Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Destruebant etiam Orationes, quas facit Ecclesia , siue pro infidelibus & doctrinae Dei resistentibus, ut conuertantur ad Deum; taue pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, & in ea perseuerent. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a seipsis homines habere contendunt i dicentes Gratiam Dei qua liberamur ab impietate, secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in Epistopali iudicio Palaestino, damnari metuens, damnare compulsus est: sed in posteriori. bus suis scriptis, hoc inuenitur docere. In id etiam progrediebantur, ut dicerent, Vitam iustorum in hoc saeculo nullum omninδ habere peccatum: & ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula & ruga: quasi

non sit Christi Eccleua, quae in toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra. Paruulos etiam negabant secundum Adam carnaliter natos , contagium mortis antiquae prima natiuitate contrahere. Sic enim eos, sine ullo peccati originalis vinculo asscrebant nasci, ut prorsus non sit, quod eis oporteat secunda natiuitate dimitti: sed propterea bapti Zari, ut regeneratione adoptati, admittantur ad regnum Dei, de bono in melius transati, non ista renouatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptiZentur; promittebant eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam & beatam

quamdam vitam tuam.

. Ipsum quoque Adam dicebant, etiamsi nonpeccasset, fuisse corpore moriturum: neque mortuum merito culpae, lad conditiones a turae.

Obiiciuntur eis & alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa, vel cuncta, vel pene cuncta pendere. l. de heres. ho. 88. Hos errores haeresisque , simul atque in vulgus spargi coeperunt, non quidem libris constriptis Adsermonibus & collocutionibus suti debebat & poterat) conuellere Augum us aggressus est: donec missis sibi ab Carthagine quaestionibus respondissuti post dicemus eademque opera necessarium duxit, Pelagi anam haeresin oppugnare. l. a.

322쪽

. LIB. III. CAP. VII.

C A P U T VII. LEGES HONORII CONTRA

DONAT ISTA S.

s. I. Catholici Legationem ad Honorium

decernunt.

OVoniam autem Crispinus Calamensis a Proconsulari sententia, qua propter haeresin denis auri libris multatus erat, ad Imperatorem prouocauerat, Ut mox dictum est: auctoritate Synodi Carthaginensis habitae sexto Kalendas Iulias, Honorio v I. & Aristineto Cossi ad Honorium decreta legatio est, proficiscentibus Theasio &Euodi . Mandatum Legatis, de renovandis Theodosii Legibus pecuniariis contra haereticos, quas Crispinus prouocatione sua frustra facere conabaturr deque tollenda facultate, siue ex donationibus, siue test mentis capiendi aliquid vel relinquendi quarum Legum contra bireticos olim latarum meminit Augustinus I. r. coni. Parm. c. a. θ Epist. . Exponerent deinde, mutua pacificaque Collatione quam schismati tollendo, ex mandato Α nastasii Papae, Catholici Episcopi indixerantὶ nihil esse effectum: interea furorem Donatistarum accipere indies robur & audaciam, neque parcere vlli hominum ordini, tametsi legibus atque edictis saepenumero repressum. Meminit huius Legationis Augustinus Epist. 1 o. O 63. g. II:

323쪽

s. I LPreces Legatorum mitigas Augustium.

SEd quoniam in annum uentem Legatorum ad Comitatum

prosectio dilata est; preces quas ad Imperatorem contra Donati. stas deferebant, Episcopi Catholici,auctore praesertim Augustino ut patet eadem Epistola sol ita mitigarunt: ut quamuis Donatistarum rabies usquequaque seruiret, non tamen peteretur ab Imperatoribus, ut ipsam haeresin iuberent omnino non esse, poenam constituendo eis qui in illa esse voluissent; sed hoc potius constituerent', ut eorum furiosas violentias non paterentur, qui veritatem Catholicam vel praedicarent loquendo, vel legerent constituendo. Id eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabantur, si legem piissimae memoriae Theodosij quam generaliter in omnes haereticos promulgauit: ut quisquis eorum Episcopus vel Clericus, ubi libet esset i uentus, decem libris auri multaretur j expressius in Donatistas, oui

se negabant haereticos, ita confirmarent; ut non omnes ea multa

ferirentur, sed in quorum regionibus aliquas violentias 1 Clericis vel a Circumcellionibus, vel populis eorum, Ecclesia Catholica pateretur. Vt scilicet post protestationem Catholicorum, qui fuissent ista perpessi ; iam cura ordinum ad persoluendam multam, Episcopi siue mini liri ceteri tenerentur. Ita enim existimabant territis Donatistis & nihil tale facere audentibus, posse libere doceri, & teneri Catholicam veritatem , ut ad eam cogeretur nemo, sed eam qui vellet sine formidine sequeretur : ne falsos & simulatores Cath licos haberent. Epist. s O.

324쪽

3 12

Donat icta iterum sanguinarij.

ΙNtereaver δ dum Legati iter suum vel ex caussa differunt, vel na

uigandi tempestatem commodam opperiuntur;in caedes & violentias Episcoporum, qui mala multa perpessi sunt & a suis sedibus exturbati, Donatistarum audacia erupit. 1 Episcopus Catholicus a Thubursicubere, Seruus nomine, cum a Donatistis inuasum locum repeteret,& utriusciue partis Procuratores Proconsulare praestolarentur examem repente libi in oppido memorato armatis eis irruentibus, vix vivus aufugit. A quibus pater eius, Presbyter aetate & moribus grauis,ea caede, qua vehementer amictus est, post paucos dies excessit e vita.

Maximianus, Episcopus Catholicus Bagat ensis, dicta inter partes apud ordinarium iudicem sententia, Basilicam fundi Calvianensis, quam Donatistae illicite aliquando inuasam usurparant, eu i cerat. Hanc cum iure perspicuo retineret; in ea ipsa stantem ad Altare irruentes, sub altari quo confugerat, fustibus & eiusmodi telis , lignis denique eiuslem altaris estractis immaniter caeciderunt, pugione etiam percusserunt in insuinet quo vulnere sanguis effluens eum exanimem reddidisset, nisi illi ad vitam maior eorum saeuitia profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis, semiuiuus insuper pronusque traheretur; exundanti venae puluis obstrusus sanguinem cohibuit , cuius effusione ibat in mortem. Deinde cum a Donatistis tandem relictum, Catholici cum Psalmis auferre tentarent: illi ira ardentiore succensi, eum de portantium manibus abstulerunt, male multatis fugatisque Catholicis, quos ingenti multitudine superabant, & facile laeviendo terrebant. Inde in quandam turrem leuatum, iam defecisse arbitrantes, cum adhuc viveret, noctu praecipitarunt. Sed quodam molli agsere su ter, cinere stercoris nimirum exceptus iacebat, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper inuenit, cum ventris exonerandi caussa ad eum diuertisset locum. Agnouit

autem

325쪽

aurem ,& pauidus suam coniugem aceersiit, quam procul verecundia dimouerat, lucernam serentem. Tunc eum ambo peruexeruntd mum , vel miserantes, vel aliquid etiam lucelli sperantes, cum siue vivus siue mortuus, collactus tamen Catholicis ostenderetur. Post multos dies, magna mirabilique adhibita cura, sanatus est: vi in cuius corpore plures tum cicatrices, quam membra licebat numerare. Interim ad transmarinas terras occisum a Donatistis fama numtiauerat: quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt. . . .

Hic vero cum inuenisset collegam Thuburs censem, & alios nonnullos, similia vel non multo inferiora perpellas, nec eis ad propriareucrtendi ulla facultas patere videretur: auxilium petiuit ab Imperatore Chrilitano, non tam sui ulciscendi caussa, quam tuendae E clesiae sibi creditae. Accedebat Circumcellionum nobilis furor, qui iam usquequaque odiosissime innotuerat: in flammas item redacta Basilica Bagaiensis, ruae sicuti apparet Maximiani fuerat ; immissique in ignem codicesicri, quod Donatistis postea Catholici obiecerunt. Epist. O. ι,3 .c. r.

F. IV.

Honori, aliud in Donatistas decretum es leges.

HInc ergo iactum est, ut Imperator Honorius, religiosus & pius,

perlatis in notitiam suam talibus caussis, mallet piissimis legibus illius impietatis errorem omninis corrigere, & eos qui contra Christum C isti signa portarent, ad unitatem Catholicam terrendci& coercendo redigere ; qiam saeuiendi tantummodis auferre licenistiam,& errandi ac pereundi relinquere. Dissso. Quapropter aduersarios Catholicae fidei extirpare volens, ut in Edicto suo Ioquitur , interdicendam Recialiter eam sectam noua constitutione censuit, quae cum haereus vocaretur, appellationem

schismatis praeserebat. Atque hinc sub poenis grauissimis, puta facul-

326쪽

3i LIB. III. C A P. VII.

latum omnium publicatione, vetuit iterari Bapti sinum i ad haec non testandi solium , verumetiam adipiscendi aliquid sub specie donatio- nis, vel agitandorum contractuum, in perpetuum copiam Donatistis taenegauit: loca seu praedia, quae seralibus sacrilegiis constiterit prasse buisse secretum, fisci viribus applicuit, ut videri potest l. 4. Ne sanct . iapi. uer. Cod. Theod. Rauennae pridie Idus Februarii, Stilicone II. &2 ορ- - Αnhiemio Cos . Alia deinde lege, non Donatistarum dutaxat, sed &Manichaeorum memoriam , quos praecipue furere compererat, iubet aboleri: L 39.de haret. Cod. Theod. Vnam postremo veramque Dei omnipotentis fidem Catholicam, per Africanas regiones proponi atque rutineri. ι 39. de haret. Cod. Theod.

Ergo, ut ait Augustinus, non habebat iam Catholicorum Legatio quod ageret, cum, priusquam Legati Rauennam aduenissent , ad grauissimas Episcoporum querelas promulgata Lex esset, Vt tantae immanitatis haeresis Donatistarum scui crudelius parci videbatur 'li m ipsa: saeuiebat non tantum violenta esse, sed omnino esse non itineretur impune: mon tamen supplicio capitali, propter seruandami etiam circa indignos mansuetudinem Christianam ; sed pecuniariis damnis propositis, de in Episcopos vel ministros eorum exilio consti-

t Sane & Aurariam Legem decem librarum, quam in haereticos omnes maior Theodosius eonstituerat, ab Honorio clametsi interciderit Prenouatam fuisse, vel inde manifestum est; quod qui nuper ad Imperatorem appellauerat Crisipi h iv, eiusdem tali responso damnatus sit: Nullo prorsus loco haereticos Donatistas esse debere, & eos ad vim legum omnium contra haereticos latarum, ubique teneri r ut adeo re Iudex propter ossicium, & idem Crispinus quod miniis fuerat exactus, iussi sint denas auri libras fiici iuribus inse rei quamquam protenus per C tholicos Episcopos opera sit data, praecipue per Augustinum , Mi illa amborum condemnatio Principis dimitteretur indulgenti . Et Domino,inquit Possidius,adiuuante persectum est; qua diligentia & sancto studio, multum creuir sancta

327쪽

LEGES HONORII CONTRA PONATISTAS iis

s. V.

Dist utriis Augustini cum Felice Manichais: 'atque huius conuersio. '.

DAmnatis, ut vidimus, per id tempus Manichaeis, commodum accidit ut Augustinus cum Felice, biduo in Ecclesia s sed quinque diebus interrupto J populo praesente disputaret. ι esu. cum ritus cap. I. Hipponem quippe Felix venerat, eundem seminaturus erroremicum esset unus e Doctoribuseorum, sue, ut inquit Possidius, Electis: cap. I 6. & quamuis ineruditus liberalibus litteris, attamen versutior

. Dicta utrimque, Notariis excipientibus,conscripta sunt; PUM .cap. Anno 16. confectumque velut Gestorum Ecclesiasticorum publicum instru- o . mentum I l. a. Retν . cap.8. addita anni de diei nota, Honorio sexies 'Consule: septimo idus Decembris: LI.de Act. cum FHM cap. . adeoque nno Christi CCCC. Iv. ut certe Onuphrius in Chronico, artatis Α

-gustini. quinquagesimo iam completo. i .

Pol fundam vel tera m collationem Fqlix Manuhaeus, relin vgnitate & errore illius sectae, ad Catholicam fidem & Ecclesiam conuersus est: Pqss. I 6. postquam praeeunte Augustino, Manichaeum, di doctrinam ipsius, & spiritum seductorem qui in illo fuit , ylemni formula coram adstante populo anathematizasset. ια δε Act. cum Fιl.

Legum Honori' efectus.

SAluberrimas Imperatoris leges, Ecclesiae Asmanae His unitas Anno

subsecuta est: non eo quidem successu, Vt Donatiuae omnes ad os . Catholicam conuerterentur, sed ut soris m nentibus Obstinatis, m Rr 2 . gna

328쪽

31ε LIB. It I. CAP. VII. gna fieret ex omni Donatistarum genere ad Eeclesiam aecessio. Id testatur Augustinus, ubi ait: Iam vero cum ipsae leges venissenti in Africam,praecipue illi qui quaerebant occasonem, aut saeuitiam se. irentium meIustant, aut suos verecundab ni offendere, ad Ecclesiam continuo itanseranr. radici etiam, qui sola illic a parentibus tradita

consuetudine tenebahtvr ; qua m vem caussam ipsa haeresis haberet, numquam antea cogit,uerant, numquam quaerere & considerare u rauerant; mox ubi coeperunt aduertere, & nihil in ea dignum inuenire propter ouod tanta damna paterentur , sine ulla dissicultate Catho

Do iterat eos sollicitudo, quos negligentes securitas secerat. Istorum autem omnium praecedentium auctoritatem & persuasionem secuti sunt multi, qui minus idonei erant per seipsos intelligere, quidi distaret inter Donatistatum errorem Se Catholicam veritatem. Iga cum magna agmina populorum, vera Mater in sinum gaudens reci-DA: peret; remanterunt turnae durae , & in illa peste in lici animositates-

stentes. Em. o. . ii' iHisce similia suntinuae ad Vincentium, Rogat istarum Episcopum

Careennensem scribens, inquit: Donatistae nimium inquieti sunt,quos per ordinatas 1 Deo potestates cohiberi atque corrigi, mihi nis vi-Uletur inutile. Nam de multorum iam e reptione gaudemus, qui tam veraciter τnitatem Catholicam tenent atque defendunt, & a pristino error e liberalli, esse laetantur; ut eos cum magna gratulationemrembr. '.

Qua*paullo post: Os possem tibi ostendere , ex ipsis Circumcellionibus quam multos iam Cathoi cos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam & miserabilem errorem, quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere, quidquid inquieta temeritate facie anti qui tamen ad hanc imitatem non perducerentur; nisi legum istarum,quae tibi displicent, vinculis,tamquam phrenetici ligarentur. .

Ibidem.

Etenim Vi ncentiu ,ex ς' ut apparet Ionat istaru m numer quibus serocia Circumcellionum maud placebat, scriptis litteris sin quibus - sigillatim fiebat Augustini mentio, quem aliquando Carthagine n ian fuerM, adolestetitem qui oris' avidum N perentem J supcrie dictis legi. γ busque Gaesarias, cum Catholicis expostulauerat: sed cui eleganter disertiter Augustinus res mdit. ιβ. 68.

329쪽

LEGEs HONORII CONTRA DONAT ISTAS. 3i

Atque hanc Ecclesiae unitatem quia Pamachius, Senatorii ordinis cui cum Hieronymo arcta familiaritas intercessit) adductis ad eam colonis suis, quos habebat constitutos ibi terrarum unde Donatistarum furor exortus erat, hoc est in media Consulari Numidia, strenue promouerat; gratulatus est ei,& gratias amantissime Augustinus egi . is

s. VII

Sententiam suam de poenis bareticorum, mutat Augustinus.

Vgustinus quidem cum contra partem Donati duos Libros II qui interierunt in pridem edidisset; in eorum primo dixerat: , Non sibi placere, vilius potestatis impetu Schismaticos ad comm

Gnionem violenter arctari. nondum scilicet expertus vel quantum mali Corum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis con- erre posset diligentia disciplinae: I. a. Reινact. cf. s. Hoc vero circiter tempore,exemplis partim i Collegis sibi propositis, partim experientia cmnitis cessit. Eius primitiis sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum: verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum: ne scilicet fictos Catholicos haberent,quos ape tos haereticos nouerant. sed haec, ut dixi, opinio ipsius, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo ei opponebatur ciuitas Hipponensis quae eum tota es.set in parte Donati, ad unitatem Catholicam timore legum Imperialium conuersa est, tantumq; detestata Donatisticae animositatis perniciem , ut in ea nunquam fuisse crederetur. Dist. q8. Et fuerat tamen olim adeo tenaciter; ut iam tum viverent adhuc, qui meminissent Faustinum Donatistam regni sui tempore praecepisse, quoniam C inholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret: ita ut cuiusdam Diaconi Catholici furnarius inquilinus, domini sui panem

incoctum abiecerit. I. 1.teret. Petil. c. 83. Ita ariae multae ciuitates Augustino commemorabantur, ut ipsis rebus agnosceret,etiam in hac caussa

recte intelligi posset Da sapienti occasionem, mapientior eris, &C.

330쪽

s. VIII. Praxim poenalem Donatista damnant: sed Scriptui is sacru consonam probat Augustinus.

ET quamquam hanc praxim implorandi Imperatoriam auctoritatem, pro sancienda Ecclesiue pace,& euadenda improborum molestia, Donatistae reprehenderent; Paulli tamen Apostoli exemplo, is pius postea confirmat Augustinus. Neque enim, inquit, Apostolus Paulus vitae suae transitoriae consulebat, ted Ecclesiae Dei; quando

contra illos,qui eum occidere conspiraucrant, consilium eorum Tri- Iuno vi proderetur cffecit: unde tactum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus , deduceret eum miles armatus, ne illorum pateretur insidias. Romanas etiam leges implorare minime dubitauit, Civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus non licebat. Itemque, ne Iudaeis eum interimere cupientibus traderetur , Caesaris poposcit auxilium, Romani quidem Principis, sed non Christiani. Vbi satis ostendit, quid facere deberent postea Christi dicinaensat es, quando Imperatores Christianos periclitanis Ecclesia re---perirent. Epist. so. Vt iam nihil de Donatistis dicamus, qui tum Caiatholicis, tum Schismaticis suis persequendis, omnia in Africa S extra eam tribunalia fatigarunt. Quaproprer Iaptu tam poris eis contigit, quod accusatoribus sancti Danielis. Sicut enim in illos, Leones ; sic in istos conuersae sunt Leges, quibus innocentem opprimere voluerunt. Nisi quod propter misericordiam Christi, magis pro eis sunt istae leges, quae illis viden- - tur aduersae : quoniam multi per illas correcti sunt, & quotidie com riguntur, di se este correctos atque ab illa furiosa pernicie liberatos, grati as agunt, &c. vi i. o. Iam di eandem praxim Euangelicis historiis late Augustinus confirmat, di praesertim Apostoli Pauli,quem ceteris omnibus spontanee adductis plus laboraturum, a Iudaismo ad Euangelium Christus coe- git: ut adco Ecclesia imitetur in cogendis haereticis Dominum suum, quae Pr1 v. ut neminem cogeret exspectauit, ut quod de fide Re-

SEARCH

MENU NAVIGATION