augustinus; Ridiculum esse istud dicerer OO 1 quasi
304쪽
LIB. III. CAP. III. quasi ad se pertineat cura propria, nisi Hipponensis Ecclesiae. In qua
nimirum transfugio percussoris istius , tantum erat scandalum impune commissum. Nam cum plura dixisset de futura hac disputatio' ne, quibus praeoccupabat Proculiani tergiversationes, ad extremum subdit: Nulla ergo caussa est, cur ad alios nescio quos deserat, ne inter nos, quod ad nos pertinet, perasamus. Nec tamen ut dixi, et iam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium. Dist. x68. Puta qui vel Constantinae conuenerant: vel Mileui erant congregandi.
s. II. Prateris Historia continuatio.
CEterlim Eusebius, ut totam hanc historiam quae contigit tyr ne adhuc in Episcopatu Augustino,adeoque ante hunc annum qui praesulatus iplius septimus circiter erat, ut iam tyro dici haud posset eadem opera conficiamus: Eusebius, inquam , friuola quaedam caussatus, atque id in primis, quod inter Episcopos subire iudicium nollet; qui nihilominus satis ostendi valeret non solum id se posse, sed etiam non auditis partibus,tam nunc protulisse sententiam recusauit exequi quod petiuerat Augustinus et signanter, ut quaereret a Proculiano, Vtrum hoc ipse dixisset Victori Presbytero suo, quod ab eo sibi dictum, publicum officium renuntiauerat i an forte qui missi fuerant, non quod a Victore audierant, sed falsum gestis
prosecuti sint: quod cum essent communionis Donatisticae, temerarium erat existimaret quidque illi perinde de disputatione inter eos constituenda videretur hi denique transfugae istius de matricidii meditatoris vindictam procurare. Dist. I 69. Verumtamen iteratis litteris pressus est ab Augustino Eusebius equibus impresse profitetur, tantummodo se velle, ut ista in notitiam Proculiani deserantur : neque petere se, ut quid de hisce rebus sentiat, aperiat; multo minus arbitretur, iudicis illi munus a se imponi, sed id solum, ut, quid Donatistae respondeant, dignetur rescribere. Istum se modum seruare consueuisse , ut quisquis apud Donatistas propter disciplinam degradatus, ad Catholicam transire voluerit,
305쪽
in humiliatione poenitentiae recipiatur et quo & ipsi eum forsitan cogerent. si apud eos manere voluisset. Quapropter ne quam ignorantiam, in castigandis facinorosis Apo- statis, Proculianus praetexat; rogat, ut & alius quidam ad eum desuratur, qui iam eius iurisdictioni su besse coeperato Is erat Primus, quondam Spanianensis Ecclesiae Subdiaconus : qui, cum accessu ii disciplinato Sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata & sanapnEcepta contemneret, a Clericatu remotus est: seque ad Donatistas, irritatus aduersus disciplinam Dei transtulit,& rebaptietatus est. Duas praeterca Sanctimoniales concolonas suas, de fundo Catholicorum Christianorum, idem siue seduxit, siue illum secutae, etiam ipsae ta- men rebapti Eatae sunt. Et nunc, inquit Augustinus, cum gregibus Circumcellionum, inter vagabundos greges feminarum, quae propterea maritos habere noluerunt, ne habeant disciplinam, indet istabilis violentiae bacchationibus superbus exultat: gaudens latismi mam sibi apertam esse licentiam malae conuersationis, unde in Ca-μholica prohibebatur. Hoc enim fortasse Proculianus ignorat. Ερis. 169. Quid tandem euenerit. haud scio: quamquam existimem Donati has, tam fuisse tepidos criminosorum vindices, quam erant capitales Catholicorum hostes,ut in eodem Proculiano postea patuit, & vide
Vt hoc autem in transitu dicam, longe sanctius integriusque cum ad se conuersis Donatistis Catholici agebant. Cum enim ad nos veniunt, inquit Augustinus, ex parte Donati; mala illorum non suscipimus quod Catholicos facere Donatistae calumniabantur) id est dissensionem & errorem, sed ipsa tolluntur de medio, tamquam impedimenta concordiae: & amplectimur fratres, stantes cum eis sicut dicit Apostolus, in unitate Spiritus, & vinculo pacis. Et agnoscentes in eis dona Dei, siue sanctum Baptismum, siue benedictionem ordinationis, siue continentiae prosellionem , siue consignationem Virginitatis, siue fidem Trinitatis, & si qua alia sunt: quae omnia etiamsi
erant, nihil tamen proderant, quando charitas non erat. Quis autem vere dicit se habere Christi charitatem, quando eius non complecti--tur unitate mi Cum ergo ad Catholicam veniunt; non hic accipiunt,
quod habebant : sed ut prodesse illis incipiat quod habebant , accipiunt hoc quod non habebant. Epist. 223. Videri quoque Oo 3 Potcst.
306쪽
potest. libro de Unit. Eccl. cap. 2I. 9 22. O libro I. coni. Potii. c. go 7. libro a. contra Crescon. cap. 12. ct II.
Neque Abundanti presbyteri casssam flectare
ALiud praetcrea ad hane Synodum Mileuitanam pertinere Baronius cxistimat, caussam nimirum Abundantii Presbyteri, quem officio sui presbyteri j Augustinus priuauerat: ob malam in primis quam gerebat famam, ac deinde malae conuersationis certa indicia. Caussa, narrante Augustino, sic habet. Primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani, diuino apud te commendato interuertiise: ita ut nullam inde posset probabilcm reddere rationem. Deinde conuictus atque conseisus est , die ieiunii Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia, sicut coterae ieiunabant; cum tamquam perrecturus ad Ecclesiam suam , valefecit sit Collegae suo Presbytero Gippitano, hora fere quinta ; & cum tecum nullum clericum haberet; in eodem fundo restitisse, de apud quamdam malae famae mulierem & prandiisse & coenasse, & in una domo mansisse. In huius autem hospitio iam quidam Clericus noster Hipponensis, remotus crat: & hoc quia iste optime nouerat, negare non potuit. Epist. 236.
Verum quidem est, haec Xantippo Seni, siue Primati, Augustinum indicare, ne aliqua illi fallacia subreperet. Adiicere deinde, si sorte iudicibus Ecclesiasticis aliud videatur, quam sibi visum tuerit
in hac caussa ; quia sex Episcopis eam terminare Concilio statutum erat: nihilominus timere se, talibus quamlibet plebem committerer praesertim quos nulla bona fama defendit. Haec, inquam,fateor nar rare Augustinum : sed quoniam dicit se Presbyteri caussam audiuisse, cum centum dies essent ad Dominicum Paschae,qui futurus erat octatio Idus Aprilis: tum quia rogat Xantippum, ut, si Presbyter Abundantius intra annum caussam suam, si forte aliquid sibi agendum putet, agere neglexerit, deinceps eius vocem nemo audiat et inquirendum Diuili do by Corale
307쪽
dum est, utrum eo anno, quo haec Synodus Mileuitana mense Augusto finiente haberi coepta est,Dominicus Paschae inciderit in octauum Idus Aprilis' Imo ut inciderit, sicuti incidit reuera; vel ante Synodum has litteras ad Xantippum dedit Augustinus, vel post. Si ante; quomodo ait, sex iudicibus Ecclesiasticis caussam Presbyteri terminare, Concilio esse statutum ' Si post; equidem liquet, de Synodo Mileuitana huius anni loqui haud potuine.
s. XI. Neque ad Synodum Mileuitanam pertinere disceptationem inter Xant pumVVictorinum.
N cadem denique Synodo, placuit omnibus Episcopis qui subscri-
apserunt, ut Matricula & Archivus Numidiae & apud primam se--dem sit,& in metropoli, id est, Constantinae. Comit. African. cap. 33. apud Baronium. Qui existimat hac constitutione Patres definire Vo- quisse altercationem duarum Sedium in Numidia r quarum unam Xantippus tenebat, alteram Victorinus, quique perinde de primatu inter se certabant, ut patet ex Augustino, Epist. at 7. aduentum prae
Vt enim hic breuiter dicam quod sentio; fateor in primis, men dum esse in dicta Augustini Epistola, ubi Xantippus dicitur esse Tagastensis c puta Episcopusὶ cum per id tempus eam sedem tenuerit
Alipius. Deinde, quod corrigit Baronius Constantiniensis, stare non . potest, si Constantina eadem sit quae Cirta, ut supra ex Grauio diximus, rerum Donatisticarum peritissimo: ut magno re dolendum sit, Commentarium,quem toties pollicebatur in Annotationibus adTomim VH. Augustini, occupante morte absoluere non potuisse;quando aliquot eius capita in Aduersariis reperta, quae Cl. V. Valerius Andreas, I. V. Doctor & professor Regius Louanti, Bibliothecarius Academiae, suppeditauit, plurimum me iuuerunt. Grauio adstipulatur Petrus Montanus, qui ad i. iv. Ptolomet c. 3. Cirtam dc Constantinam, aequi pollentia appellat.
Nam ut videas Xantippum,Constantiniensem siue Cirtensem Epi-
308쪽
196 LIB. III. CAP. III. scopum tunc non fuisse, facit Augustini testimonium t qui cum
quadriennio contra Petilianum scriberet, eius loci Episcopum Fortunatum nominat, sub titulo Constantiniensis: l. 2. coni. Petil. c. 99.& sub nomine Cirtensis, ι. de νη. bapt. c. I6. qui tantum abest ut iam obierit; ut etiam octo post haec annis, interfuerit Collationi Carthaginensi, cuius non arbitror Acta aut Baronio , aut Grauio visa fuisse. Ex quibus perinde patet , quaenam ad istam Synodum caussae adatae unt, etiamnum ignorari: pariterque haec quae ex Augustino adduximus, quorsum pertineant.
Infidia Episcopis iter agentibus, oesignanter Augustino posita.
HAc tempestate Circumcelliones , in Catholicos scede grassati sunt, ut euidenter colligitur ex Epist. 68. Nam priusquam recentiores Honorii leges, de quibus paullo post, venissent in Africam ;insidias in itineribus, Episcopis Catholicis tetenderunt: Clericos plagis immanissimis quassaverunt: laicis quoque & plagas grauissiamas infixerunt, & intulerunt eorum aedinciis incendia. ibidem. Inter Episcopos iusidiis petitos Augustinus ipse fuit: contra quem armatos Circumcelliones, vias obsedisse, dum forte iret rogatus ad visitandas instruendasque, & exhortandas Catholicas plebes squod frequentissime faciebati proditum e Possidio. cap. Ia. Quomodo euaserit, operae pretium est ipsius Augustini verbis audire.
309쪽
Nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. Nam nobisipsis accidit, ut in quodam bivio falleremur,&non iremus per eum locum,ubi, opperiens transitum nostrum,Donatistarum manus armata subsederat. Atque ita factum est, ut eo quo tendebamus , per deuium circuitum veniremus, cognitisque insidiis illorum, nos gratularemur errasset atque indo gratias ageremus Deo. I. Embirid. cap. 17. Posid. p. I 2.
M Arcus Presbyter Casiphatianensis, a nemine coactus, propria
voluntate, hoc circiter tempore Catholicus factus erat. Eapropter Donatistae illum perses uti sunt, & pene occidissent; nisi Dei
manus per homines superuenientes, violentias eorum compressisset. Epist. I 66. Martianus Vrgensis, Catholicam unitatem propria voluntate delegit. Quare subdiaconum eius, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem cassium Clerici Donatistarum lapidibus obruerunt:quorum domus pro scelere euersae sunt. ibidem. Restitutus quidam in regione Hipponens, Donatistarum Presbyter fuerat i qui cum ad Catholicam pacem , veritatis ratione perm tus, manifesta voluntate transisset; e domo sua raptus est a Clericis 3e Circumcellionibus: luce palam in castellum proximum ductus. &multitudine spectante, nihilque resistere audente, ad furentium arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu iunce dehonestatus: posteaquam satis excruciauit oculos dolentium, ridentiumque satiauit; inde ductus ad alium locum c quo nemo Catholicorum audebat accedere duodecimo die vix dimissus est. Augustinus, in cuius hoc Dioecesi contigerat. Donatistarum Hlyd nenii Episcopo Proculiano conquestus est, municiealibus siue p icis gestis;ne si quid agere esset necesse,negaret ad se tuisse perlatum. Quid vero Proculianust Primum ab inquirenda caussa dissimulauitriterumque conuentus, nihil se dicturum amplius, gestis expressit. ι. 3.tam. Cres. cap.q8. Epist. 3 8.
310쪽
LIB. III. CAP. IV. Quare tantum abest ut huius facinoris auctores aliquando puniti sint; quin potius cum essent Clerici, Presbyteri si ni effecti: in eo gradu Catholicos insuper territantes, & sicut poterant pertequentos. Dis 68.
Adeo autem, quotquot ad Catholicos accedebant, Donatistae persequebantur; ut multi vel ideo non venirent, quia persecutionem alaeis pro veritate perpeti metuebant. Lycom. Crescon. p.68.
Caussa tanti Donatistarumsuroris.
I Vr furorem autem suum liberius nimc diri usque Iaxarent haec erat caussa e quod cum receptos ab eis Maximianenses quos damnauerant , Catholici palam cognouissent; Zc id quaqua-yersium poterant, iuxta Carthaginenss Synodi decretum, cruenti instantia diffamarent e Donatistae rebus tam recentibus , & tanta manifestatione clarentibus, quid respondere Pollane non inuenientes ; solito crebrius & audacius, Circumcelliocium violentiis, tu furentibus, Catholicos a praedicanda veritate, suasue fal-